File n. 517 – 17:11 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 518
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 517 Quintus Horatius Flaccus: Epistler 2, 2 [Epistulae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.                                                                      .
  1              Flore, bono claro  -que fidelis amice Neroni,             [3]
  2            si quis forte velit   puerum tibi vendere natum             [ ]
  3             Tibure vel Gabiis,   et tecum sic agat: 'hic et            [ ]
  4              candidus et talos   a vertice pulcher ad imos             [1]?
  5              fiet eritque tuus   nummorum milibus octo,                [ ]
  6              verna ministeriis   ad nutus aptus erilis                 [ ]?
  7             litterulis Graecis   imbutus, idoneus arti                 [ ]
  8              cuilibet; argilla   quidvis imitaberis uda;               [ ]
  9          quin etiam   canet indoctum   sed dulce bibenti:              [ ]
 10           multa fidem   promissa levant,   ubi plenius aequo           [ ]
 11                 laudat venalis   qui vult extrudere merces:            [ ]
 12             res urget   me nulla; meo   sum pauper in aere:            [ ]
 13              nemo hoc mangonum   faceret tibi; non temere a me         [ ]
 14            quivis ferret idem.   semel hic cessavit et, ut fit,        [ ]
 15             in scalis   latuit metuens   pendentis habenae.            [ ]
 16            des nummos,   excepta nihil   te si fuga laedit':           [ ]
 17           ille ferat   pretium poenae   securus, opinor.               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 18                 prudens emisti   vitiosum; dicta tibi est lex:         [ ]
 19          insequeris tamen hunc   et lite moraris iniqua?               [ ]
 20                 dixi me pigrum   proficiscenti tibi, dixi              [ ]?
 21               talibus officiis   prope mancum, ne mea saevus           [ ]
 22                 iurgares ad te   quod epistula nulla rediret.          [1]?
 23              quid tum profeci,   mecum facientia iura                  [ ]?
 24            si tamen attemptas?   quereris super hoc etiam, quod        [ ]
 25                exspectata tibi   non mittam carmina mendax.            [ ]
 26                  Luculli miles   collecta viatica multis               [ ]
 27               aerumnis, lassus   dum noctu stertit, ad assem           [ ]
 28         perdiderat:   post hoc vehemens   lupus, et sibi et hosti      [ ]
 29                iratus pariter,   ieiunis dentibus acer,                [ ]
 30              praesidium   regale loco   deiecit, ut aiunt,             [2]?
 31                summe munito et   multarum divite rerum.                [ ]
 32          clarus ob id   factum donis   ornatur honestis,               [ ]
 33            accipit et   bis dena super   sestertia nummum.             [ ]!
 34           forte sub hoc tempus   castellum evertere praetor            [ ]
 35            nescio quod cupiens   hortari coepit eundem                 [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 36             verbis quae timido   quoque possent addere mentem:         [ ]
 37           'i, bone, quo virtus   tua te vocat, i pede fausto,          [ ]
 38                grandia laturus   meritorum praemia. quid stas?'        [ ]
 39          post haec ille catus,   quantumvis rusticus, 'ibit,           [ ]
 40                ibit eo quo vis   qui zonam perdidit' inquit.           [ ]
 41                  Romae nutriri   mihi contigit, atque doceri           [ ]?
 42                 iratus   Grais quantum   nocuisset Achilles.           [ ]
 43                 adiecere bonae   paulo plus artis Athenae,             [1]?
 44             scilicet ut vellem   curvo dinoscere rectum,               [ ]?
 45             atque inter silvas   Academi quaerere verum.               [2]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 46                 dura sed emovere loco me tempora grato,                [u]!
 47               civilisque rudem   belli tulit aestus in arma            [ ]
 48               Caesaris Augusti   non responsura lacertis.              [ ]
 49              unde simul primum   me dimisere Philippi,                 [ ]?
 50              decisis   humilem pennis   inopemque paterni              [1]
 51             et laris et fundi,   paupertas impulit audax               [ ]
 52             ut versus facerem:   sed quod non desit habentem           [ ]
 53           quae poterunt umquam   satis expurgare cicutae,              [ ]
 54              ni melius   dormire putem   quam scribere versus?         [ ]
 55               singula de nobis   anni praedantur euntes;               [2]
 56                eripuere iocos,   Venerem, convivia, ludum;             [ ]
 57               tendunt extorquere poemata; quid faciam vis?             [ ]!
 58              denique non omnes   eadem mirantur amantque:              [ ]
 59             carmine tu gaudes,   hic delectatur iambis,                [ ]
 60                   ille Bioneis   sermonibus et sale nigro.             [2]
 61             tres mihi convivae   prope dissentire videntur,            [ ]
 62              poscentes   vario multum   diversa palato.                [ ]
 63        quid dem? quid non dem?   renuis tu, quod iubet alter;          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 64        quod petis, id sane est   invisum acidumque duobus.             [ ]
 65              praeter cetera me   Romaene poemata censes                [u]!
 66           scribere posse inter   tot curas totque labores?             [ ]
 67         hic sponsum vocat, hic   auditum scripta relictis              [ ]
 68              omnibus officiis;   cubat hic in colle Quirini,           [ ]
 69            hic extremo in Aventino, visendus uterque;                  [2]!
 70               intervalla vides   humane commoda. verum                 [ ]?
 71            purae sunt plateae,   nihil ut meditantibus obstet.         [ ]
 72             festinat   calidus mulis   gerulisque redemptor,           [ ]
 73          torquet nunc lapidem,   nunc ingens machina tignum,           [ ]
 74               tristia robustis   luctantur funera plaustris,           [ ]
 75              hac rabiosa fugit   canis, hac lutulenta ruit sus:        [ ]
 76             i nunc et   versus tecum   meditare canoros.               [ ]
 77         scriptorum   chorus omnis amat   nemus et fugit urbem,         [ ]
 78           rite cliens   Bacchi somno   gaudentis et umbra:             [ ]
 79          tu me inter strepitus   nocturnos atque diurnos               [ ]
 80        vis canere et   contracta sequi   vestigia vatum?               [ ]
 81           ingenium   sibi quod vacuas   desumpsit Athenas,             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 82             et studiis   annos septem   dedit insenuitque              [ ]
 83               libris et curis,   statua taciturnius exit               [ ]
 84            plerumque et   risu populum   quatit; hic ego rerum         [1]
 85            fluctibus in mediis   et tempestatibus urbis                [ ]
 86             verba lyrae   motura sonum   conectere digner?             [2]
 87              frater erat Romae   consulti rhetor, ut alter             [ ]
 88               alterius   sermone meros,   audiret honores,             [ ]
 89          Gracchus ut hic illi,   foret huic ut Mucius ille.            [ ]
 90              qui minus argutos   vexat furor iste poetas?              [ ]
 91           carmina compono, hic   elegos. 'mirabile visu                [ ]?
 92              caelatumque novem   Musis opus!' aspice primum,           [1]
 93              quanto cum fastu,   quanto molimine circum-               [ ]
 94              -spectemus vacuam   Romanis vatibus aedem!                [ ]
 95            mox etiam,   si forte vacas,   sequere et procul audi,      [ ]
 96            quid ferat et quare   sibi nectat uterque coronam.          [ ]?
 97            caedimur et totidem   plagis consumimus hostem              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 98                 lento Samnites   ad lumina prima duello.               [ ]?
 99                discedo Alcaeus   puncto illius; ille meo quis?         [ ]
100         quis nisi Callimachus?   si plus adposcere visus,              [ ]
101            fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.                  [ ]!
102          multa fero, ut placem   genus irritabile vatum,               [ ]
103        cum scribo et   supplex populi   suffragia capto;               [ ]
104                  idem, finitis   studiis et mente recepta,             [ ]
105                obturem patulas   impune legentibus auris.              [ ]
106              ridentur mala qui   componunt carmina; verum              [ ]
107             gaudent scribentes   et se venerantur et ultro,            [ ]
108           si taceas,   laudant quidquid   scripsere beati.             [ ]
109               at qui legitimum   cupiet fecisse poema,                 [1]
110             cum tabulis animum   censoris sumet honesti;               [ ]
111             audebit,   quaecumque parum   splendoris habebunt          [ ]
112          et sine pondere erunt   et honore indigna ferentur,           [ ]
113             verba movere loco,   quamvis invita recedant               [ ]
114             et versentur adhuc   intra penetralia Vestae:              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
115                  obscurata diu   populo bonus eruet atque              [1]?
116              proferet in lucem   speciosa vocabula rerum,              [ ]
117            quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis              [ ]!
118            nunc situs informis   premit et deserta vetustas;           [ ]
119         adsciscet   nova, quae genitor   produxerit usus:              [ ]
120           vehemens et liquidus   puroque simillimus amni               [1]
121             fundet opes Latium  -que beabit divite lingua;             [ ]
122                luxuriantia compescet, nimis aspera sano                [ ]!
123                 levabit cultu,   virtute carentia tollet,              [ ]
124             ludentis   speciem dabit et   torquebitur, ut qui          [ ]
125        nunc Satyrum,   nunc agrestem   Cyclopa movetur.                [ ]
126           praetulerim scriptor   delirus inersque videri,              [2]
127              dum mea delectent   mala me vel denique fallant,          [ ]
128          quam sapere et ringi.   fuit haud ignobilis Argis,            [ ]
129                qui se credebat   miros audire tragoedos,               [ ]
130              in vacuo   laetus sessor   plausorque theatro;            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
131               cetera qui vitae   servaret munia recto                  [2]
132               more, bonus sane   vicinus, amabilis hospes,             [2]?
133               comis in uxorem,   posset qui ignoscere servis           [ ]
134                 et signo laeso   non insanire lagoenae,                [ ]
135            posset qui rupem et   puteum vitare patentem.               [ ]
136                hic ubi cognatorum opibus curisque refectus             [1]!
137               expulit elleboro   morbum bilemque meraco,               [ ]
138              et redit ad sese,   'pol me occidistis, amici,            [ ]
139            non servastis' ait,   'cui sic extorta voluptas             [ ]
140           et demptus   per vim mentis   gratissimus error.'            [ ]
141             nimirum sapere est   abiectis utile nugis,                 [ ]
142                 et tempestivum   pueris concedere ludum,               [ ]
143             ac non verba sequi   fidibus modulanda Latinis,            [ ]
144            sed verae   numerosque modos  -que ediscere vitae.          [ ]
145               quocirca   mecum loquor haec   tacitusque recordor:      [ ]
146            si tibi nulla sitim   finiret copia lymphae,                [ ]
147              narrares medicis:   quod quanto plura parasti             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
148             tanto plura cupis,   nulline faterier audes?               [1]
149           si vulnus   tibi monstrata   radice vel herba                [2]
150             non fieret levius,   fugeres radice vel herba              [ ]
151              proficiente nihil   curarier. audieras, cui               [ ]
152               rem di donarent,   illi decedere pravam                  [ ]
153       stultitiam; et   cum sis nihilo   sapientior ex quo              [ ]
154          plenior es,   tamen uteris   monitoribus isdem?               [u]!
155                 at si divitiae   prudentem reddere possent,            [ ]
156           si cupidum   timidumque minus   te, nempe ruberes,           [ ]
157              viveret in terris   te si quis avarior uno.               [1]
158    si proprium est   quod quis libra   mercatus et aere est,           [ ]
159             quaedam, si credis   consultis, mancipat usus;             [ ]
160             qui te pascit ager   tuus est, et vilicus Orbi,            [ ]
161            cum segetes   occat tibi mox   frumenta daturus,            [ ]
162             te dominum sentit.   das nummos, accipis uvam,             [ ]
163             pullos, ova, cadum   temeti: nempe modo isto               [1]?
164               paulatim   mercaris agrum,   fortasse trecentis          [ ]
165                aut etiam supra   nummorum milibus emptum.              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
166             quid refert, vivas   numerato nuper an olim?               [2]
167                 emptor Aricini   quondam Veientis et arvi              [2]?
168            emptum cenat holus,   quamvis aliter putat; emptis          [ ]
169           sub noctem   gelidam lignis   calefactat aënum:              [ ]
170          sed vocat usque suum,   qua populus adsita certis             [1]
171                 limitibus vicina refugit iurgia; tamquam               [u]!
172         sit proprium quicquam,   puncto quod mobilis horae             [ ]
173       nunc prece, nunc pretio,   nunc vi, nunc morte suprema           [ ]
174               permutet dominos   et cedat in altera iura.              [ ]
175             sic quia perpetuus   nulli datur usus, et heres            [ ]
176               heredem alterius   velut unda supervenit undam,          [ ]
177              quid vici prosunt   aut horrea? quidve Calabris           [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
178               saltibus adiecti   Lucani, si metit Orcus                [ ]?
179            grandia cum parvis,   non exorabilis auro?                  [ ]
180          gemmas, marmor, ebur,   Tyrrhena sigilla, tabellas,           [ ]
181               argentum, vestis   Gaetulo murice tinctas,               [ ]
182          sunt qui non habeant,   est qui non curat habere.             [ ]
183              cur alter fratrum   cessare et ludere et ungui            [ ]
184              praeferat Herodis   palmetis pinguibus, alter             [2]
185               dives et importunus ad umbram lucis ab ortu              [ ]!
186             silvestrem flammis   et ferro mitiget agrum,               [ ]
187            scit Genius,   natale comes   qui temperat astrum,          [2]
188              naturae   deus humanae,   mortalis in unum                [ ]
189           quodque caput, vultu   mutabilis, albus et ater.             [1]?
190            utar et ex   modico quantum   res poscet acervo             [ ]
191             tollam, nec metuam   quid de me iudicet heres,             [ ]
192           quod non plura datis   invenerit: et tamen idem              [ ]
193         scire volam,   quantum simplex   hilarisque nepoti             [ ]
194           discrepet et quantum   discordet parcus avaro.               [ ]
195            distat enim spargas   tua prodigus an neque sumptum         [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
196                 invitus facias   neque plura parare labores,           [ ]
197           ac potius,   puer ut festis   Quinquatribus olim,            [ ]
198                   exiguo grato  -que fruaris tempore raptim.           [ ]
199              pauperies   immunda domus   procul absit: ego, utrum      [ ]
200          nave ferar   magna an parva,   ferar unus et idem.            [ ]
201           non agimur   tumidis velis   aquilone secundo,               [1]
202             non tamen adversis   aetatem ducimus austris,              [ ]
203              viribus, ingenio,   specie, virtute, loco, re,            [ ]
204                  extremi primorum, extremis usque priores.             [ ]!
205            non es avarus: abi.   quid? cetera iam simul isto           [ ]
206               cum vitio   fugere? caret   tibi pectus inani            [2]?
207               ambitione? caret   mortis formidine et ira?              [ ]
208               somnia, terrores   magicos, miracula, sagas,             [ ]
209              nocturnos lemures   portentaque Thessala rides?           [ ]
210                natalis   grate numeras?   ignoscis amicis?             [1]
211               lenior et melior   fis accedente senecta?                [ ]
212          quid te exempta iuvat   spinis de pluribus una?               [ ]
213                vivere si recte   nescis, decede peritis.               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
214             lusisti   satis, edisti   satis atque bibisti:             [ ]
215         tempus abire tibi est,   ne potum largius aequo                [ ]
216               rideat et pulset   lasciva decentius aetas.              [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 518
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica 1-250 [Ars poetica]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: