Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 9 - EPI-HORA Prossimo file n. 515
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
15. digt. .
1 Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, [ ]
2 quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias [ ]
3 Musa supervacuas Antonius, et tamen illis [ ]
4 me facit invisum, gelida cum perluor unda [ ]
5 per medium frigus. sane myrteta relinqui, [ ]
6 dictaque cessantem nervis elidere morbum [ ]?
7 sulpura contemni, vicus gemit, invidus aegris [1]
8 qui caput et stomachum supponere fontibus audent [ ]
9 Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura. [ ]
10 mutandus locus est et deversoria nota [ ]
11 praeteragendus equus. 'quo tendis? non mihi Cumas [ ]
12 est iter aut Baias' laeva stomachosus habena [ ]
13 dicet eques; sed equi frenato est auris in ore); [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
15. digt.
14 maior utrum populum frumenti copia pascat; [ ]
15 collectosne bibant imbris puteosne perennis [ ]
16 iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae: [ ]
17 rure meo possum quidvis perferre patique; [ ]
18 ad mare cum veni, generosum et lene requiro, [ ]?
19 quod curas abigat, quod cum spe divite manet [1]
20 in venas animumque meum, quod verba ministret, [1]
21 quod me Lucanae iuvenem commendet amicae); [ ]?
22 tractus uter pluris lepores, uter educet apros; [ ]
23 utra magis piscis et echinos aequora celent, [2]?
24 pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, [ ]
25 scribere te nobis, tibi nos accredere par est. [2]
26 Maenius, ut rebus maternis atque paternis [ ]
27 fortiter absumptis urbanus coepit haberi, [ ]
28 scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, [ ]
29 impransus non qui civem dinosceret hoste, [ ]
30 quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, [ ]
31 pernicies et tempestas barathrumque macelli, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
15. digt.
32 quidquid quaesierat ventri donabat avaro. [ ]?
33 hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil [ ]
34 aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi [ ]
35 vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset; [ ]
36 scilicet ut ventres lamna candente nepotum [ ]
37 diceret urendos, correctus Bestius. idem [ ]
38 quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne [ ]
39 verterat in fumum et cinerem, 'non hercule miror' [ ]
40 aiebat 'si qui comedunt bona, cum sit obeso [1]
41 nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.' [ ]
42 nimirum hic ego sum: nam tuta et parvula laudo [ ]?
43 cum res deficiunt, satis inter vilia fortis; [ ]
44 verum ubi quid melius contingit et unctius, idem [ ]
45 vos sapere et solos aio bene vivere, quorum [1]?
46 conspicitur nitidis fundata pecunia villis. [ ]
16. digt. .
1 Ne perconteris fundus meus, optime Quincti, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
16. digt.
2 arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, [1]
3 pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, [1]
4 scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. [ ]!
5 continui montes, ni dissocientur opaca [ ]
6 valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat Sol, [ ]
7 laevum discedens curru fugiente vaporet. [ ]
8 temperiem laudes. quid si rubicunda benigni [ ]
9 corna vepres et pruna ferant? si quercus et ilex [ ]
10 multa fruge pecus multa dominum iuvet umbra? [1]
11 dicas adductum propius frondere Tarentum. [ ]
12 fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec [1]?
13 frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus, [ ]
14 infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo. [ ]
15 hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae. [ ]
16 incolumem tibi me praestant Septembribus horis. [ ]
17 tu recte vivis, si curas esse quod audis. [ ]
18 iactamus iampridem omnis te Roma beatum, [ ]
19 sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
16. digt.
20 neve putes alium sapiente bonoque beatum, [ ]
21 neu si te populus sanum recteque valentem [1]
22 dictitet, occultam febrem sub tempus edendi [ ]
23 dissimules, donec manibus tremor incidat unctis. [ ]
24 stultorum incurata pudor malus ulcera celat. [u]!
25 si quis bella tibi terra pugnata marique [ ]
26 dicat et his verbis vacuas permulceat auris, [ ]
27 'tene magis salvum populus velit an populum tu, [ ]
28 servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi [ ]?
29 Iuppiter,' Augusti laudes agnoscere possis: [ ]
30 cum pateris sapiens emendatusque vocari, [ ]
31 respondesne tuo, dic sodes, nomine? 'nempe [ ]
32 vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.' [ ]?
33 qui dedit hoc hodie cras, si volet, auferet, ut si [ ]
34 detulerit fascis indigno, detrahet idem. [ ]
35 'pone, meum est' inquit: pono tristisque recedo. [ ]
36 idem si clamet furem, neget esse pudicum, [ ]
37 contendat laqueo collum pressisse paternum, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
16. digt.
38 mordear opprobriis falsis mutemque colores? [ ]
39 falsus honor iuvat et mendax infamia terret [ ]
40 quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis? [ ]
41 'cui consulta patrum, qui leges iuraque servat, [ ]
42 quo multae magnae -que secantur iudice lites, [ ]
43 quo res sponsore et quo causae teste tenentur.' [ ]
44 sed videt hunc omnis domus et vicinia tota [ ]
45 introrsum turpem, speciosum pelle decora. [ ]
46 'nec furtum feci nec fugi' si mihi dicat [ ]
47 servus, 'habes pretium, loris non ureris' aio. [ ]
48 'non hominem occidi.' 'non pasces in cruce corvos.' [ ]
49 'sum bonus et frugi.' renuit negitatque Sabellus. [ ]
50 cautus enim metuit foveam lupus accipiterque [ ]
51 suspectos laqueos et opertum miluus hamum. [ ]
52 oderunt peccare boni virtutis amore: [ ]
53 tu nihil admittes in te formidine poenae: [ ]
54 sit spes fallendi, miscebis sacra profanis. [ ]
55 nam de mille fabae modiis cum surripis unum, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
16. digt.
56 damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto. [ ]
57 vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, [ ]
58 quandocumque deos vel porco vel bove placat, [ ]
59 'Iane pater!' clare, clare cum dixit 'Apollo!' [ ]?
60 labra movet metuens audiri: 'pulchra Laverna, [ ]?
61 da mihi fallere, da iusto sanctoque videri, [ ]!
62 noctem peccatis et fraudibus obice nubem.' [ ]?
63 qui melior servo, qui liberior sit avarus, [ ]?
64 in triviis fixum cum se demittit ob assem, [ ]?
65 non video; nam qui cupiet, metuet quoque; porro, [ ]
66 qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam. [ ]
67 perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui [ ]
68 semper in augenda festinat et obruitur re. [ ]
69 vendere cum possis captivum, occidere noli; [ ]
70 serviet utiliter: sine pascat durus aretque [ ]
71 naviget ac mediis hiemet mercator in undis, [ ]
72 annonae prosit, portet frumenta penusque. [ ]
73 vir bonus et sapiens audebit dicere 'Pentheu, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
16. digt.
74 rector Thebarum, quid me perferre patique [ ]
75 indignum coges?' 'adimam bona.' 'nempe pecus, rem, [1]
76 lectos, argentum: tollas licet.' 'in manicis et [ ]
77 compedibus saevo te sub custode tenebo.' [ ]?
78 'ipse deus, simul atque volam, me solvet.' opinor [ ]
79 hoc sentit, 'moriar.' mors ultima linea rerum est. [ ]
17. digt. .
1 Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis [ ]
2 quo tandem pacto deceat maioribus uti, [ ]
3 disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si [ ]
4 caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid [ ]
5 et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur. [ ]
6 si te grata quies et primam somnus in horam [ ]
7 delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, [ ]?
8 si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo. [ ]!
9 nam neque divitibus contingunt gaudia solis, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
17. digt.
10 nec vixit male qui natus moriensque fefellit. [2]
11 si prodesse tuis pauloque benignius ipsum [ ]
12 te tractare voles, accedes siccus ad unctum. [ ]
13 'si pranderet holus patienter, regibus uti [ ]
14 nollet Aristippus.' 'si sciret regibus uti, [ ]
15 fastidiret holus qui me notat.' utrius horum [1]
16 verba probes et facta doce, vel iunior audi [ ]
17 cur sit Aristippi potior sententia; namque [ ]
18 mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: [ ]?
19 'scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et [1]?
20 splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex [ ]
21 officium facio: tu poscis vilia, verum [ ]?
22 dante minor, quamvis fers te nullius egentem.' [ ]
23 omnis Aristippum decuit color et status et res, [ ]
24 temptantem maiora, fere praesentibus aequum: [2]
25 contra, quem duplici panno patientia velat, [ ]
26 mirabor, vitae via si conversa decebit. [ ]
27 alter pupureum non exspectabit amictum, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
17. digt.
28 quidlibet indutus celeberrima per loca vadet, [ ]
29 personamque feret non inconcinnus utramque; [ ]
30 alter Mileti textam cane peius et angui [ ]?
31 vitabit chlamydem, morietur frigore si non [ ]
32 rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus. [ ]
33 res gerere et captos ostendere civibus hostis [ ]
34 attingit solium Iovis et caelestia temptat: [ ]
35 principibus placuisse viris non ultima laus est. [ ]
36 non cuivis homini contingit adire Corinthum. [ ]
37 sedit qui timuit ne non succederet. esto! [ ]
38 quid, qui pervenit, fecitne viriliter? atqui [ ]
39 hic est aut nusquam quod quaerimus. hic onus horret, [ ]
40 ut parvis animis et parvo corpore maius: [ ]
41 hic subit et perfert. aut virtus nomen inane est, [ ]
42 aut decus et pretium recte petit experiens vir. [ ]
43 coram rege suo de paupertate tacentes [ ]?
44 plus poscente ferent; distat sumasne pudenter [ ]
45 an rapias. atqui rerum caput hoc erat, hic fons. [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
17. digt.
46 'indotata mihi soror est, paupercula mater, [1]?
47 et fundus nec vendibilis nec pascere firmus' [ ]
48 qui dicit, clamat 'victum date.' succinit alter [ ]
49 'et mihi!' dividuo findetur munere quadra. [ ]
50 sed tacitus pasci si posset corvus, haberet [ ]?
51 plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. [ ]
52 Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum, [ ]
53 qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris, [ ]
54 aut cistam effractam et subducta viatica plorat, [ ]
55 nota refert meretricis acumina, saepe catellam, [ ]!
56 saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox [ ]
57 nulla fides damnis verisque doloribus adsit. [ ]
58 nec semel irrisus triviis attollere curat [ ]
59 fracto crure planum, licet illi plurima manet [1]
60 lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim [ ]
61 'credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.' [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+++
17. digt.
62 'quaere peregrinum' vicinia rauca reclamat. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 515
Quintus Horatius Flaccus: Epistler 1, 18 til 20 [Epistulae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
15. til 17. digt.
10 mutandus locus est et deversoria nota [ ]
42 nimirum hic ego sum: nam tuta et parvula laudo [ ]?
52 Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum, [ ]
15. til 17. digt.
25 scribere te nobis, tibi nos accredere par est. [2]
12 fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec [1]?
33 qui dedit hoc hodie cras, si volet, auferet, ut si [ ]
40 quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis? [ ] bis
1 Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis [ ]
3 disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si [ ]
4 caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid [ ]
19 ‘scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et [1]?
23 omnis Aristippum decuit color et status et res, [ ] bis
31 vitabit chlamydem, morietur frigore si non [ ]
35 principibus placuisse viris non ultima laus est. [ ]
45 an rapias. atqui rerum caput hoc erat, hic fons. [ ]? bis
15. til 17. digt.
2 quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias [ ]
3 Musa supervacuas Antonius, et tamen illis [ ]
11 praeteragendus equus. ‘quo tendis? non mihi Cumas [ ]
35 vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset; [ ]
4 scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. [ ]! bis
19 sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas, [ ]
28 servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi [ ]?
40 quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis? [ ]
46 ‘nec furtum feci nec fugi’ si mihi dicat [ ]
48 ‘non hominem occidi.’ ‘non pasces in cruce corvos.’ [ ]
58 quandocumque deos vel porco vel bove placat, [ ]
66 qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam. [ ]
23 omnis Aristippum decuit color et status et res, [ ]
28 quidlibet indutus celeberrima per loca vadet, [ ]
39 hic est aut nusquam quod quaerimus. hic onus horret, [ ]
45 an rapias. atqui rerum caput hoc erat, hic fons. [ ]?
15. til 17. digt.
50 cautus enim metuit foveam lupus accipiterque [ ]
Analyse 3
15. til 17. digt.
61 da mihi fallere, da iusto sanctoque videri, [ ]!
15. til 17. digt.
6 valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat Sol, [ ]
27 ‘tene magis salvum populus velit an populum tu, [ ]
67 perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui [ ]
68 semper in augenda festinat et obruitur re. [ ]
75 indignum coges?’ ‘adimam bona.’ ‘nempe pecus, rem, [1]
76 lectos, argentum: tollas licet.’ ‘in manicis et [ ]
20 splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex [ ]
42 aut decus et pretium recte petit experiens vir. [ ]
56 saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox [ ]
15. til 17. digt.
10 multa fruge pecus multa dominum iuvet umbra? [1]
63 qui melior servo, qui liberior sit avarus, [ ]?
65 non video; nam qui cupiet, metuet quoque; porro, [ ]
Analyse 4
15. til 17. digt.
4 scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. [ ]!
8 si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo. [ ]!
55 nota refert meretricis acumina, saepe catellam, [ ]!
15. til 17. digt.
24 stultorum incurata pudor malus ulcera celat. [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede