File n. 527 – 25:38 minuti – Iuvenalis

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 527 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 1, 3 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 12 - SA1-IUVE                                Prossimo file n. 528
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    0:00
3. digt.                                                                       .
  1               Quamuis digressu   ueteris confusus amici                [ ]
  2            laudo tamen, uacuis   quod sedem figere Cumis               [ ]
  3            destinet atque unum   ciuem donare Sibyllae.                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    0:+
3. digt.
  4              ianua Baiarum est   et gratum litus amoeni                [ ]
  5            secessus.   ego uel Prochytam   praepono Suburae;           [ ]
  6          nam quid tam miserum,   tam solum uidimus, ut non             [ ]
  7                deterius credas   horrere incendia, lapsus              [ ]
  8              tectorum adsiduos   ac mille pericula saeuae              [ ]
  9               urbis et Augusto   recitantes mense poetas?              [ ]
 10             sed dum tota domus   raeda componitur una,                 [ ]
 11           substitit ad ueteres   arcus madidamque Capenam.             [ ]
 12             hic, ubi nocturnae   Numa constituebat amicae              [ ]
 13           (nunc sacri   fontis nemus et   delubra locantur             [ ]
 14              Iudaeis,   quorum cophinus   fenumque supellex;           [ ]
 15              omnis enim populo   mercedem pendere iussa est            [ ]
 16               arbor et eiectis   mendicat silua Camenis),              [ ]
 17              in uallem Egeriae   descendimus et speluncas              [ ]
 18              dissimiles ueris.   quanto praesentius esset              [ ]
 19            numen aquis, uiridi   si margine cluderet undas             [ ]?
 20             herba nec ingenuum   uiolaret marmora tofum.               [ ]
 21            hinc tunc Vmbricius   'quando artibus' inquit 'honestis     [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    0:++
3. digt.
 22          nullus in urbe locus,   nulla emolumenta laborum,             [ ]
 23          res hodie   minor est here quam   fuit atque eadem cras       [ ]
 24                deteret exiguis   aliquid, proponimus illuc             [ ]
 25                 ire, fatigatas   ubi Daedalus exuit alas,              [2]?
 26             dum noua canities,   dum prima et recta senectus,          [ ]
 27           dum superest Lachesi   quod torqueat et pedibus me           [ ]
 28             porto meis   nullo dextram   subeunte bacillo.             [ ]
 29                cedamus patria.   uiuant Artorius istic                 [ ]
 30            et Catulus, maneant   qui nigrum in candida uertunt,        [ ]
 31          quis facile est aedem   conducere, flumina, portus,           [ ]
 32             siccandam eluuiem,   portandum ad busta cadauer,           [ ]
 33              et praebere caput   domina uenale sub hasta.              [1]
 34          quondam hi cornicines   et municipalis harenae                [ ]
 35               perpetui comites   notaeque per oppida buccae            [ ]
 36              munera nunc edunt   et, uerso pollice uulgus              [ ]
 37            cum iubet, occidunt   populariter; inde reuersi             [ ]
 38             conducunt foricas,   et cur non omnia? cum sint            [ ]
 39               quales ex humili   magna ad fastigia rerum               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    4:00
3. digt.
 40            extollit   quotiens uoluit   Fortuna iocari.                [ ]
 41             quid Romae faciam?   mentiri nescio; librum,               [ ]
 42           si malus est, nequeo   laudare et poscere; motus             [ ]
 43               astrorum ignoro;   funus promittere patris               [ ]
 44           nec uolo nec possum;   ranarum uiscera numquam               [ ]
 45            inspexi;   ferre ad nuptam   quae mittit adulter,           [ ]
 46          quae mandat,   norunt alii;   me nemo ministro                [ ]
 47           fur erit, atque ideo   nulli comes exeo tamquam              [ ]
 48            mancus et extinctae   corpus non utile dextrae.             [ ]
 49            quis nunc diligitur   nisi conscius et cui feruens          [ ]
 50               aestuat occultis   animus semperque tacendis?            [ ]
 51             nil tibi se   debere putat,   nil conferet umquam,         [3]
 52              participem qui te   secreti fecit honesti.                [ ]?
 53               carus erit Verri   qui Verrem tempore quo uult           [ ]?
 54               accusare potest.   tanti tibi non sit opaci              [1]
 55              omnis harena Tagi   quodque in mare uoluitur aurum,       [ ]
 56                ut somno careas   ponendaque praemia sumas              [ ]
 57           tristis et a   magno semper   timearis amico.                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    4:+
3. digt.
 58            quae nunc diuitibus   gens acceptissima nostris             [ ]
 59              et quos praecipue   fugiam, properabo fateri,             [ ]
 60            nec pudor obstabit.   non possum ferre, Quirites,           [ ]
 61         Graecam urbem. quamuis   quota portio faecis Achaei?           [ ]
 62          iam pridem   Syrus in Tiberim   defluxit Orontes              [ ]
 63          et linguam et   mores et cum   tibicine chordas               [ ]
 64               obliquas nec non   gentilia tympana secum                [ ]
 65           uexit et ad   circum iussas   prostare puellas.              [ ]
 66        ite, quibus   grata est picta   lupa barbara mitra.             [ ]
 67             rusticus ille tuus   sumit trechedipna, Quirine,           [ ]
 68                  et ceromatico   fert niceteria collo.                 [1]?
 69               hic alta   Sicyone, ast hic   Amydone relicta,           [ ]
 70          hic Andro, ille Samo,    hic Trallibus aut Alabandis,         [ ]
 71             Esquilias   dictumque petunt   a uimine collem,            [ ]
 72               uiscera magnarum   domuum dominique futuri.              [ ]
 73                ingenium uelox,   audacia perdita, sermo                [ ]
 74              promptus et Isaeo   torrentior. ede quid illum            [ ]
 75          esse putes.   quemuis hominem   secum attulit ad nos:         [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    4:++
3. digt.
 76           grammaticus, rhetor,   geometres, pictor, aliptes,           [ ]
 77           augur, schoenobates,   medicus, magus, omnia nouit           [ ]
 78            Graeculus esuriens:   in caelum iusseris ibit.              [ ]
 79             in summa   non Maurus erat   neque Sarmata nec Thrax       [ ]
 80            qui sumpsit pinnas,   mediis sed natus Athenis.             [ ]
 81           horum ego non fugiam   conchylia? me prior ille              [ ]
 82              signabit   fultusque toro   meliore recumbet,             [ ]
 83                 aduectus Romam   quo pruna et cottana uento?           [ ]
 84           usque adeo nihil est   quod nostra infantia caelum           [ ]
 85                hausit Auentini   baca nutrita Sabina?                  [ ]?
 86             quid quod adulandi   gens prudentissima laudat             [ ]
 87              sermonem indocti,   faciem deformis amici,                [ ]
 88             et longum inualidi   collum ceruicibus aequat              [ ]
 89               Herculis Antaeum   procul a tellure tenentis,            [ ]
 90             miratur   uocem angustam,   qua deterius nec               [ ]
 91           ille sonat   quo mordetur   gallina marito?                  [ ]
 92          haec eadem   licet et nobis   laudare, sed illis              [ ]
 93            creditur. an melior   cum Thaida sustinet aut cum           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    8:00
3. digt.
 94                 uxorem   comoedus agit   uel Dorida nullo              [ ]
 95               cultam palliolo?   mulier nempe ipsa uidetur,            [ ]
 96            non persona, loqui:   uacua et plana omnia dicas            [ ]
 97           infra uentriculum et   tenui distantia rima.                 [ ]
 98            nec tamen Antiochus   nec erit mirabilis illic              [ ]
 99       aut Stratocles   aut cum molli   Demetrius Haemo:                [ ]?
100             natio comoeda est.   rides, maiore cachinno                [ ]
101         concutitur;   flet, si lacrimas   conspexit amici,             [ ]
102           nec dolet; igniculum   brumae si tempore poscas,             [ ]
103            accipit endromidem;   si dixeris "aestuo," sudat.           [ ]
104          non sumus ergo pares:   melior, qui semper et omni            [ ]
105            nocte dieque potest   aliena sumere uultum                  [ ]
106               a facie,   iactare manus   laudare paratus,              [ ]
107              si bene ructauit,   si rectum minxit amicus,              [ ]
108              si trulla inuerso   crepitum dedit aurea fundo.           [ ]
109            praeterea   sanctum nihil (?)aut   ab inguine tutum,        [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    8:+
3. digt.
110             non matrona laris,   non filia uirgo, nec ipse             [1]
111           sponsus leuis adhuc,   non filius ante pudicus.              [ ]
112            horum si nihil est,   auiam resupinat amici.                [ ]
113           scire uolunt   secreta domus   atque inde timeri.            [2]
114              et quoniam coepit   Graecorum mentio, transi              [ ]
115            gymnasia atque audi   facinus maioris abollae.              [ ]
116                Stoicus occidit   Baream delator amicum                 [ ]
117            discipulumque senex   ripa nutritus in illa                 [ ]?
118               ad quam Gorgonei   delapsa est pinna caballi.            [ ]?
119                 non est Romano   cuiquam locus hic, ubi regnat         [ ]?
120             Protogenes aliquis   uel Diphilus aut Hermarchus,          [ ]
121             qui gentis   uitio numquam   partitur amicum,              [ ]
122         solus habet.   nam cum facilem   stillauit in aurem            [ ]
123                exiguum   de naturae   patriaeque ueneno,               [ ]?
124              limine summoueor,   perierunt tempora longi               [ ]
125            seruitii;   nusquam minor est   iactura clientis.           [ ]
126           quod porro officium,   ne nobis blandiar, aut quod           [ ]
127          pauperis hic meritum,   si curet nocte togatus                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    8:++
3. digt.
128           currere, cum praetor   lictorem inpellat et ire              [ ]
129           praecipitem   iubeat dudum   uigilantibus orbis,             [ ]
130            ne prior Albinam et   Modiam collega salutet?               [ ]
131              diuitis hic seruo   cludit latus ingenuorum               [1]
132             filius; alter enim   quantum in legione tribuni            [ ]
133                accipiunt donat   Caluinae uel Catienae,                [ ]
134            ut semel aut iterum   super illam palpitet; at tu,          [ ]
135               cum tibi uestiti   facies scorti placet, haeres          [ ]?
136              et dubitas   alta Chionem   deducere sella.               [ ]
137                da testem Romae   tam sanctum quam fuit hospes          [ ]
138                 numinis Idaei,   procedat uel Numa uel qui             [ ]?
139              seruauit trepidam   flagranti ex aede Mineruam:           [ ]
140            protinus ad censum,   de moribus ultima fiet                [1]
141         quaestio. "quot pascit   seruos? quot possidet agri            [ ]
142             iugera? quam multa   magnaque paropside cenat?"            [ ]
143            quantum quisque sua   nummorum seruat in arca,              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   12:00
3. digt.
144         tantum habet et fidei.   iures licet et Samothracum            [ ]
145             et nostrorum aras,   contemnere fulmina pauper             [ ]
146            creditur atque deos   dis ignoscentibus ipsis.              [ ]
147             quid quod materiam   praebet causasque iocorum             [ ]
148              omnibus hic idem,   si foeda et scissa lacerna,           [2]
149          si toga sordidula est   et rupta calceus alter                [ ]
150            pelle patet, uel si   consuto uolnere crassum               [ ]?
151        atque recens   linum ostendit   non una cicatrix?               [ ]
152              nil habet infelix   paupertas durius in se                [ ]
153            quam quod ridiculos   homines facit. "exeat" inquit,        [ ]
154           "si pudor est, et de   puluino surgat equestri,              [2]
155                 cuius res legi   non sufficit, et sedeant hic          [1]
156                  lenonum pueri   quocumque ex fornice nati,            [ ]
157            hic plaudat nitidus   praeconis filius inter                [ ]
158             pinnirapi   cultos iuuenes   iuuenesque lanistae."         [ ]
159              sic libitum uano,   qui nos distinxit, Othoni.            [ ]?
160       quis gener hic   placuit censu   minor atque puellae             [ ]
161              sarcinulis inpar?   quis pauper scribitur heres?          [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   12:+
3. digt.
162         quando in consilio est   aedilibus? agmine facto               [ ]
163               debuerant   olim tenues   migrasse Quirites.             [ ]
164           haut facile emergunt   quorum uirtutibus obstat              [ ]
165              res angusta domi,   sed Romae durior illis                [ ]
166           conatus:   magno hospitium   miserabile, magno               [ ]
167              seruorum uentres,   et frugi cenula magno.                [ ]
168              fictilibus   cenare pudet,   quod turpe negabis           [2]
169         translatus   subito ad Marsos   mensamque Sabellam             [ ]
170             contentusque illic   Veneto duroque cucullo.               [1]
171        pars magna Italiae est,   si uerum admittimus, in qua           [ ]
172               nemo togam sumit   nisi mortuus. ipsa dierum             [ ]
173               festorum herboso   colitur si quando theatro             [ ]?
174              maiestas   tandemque redit   ad pulpita notum             [ ]
175             exodium,   cum personae   pallentis hiatum                 [ ]
176               in gremio matris   formidat rusticus infans,             [ ]
177             aequales   habitus illic   similesque uidebis              [1]?
178         orchestram et populum;   clari uelamen honoris                 [ ]?
179           sufficiunt   tunicae summis   aedilibus albae.               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   12:++
3. digt.
180              hic ultra   uires habitus   nitor, hic aliquid plus       [1]
181           quam satis est interdum aliena sumitur arca.                 [ ]!
182         commune id uitium est:   hic uiuimus ambitiosa                 [ ]
183              paupertate omnes.   quid te moror? omnia Romae            [ ]
184          cum pretio. quid das,   ut Cossum aliquando salutes,          [ ]
185                ut te respiciat   clauso Veiiento labello?              [ ]
186             ille metit barbam,   crinem hic deponit amati;             [ ]
187              plena domus libis   uenalibus: accipe et istud            [1]
188           fermentum tibi habe.   praestare tributa clientes            [ ]
189              cogimur et cultis   augere peculia seruis.                [ ]
190        quis timet aut   timuit gelida   Praeneste ruinam               [ ]
191           aut positis   nemorosa inter   iuga Volsiniis aut            [ ]
192             simplicibus Gabiis   aut proni Tiburis arce?               [ ]?
193            nos urbem   colimus tenui   tibicine fultam                 [ ]
194               magna parte sui;   nam sic labentibus obstat             [ ]
195            uilicus et, ueteris   rimae cum texit hiatum,               [ ]
196               securos   pendente iubet   dormire ruina.                [ ]
197            uiuendum est illic,   ubi nulla incendia, nulli             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   16:00
3. digt.
198         nocte metus.   iam poscit aquam,   iam friuola transfert       [ ]
199             Vcalegon,   tabulata tibi   iam tertia fumant:             [ ]
200            tu nescis;   nam si gradibus   trepidatur ab imis,          [ ]
201                ultimus ardebit   quam tegula sola tuetur               [ ]
202               a pluuia, molles   ubi reddunt oua columbae.             [ ]
203            lectus erat   Cordo Procula   minor, urceoli sex            [ ]
204              ornamentum abaci,   nec non et paruulus infra             [ ]
205          cantharus et recubans   sub eodem marmore Chiron,             [ ]
206           iamque uetus Graecos   seruabat cista libellos               [ ]
207                et diuina opici   rodebant carmina mures.               [1]?
208             nil habuit Cordus,   quis enim negat? et tamen illud       [ ]
209               perdidit infelix   totum nihil. ultimus autem            [ ]
210              aerumnae cumulus,   quod nudum et frusta rogantem         [ ]
211          nemo cibo,   nemo hospitio   tectoque iuuabit.                [ ]?
212              si magna Asturici   cecidit domus, horrida mater,         [ ]
213              pullati proceres,   differt uadimonia praetor.            [1]
214            tum gemimus   casus urbis,   tunc odimus ignem.             [ ]
215       ardet adhuc,   et iam accurrit   qui marmora donet,              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                    16:+
3. digt.
216             conferat inpensas;   hic nuda et candida signa,            [ ]
217            hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,            [ ]!
218                 haec Asianorum   uetera ornamenta deorum,              [ ]
219          hic libros   dabit et forulos   mediamque Mineruam,           [ ]
220            hic modium argenti.   meliora ac plura reponit              [ ]
221               Persicus orborum   lautissimus et merito iam             [ ]
222         suspectus   tamquam ipse suas   incenderit aedes.              [ ]
223                si potes auelli   circensibus, optima Sorae             [ ]
224                aut Fabrateriae   domus aut Frusinone paratur           [ ]
225           quanti nunc tenebras   unum conducis in annum.               [ ]?
226            hortulus hic puteus  -que breuis nec reste mouendus         [ ]
227            in tenuis   plantas facili   diffunditur haustu.            [ ]
228            uiue bidentis amans   et culti uilicus horti                [ ]
229           unde epulum   possis centum   dare Pythagoreis.              [ ]
230          est aliquid,   quocumque loco,   quocumque recessu,           [1]
231                   unius   sese dominum   fecisse lacertae.             [1]
232             plurimus hic aeger   moritur uigilando (sed ipsum          [ ]
233              languorem peperit   cibus inperfectus et haerens          [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   16:++
3. digt.
234             ardenti stomacho);   nam quae meritoria somnum             [ ]
235            admittunt?   magnis opibus   dormitur in urbe.              [ ]
236              inde caput morbi.   raedarum transitus arto               [ ]
237          uicorum in   flexu et stantis   conuicia mandrae              [ ]
238              eripient   somnum Druso   uitulisque marinis.             [1]
239             si uocat officium,   turba cedente uehetur                 [ ]?
240               diues et ingenti   curret super ora Liburna              [ ]
241       atque obiter   leget aut scribet   uel dormiet intus;            [ ]
242          namque facit   somnum clausa   lectica fenestra.              [ ]
243             ante tamen ueniet:   nobis properantibus obstat            [ ]
244            unda prior,   magno populus   premit agmine lumbos          [ ]
245      qui sequitur;   ferit hic cubito,   ferit assere duro             [ ]
246           alter, at hic tignum   capiti incutit, ille metretam.        [ ]
247            pinguia crura luto,   planta mox undique magna              [ ]
248         calcor, et in   digito clauus   mihi militis haeret.           [1]
249             nonne uides quanto   celebretur sportula fumo?             [ ]
250               centum conuiuae,   sequitur sua quemque culina.          [ ]
251             Corbulo uix ferret   tot uasa ingentia, tot res            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   20:00
3. digt.
252              inpositas capiti,   quas recto uertice portat             [ ]
253               seruulus infelix   et cursu uentilat ignem.              [ ]
254           scinduntur   tunicae sartae   modo, longa coruscat           [ ]
255               serraco   ueniente abies,   atque altera pinum           [ ]?
256      plaustra uehunt;   nutant alte   populoque minantur.              [ ]
257               nam si procubuit   qui saxa Ligustica portat             [ ]
258                axis et euersum   fudit super agmina montem,            [ ]
259         quid superest   de corporibus?   quis membra, quis ossa        [ ]
260              inuenit? obtritum   uolgi perit omne cadauer              [ ]
261        more animae.   domus interea   secura patellas                  [ ]?
262             iam lauat et bucca   foculum excitat et sonat unctis       [ ]
263            striglibus et pleno   componit lintea guto.                 [ ]
264            haec inter   pueros uarie   properantur, at ille            [ ]
265              iam sedet in ripa   taetrumque nouicius horret            [ ]?
266            porthmea nec sperat   caenosi gurgitis alnum                [ ]?
267              infelix nec habet   quem porrigat ore trientem.           [ ]
268           respice nunc alia ac   diuersa pericula noctis:              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   20:+
3. digt.
269            quod spatium tectis   sublimibus unde cerebrum              [ ]
270          testa ferit, quotiens   rimosa et curta fenestris             [ ]
271            uasa cadant, quanto   percussum pondere signent             [ ]
272            et laedant silicem.   possis ignauus haberi                 [ ]
273                et subiti casus   inprouidus, ad cenam si               [2]?
274                intestatus eas:   adeo tot fata, quot illa              [ ]
275           nocte patent uigiles   te praetereunte fenestrae.            [ ]
276             ergo optes   uotumque feras   miserabile tecum,            [ ]
277              ut sint contentae   patulas defundere pelues.             [ ]
278            ebrius ac petulans,   qui nullum forte cecidit,             [ ]
279           dat poenas,   noctem patitur   lugentis amicum               [ ]
280            Pelidae,   cubat in faciem,   mox deinde supinus:           [ ]
281                ergo non aliter   poterit dormire; quibusdam            [1]
282             somnum rixa facit.   sed quamuis inprobus annis            [ ]
283           atque mero   feruens cauet hunc   quem coccina laena         [ ]
284              uitari   iubet et comitum   longissimus ordo,             [ ]?
285               multum praeterea   flammarum et aënea lampas.            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   20:++
3. digt.
286            me, quem luna solet   deducere uel breue lumen              [1]
287                candelae, cuius   dispenso et tempero filum,            [ ]
288             contemnit. miserae   cognosce prohoemia rixae,             [ ]
289          si rixa est,   ubi tu pulsas,   ego uapulo tantum.            [ ]
290            stat contra   starique iubet.   parere necesse est;         [1]
291          nam quid agas, cum te   furiosus cogat et idem                [ ]
292          fortior? "unde uenis"   exclamat, "cuius aceto,               [ ]
293            cuius conche tumes?   quis tecum sectile porrum             [ ]
294                 sutor et elixi   ueruecis labra comedit?               [ ]
295            nil mihi respondes?   aut dic aut accipe calcem.            [ ]
296             ede ubi consistas:   in qua te quaero proseucha?"          [ ]?
297              dicere si temptes   aliquid tacitusue recedas,            [ ]
298       tantundem est:   feriunt pariter,   uadimonia deinde             [ ]
299                 irati faciunt.   libertas pauperis haec est:           [ ]
300            pulsatus   rogat et pugnis   concisus adorat                [ ]
301               ut liceat paucis   cum dentibus inde reuerti.            [ ]
302        nec tamen haec   tantum metuas;   nam qui spoliet te            [ ]
303            non derit   clausis domibus   postquam omnis ubique         [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   24:00
3. digt.
304                 fixa catenatae   siluit compago tabernae.              [2]
305            interdum et   ferro subitus   grassator agit rem:           [ ]
306              armato   quotiens tutae   custode tenentur                [ ]
307              et Pomptina palus   et Gallinaria pinus,                  [ ]
308           sic inde huc   omnes tamquam ad   uiuaria currunt.           [ ]
309            qua fornace graues,   qua non incude catenae?               [ ]
310             maximus in uinclis   ferri modus, ut timeas ne             [ ]
311                uomer deficiat,   ne marra et sarcula desint.           [ ]
312               felices   proauorum atauos,   felicia dicas              [ ]
313           saecula quae quondam   sub regibus atque tribunis            [ ]
314                   uiderunt uno   contentam carcere Romam.              [ ]
315         his alias   poteram et pluris   subnectere causas,             [ ]
316             sed iumenta uocant   et sol inclinat. eundum est;          [ ]
317               nam mihi commota   iamdudum mulio uirga                  [ ]
318              adnuit. ergo uale   nostri memor, et quotiens te          [ ]
319                Roma tuo refici   properantem reddet Aquino,            [ ]
320          me quoque ad Heluinam   Cererem uestramque Dianam             [ ]
321              conuerte a Cumis.   saturarum ego, ni pudet illas,        [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)                   24:+
3. digt.
322              auditor   gelidos ueniam   caligatus in agros.'           [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 528
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 1, 4 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
3. digt.
 52              participem qui te   secreti fecit honesti.                [ ]?
 64               obliquas nec non   gentilia tympana secum                [ ]
 84           usque adeo nihil est   quod nostra infantia caelum           [ ]
112            horum si nihil est,   auiam resupinat amici.                [ ]
150            pelle patet, uel si   consuto uolnere crassum               [ ]?
154           “si pudor est, et de   puluino surgat equestri,              [2]
184          cum pretio. quid das,   ut Cossum aliquando salutes,          [ ]
291          nam quid agas, cum te   furiosus cogat et idem                [ ]
3. digt.
  6          nam quid tam miserum,   tam solum uidimus, ut non             [ ]
 38             conducunt foricas,   et cur non omnia? cum sint            [ ]
 53               carus erit Verri   qui Verrem tempore quo uult           [ ]?
 75          esse putes.   quemuis hominem   secum attulit ad nos:         [ ]
 79             in summa   non Maurus erat   neque Sarmata nec Thrax       [ ]
 93            creditur. an melior   cum Thaida sustinet aut cum           [ ]
126            quod porro officium,   ne nobis blandiar, aut quod           [ ]
134            ut semel aut iterum   super illam palpitet; at tu,          [ ]
138                 numinis Idaei,   procedat uel Numa uel qui             [ ]?
152              nil habet infelix   paupertas durius in se                [ ]
171        pars magna Italiae est,   si uerum admittimus, in qua           [ ]
251             Corbulo uix ferret   tot uasa ingentia, tot res            [ ]
299                 irati faciunt.   libertas pauperis haec est:           [ ]
3. digt.
 81           horum ego non fugiam   conchylia? me prior ille              [ ]
119                 non est Romano   cuiquam locus hic, ubi regnat         [ ]?
137                da testem Romae   tam sanctum quam fuit hospes          [ ]
208             nil habuit Cordus,   quis enim negat? et tamen illud       [ ]
321              conuerte a Cumis.   saturarum ego, ni pudet illas,        [ ]
3. digt.
 70          hic Andro, ille Samo,    hic Trallibus aut Alabandis,         [ ]
144          tantum habet et fidei.   iures licet et Samothracum            [ ]
217            hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,            [ ]!
3. digt.
131              diuitis hic seruo   cludit latus ingenuorum               [1]
182         commune id uitium est:   hic uiuimus ambitiosa                 [ ]
229           unde epulum   possis centum   dare Pythagoreis.              [ ] bis
Analyse 3
3. digt.
 27           dum superest Lachesi   quod torqueat et pedibus me           [ ]
 90             miratur   uocem angustam,   qua deterius nec               [ ]
155                 cuius res legi   non sufficit, et sedeant hic           [1]
191           aut positis   nemorosa inter   iuga Volsiniis aut            [ ]
203            lectus erat   Cordo Procula   minor, urceoli sex            [ ]
221               Persicus orborum   lautissimus et merito iam             [ ]
273                et subiti casus   inprouidus, ad cenam si               [2]?
302        nec tamen haec   tantum metuas;   nam qui spoliet te            [ ]
310             maximus in uinclis   ferri modus, ut timeas ne             [ ]
318              adnuit. ergo uale   nostri memor, et quotiens te          [ ]
3. digt.
135               cum tibi uestiti   facies scorti placet, haeres          [ ]?
Analyse 4
3. digt.
217            hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,            [ ]!
3. digt.
181           quam satis est interdum aliena sumitur arca.                 [ ]!

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: