File n. 53 – 13:22 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 54
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 53 Publius Vergilius Maro: Æneiden 9,1-175 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)                        .
  1               Atque ea diversa   penitus dum parte geruntur,           [ ]
  2                  Irim de caelo   misit Saturnia Iuno                   [ ]
  3             audacem ad Turnum.   luco tum forte parentis               [ ]
  4                 Pilumni Turnus   sacrata valle sedebat.                [ ]
  5              ad quem sic roseo   Thaumantias ore locuta est:           [ ]
  6           'Turne, quod optanti   divum promittere nemo                 [1]
  7              auderet,   volvenda dies   en attulit ultro.              [ ]?
  8               Aeneas   urbe et sociis   et classe relicta              [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
  9               sceptra Palatini   sedemque petit  Euandri.              [2]?
 10            nec satis: extremas   Corythi penetravit ad urbes           [ ]
 11              Lydorumque manum,   collectos armat agrestis.             [ ]
 12       quid dubitas?   nunc tempus equos,   nunc poscere currus.        [ ]
 13              rumpe moras omnis   et turbata arripe castra.'            [ ]
 14          dixit, et in   caelum paribus   se sustulit alis              [ ]
 15               ingentemque fuga   secuit sub nubibus arcum.             [ ]
 16                agnovit iuvenis   duplicisque ad sidera palmas          [ ]
 17               sustulit ac tali   fugientem est voce secutus:           [ ]?
 18             'Iri, decus caeli,   quis te mihi nubibus actam            [ ]
 19             detulit in terras?   unde haec tam clara repente           [ ]
 20            tempestas?   medium video   discedere caelum                [ ]
 21               palantisque polo   stellas. sequor omina tanta,          [ ]
 22       quisquis in arma vocas.'   et sic effatus ad undam               [ ]
 23              processit   summoque hausit    de gurgite lymphas         [ ]
 24              multa deos orans,   oneravitque aethera votis.            [ ]
 25            Iamque omnis campis   exercitus ibat apertis                [ ]
 26             dives equum, dives   pictai vestis et auri -               [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
 27              Messapus   primas acies,   postrema coercent              [ ]
 28             Tyrrhidae iuvenes,   medio dux agmine Turnus -,            [ ]
 29           vertitur arma tenens   et toto vertice supra est.            [ ]?
 30             ceu septem surgens   sedatis amnibus altus                 [ ]
 31             per tacitum Ganges   aut pingui flumine Nilus              [ ]
 32           cum refluit   campis et iam   se condidit alveo.             [ ]
 33              hic subitam nigro   glomerari pulvere nubem               [2]?
 34        prospiciunt   Teucri ac tenebras   insurgere campis.            [ ]
 35              primus ab adversa   conclamat mole Caicus:                [ ]
 36         'quis globus, o cives,   caligine volvitur atra?               [2]
 37             ferte citi ferrum,   date tela, ascendite muros,           [ ]
 38      hostis adest,   heia!' ingenti   clamore per omnis                [ ]?
 39              condunt se Teucri   portas et moenia complent.            [ ]
 40           namque ita discedens   praeceperat optimus armis             [ ]
 41            Aeneas:   si qua interea   fortuna fuisset,                 [ ]
 42           neu struere auderent   aciem neu credere campo;              [ ]
 43           castra modo et tutos   servarent aggere muros.               [ ]
 44             ergo etsi   conferre manum   pudor iraque monstrat,        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
 45              obiciunt   portas tamen et   praecepta facessunt,         [ ]
 46                armatique cavis   exspectant turribus hostem.           [1]
 47         Turnus, ut ante volans   tardum praecesserat agmen             [ ]
 48               viginti   lectis equitum   comitatus et urbi             [ ]
 49               improvisus adest   (maculis quem Thracius albis          [1]
 50          portat equus   cristaque tegit    galea aurea rubra),         [ ]
 51         'ecquis erit,   mecum, iuvenes,   qui primus in hostem - ?     [ ]
 52       en,' ait et   iaculum attorquens   emittit in auras,             [ ]
 53        principium   pugnae, et campo   sese arduus infert.             [ ]?
 54             clamorem excipiunt   socii fremituque sequuntur            [ ]
 55             horrisono, Teucrum   mirantur inertia corda,               [ ]
 56            non aequo   dare se campo,   non obvia ferre                [1]
 57            arma viros, sed castra fovere. huc turbidus atque huc       [ ]!
 58             lustrat equo muros   aditumque per avia quaerit.           [2]
 59                ac veluti pleno   lupus insidiatus ovili                [2]?
 60         cum fremit ad   caulas ventos   perpessus et imbris            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
 61             nocte super media:   tuti sub matribus agni                [ ]
 62              balatum exercent,   ille asper et improbus ira            [ ]
 63            saevit in absentis,   collecta fatigat edendi               [ ]
 64                ex longo rabies   et siccae sanguine fauces:            [ ]
 65           haud aliter   Rutulo muros   et castra tuenti                [1]
 66                ignescunt irae;   duris dolor ossibus ardet.            [ ]
 67            qua temptet   ratione aditus,   et quae via clausos         [ ]
 68               excutiat Teucros   vallo atque effundat in aequor?       [ ]
 69           classem, quae lateri   castrorum adiuncta latebat,           [ ]
 70            aggeribus   saeptam circum et   fluvialibus undis,          [ ]
 71                 invadit socios  -que incendia poscit ovantis           [ ]
 72               atque manum pinu   flagranti fervidus implet.            [ ]
 73             tum vero incumbunt   (urget praesentia Turni),             [ ]
 74          atque omnis   facibus pubes   accingitur atris.               [ ]
 75               diripuere focos:   piceum fert fumida lumen              [ ]
 76             taeda et commixtam   Volcanus ad astra favillam.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
 77            Quis deus, o Musae,   tam saeva incendia Teucris            [ ]
 78              avertit?   tantos ratibus   quis depulit ignis?           [ ]
 79           dicite. prisca fides   facto, sed fama perennis.             [ ]
 80             tempore quo primum   Phrygia formabat in Ida               [2]
 81            Aeneas   classem et pelagi   petere alta parabat,           [ ]
 82             ipsa deum   fertur genetrix   Berecynthia magnum           [ ]
 83             vocibus his   adfata Iovem:   'da, nate, petenti,          [ ]!
 84           quod tua cara parens   domito te poscit Olympo.              [1]
 85               pinea silva mihi   multos dilecta per annos,             [ ]
 86             lucus in arce fuit   summa, quo sacra ferebant,            [ ]?
 87                 nigranti picea   trabibusque obscurus acernis:         [ ]
 88               has ego Dardanio   iuveni, cum classis egeret,           [ ]
 89         laeta dedi;   nunc sollicitam   timor anxius angit.            [ ]
 90        solve metus   atque hoc precibus   sine posse parentem          [ ]
 91              ne cursu   quassatae ullo   neu turbine venti             [ ]
 92            vincantur:   prosit nostris   in montibus ortas.'           [ ]
 93            filius huic contra,   torquet qui sidera mundi:             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
 94          'o genetrix,   quo fata vocas?   aut quid petis istis?        [2]
 95                 mortaline manu   factae immortale carinae              [1]
 96            fas habeant? certus  -que incerta pericula lustret          [ ]
 97              Aeneas?   cui tanta deo   permissa potestas?              [ ]
 98            immo, ubi defunctae   finem portusque tenebunt              [ ]
 99                 Ausonios olim,   quaecumque evaserit undis             [ ]
100             Dardaniumque ducem   Laurentia vexerit arva,               [ ]
101               mortalem eripiam   formam magnique iubebo                [ ]
102            aequoris esse deas,   quales Nereia Doto                    [ ]
103              et Galatea secant   spumantem pectore pontum.'            [ ]
104            dixerat idque ratum   Stygii per flumina fratris,           [ ]
105             per pice torrentis   atraque voragine ripas                [1]
106               adnuit, et totum   nutu tremefecit Olympum.              [1]
107           Ergo aderat   promissa dies   et tempora Parcae              [ ]
108             debita complerant,   cum Turni iniuria Matrem              [ ]
109             admonuit   ratibus sacris   depellere taedas.              [ ]
110          hic primum   nova lux oculis   offulsit et ingens             [ ]
111                visus ab Aurora   caelum transcurrere nimbus            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
112                Idaeique chori;   tum vox horrenda per auras            [ ]
113               excidit et Troum   Rutulorumque agmina complet:          [ ]
114            'ne trepidate meas,   Teucri, defendere navis               [ ]?
115             neve armate manus;   maria ante exurere Turno              [ ]
116          quam sacras   dabitur pinus.   vos ite solutae,               [ ]
117               ite deae pelagi:   genetrix iubet.' et sua quaeque       [ ]
118                continuo puppes   abrumpunt vincula ripis               [ ]
119              delphinumque modo   demersis aequora rostris              [ ]?
120         ima petunt.   hinc virgineae   (mirabile monstrum)             [ ]
121             quot prius aeratae   steterant ad litora prorae            [ ]
122             reddunt se totidem   facies pontoque feruntur.             [ ]
123              Obstipuere animis   Rutuli, conterritus ipse              [ ]
124               turbatis   Messapus equis,   cunctatur et amnis          [ ]
125         rauca sonans   revocatque pedem    Tiberinus ab alto.          [ ]
126                  at non audaci   Turno fiducia cessit;                 [ ]
127          ultro animos   tollit dictis   atque increpat ultro:          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
128           'Troianos   haec monstra petunt,   his Iuppiter ipse         [2]
129           auxilium   solitum eripuit:   non tela neque ignis           [ ]
130            exspectant Rutulos.   ergo maria invia Teucris,             [ ]
131           nec spes ulla fugae:   rerum pars altera adempta est,        [ ]
132       terra autem in   nostris manibus,   tot milia gentes             [ ]
133            arma ferunt Italae.   nil me fatalia terrent,               [ ]?
134       si qua Phryges   prae se iactant,   responsa deorum:             [ ]
135             sat fatis   Venerique datum,    tetigere quod arva         [ ]
136              fertilis Ausoniae   Troes. sunt et mea contra             [ ]
137               fata mihi, ferro   sceleratam exscindere gentem          [ ]
138             coniuge praerepta;   nec solos tangit Atridas              [ ]
139            iste dolor,   solisque licet    capere arma Mycenis.        [ ]
140            "sed periisse semel   satis est": peccare fuisset           [ ]
141          ante satis,   penitus modo non   genus omne perosos           [ ]
142        femineum.   quibus haec medii   fiducia valli                   [ ]
143             fossarumque morae,   leti discrimina parva,                [ ]
144            dant animos. at non   viderunt moenia Troiae                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
145              Neptuni   fabricata manu   considere in ignis?            [2]?
146              sed vos, o lecti,   ferro quis scindere vallum            [ ]
147          apparat et   mecum invadit   trepidantia castra?              [ ]!
148           non armis   mihi Volcani,   non mille carinis                [ ]
149           est opus in Teucros.   addant se protinus omnes              [ ]
150                Etrusci socios.   tenebras et inertia furta             [ ]
151              Palladii   caesis summae   custodibus arcis               [ ]
152         ne timeant,   nec equi caeca   condemur in alvo:               [ ]
153        luce palam   certum est igni   circumdare muros.                [ ]
154           haud sibi cum Danais   rem faxo et pube Pelasga              [ ]
155           esse ferant, decimum   quos distulit Hector in annum.        [ ]
156            nunc adeo,   melior quoniam   pars acta diei,               [ ]
157           quod superest, laeti   bene gestis corpora rebus             [ ]
158            procurate, viri, et   pugnam sperate parari.'               [1]
159           interea   vigilum excubiis   obsidere portas                 [ ]
160               cura datur Messapo et moenia cingere flammis.            [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
161            bis septem   Rutuli muros   qui milite servent              [1]
162             delecti, ast illos   centeni quemque sequuntur             [ ]
163             purpurei   cristis iuvenes   auroque corusci.              [ ]
164           discurrunt   variantque vices,    fusique per herbam         [ ]
165            indulgent   vino et vertunt   crateras aënos.               [ ]
166               conlucent ignes,   noctem custodia ducit                 [ ]
167  insomnem ludo.                                                          ..
168             Haec super e vallo   prospectant Troes et armis            [ ]
169         alta tenent,   nec non trepidi   formidine portas              [ ]
170               explorant pontis  -que et propugnacula iungunt,          [ ]
171          tela gerunt.   instat Mnestheus   acerque Serestus,           [ ]
172             quos pater Aeneas,   si quando adversa vocarent,           [ ]
173          rectores   iuvenum et rerum   dedit esse magistros.           [ ]
174                omnis per muros   legio sortita periclum                [ ]
175                excubat exercet  -que vices, quod cuique tuendum est.   [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 54
Publius Vergilius Maro: Æneiden 9,176-449 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: