File n. 512 – 16:19 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 513
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 512 Quintus Horatius Flaccus: Epistler 1, 4 til 7 [Epistulae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.                                                                      .
  1                Albi, nostrorum   sermonum candide iudex,               [ ]
  2           quid nunc te   dicam facere in   regione Pedana?             [ ]
  3            scribere quod Cassi   Parmensis opuscula vincat,            [ ]
  4            an tacitum   silvas inter   reptare salubris,               [ ]
  5            curantem   quidquid dignum   sapiente bonoque est?          [ ]
  6             non tu corpus eras   sine pectore. di tibi formam,         [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
  7               di tibi divitias   dederunt artemque fruendi.            [ ]
  8              quid voveat dulci   nutricula maius alumno,               [1]?
  9           qui sapere et   fari possit   quae sentiat, et cui           [ ]
 10             gratia, fama, valetudo contingat abunde,                   [u]!
 11               et mundus victus   non deficiente crumina?               [ ]
 12               inter spem curam  -que, timores inter et iras,           [2]
 13               omnem crede diem   tibi diluxisse supremum.              [ ]
 14              grata superveniet   quae non sperabitur hora.             [ ]
 15          me pinguem et nitidum   bene curata cute vises                [2]
 16               cum ridere voles   Epicuri de grege porcum.              [3]?
5. digt.                                                                      .
  1             Si potes Archiacis   conviva recumbere lectis              [ ]
  2              nec modica   cenare times   holus omne patella,           [3]?
  3                supremo   te sole domi,   Torquate, manebo.             [3]
  4            vina bibes   iterum Tauro   diffusa palustris               [ ]
  5                inter Minturnas   Sinuessanumque Petrinum.              [ ]
  6          si melius quid habes,   arcesse vel imperium fer              [ ]
  7            iamdudum   splendet focus et   tibi munda supellex.         [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
  8            mitte levis spes et   certamina divitiarum                  [ ]
  9              et Moschi causam:   cras nato Caesare festus              [ ]
 10            dat veniam   somnumque dies;   impune licebit               [ ]
 11                 aestivam sermone benigno tendere noctem.               [ ]!
 12             quo mihi fortunam,   si non conceditur uti?                [ ]
 13              parcus ob heredis   curam nimiumque severus               [2]
 14                adsidet insano.   potare et spargere flores             [ ]?
 15               incipiam, patiar  -que vel inconsultus haberi.           [ ]
 16              quid non ebrietas   dissignat? operta recludit,           [ ]
 17         spes iubet esse ratas,   ad proelia trudit inertem;            [ ]
 18              sollicitis animis   onus eximit, addocet artis.           [ ]
 19              fecundi   calices quem non   fecere disertum?             [ ]
 20             contracta quem non   in paupertate solutum?                [ ]
 21               haec ego procurare et idoneus imperor et non             [u]!
 22              invitus,   ne turpe toral,   ne sordida mappa             [ ]
 23                corruget naris,   ne non et cantharus et lanx           [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 24              ostendat tibi te,   ne fidos inter amicos                 [3]
 25            sit qui dicta foras   eliminet, ut coeat par                [1]?
 26             iunganturque pari.   Butram tibi Septiciumque,             [1]
 27             et nisi cena prior   potiorque puella Sabinum              [ ]
 28               detinet adsumam:   locus est et pluribus umbris,         [ ]
 29         sed nimis arta premunt   olidae convivia caprae.               [ ]
 30           tu quotus esse velis   rescribe, et rebus omissis            [ ]
 31                atria servantem   postico falle clientem.               [ ]?
6. digt.                                                                      .
  1                   Nil admirari   prope res est una, Numici,            [ ]?
  2            solaque quae possit   facere et servare beatum.             [ ]
  3          hunc solem et stellas   et decedentia certis                  [ ]
  4               tempora momentis   sunt qui formidine nulla              [ ]
  5               imbuti spectent:   quid censes munera terrae,            [ ]
  6            quid maris extremos   Arabas ditantis et Indos,             [ ]?
  7          ludicra quid, plausus   et amici dona Quiritis,               [2]?
  8            quo spectanda modo,   quo sensu credis et ore?              [ ]?
  9          qui timet his   adversa, fere   miratur eodem                 [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 10             quo cupiens pacto;   pavor est utrobique molestus.         [ ]
 11                improvisa simul   species exterret utrumque.            [1]
 12             gaudeat an doleat,   cupiat metuatne, quid ad rem,         [ ]
 13           si, quidquid   vidit melius   peiusve sua spe,               [ ]
 14                 defixis oculis   animoque et corpore torpet?           [ ]
 15               insani   sapiens nomen   ferat, aequus iniqui,           [ ]
 16           ultra quam satis est   virtutem si petat ipsam.              [ ]
 17            i nunc, argentum et   marmor vetus aeraque et artis         [ ]
 18            suspice, cum gemmis   Tyrios mirare colores;                [ ]
 19            gaude quod spectant   oculi te mille loquentem;             [1]
 20            navus mane forum et   vespertinus pete tectum,              [ ]
 21               ne plus frumenti   dotalibus emetat agris                [1]
 22            Mutus et (indignum,   quod sit peioribus ortus)             [ ]
 23            hic tibi sit potius   quam tu mirabilis illi.               [ ]?
 24         quidquid sub terra est   in apricum proferet aetas;            [ ]
 25                defodiet condet  -que nitentia. cum bene notum          [ ]
 26           porticus Agrippae et   via te conspexerit Appi,              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 27             ire tamen   restat Numa quo   devenit et Ancus.            [2]
 28           si latus aut   renes morbo   temptantur acuto,               [ ]
 29            quaere fugam morbi.   vis recte vivere: quis non?           [ ]
 30              si virtus   hoc una potest   dare, fortis omissis         [2]
 31              hoc age deliciis.   virtutem verba putas et               [ ]
 32              lucum ligna: cave   ne portus occupet alter,              [ ]?
 33              ne Cibyratica, ne   Bithyna negotia perdas;               [u]!
 34            mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et         [ ]!
 35               tertia succedant   et quae pars quadret acervum.         [ ]
 36                scilicet uxorem   cum dote fidemque et amicos           [ ]
 37             et genus et formam   regina Pecunia donat,                 [2]
 38               ac bene nummatum   decorat Suadela Venusque.             [ ]
 39             mancipiis locuples   eget aeris Cappadocum rex:            [ ]
 40              ne fueris hic tu.   chlamydes Lucullus, ut aiunt,         [ ]
 41             si posset   centum scaenae   praebere rogatus,             [ ]
 42         'qui possum tot?' ait:   'tamen et quaeram et quot habebo      [ ]
 43            mittam.' post paulo   scribit sibi milia quinque            [ ]
 44           esse domi chlamydum;   partem vel tolleret omnis.            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 45             exilis   domus est ubi non   et multa supersunt            [ ]
 46             et dominum fallunt   et prosunt furibus. ergo,             [ ]
 47             si res sola potest   facere et servare beatum,             [ ]
 48           hoc primus   repetas opus, hoc   postremus omittas.          [ ]
 49                  si fortunatum   species et gratia praestat,           [ ]
 50                mercemur servum   qui dictet nomina, laevum             [ ]
 51         qui fodicet   latus et cogat   trans pondera dextram           [ ]
 52    porrigere: 'hic   multum in Fabia   valet, ille Velina;             [ ]
 53           cui libet hic fascis   dabit eripietque curule               [ ]
 54              cui volet importunus ebur.' frater, pater, adde;          [ ]!
 55           ut cuique est aetas,   ita quemque facetus adopta.           [ ]
 56              si bene qui cenat   bene vivit, lucet, eamus              [2]
 57          quo ducit   gula, piscemur,   venemur, ut olim                [ ]
 58            Gargilius,   qui mane plagas,   venabula, servos            [2]
 59             differtum   transire forum   populumque iubebat,           [ ]
 60             unus et e   multis populo   spectante referret             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 61            emptum mulus aprum.   crudi tumidique lavemur,              [1]
 62         quid deceat, quid non,   obliti, Caerite cera                  [ ]
 63                digni, remigium   vitiosum Ithacensis Vlixei,           [ ]
 64              cui potior patria   fuit interdicta voluptas.             [ ]
 65              si, Mimnermus uti   censet, sine amore iocisque           [ ]
 66            vive, vale. si quid   novisti rectius istis,                [2]
 67              candidus imperti:   si nil, his utere mecum.              [1]
7. digt.                                                                      .
  1        Quinque dies   tibi pollicitus   me rure futurum,               [ ]
  2               Sextilem   totum mendax   desideror. atqui,              [ ]
  3               si me vivere vis   sanum recteque valentem,              [1]!
  4           quam mihi das aegro,   dabis aegrotare timenti,              [ ]
  5              Maecenas, veniam,   dum ficus prima calorque              [ ]
  6                  dissignatorem   decorat lictoribus atris,             [ ]
  7             dum pueris   omnis pater et   matercula pallet,            [ ]
  8                officiosaque sedulitas et opella forensis               [ ]!
  9                 adducit febris   et testamenta resignat.               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 10             quodsi bruma nives   Albanis illinet agris,                [1]?
 11              ad mare descendet   vates tuus et sibi parcet             [ ]
 12           contractusque leget:   te, dulcis amice, reviset             [ ]
 13         cum Zephyris,   si concedes,   et hirundine prima.             [ ]?
 14             non quo more piris   vesci Calaber iubet hospes            [1]
 15                  tu me fecisti   locupletem. 'vescere sodes.'          [ ]?
 16      'iam satis est.'   'at tu quantum   vis tolle.' 'benigne.'        [ ]
 17              'non invisa feres   pueris munuscula parvis.'             [ ]
 18              'tam teneor dono,   quam si dimittar onustus.'            [ ]?
 19       'ut libet; haec   porcis hodie   comedenda relinques.'           [ ]
 20            prodigus et stultus   donat quae spernit et odit:           [ ]
 21            haec seges ingratos   tulit et feret omnibus annis.         [ ]
 22         vir bonus et   sapiens dignis   ait esse paratus,              [ ]
 23              nec tamen ignorat   quid distent aera lupinis.            [ ]
 24               dignum praestabo   me etiam pro laude merentis.          [ ]?
 25                quodsi me noles   usquam discedere, reddes              [ ]
 26            forte latus, nigros   angusta fronte capillos,              [ ]
 27            reddes dulce loqui,   reddes ridere decorum et              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 28               inter vina fugam   Cinarae maerere protervae.            [ ]
 29             forte per angustam   tenuis vulpercula rimam               [ ]
 30            repserat in cumeram   frumenti, pastaque rursus             [ ]
 31                ire foras pleno   tendebat corpore frustra.             [ ]
 32             cui mustela procul   'si vis' ait 'effugere instinc,       [ ]
 33          macra cavum   repetes artum,   quem macra subisti,'           [ ]
 34              hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;             [ ]!
 35            nec somnum   plebis laudo   satur altilium nec              [ ]
 36                  otia divitiis   Arabum liberrima muto.                [ ]
 37               saepe verecundum   laudasti, rexque paterque             [ ]
 38                 audisti coram,   nec verbo parcius absens:             [ ]
 39              inspice si possum   donata reponere laetus.               [2]
 40          haud male Telemachus,   proles patientis Vlixei,              [ ]
 41           'non est aptus equis   Ithace locus, ut neque planis         [ ]
 42              porrectus spatiis   nec multae prodigus herbae:           [ ]
 43             Atride,   magis apta tibi   tua dona relinquam.'           [ ]?
 44           parvum parva decent:   mihi iam non regia Roma,              [ ]
 45             sed vacuum   Tibur placet aut   imbelle Tarentum.          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 46             strenuus et fortis   causisque Philippus agendis           [ ]
 47            clarus, ab officiis   octavam circiter horam                [ ]
 48           dum redit atque Foro   nimium distare Carinas                [ ]
 49             iam grandis   natu queritur,   conspexit, ut aiunt,        [1]
 50              adrasum   quendam vacua   tonsoris in umbra               [ ]
 51              cultello proprios   purgantem leniter unguis.             [ ]
 52          'Demetri,' - puer hic   non laeve iussa Philippi              [ ]
 53             accipiebat - 'abi,   quaere et refer, unde domo, quis,     [ ]
 54                cuius fortunae,   quo sit patre quove patrono.'         [ ]
 55           it, redit et narrat,   Vulteium nomine Menam,                [ ]
 56             praeconem,   tenui censu,   sine crimine, notum            [ ]
 57           et properare loco et   cessare et quaerere et uti,           [ ]
 58               gaudentem parvis  -que sodalibus et lare certo           [ ]
 59               et ludis et post   decisa negotia Campo.                 [2]
 60            'scitari   libet ex ipso   quodcumque refers; dic           [ ]?
 61              ad cenam veniat.'   non sane credere Mena,                [ ]
 62                 mirari   secum tacitus.   quid multa? 'benigne'        [ ]?
 63         respondet.   'neget ille mihi?'   'negat improbus et te        [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 64          neglegit aut horret.'   Vulteium mane Philippus               [ ]
 65                vilia vendentem   tunicato scruta popello               [2]
 66             occupat et   salvere iubet   prior. ille Philippo          [ ]!
 67                  excusare laborem et mercennaria vincla,               [1]!
 68            quod non mane domum   venisset, denique quod non            [ ]
 69               providisset eum.   'sic ignovisse putato                 [ ]
 70            me tibi, si   cenas hodie   mecum.' 'ut libet.' 'ergo       [2]?
 71             post nonam venies;   nunc i, rem strenuus auge.'           [ ]
 72        ut ventum ad cenam est,   dicenda tacenda locutus               [ ]
 73                tandem dormitum   dimittitur. hic ubi saepe             [ ]
 74                 occultum visus   decurrere piscis ad hamum,            [ ]
 75           mane cliens   et iam certus   conviva, iubetur               [ ]
 76              rura suburbana indictis comes ire Latinis.                [ ]!
 77             impositus   mannis arvum   caelumque Sabinum               [ ]
 78             non cessat   laudare. videt   ridetque Philippus,          [ ]
 79           et sibi dum requiem,   dum risus undique quaerit,            [ ]
 80               dum septem donat   sestertia, mutua septem               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 81            promittit,   persuadet uti   mercetur agellum.              [ ]
 82              mercatur.   ne te longis   ambagibus ultra                [ ]
 83     quam satis est   morer, ex nitido   fit rusticus atque             [ ]
 84               sulcos et   vineta crepat   mera; praeparat ulmos,       [u]!
 85              immoritur studiis   et amore senescit habendi.            [ ]
 86          verum ubi oves furto,   morbo periere capellae,               [ ]
 87            spem mentita seges,   bos est enectus arando,               [ ]
 88              offensus   damnis media   de nocte caballum               [ ]
 89                 arripit iratus  -que Philippi tendit ad aedis.         [2]
 90             quem simul aspexit   scabrum intonsumque Philippus,        [ ]
 91          'durus' ait, 'Vultei,   nimis attentusque videris             [ ]
 92          esse mihi.'   'pol me miserum,   patrone, vocares,            [ ]
 93              si velles' inquit   'verum mihi ponere nomen!             [ ]
 94             quod te per Genium   dextramque deosque Penatis            [ ]
 95           obsecro et obtestor,   vitae me redde priori.'               [ ]
 96              qui semel aspexit   quantum dimissa petitis               [ ]
 97              praestent, mature   redeat repetatque relicta.            [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 98               metiri   se quemque suo   modulo ac pede verum est.      [1]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 513
Quintus Horatius Flaccus: Epistler 1, 8 til 14 [Epistulae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: