Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 9 - EPI-HORA Prossimo file n. 514
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
8. digt. .
1 Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano [ ]
2 Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. [1]
3 si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem [ ]
4 vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando [ ]
5 contuderit vitis oleamque momorderit aestus, [ ]
6 nec quia longinquis armentum aegrotet in agris; [ ]
7 sed quia mente minus validus quam corpore toto [ ]
8 nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum; [ ]
9 fidis offendar medicis, irascar amicis, [1]
10 cur me funesto properent arcere veterno; [ ]?
11 quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam; [ ]
12 Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam. [ ]
13 post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se, [ ]
14 ut placeat iuveni percontare, utque cohorti. [ ]
15 si dicet 'recte,' primum gaudere, subinde [ ]
16 praeceptum auriculis hoc instillare memento: [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
8. digt.
17 ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus. [ ]
9. digt. .
1 Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus [ ]?
2 quanti me facias. nam cum rogat et prece cogit [ ]
3 scilicet ut tibi se laudare et tradere coner, [ ]
4 dignum mente domo -que legentis honesta Neronis, [ ]
5 munere cum fungi propioris censet amici, [ ]
6 quid possim videt ac novit me valdius ipso. [ ]
7 multa quidem dixi cur excusatus abirem; [ ]?
8 sed timui mea ne finxisse minora putarer, [ ]
9 dissimulator opis propriae, mihi commodus uni. [ ]
10 sic ego, maioris fugiens opprobria culpae, [2]
11 frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi [ ]
12 depositum laudas ob amici iussa pudorem, [2]?
13 scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
10. digt. .
1 Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus [2]
2 ruris amatores, hac in re scilicet una [2]?
3 multum dissimiles, at cetera paene gemelli [ ]
4 fraternis animis - quidquid negat alter et alter - [ ]
5 adnuimus pariter vetuli notique columbi. [1]
6 tu nitidum servas; ego laudo ruris amoeni [ ]
7 rivos et musco circumlita saxa nemusque. [ ]
8 quid quaeris? vivo et regno simul ista reliqui [ ]
9 quae vos ad caelum fertis rumore secundo, [ ]
10 utque sacerdotis fugitivus liba recuso, [ ]
11 pane egeo iam mellitis potiore placentis. [ ]
12 vivere naturae si convenienter oportet, [2]
13 ponendaeque domo quaerenda est area primum, [ ]
14 novistine locum potiorem rure beato? [ ]
15 est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura [ ]
16 leniat et rabiem Canis et momenta Leonis, [ ]
17 cum semel accepit Solem furibundus acutum? [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
10. digt.
18 est ubi divellat somnos minus invida cura? [ ]
19 deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis? [ ]
20 purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum, [ ]?
21 quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum? [ ]
22 nempe inter varias nutritur silva columnas, [ ]
23 laudaturque domus longos quae prospicit agros. [ ]
24 naturam expelles furca, tamen usque recurret, [ ]
25 et mala perrumpet furtim fastidia victrix. [ ]
26 non qui Sidonio contendere callidus ostro [ ]?
27 nescit Aquinatem potantia vellera fucum [2]
28 certius accipiet damnum propiusve medullis, [ ]
29 quam qui non poterit vero distinguere falsum. [ ]
30 quem res plus nimio delectavere secundae, [ ]?
31 mutatae quatient. si quid mirabere, pones [ ]
32 invitus fuge magna: licet sub paupere tecto [ ]
33 reges et regum vita praecurrere amicos. [ ]
34 cervus equum pugna melior communibus herbis [ ]
35 pellebat, donec minor in certamine longo [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
10. digt.
36 imploravit opes hominis frenumque recepit; [1]
37 sed postquam victor violens discessit ab hoste, [ ]
38 non equitem dorso, non frenum depulit ore. [ ]
39 sic qui pauperiem veritus potiore metallis [ ]
40 libertate caret, dominum vehet improbus atque [ ]
41 serviet aeternum, quia parvo nesciet uti. [ ]
42 cui non conveniet sua res, ut calceus olim, [ ]
43 si pede maior erit, subvertet, si minor, uret. [ ]
44 laetus sorte tua vives sapienter, Aristi, [ ]?
45 nec me dimittes incastigatum, ubi plura [ ]
46 cogere quam satis est ac non cessare videbor. [ ]
47 imperat aut servit collecta pecunia cuique, [ ]
48 tortum digna sequi potius quam ducere funem. [ ]
49 haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, [ ]
50 excepto quod non simul esses cetera laetus. [ ]
11. digt. .
1 Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, [ ]?
2 quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
11. digt.
3 Zmyrna quid et Colophon, maiora minorane fama? [2]
4 cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent? [2]
5 an venit in votum Attalicis ex urbibus una, [ ]
6 an Lebedum laudas odio maris atque viarum? [ ]
7 'scis Lebedus quid sit; Gabiis desertior atque [ ]
8 Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem, [ ]
9 oblitusque meorum obliviscendus et illis [ ]!
10 Neptunum procul e terra spectare furentem.' [ ]
11 sed neque qui Capua Romam petit imbre lutoque [ ]
12 aspersus volet in caupona vivere; nec qui [2]
13 frigus collegit, furnos et balnea laudat [ ]
14 ut fortunatam plene praestantia vitam. [ ]
15 nec si te validus iactaverit Auster in alto, [1]
16 idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. [ ]
17 incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod [2]
18 paenula solstitio, campestre nivalibus auris, [ ]
19 per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. [ ]?
20 dum licet ac vultum servat Fortuna benignum, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
11. digt.
21 Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens. [ ]
22 tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam [ ]
23 grata sume manu neu dulcia differ in annum, [1]
24 ut quocumque loco fueris vixisse libenter [ ]
25 te dicas; nam si ratio et prudentia curas, [ ]
26 non locus effusi late maris arbiter aufert, [1]?
27 caelum non animum mutant qui trans mare currunt. [ ]
28 strenua nos exercet inertia: navibus atque [ ]!
29 quadrigis petimus bene vivere. quod petis hic est, [ ]
30 est Vlubris, animus si te non deficit aequus. [ ]
12. digt. .
1 Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci, [ ]
2 si recte frueris, non est ut copia maior [ ]
3 ab Iove donari possit tibi. tolle querelas: [2]?
4 pauper enim non est cui rerum suppetit usus. [ ]
5 si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil [ ]
6 divitiae poterunt regales addere maius. [ ]?
7 si forte in medio positorum abstemius herbis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
12. digt.
8 vivis et urtica, sic vives protinus ut te [ ]
9 confestim liquidus Fortunae rivus inauret, [ ]
10 vel quia naturam mutare pecunia nescit, [2]
11 vel quia cuncta putas una virtute minora. [ ]?
12 miramur, si Democriti pecus edit agellos [1]?
13 cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox, [ ]
14 cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri [ ]
15 nil parvum sapias et adhuc sublimia cures; [ ]
16 quae mare compescant causae, quid temperet annum, [ ]
17 stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, [ ]
18 quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, [ ]
19 quid velit et possit rerum concordia discors, [ ]
20 Empedocles an Stertinium deliret acumen. [ ]
21 verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas, [ ]
22 utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro [ ]
23 defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. [2]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
12. digt.
24 vilis amicorum est annona bonis ubi quid deest. [2]
25 ne tamen ignores quo sit Romana loco res, [ ]
26 Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis [ ]
27 Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates [ ]
28 Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges [ ]
29 Italiae pleno defundit Copia cornu. [ ]?
13. digt. .
1 Vt proficiscentem docui te saepe diuque, [ ]
2 Augusto reddes signata volumina, Vini, [ ]
3 si validus, si laetus erit, si denique poscet; [ ]
4 ne studio nostri pecces odiumque libellis [ ]
5 sedulus importes opera vehemente minister. [ ]
6 si te forte meae gravis uret sarcina chartae, [ ]
7 abicito potius quam quo perferre iuberis [ ]
8 clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum [ ]
9 cognomen vertas in risum et fabula fias. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
13. digt.
10 viribus uteris per clivos, flumina, lamas. [2]
11 victor propositi simul ac perveneris illuc, [ ]
12 sic positum servabis onus, ne forte sub ala [ ]
13 fasciculum portes librorum ut rusticus agnum, [ ]
14 ut vinosa glomus furtivae Pyrria lanae, [1]
15 ut cum pilleolo soleas conviva tribulis. [ ]
16 ne vulgo narres te sudavisse ferendo [ ]
17 carmina, quae possint oculos aurisque morari [ ]
18 Caesaris, oratus multa prece nitere porro. [2]
19 vade, vale, cave ne titubes mandataque frangas. [ ]
14. digt. .
1 Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli, [ ]
2 quem tu fastidis habitatum quinque focis et [ ]?
3 quinque bonos solitum Variam dimittere patres, [ ]
4 certemus, spinas animone ego fortius an tu [ ]?
5 evellas agro, et melior sit Horatius an res. [ ]
6 me quamvis Lamiae pietas et cura moratur [ ]
7 fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
14. digt.
8 insolabiliter, tamen istuc mens animusque [1]
9 fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra. [ ]
10 rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum. [2]
11 cui placet alterius, sua nimirum est odio sors. [ ]
12 stultus uter -que locum immeritum causatur inique: [ ]
13 in culpa est animus, qui se non effugit umquam. [ ]?
14 tu mediastinus tacita prece rura petebas, [ ]
15 nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas: [ ]
16 me constare mihi scis et discedere tristem, [ ]?
17 quandocumque trahunt invisa negotia Romam. [ ]
18 non eadem miramur; eo disconvenit inter [ ]
19 meque et te: nam quae deserta et inhospita tesqua [ ]
20 credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit [ ]
21 quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina [ ]
22 incutiunt urbis desiderium, video, et quod [ ]
23 angulus iste feret piper et tus ocius uva, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 16:00
14. digt.
24 nec vicina subest vinum praebere taberna [1]
25 quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius [ ]
26 ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urges [ ]
27 iampridem non tacta ligonibus arva bovemque [ ]!
28 disiunctum curas et strictis frondibus exples; [ ]
29 addit opus pigro rivus, si decidit imber, [ ]?
30 multa mole docendus aprico parcere prato. [3]!
31 nunc age, quid nostrum concentum dividat audi. [ ]
32 quem tenues decuere togae nitidique capilli, [ ]
33 quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci, [ ]
34 quem bibulum liquidi media de luce Falerni, [ ]?
35 cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba. [ ]
36 nec lusisse pudet, sed non incidere ludum [ ]
37 non istic obliquo oculo mea commoda quisquam [ ]
38 limat, non odio obscuro morsuque venenat; [ ]!
39 rident vicini glaebas et saxa moventem. [ ]
40 cum servis urbana diaria rodere mavis; [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+
14. digt.
41 horum tu in numerum voto ruis: invidet usum [ ]
42 lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti. [ ]
43 optat ephippia bos, piger optat arare caballus: [ ]!
44 quam scit uterque libens censebo exerceat artem. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 514
Quintus Horatius Flaccus: Epistler 1, 15 til 17 [Epistulae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
8. til 14. digt.
3 scilicet ut tibi se laudare et tradere coner, [ ]
8 sed timui mea ne finxisse minora putarer, [ ]
13 scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque. [ ]
46 cogere quam satis est ac non cessare videbor. [ ]
50 excepto quod non simul esses cetera laetus. [ ]
7 ‘scis Lebedus quid sit; Gabiis desertior atque [ ]
12 aspersus volet in caupona vivere; nec qui [2] bis
17 incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod [2] bis
4 pauper enim non est cui rerum suppetit usus. [ ]
19 meque et te: nam quae deserta et inhospita tesqua [ ]
35 cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba. [ ]
8. til 14. digt.
13 post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se, [ ] bis
12 aspersus volet in caupona vivere; nec qui [2]
29 quadrigis petimus bene vivere. quod petis hic est, [ ] bis
8 vivis et urtica, sic vives protinus ut te [ ]
4 certemus, spinas animone ego fortius an tu [ ]?
5 evellas agro, et melior sit Horatius an res. [ ]
8. til 14. digt.
4 vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando [ ]
8 nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum; [ ]
13 post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se, [ ]
2 quanti me facias. nam cum rogat et prece cogit [ ]
43 si pede maior erit, subvertet, si minor, uret. [ ]
21 Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens. [ ]
27 caelum non animum mutant qui trans mare currunt. [ ]
29 quadrigis petimus bene vivere. quod petis hic est, [ ]
22 utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro [ ]
26 ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urges [ ]
8. til 14 .digt.
1 Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano [ ]
Analyse 3
8. til 14. digt.
43 optat ephippia bos, piger optat arare caballus: [ ]!
8. til 14. digt.
38 limat, non odio obscuro morsuque venenat; [ ]!
8. til 14. digt.
17 incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod [2]
5 si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil [ ]
25 ne tamen ignores quo sit Romana loco res, [ ]
2 quem tu fastidis habitatum quinque focis et [ ]?
11 cui placet alterius, sua nimirum est odio sors. [ ] bis
22 incutiunt urbis desiderium, video,-et quod *[ ] bis
8. til 14. digt.
16 idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. [ ]
24 vilis amicorum est annona bonis ubi quid deest. [2]
11 cui placet alterius, sua nimirum-est odio sors. *[ ]
22 incutiunt urbis desiderium, video, et quod [ ]
Analyse 4
8. til 14. digt.
27 iampridem non tacta ligonibus arva bovemque [ ]!
40 cum servis urbana diaria rodere mavis; [ ]!
8. til 14. digt.
9 oblitusque meorum obliviscendus et illis [ ]!
28 strenua nos exercet inertia: navibus atque [ ]!
30 multa mole docendus aprico parcere prato. [3]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede