File n. 511 – 16:46 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 512
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 511 Quintus Horatius Flaccus: Epistler 1, 1 til 3 [Epistulae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                   0:00                 
1. digt.                                                                      .
  1              Prima dicte mihi,   summa dicende Camena,                 [ ]?
  2             spectatum satis et   donatum iam rude quaeris,             [ ]
  3          Maecenas,   iterum antiquo   me includere ludo.               [ ]?
  4         non eadem est   aetas, non mens.   Veianius armis              [ ]
  5             Herculis ad postem   fixis latet abditus agro,             [ ]
  6             ne populum extrema   totiens exoret harena.                [ ]?
  7              est mihi purgatam   crebro qui personet aurem             [ ]?
  8             'solve senescentem   mature sanus equum, ne                [ ]?
  9             peccet ad extremum   ridendus et ilia ducat.'              [ ]
 10          nunc itaque et versus   et cetera ludicra pono;               [ ]
 11       quid verum atque decens,   curo et rogo et omnis in hoc sum;     [ ]
 12               condo et compono   quae mox depromere possim.            [ ]
 13              ac ne forte roges   quo me duce, quo lare tuter,          [1]
 14               nullius addictus   iurare in verba magistri,             [ ]
 15            quo me cumque rapit   tempestas, deferor hospes.            [ ]
 16           nunc agilis   fio et mersor   civilibus undis,               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 17               virtutis   verae custos   rigidusque satelles;           [ ]
 18              nunc in Aristippi   furtim praecepta relabor,             [ ]
 19          et mihi res,   non me rebus   subiungere conor.               [2]
 20            ut nox longa quibus   mentitur amica, diesque               [ ]
 21             longa videtur opus   debentibus, ut piger annus            [ ]
 22             pupillis   quos dura premit   custodia matrum;             [ ]
 23          sic mihi tarda fluunt   ingrataque tempora, quae spem         [ ]
 24             consiliumque morantur agendi naviter id quod               [ ]!
 25               aeque pauperibus   prodest, locupletibus aeque,          [ ]
 26                aeque neglectum   pueris senibusque nocebit.            [ ]
 27      restat ut his   ego me ipse regam   solerque elementis.           [ ]
 28             non possis   oculo quantum   contendere Lynceus,           [ ]
 29              non tamen idcirco   contemnas lippus inungi;              [ ]
 30              nec quia desperes   invicti membra Glyconis,              [ ]
 31                nodosa   corpus nolis   prohibere cheragra.             [ ]?
 32             est quadam   prodire tenus,   si non datur ultra.          [2]
 33                fervet avaritia   miseroque cupidine pectus:            [ ]
 34          sunt verba et   voces quibus hunc   lenire dolorem            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                   4:00
1. digt.
 35               possis et magnam   morbi deponere partem.                [ ]
 36            laudis amore tumes:   sunt certa piacula quae te            [ ]
 37               ter pure   lecto poterunt   recreare libello.            [ ]?
 38                invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,             [u]!
 39          nemo adeo   ferus est ut non   mitescere possit,              [ ]
 40               si modo culturae   patientem commodet aurem.             [ ]
 41              virtus est vitium   fugere, et sapientia prima            [ ]
 42             stultitia   caruisse. vides   quae maxima credis           [ ]
 43             esse mala, exiguum   censum turpemque repulsam,            [ ]
 44                 quanto devites   animi capitisque labore.              [ ]?
 45               impiger extremos   curris mercator ad Indos,             [ ]
 46             per mare pauperiem   fugiens, per saxa, per ignis:         [ ]
 47            ne cures   ea, quae stulte   miraris et optas,              [ ]
 48           discere et audire et   meliori credere non vis?              [ ]
 49              quis circum pagos   et circum compita pugnax              [ ]
 50                 magna coronari   contemnat Olympia, cui spes,          [2]?
 51               cui sit condicio   dulcis sine pulvere palmae?           [ ]
 52            vilius argentum est   auro, virtutibus aurum.               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 53               'o cives, cives,   quaerenda pecunia primum est;         [ ]
 54           virtus post nummos':   haec Ianus summus ab imo              [ ]
 55        prodocet, haec recinunt   iuvenes dictata senesque,             [ ]
 56                 laevo suspensi   loculos tabulamque lacerto.           [ ]
 57        est animus   tibi, sunt mores   est lingua fidesque,            [ ]
 58              sed quadringentis   sex septem milia desunt:              [ ]
 59           plebs eris. at pueri   ludentes 'rex eris' aiunt,            [ ]?
 60             'si recte facies.'   hic murus aëneus esto,                [ ]
 61             nil conscire sibi,   nulla pallescere culpa.               [ ]
 62             Roscia, dic sodes,   melior lex an puerorum est            [ ]
 63             nenia, quae regnum   recte facientibus offert,             [ ]
 64              et maribus Curiis   et decantata Camillis?                [ ]
 65             isne tibi   melius suadet   qui, rem facias, rem,          [ ]
 66               si possis recte,   si non, quocumque modo rem,           [ ]
 67             ut propius spectes   lacrimosa poemata Pupi,               [ ]
 68                an qui Fortunae   te responsare superbae                [ ]
 69             liberum et erectum   praesens hortatur et aptat?           [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 70              quodsi me populus   Romanus forte roget cur               [1]
 71              non ut porticibus   sic iudiciis fruar isdem              [ ]
 72          nec sequar aut fugiam   quae diligit ipse vel odit,           [ ]
 73               olim quod vulpes   aegroto cauta leoni                   [ ]
 74             respondit referam:   'quia me vestigia terrent,            [ ]
 75              omnia te adversum   spectantia, nulla retrorsum.'         [ ]
 76              belua multorum es   capitum. nam quid sequar aut quem?    [ ]
 77            pars hominum gestit   conducere publica, sunt qui           [ ]
 78               frustis et pomis   viduas venentur avaras,               [ ]
 79             excipiantque senes   quos in vivaria mittant;              [ ]
 80                 multis occulto   crescit res faenore. verum            [ ]
 81             esto aliis   alios rebus   studiisque teneri:              [ ]
 82           idem eadem   possunt horam   durare probantes?               [ ]
 83          'nullus in orbe sinus   Bais praelucet amoenis'               [ ]
 84                si dixit dives,   lacus et mare sentit amorem           [ ]
 85               festinantis eri;   cui si vitiosa libido                 [ ]
 86             fecerit auspicium,   cras ferramenta Teanum                [ ]
 87               tolletis, fabri.   lectus genialis in aula est:          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                   8:00
1. digt.
 88            nil ait esse prius,   melius nil caelibe vita:              [ ]
 89              si non est, iurat   bene solis esse maritis.              [2]
 90              quo teneam vultus   mutantem Protea nodo?                 [ ]
 91             quid pauper? ride:   mutat cenacula, lectos,               [ ]
 92              balnea, tonsores,   conducto navigio aeque                [ ]
 93            nauseat ac locuples   quem ducit priva triremis.            [ ]
 94                si curatus inaequali tonsore capillos                   [u]!
 95                occurri, rides;   si forte subucula pexae               [ ]
 96         trita subest   tunicae vel si   toga dissidet impar,           [ ]
 97            rides: quid mea cum   pugnat sententia secum,               [ ]
 98            quo petiit spernit,   repetit quod nuper omisit,            [ ]
 99               aestuat et vitae   disconvenit ordine toto,              [ ]
100             diruit, aedificat,   mutat quadrata rotundis?              [ ]
101                 insanire putas   sollemnia me neque rides,             [1]
102              nec medici credis   nec curatoris egere                   [2]?
103               a praetore dati,   rerum tutela mearum                   [ ]?
104             cum sis et   prave sectum   stomacheris ob unguem          [ ]?
105               de te pendentis,   te respicientis amici.                [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
106           ad summam,   sapiens uno   minor est Iove, dives,            [1]
107              liber, honoratus,   pulcher, rex denique regum;           [2]
108               praecipue sanus,   nisi cum pituita molesta est.         [ ]
2. digt.                                                                      .
  1                  Troiani belli   scriptorem, Maxime Lolli,             [ ]
  2                dum tu declamas   Romae, Praeneste relegi;              [ ]
  3         qui quid sit pulchrum,   quid turpe, quid utile, quid non,     [ ]
  4              planius ac melius   Chrysippo et Crantore dicit.          [ ]
  5            cur ita crediderim,   nisi quid te distinet, audi.          [ ]
  6            fabula, qua Paridis   propter narratur amorem               [ ]
  7              Graecia Barbariae   lento collisa duello,                 [ ]
  8             stultorum regum et   populorum continet aestus.            [ ]
  9               Antenor   censet belli   praecidere causam:              [ ]
 10        quid Paris? ut   salvus regnet   vivatque beatus                [ ]
 11              cogi posse negat.   Nestor componere litis                [ ]
 12                  inter Peliden   festinat et inter Atriden;            [ ]
 13          hunc amor, ira quidem   communiter urit utrumque.             [ ]
 14              quidquid delirant   reges plectuntur Achivi.              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 15              seditione, dolis,   scelere atque libidine et ira         [ ]
 16                Iliacos   intra muros   peccatur et extra.              [ ]?
 17             rursus quid virtus   et quid sapientia possit              [ ]
 18                utile proposuit   nobis exemplar Vlixen,                [ ]
 19             qui domitor Troiae   multorum providus urbis               [ ]
 20          et mores   hominum inspexit,   latumque per aequor,           [ ]?
 21         dum sibi, dum   sociis reditum   parat, aspera multa           [ ]
 22             pertulit, adversis   rerum immersabilis undis.             [ ]
 23                  Sirenum voces   et Circae pocula nosti;               [ ]
 24           quae si cum   sociis stultus   cupidusque bibisset,          [ ]
 25             sub domina meretrice fuisset turpis et excors,             [ ]!
 26            vixisset   canis immundus   vel amica luto sus.             [ ]
 27         nos numerus   sumus et fruges   consumere nati,                [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 28              sponsi Penelopae,   nebulones, Alcinoique                 [3]
 29                in cute curanda   plus aequo operata iuventus,          [ ]?
 30         cui pulchrum   fuit in medios   dormire dies et                [ ]
 31          ad strepitum citharae   cessatum ducere curam.                [ ]
 32          ut iugulent   hominem surgunt   de nocte latrones:            [ ]
 33             ut te ipsum serves   non expergisceris? atqui              [ ]
 34                si noles sanus,   curres hydropicus; et ni              [ ]
 35               posces ante diem   librum cum lumine, si non             [ ]
 36              intendes   animum studiis   et rebus honestis,            [ ]
 37              invidia   vel amore vigil   torquebere. nam cur           [ ]
 38            quae laedunt oculos   festinas demere, si quid              [ ]
 39            est animum, differs   curandi tempus in annum?              [ ]
 40                 dimidium facti   qui coepit habet: sapere aude:        [ ]?
 41              incipe. qui recte   vivendi prorogat horam,               [ ]?
 42             rusticus exspectat   dum defluat amnis: at ille            [ ]
 43               labitur et labetur in omne volubilis aevum.              [u]?
 44             quaeritur argentum   puerisque beata creandis              [ ]
 45               uxor et incultae   pacantur vomere silvae.               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                  12:00
2. digt.
 46       quod satis est   cui contingit   nihil amplius optet.            [ ]
 47           non domus et fundus,   non aeris acervus et auri             [ ]
 48                 aegroto domini   deduxit corpore febris,               [1]?
 49               non animo curas.   valeat possessor oportet,             [2]
 50                 si comportatis   rebus bene cogitat uti.               [ ]
 51          qui cupit aut metuit,   iuvat illum sic domus et res          [ ]
 52             ut lippum   pictae tabulae,   fomenta podagrum,            [ ]
 53             auriculas citharae   collecta sorde dolentis.              [ ]
 54         sincerum est nisi vas,   quodcumque infundis acescit.          [ ]
 55             sperne voluptates:   nocet empta dolore voluptas.          [ ]
 56            semper avarus eget:   certum voto pete finem.               [ ]
 57               invidus alterius   macrescit rebus opimis:               [ ]
 58                 invidia Siculi   non invenere tyranni                  [ ]?
 59               maius tormentum.   qui non moderabitur irae              [ ]
 60            infectum   volet esse dolor   quod suaserit et mens,        [ ]
 61              dum poenas   odio per vim   festinat inulto.              [ ]
 62          ira furor brevis est:   animum rege, qui nisi paret,          [ ]
 63          imperat; hunc frenis,   hunc tu compesce catena.              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 64          fingit equum   tenera docilem   cervice magister              [ ]
 65             ire viam   qua monstret eques;   venaticus, ex quo         [ ]
 66               tempore cervinam   pellem latravit in aula,              [ ]
 67              militat in silvis   catulus. nunc adbibe puro             [ ]
 68            pectore verba puer,   nunc te melioribus offer.             [ ]
 69           quo semel est   imbuta recens   servabit odorem              [ ]
 70            testa diu.   quodsi cessas   aut strenuus anteis,           [ ]
 71            nec tardum opperior   nec praecedentibus insto.             [ ]
3. digt.                                                                      .
  1             Iuli Flore, quibus   terrarum militet oris                 [1]
  2               Claudius Augusti   privignus, scire laboro.              [ ]?
  3            Thracane vos Hebrus  -que nivali compede vinctus,           [2]
  4               an freta vicinas   inter currentia turris,               [2]
  5             an pingues   Asiae campi   collesque morantur?             [ ]
  6           quid studiosa cohors   operum struit? hoc quoque curo.       [ ]
  7           quis sibi res gestas   Augusti scribere sumit?               [ ]
  8          bella quis et   paces longum   diffundit in aevum?            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
  9            quid Titius,   Romana brevi   venturus in ora?              [2]
 10             Pindarici   fontis qui non   expalluit haustus,            [ ]
 11                fastidire lacus   et rivos ausus apertos.               [1]?
 12         ut valet? ut   meminit nostri?   fidibusque Latinis            [ ]
 13                Thebanos   aptare modos   studet auspice Musa,          [2]?
 14               an tragica desaevit et ampullatur in arte?               [2]!
 15         quid mihi Celsus agit,   monitus multumque monendus            [ ]
 16             privatas   ut quaerat opes,   et tangere vitet             [2]
 17              scripta Palatinus   quaecumque recepit Apollo,            [2]
 18              ne, si forte suas   repetitum venerit olim                [ ]
 19             grex avium plumas,   moveat cornicula risum                [ ]
 20                  furtivis nudata coloribus? ipse quid audes?           [u]!
 21             quae circumvolitas   agilis thyma? non tibi parvum         [ ]
 22             ingenium,   non incultum est   et turpiter hirtum.         [ ]
 23           seu linguam   causis acuis   seu civica iura                 [ ]
 24               respondere paras   seu condis amabile carmen,            [ ]
 25            prima feres hederae   victricis praemia. quodsi             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                  16:00
3. digt.
 26                frigida curarum   fomenta relinquere posses,            [2]
 27               quo te caelestis   sapientia duceret ires.               [ ]
 28        hoc opus, hoc   studium parvi   properemus et ampli,            [ ]
 29            si patriae volumus,   si nobis vivere cari.                 [ ]
 30                debes hoc etiam   rescribere, sit tibi curae            [ ]
 31              quantae conveniat   Munatius. an male sarta               [ ]
 32               gratia nequiquam   coit et rescinditur, ac vos           [ ]
 33            seu calidus sanguis   seu rerum inscitia vexat              [ ]
 34               indomita   cervice feros?   ubicumque locorum            [ ]
 35               vivitis, indigni   fraternum rumpere foedus,             [ ]?
 36            pascitur in vestrum   reditum votiva iuvenca.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 512
Quintus Horatius Flaccus: Epistler 1, 4 til 7 [Epistulae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: