File n. 516 – 20:49 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 517
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 516 Quintus Horatius Flaccus: Epistler 2, 1 [Epistulae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)                      .
1. digt.                                                                      .
  1              Cum tot sustineas   et tanta negotia solus,               [ ]
  2               res Italas armis   tuteris, moribus ornes,               [ ]
  3               legibus emendes,   in publica commoda peccem,            [ ]
  4               si longo   sermone morer   tua tempora, Caesar.          [ ]
  5               Romulus et Liber   pater et cum Castore Pollux,          [ ]
  6              post ingentia facta deorum in templa recepti,             [ ]!
  7           dum terras   hominumque colunt   genus, aspera bella         [ ]
  8               componunt, agros   assignant, oppida condunt,            [ ]
  9                 ploravere suis   non respondere favorem                [ ]
 10              speratum meritis.   diram qui contudit hydram             [ ]
 11                 notaque fatali   portenta labore subegit,              [2]?
 12              comperit invidiam   supremo fine domari.                  [ ]?
 13              urit enim   fulgore suo,   qui praegravat artis           [ ]?
 14              infra se positas:   exstinctus amabitur idem.             [1]?

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 15            praesenti   tibi maturos   largimur honores,                [2]
 16               iurandasque tuum   per numen ponimus aras,               [ ]
 17            nil oriturum alias,   nil ortum tale fatentes.              [ ]
 18          sed tuus hic populus,   sapiens et iustus in uno              [ ]
 19            te nostris ducibus,   te Grais anteferendo,                 [ ]?
 20               cetera nequaquam   simili ratione modoque                [2]
 21         aestimat et, nisi quae   terris semota suisque                 [ ]
 22             temporibus   defuncta videt,   fastidit et odit;           [ ]
 23       sic fautor   veterum, ut tabulas   peccare vetantis              [ ]
 24          quas bis quinque viri   sanxerunt, foedera regum              [ ]
 25           vel Gabiis   vel cum rigidis   aequata Sabinis,              [ ]
 26             pontificum libros,   annosa volumina vatum                 [ ]
 27                dictitet Albano   Musas in monte locutas.               [1]
 28              si, quia Graiorum   sunt antiquissima quaeque             [ ]
 29         scripta vel optima, Romani pensantur eadem                     [u]!
 30            scriptores trutina,   non est quod multa loquamur:          [1]
 31           nil intra est oleam,   nil extra est in nuce duri;           [ ]
 32              venimus ad summum   fortunae; pingimus atque              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 33             psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.              [ ]!
 34                si meliora dies   ut vina poemata reddit,               [ ]
 35         scire velim,   chartis pretium   quotus arroget annus.         [ ]
 36        scriptor abhinc   annos centum   qui decidit, inter             [ ]
 37              perfectos veteres  -que referri debet, an inter           [ ]
 38             vilis atque novos?   excludat iurgia finis.                [ ]
 39        'est vetus atque probus   centum qui perficit annos.'           [ ]
 40             quid, qui deperiit   minor uno mense vel anno,             [2]
 41           inter quos   referendus erit?   veteresne poetas,            [ ]!
 42            an quos et praesens   et postera respuat aetas?             [ ]
 43         'iste quidem   veteres inter   ponetur honeste,                [ ]
 44            qui vel mense brevi   vel toto est iunior anno.'            [ ]
 45                 utor permisso,   caudaeque pilos ut equinae            [ ]
 46              paulatim vello et   demo unum, demo et item unum,         [ ]
 47               dum cadat elusus   ratione ruentis acervi                [2]
 48            qui redit in fastus   et virtutem aestimat annis,           [ ]
 49               miraturque nihil   nisi quod Libitina sacravit.          [ ]
 50              Ennius et sapiens   et fortis et alter Homerus,           [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 51             ut critici dicunt,   leviter curare videtur                [2]
 52            quo promissa cadant   et somnia Pythagorea.                 [ ]
 53             Naevius in manibus   non est et mentibus haeret            [ ]
 54           paene recens?   adeo sanctum est   vetus omne poema.         [ ]
 55            ambigitur quotiens,   uter utro sit prior, aufert           [ ]
 56               Pacuvius   docti famam   senis, Accius alti,             [ ]?
 57                 dicitur Afrani   toga convenisse Menandro,             [2]?
 58            Plautus ad exemplar   Siculi properare Epicharmi,           [ ]
 59              vincere Caecilius   gravitate, Terentius arte.            [ ]
 60             hos ediscit et hos   arto stipata theatro                  [ ]?
 61           spectat Roma potens;   habet hos numeratque poetas           [ ]
 62            ad nostrum   tempus Livi   scriptoris ab aevo.              [ ]
 63              interdum   vulgus rectum   videt, est ubi peccat.         [ ]
 64            si veteres   ita miratur   laudatque poetas                 [3]
 65            ut nihil anteferat,   nihil illis comparet, errat:          [ ]
 66          si quaedam   nimis antique,   si pleraque dure                [2]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 67             dicere credit eos,   ignave multa fatetur,                 [2]?
 68              et sapit et mecum   facit et Iove iudicat aequo.          [ ]
 69           non equidem insector   delendave carmina Livi                [ ]
 70              esse reor, memini   quae plagosum mihi parvo              [ ]?
 71                 Orbilium dictare; sed emendata videri                  [ ]!
 72          pulchraque et exactis   minimum distantia miror;              [ ]
 73          inter quae   verbum emicuit   si forte decorum, et            [ ]!
 74                si versus paulo   concinnior unus et alter,             [ ]
 75                iniuste   totum ducit   venditque poema.                [ ]
 76              indignor quicquam   reprehendi, non quia crasse           [ ]
 77            compositum illepideve putetur, sed quia nuper;              [ ]!
 78           nec veniam antiquis,   sed honorem et praemia posci.         [ ]
 79             recte necne crocum   floresque perambulet Attae            [ ]
 80             fabula si dubitem,   clament periisse pudorem              [ ]
 81           cuncti paene patres,   ea cum reprehendere coner             [ ]
 82           quae gravis Aesopus,   quae doctus Roscius egit.             [ ]
 83            vel quia nil rectum   nisi quod placuit sibi ducunt,        [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 84          vel quia turpe putant   parere minoribus, et quae             [2]
 85               imberbi   didicere, senes   perdenda fateri.             [ ]
 86              iam Saliare Numae   carmen qui laudat et illud,           [ ]
 87            quod mecum ignorat,   solus vult scire videri,              [ ]
 88              ingeniis   non ille favet   plauditque sepultis,          [ ]
 89           nostra sed impugnat,   nos nostraque lividus odit.           [ ]
 90          quod si tam   Graecis novitas   invisa fuisset                [ ]
 91        quam nobis,   quid nunc esset   vetus? aut quid haberet         [ ]
 92           quod legeret tereret  -que viritim publicus usus?            [ ]
 93              ut primum positis   nugari Graecia bellis                 [ ]?
 94            coepit et in vitium   fortuna labier aequa,                 [ ]?
 95                nunc athletarum   studiis, nunc arsit equorum,          [ ]
 96            marmoris aut eboris   fabros aut aeris amavit,              [ ]
 97              suspendit   picta vultum   mentemque tabella,             [ ]
 98              nunc tibicinibus,   nunc est gavisa tragoedis;            [1]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 99               sub nutrice puella velut si luderet infans,              [u]!
100             quod cupide petiit   mature plena reliquit.                [ ]?
101       quid placet aut odio est   quod non mutabile credas?             [ ]
102              hoc paces   habuere bonae   ventique secundi.             [2]?
103                Romae dulce diu   fuit et sollemne reclusa              [ ]
104               mane domo vigilare, clienti promere iura,                [ ]!
105               cautos nominibus   rectis expendere nummos,              [ ]
106                   maiores audire, minori dicere per quae               [u]!
107           crescere res posset,   minui damnosa libido.                 [ ]
108               mutavit   mentem populus   levis et calet uno            [ ]
109              scribendi studio;   pueri patresque severi                [ ]
110          fronde comas   vincti cenant   et carmina dictant.            [ ]?
111           ipse ego, qui nullos   me adfirmo scribere versus            [ ]
112               invenior Parthis   mendacior, et prius orto              [ ]
113        sole vigil   calamum et chartas   et scrinia posco.             [ ]
114            navem agere ignarus   navis timet; habrotonum aegro         [ ]
115           non audet   nisi qui didicit   dare; quod medicorum est      [ ]
116             promittunt medici;   tractant fabrilia fabri:              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
117              scribimus indocti   doctique poemata passim.              [ ]
118           hic error   tamen et levis haec   insania quantas            [ ]
119                virtutes habeat   sic collige; vatis avarus             [ ]
120         non temere est animus;   versus amat, hoc studet unum;         [ ]
121              detrimenta, fugas   servorum, incendia ridet;             [ ]
122              non fraudem socio   puerove incogitat ullam               [ ]
123               pupillo;   vivit siliquis   et pane secundo;             [ ]
124            militiae   quamquam piger et   malus, utilis urbi,          [ ]
125             si das hoc, parvis   quoque rebus magna iuvari.            [ ]
126               os tenerum pueri   balbumque poeta figurat,              [ ]
127            torquet ab obscenis   iam nunc sermonibus aurem,            [ ]
128               mox etiam pectus   praeceptis format amicis,             [ ]
129              asperitatis et invidiae corrector et irae;                [ ]!
130            recte facta refert,   orientia tempora notis                [ ]
131             instruit exemplis,   inopem solatur et aegrum.             [ ]
132              castis cum pueris   ignara puella mariti                  [ ]
133          disceret unde preces,   vatem ni Musa dedisset?               [ ]
134          poscit opem chorus et   praesentia numina sentit,             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
135              caelestis   implorat aquas   docta prece blandus,         [ ]
136                avertit morbos,   metuenda pericula pellit,             [ ]
137           impetrat et pacem et   locupletem frugibus annum.            [ ]
138              carmine di superi   placantur, carmine Manes.             [ ]?
139              agricolae prisci,   fortes parvoque beati,                [ ]
140            condita post frumenta levantes tempore festo                [ ]!
141         corpus et ipsum animum   spe finis dura ferentem,              [ ]
142            cum sociis   operum pueris   et coniuge fida,               [ ]
143                Tellurem porco,   Silvanum lacte piabant,               [ ]
144               floribus et vino   Genium memorem brevis aevi.           [ ]
145            Fescennina per hunc   inventa licentia morem                [ ]
146              versibus alternis   opprobria rustica fudit.              [ ]
147           libertas  -que recurrentis   accepta per annos               [ ]
148              lusit amabiliter,   donec iam saevus apertam              [ ]
149             in rabiem   coepit verti   iocus et per honestas           [ ]
150               ire domos   impune minax.   doluere cruento              [ ]
151               dente lacessiti;   fuit intactis quoque cura             [ ]?
152               condicione super   communi; quin etiam lex               [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
153            poenaque lata, malo   quae nollet carmine quemquam          [ ]
154              describi:   vertere modum   formidine fustis              [2]
155               ad bene dicendum   delectandumque redacti.               [ ]
156            Graecia capta ferum   victorem cepit at artis               [ ]
157                intulit agresti   Latio. sic horridus ille              [ ]?
158               defluxit numerus   Saturnius, et grave virus             [ ]
159             munditiae   pepulere; sed in   longum tamen aevum          [ ]
160              manserunt   hodieque manent   vestigia ruris.             [ ]
161             serus enim Graecis   admovit acumina chartis,              [ ]
162             et post Punica bella quietus quaerere coepit,              [ ]!
163         quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.          [ ]!
164          temptavit quoque rem,   si digne vertere posset,              [ ]
165          et placuit   sibi, natura   sublimis et acer;                 [2]
166          nam spirat   tragicum satis et   feliciter audet,             [ ]
167          sed turpem   putat inscite   metuitque lituram.               [ ]?
168             creditur, ex medio   quia res accersit, habere             [ ]
169               sudoris minimum,   sed habet comoedia tanto              [ ]
170          plus oneris,   quanto veniae   minus. aspice, Plautus         [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
171               quo pacto partis   tutetur amantis ephebi,               [2]
172             ut patris attenti,   lenonis ut insidiosi,                 [2]?
173             quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,               [ ]!
174             quam non adstricto   percurrat pulpita socco;              [ ]
175        gestit enim   nummum in loculos   demittere, post hoc           [ ]
176             securus   cadat an recto   stet fabula talo.               [ ]
177          quem tulit ad scaenam   ventoso Gloria curru,                 [ ]?
178                exanimat lentus   spectator, sedulus inflat:            [ ]
179      sic leve, sic parvum est,   animum quod laudis avarum             [ ]
180           subruit aut reficit.   valeat res ludicra si me              [ ]
181           palma negata macrum,   donata reducit opimum.                [2]
182            saepe etiam audacem   fugat hoc terretque poetam,           [ ]
183            quod numero plures,   virtute et honore minores,            [2]
184                indocti stolidi  -que, et depugnare parati              [ ]
185            si discordet eques,   media inter carmina poscunt           [ ]
186         aut ursum aut pugilis;   his nam plebecula gaudet.             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
187       verum equitis quoque iam   migravit ab aure voluptas             [ ]
188              omnis ad incertos   oculos et gaudia vana.                [ ]
189            quattuor aut pluris   aulaea premuntur in horas,            [ ]?
190          dum fugiunt   equitum turmae   peditumque catervae;           [ ]
191         mox trahitur   manibus regum   fortuna retortis,               [ ]
192              esseda festinant,   pilenta, petorrita, naves,            [ ]
193               captivum   portatur ebur,   captiva Corinthus.           [ ]
194            si foret in terris,   rideret Democritus, seu               [ ]
195               diversum   confusa genus   panthera camelo               [ ]
196           sive elephas   albus vulgi   converteret ora;                [ ]
197            spectaret   populum ludis   attentius ipsis,                [ ]
198             ut sibi praebentem   nimio spectacula plura;               [ ]
199               scriptores autem   narrare putaret asello                [ ]?
200                fabellam surdo.   nam quae pervincere voces             [ ]
201                 evaluere sonum   referunt quem nostra theatra?         [ ]
202                Garganum   mugire putes   nemus aut mare Tuscum,        [2]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
203             tanto cum strepitu   ludi spectantur et artes,             [ ]?
204           divitiae  -que peregrinae,   quibus oblitus actor            [ ]
205          cum stetit in scaena,   concurrit dextera laevae.             [ ]
206           dixit adhuc aliquid?   nil sane. quid placet ergo?           [ ]?
207                 lana Tarentino   violas imitata veneno.                [ ]?
208              ac ne forte putes   me, quae facere ipse recusem,         [ ]
209           cum recte   tractent alii,   laudare maligne,                [ ]
210              ille per extentum   funem mihi posse videtur              [ ]
211                ire poeta, meum   qui pectus inaniter angit,            [ ]
212               irritat, mulcet,   falsis terroribus implet,             [ ]
213         ut magus, et   modo me Thebis,   modo ponit Athenis.           [2]
214       verum age et his, qui se   lectori credere malunt                [2]?
215               quam spectatoris   fastidia ferre superbi,               [ ]
216            curam redde brevem,   si munus Apolline dignum              [2]
217            vis complere libris   et vatibus addere calcar,             [ ]
218               ut studio   maiore petant   Helicona virentem.           [2]?
219           multa quidem   nobis facimus   mala saepe poetae             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
220              (ut vineta egomet   caedam mea), cum tibi librum          [1]
221          sollicito   damus aut fesso;   cum laedimur, unum             [ ]
222           si quis amicorum est   ausus reprehendere versum;            [2]
223            cum loca iam recitata revolvimus irrevocati;                [ ]!
224                 cum lamentamur   non apparere labores                  [ ]
225               nostros et tenui   deducta poemata filo;                 [ ]?
226                cum speramus eo   rem venturam ut, simul atque          [ ]
227              carmina rescieris   nos fingere, commodus ultro           [ ]
228              arcessas   et egere vetes   et scribere cogas.            [ ]
229         sed tamen est   operae pretium   cognoscere, qualis            [ ]
230              aedituos   habeat belli   spectata domique                [ ]
231                virtus, indigno   non committenda poetae.               [ ]
232               gratus Alexandro   regi magno fuit ille                  [ ]?
233            Choerilus, incultis   qui versibus et male natis            [ ]
234             rettulit acceptos,   regale nomisma, Philippos.            [2]
235            sed veluti   tractata notam   labemque remittunt            [ ]
236                atramenta, fere   scriptores carmine foedo              [ ]
237        splendida facta linunt.   idem rex ille poema                   [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
238              qui tam ridiculum   tam care prodigus emit,               [ ]?
239                edicto   vetuit ne quis   se praeter Apellen            [ ]
240            pingeret, aut alius   Lysippo duceret aera                  [ ]
241               fortis Alexandri   vultum simulantia. quodsi             [ ]
242                 iudicium subtile videndis artibus illud                [ ]!
243           ad libros et ad haec   Musarum dona vocares,                 [ ]
244              Boeotum in crasso   iurares aëre natum.                   [ ]
245            at neque dedecorant   tua de se iudicia atque               [ ]
246             munera, quae multa   dantis cum laude tulerunt,            [ ]
247             dilecti   tibi Vergilius   Variusque poetae;               [ ]
248             nec magis expressi   vultus per aënea signa,               [ ]
249            quam per vatis opus   mores animique virorum                [1]
250             clarorum apparent.   nec sermones ego mallem               [ ]
251           repentis   per humum quam res   componere gestas,            [ ]
252              terrarumque situs   et flumina dicere, et arces           [ ]
253             montibus impositas   et barbara regna, tuisque             [ ]
254                auspiciis totum   confecta duella per orbem,            [ ]
255           claustraque custodem   pacis cohibentia Ianum                [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
256                  et formidatam   Parthis te principe Romam,            [ ]
257           si quantum   cuperem possem   quoque; sed neque parvum       [ ]
258                carmen maiestas   recipit tua, nec meus audet           [ ]
259             rem temptare pudor   quam vires ferre recusent.            [ ]
260              sedulitas   autem stulte   quem diligit urget,            [ ]
261             praecipue   cum se numeris   commendat et arte:            [ ]
262             discit enim citius   meminitque libentius illud            [ ]
263             quod quis deridet,   quam quod probat et veneratur.        [ ]
264             nil moror officium   quod me gravat, ac neque ficto        [ ]
265                 in peius vultu   proponi cereus usquam,                [ ]
266               nec prave factis   decorari versibus opto,               [2]?
267               ne rubeam pingui   donatus munere, et una                [ ]?
268             cum scriptore meo,   capsa porrectus operta,               [ ]
269               deferar in vicum   vendentem tus et odores               [ ]
270         et piper et   quidquid chartis   amicitur ineptis.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 517
Quintus Horatius Flaccus: Epistler 2, 2 [Epistulae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: