Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 12 - SA1-IUVE Prossimo file n. 530
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
5. digt. .
1 Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, [1]?
2 ut bona summa putes aliena uiuere quadra, [ ]?
3 si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas [ ]
4 Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, [ ]
5 quamuis iurato metuam tibi credere testi. [ ]?
6 uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum [ ]?
7 defecisse puta, quod inani sufficit aluo: [2]?
8 nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars [ ]
9 dimidia breuior? tantine iniuria cenae, [ ]
10 tam ieiuna fames, cum possit honestius illic [1]
11 et tremere et sordes farris mordere canini? [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
5. digt.
12 primo fige loco, quod tu discumbere iussus [1]
13 mercedem solidam ueterum capis officiorum. [ ]
14 fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex [ ]
15 et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post [ ]
16 si libuit menses neglectum adhibere clientem, [ ]
17 tertia ne uacuo cessaret culcita lecto, [ ]
18 'una simus' ait. uotorum summa. quid ultra [ ]
19 quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum [ ]
20 debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne [ ]
21 tota salutatrix iam turba peregerit orbem, [2]
22 sideribus dubiis aut illo tempore quo se [ ]
23 frigida circumagunt pigri serraca Bootae. [ ]
24 qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit [ ]
25 lana pati: de conuiua Corybanta uidebis. [ ]?
26 iurgia proludunt, sed mox et pocula torques [ ]
27 saucius et rubra deterges uulnera mappa, [ ]?
28 inter uos quotiens libertorumque cohortem [ ]
29 pugna Saguntina feruet commissa lagona. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
5. digt.
30 ipse capillato diffusum consule potat [ ]
31 calcatamque tenet bellis socialibus uuam. [ ]
32 cardiaco numquam cyathum missurus amico [ ]
33 cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de [ ]?
34 Setinis, cuius patriam titulumque senectus [ ]
35 deleuit multa ueteris fuligine testae, [ ]
36 quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant [2]
37 Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces [1]
38 Heliadum crustas et inaequales berullo [ ]
39 Virro tenet phialas: tibi non committimur aurum, [ ]
40 uel, si quando datur, custos adfixus ibidem, [ ]
41 qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos. [ ]
42 da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis. [ ]
43 nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert [ ]
44 a digitis, quas in uaginae fronte solebat [ ]
45 ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae. [ ]
46 tu Beneuentani sutoris nomen habentem [ ]?
47 siccabis calicem nasorum quattuor ac iam [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
5. digt.
48 quassatum et rupto poscentem sulpura uitro. [ ]
49 si stomachus domini feruet uinoque ciboque, [ ]
50 frigidior Geticis petitur decocta ruinis. [ ]
51 non eadem uobis poni modo uina querebar? [1]
52 uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor [2]
53 Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri [ ]
54 et cui per mediam nolis occurrere noctem, [ ]
55 cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae. [ ]
56 flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus [ ]
57 quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci [ ]
58 et, ne te teneam, Romanorum omnia regum [ ]?
59 friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem [ ]
60 respice, cum sities. nescit tot milibus emptus [ ]
61 pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas [ ]
62 digna supercilio. quando ad te peruenit ille? [ ]
63 quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
5. digt.
64 quippe indignatur ueteri parere clienti [1]
65 quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. [ ]
66 maxima quaeque domus seruis est plena superbis. [ ]
67 ecce alius quanto porrexit murmure panem [ ]
68 uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, [ ]
69 quae genuinum agitent, non admittentia morsum. [ ]
70 sed tener et niueus mollique siligine fictus [ ]
71 seruatur domino. dextram cohibere memento; [ ]
72 salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te [ ]
73 inprobulum, superest illic qui ponere cogat: [ ]
74 'uis tu consuetis, audax conuiua, canistris [ ]
75 impleri panisque tui nouisse colorem?' [ ]
76 'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta [ ]
77 coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri [ ]!
78 Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus [ ]
79 Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.' [ ]
80 aspice quam longo distinguat pectore lancem [ ]
81 quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
5. digt.
82 asparagis qua despiciat conuiuia cauda, [ ]
83 dum uenit excelsi manibus sublata ministri. [ ]
84 sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo [ ]
85 ponitur exigua feralis cena patella. [ ]?
86 ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui [2]
87 pallidus adfertur misero tibi caulis olebit [ ]
88 lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod [ ]
89 canna Micipsarum prora subuexit acuta, [ ]
90 propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur, [ ]
91 quod tutos etiam facit a serpentibus atris. [ ]
92 mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem [ ]
93 Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est [2]
94 et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit, [ ]
95 retibus adsiduis penitus scrutante macello [ ]
96 proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. [ ]
97 instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc [ ]
98 quod captator emat Laenas, Aurelia uendat. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
5. digt.
99 Virroni muraena datur, quae maxima uenit [2]
100 gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, [ ]
101 dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, [ ]
102 contemnunt mediam temeraria lina Charybdim: [ ]
103 uos anguilla manet longae cognata colubrae [ ]
104 aut (?)glacie aspersus maculis Tiberinus et ipse [ ]
105 uernula riparum, pinguis torrente cloaca [2]
106 et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. [ ]
107 ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem. [ ]
108 nemo petit, modicis quae mittebantur amicis [ ]
109 a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat [ ]
110 largiri; namque et titulis et fascibus olim [ ]?
111 maior habebatur donandi gloria. solum [2]
112 poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto, [1]
113 esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis. [ ]
114 anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par [ ]
115 altilis, et flaui dignus ferro Meleagri [ ]
116 spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
5. digt.
117 tunc erit et facient optata tonitrua cenas [ ]
118 maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit, [ ]?
119 'o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.' [ ]
120 structorem interea, ne qua indignatio desit, [ ]?
121 saltantem spectes et chironomunta uolanti [ ]
122 cultello, donec peragat dictata magistri [ ]
123 omnia; nec minimo sane discrimine refert [ ]?
124 quo gestu lepores et quo gallina secetur. [ ]
125 duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus [ ]
126 et ponere foris, si quis temptaueris umquam [1]
127 hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat [ ]
128 Virro tibi sumitue tuis contacta labellis [ ]?
129 pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis [ ]
130 perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae [1]
131 non audent homines pertusa dicere laena. [ ]?
132 quadringenta tibi si quis deus aut similis dis [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
5. digt.
133 et melior fatis donaret homuncio, quantus [2]
134 ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! [ ]
135 'da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis [ ]
136 ilibus?' o nummi, uobis hunc praestat honorem, [1]
137 uos estis frater. dominus tamen et domini rex [ ]
138 si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula [ ]
139 luserit Aeneas nec filia dulcior illo. [ ]
140 iucundum et carum sterilis facit uxor amicum. [ ]
141 sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres [ ]
142 in gremium patris fundat semel, ipse loquaci [ ]
143 gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit [1]
144 adferri minimasque nuces assemque rogatum, [ ]
145 ad mensam quotiens parasitus uenerit infans. [ ]
146 uilibus ancipites fungi ponentur amicis, [ ]
147 boletus domino, sed quales Claudius edit [ ]
148 ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. [ ]
149 Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
5. digt.
150 poma dari, quorum solo pascaris odore, [2]
151 qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, [ ]
152 credere quae possis subrepta sororibus Afris: [ ]
153 tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit [1]
154 qui tegitur parma et galea metuensque flagelli [ ]
155 discit ab hirsuta iaculum torquere capella. [ ]?
156 forsitan inpensae Virronem parcere credas. [ ]
157 hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus [ ]
158 quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, [ ]
159 si nescis, ut per lacrimas effundere bilem [ ]
160 cogaris pressoque diu stridere molari. [ ]
161 tu tibi liber homo et regis conuiua uideris: [ ]
162 captum te nidore suae putat ille culinae, [ ]!
163 nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum [ ]
164 bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum [ ]
165 uel nodus tantum et signum de paupere loro? [ ]
166 spes bene cenandi uos decipit. 'ecce dabit iam [ ]
167 semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
5. digt.
168 ad nos iam ueniet minor altilis.' inde parato [ ]
169 intactoque omnes et stricto pane tacetis. [ ]
170 ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre [1]?
171 si potes, et debes. pulsandum uertice raso [ ]
172 praebebis quandoque caput nec dura timebis [ ]
173 flagra pati, his epulis et tali dignus amico. [ ]?
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 530
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 2, 6,1-285 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
5. digt.
44 a digitis, quas in uaginae fronte solebat [ ]
59 friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem [ ] bis
116 spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer [ ] bis
170 ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre [1]?
5. digt.
14 fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex [ ]
22 sideribus dubiis aut illo tempore quo se [ ]
33 cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de [ ]?
47 siccabis calicem nasorum quattuor ac iam [ ]
86 ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui [2]
92 mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem [ ]
116 spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer [ ]
130 perditus, ut dicat regi ‘bibe’? plurima sunt quae [1]
5. digt.
6 uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum [ ]?
94 et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit, [ ]
112 poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto, [1]
5. digt.
13 mercedem solidam ueterum capis officiorum. [ ]
Analyse 3
5. digt.
77 coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri [ ]!
162 captum te nidore suae putat ille culinae, [ ]!
5. digt.
8 nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars [ ]
20 debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne [ ]
72 salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te [ ]
88 lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod [ ]
114 anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par [ ]
129 pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis [ ]
132 quadringenta tibi si quis deus aut similis dis [ ]?
137 uos estis frater. dominus tamen et domini rex [ ]
141 sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres [ ]
166 spes bene cenandi uos decipit. ‘ecce dabit iam [ ]
5. digt.
38 Heliadum crustas et inaequales berullo [ ]
59 friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem [ ]
115 altilis, et flaui dignus ferro Meleagri [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede