File n. 530 – 22:19 minuti – Iuvenalis

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 531
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 530 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 2, 6,1-285 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                       .
6. digt.                                                                      .
  1               Credo Pudicitiam   Saturno rege moratam                  [ ]
  2              in terris   uisamque diu,    cum frigida paruas           [ ]
  3             praeberet   spelunca domos   ignemque laremque             [ ]
  4            et pecus et dominos   communi clauderet umbra,              [ ]?
  5             siluestrem   montana torum   cum sterneret uxor            [ ]
  6             frondibus et culmo   uicinarumque ferarum                  [ ]?
  7         pellibus, haut similis   tibi, Cynthia, nec tibi, cuius        [ ]
  8               turbauit nitidos   extinctus passer ocellos,             [ ]
  9             sed potanda ferens   infantibus ubera magnis               [ ]
 10             et saepe horridior   glandem ructante marito.              [ ]
 11        quippe aliter   tunc orbe nouo   caeloque recenti               [ ]
 12              uiuebant homines,   qui rupto robore nati                 [ ]
 13               compositiue luto   nullos habuere parentes.              [ ]
 14               multa Pudicitiae   ueteris uestigia forsan               [ ]
 15         aut aliqua exstiterint   et sub Ioue, sed Ioue nondum          [ ]
 16                barbato, nondum   Graecis iurare paratis                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 17            per caput alterius,   cum furem nemo timeret                [ ]
 18              caulibus ac pomis   et aperto uiueret horto.              [1]
 19           paulatim   deinde ad superos   Astraea recessit              [ ]
 20         hac comite, atque duae   pariter fugere sorores.               [ ]
 21           anticum et uetus est   alienum, Postume, lectum              [ ]
 22          concutere atque sacri   genium contemnere fulcri.             [ ]
 23              omne aliud crimen   mox ferrea protulit aetas:            [ ]
 24                uiderunt primos   argentea saecula moechos.             [ ]?
 25           conuentum   tamen et pactum et   sponsalia nostra            [ ]
 26               tempestate paras   iamque a tonsore magistro             [ ]
 27             pecteris et digito   pignus fortasse dedisti?              [ ]
 28              certe sanus eras.   uxorem, Postume, ducis?               [1]
 29             dic qua Tisiphone,   quibus exagitere colubris.            [1]?
 30          ferre potes   dominam saluis   tot restibus ullam,            [ ]
 31              cum pateant altae   caligantesque fenestrae,              [ ]
 32               cum tibi uicinum   se praebeat Aemilius pons?            [2]
 33             aut si de   multis nullus   placet exitus, illud           [ ]?
 34            nonne putas melius,   quod tecum pusio dormit?              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 35               pusio, qui noctu   non litigat, exigit a te              [ ]
 36             nulla iacens illic   munuscula, nec queritur quod          [ ]
 37               et lateri parcas   nec quantum iussit anheles.           [ ]
 38             sed placet Vrsidio   lex Iulia: tollere dulcem             [ ]
 39               cogitat heredem,   cariturus turture magno               [2]
 40              mullorumque iubis   et captatore macello.                 [ ]
 41           quid fieri   non posse putes,   si iungitur ulla             [ ]
 42              Vrsidio?   si moechorum   notissimus olim                 [ ]?
 43                stulta maritali   iam porrigit ora capistro,            [2]?
 44             quem totiens texit   perituri cista Latini?                [2]
 45          quid quod et antiquis   uxor de moribus illi                  [ ]
 46           quaeritur? o medici,   nimiam pertundite uenam.              [ ]
 47              delicias hominis!   Tarpeium limen adora                  [ ]
 48              pronus et auratam   Iunoni caede iuuencam,                [ ]?
 49             si tibi contigerit   capitis matrona pudici.               [ ]
 50          paucae adeo   Cereris uittas   contingere dignae,             [ ]
 51              quarum non timeat   pater oscula. necte coronam           [ ]
 52             postibus et densos   per limina tende corymbos.            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 53                 unus Hiberinae   uir sufficit? ocius illud             [2]
 54           extorquebis, ut haec   oculo contenta sit uno.               [ ]
 55           magna tamen fama est   cuiusdam rure paterno                 [ ]
 56              uiuentis.   uiuat Gabiis   ut uixit in agro,              [ ]
 57                 uiuat Fidenis,   et agello cedo paterno.               [ ]?
 58            quis tamen adfirmat   nil actum in montibus aut in          [ ]
 59                speluncis? adeo   senuerunt Iuppiter et Mars?           [ ]
 60              porticibusne tibi   monstratur femina uoto                [ ]
 61            digna tuo?   cuneis an habent   spectacula totis            [ ]
 62              quod securus ames   quodque inde excerpere possis?        [1]
 63             chironomon   Ledam molli   saltante Bathyllo               [ ]
 64                 Tuccia uesicae   non imperat, Apula gannit,            [ ]
 65              sicut in amplexu,   subito et miserabile longum.          [ ]
 66              attendit Thymele:   Thymele tunc rustica discit.          [ ]
 67            ast aliae, quotiens   aulaea recondita cessant,             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 68               et uacuo   clusoque sonant    fora sola theatro,         [1]
 69                atque a plebeis   longe Megalesia, tristes              [ ]?
 70             personam   thyrsumque tenent    et subligar Acci.          [ ]
 71                 Vrbicus exodio   risum mouet Atellanae                 [ ]
 72             gestibus Autonoes.   hunc diligit Aelia pauper.            [ ]
 73             soluitur his magno   comoedi fibula, sunt quae             [ ]?
 74            Chrysogonum   cantare uetent,   Hispulla tragoedo           [ ]
 75            gaudet: an expectas   ut Quintilianus ametur?               [ ]
 76                 accipis uxorem   de qua citharoedus Echion             [1]
 77             aut Glaphyrus fiat   pater Ambrosiusque choraules.         [ ]
 78             longa per angustos   figamus pulpita uicos,                [ ]
 79                ornentur postes   et grandi ianua lauro,                [ ]
 80                  ut testudineo   tibi, Lentule, conopeo                [u]
 81               nobilis Euryalum   murmillonem exprimat infans.          [ ]
 82                 nupta senatori   comitata est Eppia ludum              [2]?
 83             ad Pharon et Nilum   famosaque moenia Lagi                 [2]
 84            prodigia et   mores urbis   damnante Canopo.                [ ]
 85             inmemor illa domus   et coniugis atque sororis             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 86          nil patriae indulsit,   plorantisque improba natos            [ ]
 87          utque magis   stupeas ludos   Paridemque reliquit.            [ ]
 88       sed quamquam in   magnis opibus   plumaque paterna               [ ]
 89                 et segmentatis   dormisset paruula cunis,              [ ]
 90            contempsit pelagus;   famam contempserat olim,              [ ]
 91            cuius apud   molles minima est   iactura cathedras.         [ ]
 92             Tyrrhenos   igitur fluctus   lateque sonantem              [1]
 93                pertulit Ionium   constanti pectore, quamuis            [ ]
 94             mutandum   totiens esset   mare. iusta pericli             [ ]
 95        si ratio est   et honesta, timent   pauidoque gelantur          [ ]
 96           pectore nec tremulis   possunt insistere plantis:            [ ]
 97      fortem animum   praestant rebus   quas turpiter audent.           [ ]
 98             si iubeat coniunx,   durum est conscendere nauem,          [ ]
 99           tunc sentina grauis,   tunc summus uertitur aër:             [ ]
100         quae moechum sequitur,   stomacho ualet. illa maritum          [ ]
101           conuomit, haec inter   nautas et prandet et errat            [ ]
102          per puppem et   duros gaudet   tractare rudentis.             [ ]
103              qua tamen exarsit   forma, qua capta iuuenta              [ ]?

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
104              Eppia? quid uidit   propter quod ludia dici               [ ]
105           sustinuit?   nam Sergiolus   iam radere guttur               [ ]
106              coeperat et secto   requiem sperare lacerto;              [ ]
107           praeterea   multa in facie   deformia, sicut                 [ ]
108                 attritus galea   mediisque in naribus ingens           [ ]
109           gibbus et acre malum   semper stillantis ocelli.             [ ]
110            sed gladiator erat.   facit hoc illos Hyacinthos;           [ ]
111             hoc pueris patriae  -que, hoc praetulit illa sorori        [ ]
112       atque uiro.   ferrum est quod amant.   hic Sergius idem          [ ]
113             accepta   rude coepisset   Veiiento uideri.                [ ]
114            quid priuata domus,   quid fecerit Eppia, curas?            [1]
115                respice riuales   diuorum, Claudius audi                [2]
116          quae tulerit.   dormire uirum   cum senserat uxor,            [ ]
118               sumere nocturnos   meretrix Augusta cucullos             [ ]
117               ausa Palatino et   tegetem praeferre cubili              [2]
119          linquebat   comite ancilla   non amplius una.                 [ ]?
120               sed nigrum flauo   crinem abscondente galero             [ ]
121             intrauit   calidum ueteri   centone lupanar                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
122          et cellam   uacuam atque suam;    tunc nuda papillis          [ ]
123              prostitit auratis   titulum mentita Lyciscae              [ ]
124              ostenditque tuum,   generose Britannice, uentrem.         [ ]
125            excepit   blanda intrantis   atque aera poposcit.           [ ]
126             continueque iacens   cunctorum absorbuit ictus.            [ ]
127                mox lenone suas   iam dimittente puellas                [ ]
128        tristis abit,   et quod potuit   tamen ultima cellam            [ ]
129        clausit, adhuc   ardens rigidae   tentigine uoluae,             [ ]
130               et lassata uiris   necdum satiata recessit,              [ ]
131              obscurisque genis   turpis fumoque lucernae               [ ]
132                foeda lupanaris   tulit ad puluinar odorem.             [2]
133            hippomanes   carmenque loquar    coctumque uenenum          [ ]
134             priuignoque datum?   faciunt grauiora coactae              [ ]
135                  imperio sexus   minimumque libidine peccant.          [ ]
136              'optima sed quare   Caesennia teste marito?'              [ ]?
137            bis quingena dedit.   tanti uocat ille pudicam,             [ ]
138        nec pharetris   Veneris macer est   aut lampade feruet:         [ ]
139             inde faces ardent,   ueniunt a dote sagittae.              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
140               libertas emitur.   coram licet innuat atque              [ ]
141        rescribat:   uidua est, locuples   quae nupsit auaro.           [ ]
142                 'cur desiderio   Bibulae Sertorius ardet?'             [ ]?
143             si uerum excutias,   facies non uxor amatur.               [ ]
144           tres rugae   subeant et se   cutis arida laxet,              [ ]
145                  fiant obscuri   dentes oculique minores,              [ ]?
146           'collige sarcinulas'   dicet libertus 'et exi.               [ ]
147            iam grauis es nobis   et saepe emungeris. exi               [ ]
148              ocius et propera.   sicco uenit altera naso.'             [ ]
149             interea   calet et regnat   poscitque maritum              [ ]
150               pastores et ouem   Canusinam ulmosque Falernas -         [1]
151   quantulum in hoc!   - pueros omnes,   ergastula tota,                [ ]
152          quodque domi non est,   sed habet uicinus, ematur.            [2]
153           mense quidem brumae,   cum iam mercator Iason                [ ]
154             clausus et armatis   obstat casa candida nautis,           [ ]?
155              grandia tolluntur   crystallina, maxima rursus            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
156         murrina, deinde adamas   notissimus et Beronices               [1]
157               in digito factus   pretiosior. hunc dedit olim           [ ]
158             barbarus incestae,   dedit hunc Agrippa sorori,            [ ]
159            obseruant   ubi festa mero   pede sabbata reges             [ ]
160              et uetus indulget   senibus clementia porcis.             [ ]
161             'nullane de tantis   gregibus tibi digna uidetur?'         [ ]
162          sit formonsa, decens,   diues, fecunda, uetustos              [ ]
163             porticibus   disponat auos,   intactior omni               [ ]
164               crinibus effusis   bellum dirimente Sabina,              [ ]
165            rara auis in terris   nigroque simillima cycno,             [ ]
166              quis feret uxorem   cui constant omnia? malo,             [ ]
167                malo Venustinam   quam te, Cornelia, mater              [ ]
168           Gracchorum,   si cum magnis   uirtutibus adfers              [ ]
169          grande supercilium et   numeras in dote triumphos.            [ ]
170      tolle tuum,   precor, Hannibalem   uictumque Syphacem             [ ]
171            in castris   et cum tota   Carthagine migra.                [ ]
172         'parce, precor, Paean,   et tu, dea, pone sagittas;            [ ]
173             nil pueri faciunt,   ipsam configite matrem'               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
174                Amphion clamat,   sed Paean contrahit arcum.            [ ]
175            extulit ergo greges   natorum ipsumque parentem,            [ ]
176              dum sibi nobilior   Latonae gente uidetur                 [ ]
177           atque eadem   scrofa Niobe   fecundior alba.                 [ ]?
178           quae tanti grauitas,   quae forma, ut se tibi semper         [ ]
179            inputet? huius enim   rari summique uoluptas                [ ]
180         nulla boni,   quotiens animo   corrupta superbo                [ ]
181          plus aloes   quam mellis habet.   quis deditus autem          [ ]
182       usque adeo est,   ut non illam   quam laudibus effert            [ ]
183             horreat inque diem   septenis oderit horis?                [ ]?
184          quaedam parua quidem,   sed non toleranda maritis.            [ ]
185             nam quid rancidius   quam quod se non putat ulla           [ ]
186             formosam nisi quae   de Tusca Graecula facta est,          [ ]
187                  de Sulmonensi   mera Cecropis? omnia Graece:          [ ]
188            cum sit turpe magis   nostris nescire Latine.               [ ]
189            hoc sermone pauent,   hoc iram, gaudia, curas,              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
190           hoc cuncta effundunt   animi secreta. quid ultra?            [1]
191             concumbunt Graece.   dones tamen ista puellis,             [ ]
192           tune etiam, quam sextus et octogensimus annus                [ ]!
193          pulsat, adhuc Graece?   non est hic sermo pudicus             [ ]?
194            in uetula. quotiens   lasciuum interuenit illud             [ ]
195                zoe kai psykhe,   modo sub lodice relictis              [ ]?
196               uteris in turba.   quod enim non excitet inguen          [ ]
197          uox blanda et nequam?   digitos habet. ut tamen omnes         [ ]
198              subsidant pinnae,   dicas haec mollius Haemo              [ ]
199        quamquam et Carpophoro,   facies tua conputat annos.            [ ]
200              si tibi legitimus   pactam iunctamque tabellis            [ ]
201               non es amaturus,   ducendi nulla uidetur                 [2]
202         causa, nec est   quare cenam et   mustacea perdas              [ ]?
203                labente officio   crudis donanda, nec illud             [ ]?
204           quod prima   pro nocte datur,   cum lance beata              [2]
205             Dacicus et scripto   radiat Germanicus auro.               [ ]
206            si tibi simplicitas   uxoria, deditus uni                   [ ]
207           est animus,   summitte caput   ceruice parata                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
208       ferre iugum.   nullam inuenies   quae parcat amanti.             [ ]
209             ardeat ipsa licet,   tormentis gaudet amantis              [ ]
210           et spoliis;   igitur longe   minus utilis illi               [ ]
211            uxor, quisquis erit   bonus optandusque maritus.            [ ]
212              nil umquam inuita   donabis coniuge, uendes               [ ]
213            hac obstante nihil,   nihil haec si nolet emetur.           [ ]
214           haec dabit affectus:   ille excludatur amicus                [ ]
215              iam senior, cuius   barbam tua ianua uidit.               [ ]
216               testandi cum sit   lenonibus atque lanistis              [1]
217               libertas   et iuris idem   contingat harenae,            [ ]
218             non unus   tibi riualis   dictabitur heres.                [2]
219           'pone crucem seruo.'   'meruit quo crimine seruus            [ ]
220         supplicium?   quis testis adest?   quis detulit? audi;         [ ]
221          nulla umquam   de morte hominis   cunctatio longa est.'       [ ]
222           'o demens,   ita seruus homo est?   nil fecerit, esto:       [ ]
223           hoc uolo, sic iubeo,   sit pro ratione uoluntas.'            [ ]
224             imperat ergo uiro.   sed mox haec regna relinquit          [ ]
225              permutatque domos   et flammea conterit; inde             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
226               auolat et spreti   repetit uestigia lecti.               [ ]?
227             ornatas   paulo ante fores,   pendentia linquit            [ ]
228          uela domus   et adhuc uirides   in limine ramos.              [ ]
229           sic crescit numerus,   sic fiunt octo mariti                 [ ]
230          quinque per autumnos,   titulo res digna sepulcri.            [ ]
231                desperanda tibi   salua concordia socru.                [ ]
232           illa docet   spoliis nudi   gaudere mariti,                  [ ]
233              illa docet missis   a corruptore tabellis                 [ ]?
234           nil rude nec simplex   rescribere, decipit illa              [ ]
235              custodes   aut aere domat.   tum corpore sano             [2]
236             aduocat Archigenen   onerosaque pallia iactat.             [ ]
237                abditus interea   latet et secretus adulter             [ ]
238             inpatiensque morae   silet et praeputia ducit.             [ ]
239              scilicet expectas   ut tradat mater honestos              [ ]
240            atque alios   mores quam quos   habet? utile porro          [ ]
241               filiolam   turpi uetulae   producere turpem.             [ ]
242         nulla fere   causa est in qua   non femina litem               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
243               mouerit. accusat   Manilia, si rea non est.              [ ]
244              conponunt   ipsae per se   formantque libellos,           [ ]
245         principium atque locos   Celso dictare paratae.                [ ]
246              endromidas Tyrias   et femineum ceroma                    [ ]
247          quis nescit, uel quis   non uidit uulnera pali,               [ ]
248            quem cauat adsiduis   rudibus scutoque lacessit             [ ]
249           atque omnis   implet numeros   dignissima prorsus            [ ]
250                Florali   matrona tuba,   nisi si quid in illo          [5]?
251            pectore plus agitat   ueraeque paratur harenae?             [ ]
252          quem praestare potest   mulier galeata pudorem,               [ ]
253             quae fugit a sexu?   uires amat. haec tamen ipsa           [1]
254              uir nollet fieri;   nam quantula nostra uoluptas!         [ ]
255             quale decus, rerum   si coniugis auctio fiat,              [ ]
256          balteus et manicae et   cristae crurisque sinistri            [ ]
257              dimidium tegimen!   uel si diuersa mouebit                [ ]?
258              proelia, tu felix   ocreas uendente puella.               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
259          hae sunt quae   tenui sudant   in cyclade, quarum             [ ]
260              delicias   et panniculus   bombycinus urit.               [ ]
261             aspice quo fremitu   monstratos perferat ictus             [ ]
262               et quanto galeae   curuetur pondere, quanta              [ ]
263              poplitibus sedeat   quam denso fascia libro,              [ ]
264              et ride   positis scaphium   cum sumitur armis.           [1]
265             dicite uos, neptes   Lepidi caeciue Metelli                [ ]
266            Gurgitis aut Fabii,   quae ludia sumpserit umquam           [ ]
267       hos habitus?   quando ad palum   gemat uxor Asyli?               [ ]
268             semper habet lites   alternaque iurgia lectus              [1]
269            in quo nupta iacet;   minimum dormitur in illo.             [ ]
270          tum grauis illa uiro,   tunc orba tigride peior,              [ ]
271            cum simulat gemitus   occulti conscia facti,                [ ]
272                aut odit pueros   aut ficta paelice plorat              [ ]
273              uberibus   semper lacrimis   semperque paratis            [ ]
274                in statione sua    atque expectantibus illam,           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
275              quo iubeat   manare modo.   tu credis amorem,             [2]?
276            tu tibi tunc,   uruca, places   fletumque labellis          [2]
277          exorbes,   quae scripta et quot   lecture tabellas            [ ]
278              si tibi zelotypae   retegantur scrinia moechae!           [ ]
279             sed iacet in serui   complexibus aut equitis. dic,         [ ]
280              dic aliquem sodes   hic, Quintiliane, colorem.            [ ]
281             haeremus.   dic ipsa. 'olim   conuenerat' inquit           [ ]
282          'ut faceres   tu quod uelles,   nec non ego possem            [ ]
283                indulgere mihi.   clames licet et mare caelo            [ ]
284          confundas, homo sum.'   nihil est audacius illis              [ ]
285           deprensis:   iram atque animos   a crimine sumunt.           [1]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 531
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 2, 6,286-433 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: