File n. 532 – 18:28 minuti – Iuvenalis

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 532 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 2, 6,434-661 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 12 - SA1-IUVE                                Prossimo file n. 533
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    0:00
6. digt.
434            illa tamen grauior,   quae cum discumbere coepit            [ ]
435              laudat Vergilium,   periturae ignoscit Elissae,           [ ]
436                committit uates   et comparat, inde Maronem             [1]
437          atque alia   parte in trutina   suspendit Homerum.            [ ]
438             cedunt grammatici,   uincuntur rhetores, omnis             [ ]
439         turba tacet,   nec causidicus   nec praeco loquetur,           [ ]
440             altera nec mulier.   uerborum tanta cadit uis,             [ ]
441             tot pariter pelues   ac tintinnabula dicas                 [ ]
442              pulsari.   iam nemo tubas,   nemo aera fatiget:           [2]
443                  una laboranti   poterit succurrere Lunae.             [ ]
444                inponit   finem sapiens   et rebus honestis;            [ ]
445           nam quae docta nimis   cupit et facunda uideri               [ ]
446            crure tenus   medio tunicas   succingere debet,             [ ]
447                caedere Siluano   porcum, quadrante lauari.             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    0:+
6. digt.
448             non habeat   matrona, tibi   quae iuncta recumbit,         [2]
449           dicendi   genus, aut curuum   sermone rotato                 [ ]
450               torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,           [u]!
451        sed quaedam ex   libris et non   intellegat. odi                [ ]
452          hanc ego quae repetit   uoluitque Palaemonis artem            [ ]
453               seruata   semper lege et   ratione loquendi              [ ]?
454                ignotosque mihi   tenet antiquaria uersus               [ ]
455             nec curanda uiris.   opicae castiget amicae                [ ]
456             uerba: soloecismum   liceat fecisse marito.                [ ]
457              nil non permittit   mulier sibi, turpe putat nil,         [ ]
458           cum uiridis   gemmas collo   circumdedit et cum              [ ]
459               auribus extentis   magnos commisit elenchos.             [ ]
460                 intolerabilius   nihil est quam femina diues.          [ ]
461             interea   foeda aspectu   ridendaque multo                 [ ]?
462              pane tumet facies   aut pinguia Poppaeana                 [ ]
463          spirat et hinc miseri   uiscantur labra mariti.               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    0:++
6. digt.
464              ad moechum   lota ueniunt   cute. quando uideri           [ ]
465            uult formonsa domi?   moechis foliata parantur,             [ ]
466          his emitur   quidquid graciles   huc mittitis Indi.           [ ]
467        tandem aperit uultum et   tectoria prima reponit,               [ ]
468               incipit agnosci,    atque illo lacte fouetur             [ ]
469             propter quod secum   comites educit asellas                [1]
470               exul Hyperboreum   si dimittatur ad axem.                [ ]
471               sed quae mutatis   inducitur atque fouetur               [ ]?
472              tot medicaminibus   coctaeque siliginis offas             [ ]
473            accipit et madidae,   facies dicetur an ulcus?              [ ]
474            est pretium   curae penitus   cognoscere toto               [ ]
475         quid faciant   agitentque die.   si nocte maritus              [ ]
476                auersus iacuit,   periit libraria, ponunt               [ ]
477              cosmetae tunicas,   tarde uenisse Liburnus                [ ]?
478              dicitur et poenas   alieni pendere somni                  [ ]?
479           cogitur, hic frangit   ferulas, rubet ille flagello,         [ ]
480         hic scutica; sunt quae   tortoribus annua praestent.           [ ]
481          uerberat atque obiter   faciem linit, audit amicas            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    4:00
6. digt.
482             aut latum   pictae uestis   considerat aurum               [ ]
483             et caedit,   longi relegit   transuersa diurni             [ ]
484             et caedit,   donec lassis   caedentibus 'exi'              [ ]
485              intonet horrendum   iam cognitione peracta.               [ ]
486              praefectura domus   Sicula non mitior aula.               [ ]
487              nam si constituit   solitoque decentius optat             [ ]
488             ornari et properat   iamque expectatur in hortis           [ ]
489               aut apud Isiacae   potius sacraria lenae,                [ ]
490                disponit crinem   laceratis ipsa capillis               [2]
491        nuda umeros   Psecas infelix   nudisque mamillis.               [ ]
492              'altior hic quare   cincinnus?' taurea punit              [ ]
493               continuo   flexi crimen   facinusque capilli.            [ ]?
494           quid Psecas admisit?   quaenam est hic culpa puellae,        [ ]
495             si tibi displicuit   nasus tuus? altera laeuum             [ ]
496              extendit   pectitque comas   et uoluit in orbem.          [ ]
497                est in consilio   materna admotaque lanis               [ ]?
498             emerita   quae cessat acu;   sententia prima               [ ]
499          huius erit, post hanc   aetate atque arte minores             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    4:+
6. digt.
500           censebunt,   tamquam famae   discrimen agatur                [ ]
501          aut animae: tanta est   quaerendi cura decoris.               [ ]
502          tot premit ordinibus,   tot adhuc conpagibus altum            [ ]
503          aedificat   caput: Andromachen   a fronte uidebis,            [ ]?
504       post minor est,   credas aliam.   cedo si breue parui            [ ]
505          sortita est   lateris spatium   breuiorque uidetur            [ ]
506                uirgine Pygmaea   nullis adiuta coturnis                [ ]
507                et leuis erecta   consurgit ad oscula planta.           [ ]
508           nulla uiri   cura interea   nec mentio fiet                  [ ]?
509              damnorum.   uiuit tamquam   uicina mariti,                [ ]
510              hoc solo propior,   quod amicos coniugis odit             [ ]
511          et seruos, grauis est   rationibus. ecce furentis             [ ]
512              Bellonae   matrisque deum   chorus intrat et ingens       [ ]
513               semiuir, obsceno   facies reuerenda minori,              [ ]?
514               mollia qui rapta   secuit genitalia testa                [ ]
515          iam pridem,   cui rauca cohors,   cui tympana cedunt          [ ]
516             plebeia et Phrygia   uestitur bucca tiara.                 [ ]
517           grande sonat   metuique iubet   Septembris et austri         [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    8:00
6. digt.
518            aduentum,   nisi se centum   lustrauerit ouis               [ ]
519                et xerampelinas   ueteres donauerit ipsi,               [ ]
520        ut quidquid   subiti et magni   discriminis instat              [ ]
521            in tunicas   eat et totum   semel expiet annum.             [ ]
522              hibernum   fracta glacie   descendet in amnem,            [ ]
523                   ter matutino   Tiberi mergetur et ipsis              [ ]?
524             uerticibus timidum   caput abluet, inde superbi            [ ]
525              totum regis agrum   nuda ac tremibunda cruentis           [ ]
526                erepet genibus;   si candida iusserit Io,               [ ]
527                ibit ad Aegypti   finem calidaque petitas               [ ]?
528                a Meroe   portabit aquas,   ut spargat in aede          [ ]
529                Isidis, antiquo   quae proxima surgit ouili.            [ ]?
530             credit enim ipsius   dominae se uoce moneri.               [ ]
531          en animam et   mentem cum qua   di nocte loquantur!           [ ]?
532            ergo hic praecipuum   summumque meretur honorem             [ ]
533             qui grege linigero   circumdatus et grege caluo            [ ]
534              plangentis populi   currit derisor Anubis.                [ ]
535             ille petit ueniam,   quotiens non abstinet uxor            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    8:+
6. digt.
536               concubitu sacris   obseruandisque diebus                 [ ]
537               magnaque debetur   uiolato poena cadurco                 [2]
538               et mouisse caput   uisa est argentea serpens;            [ ]
539                illius lacrimae   meditataque murmura praestant         [ ]
540               ut ueniam culpae   non abnuat ansere magno               [ ]
541              scilicet et tenui   popano corruptus Osiris.              [ ]
542          cum dedit ille locum,   cophino fenoque relicto               [1]
543                arcanam   Iudaea tremens   mendicat in aurem,           [ ]
544                interpres legum   Solymarum et magna sacerdos           [ ]
545               arboris ac summi   fida internuntia caeli.               [ ]?
546          implet et illa manum,   sed parcius; aere minuto              [ ]
547             qualiacumque uoles   Iudaei somnia uendunt.                [ ]
548               spondet amatorem   tenerum uel diuitis orbi              [2]
549             testamentum ingens   calidae pulmone columbae              [ ]
550              tractato Armenius   uel Commagenus haruspex;              [ ]
551               pectora pullorum   rimabitur, exta catelli               [1]
552             interdum et pueri;   faciet quod deferat ipse.             [ ]
553             Chaldaeis   sed maior erit   fiducia: quidquid             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    8:++
6. digt.
554            dixerit astrologus,   credent a fonte relatum               [ ]
555            Hammonis,   quoniam Delphis   oracula cessant               [ ]?
556               et genus humanum   damnat caligo futuri.                 [2]
557         praecipuus   tamen est horum,   qui saepius exul,              [ ]
558                 cuius amicitia   conducendaque tabella                 [ ]
559              magnus cuius obit   et formidatus Othoni.                 [ ]
560              inde fides artis,   sonuit si dextera ferro               [ ]
561             laeuaque, si longe   castrorum in carcere mansit.          [ ]
562              nemo mathematicus   genium indemnatus habebit,            [ ]
563           sed qui paene perit,   cui uix in Cyclada mitti              [ ]
564              contigit et parua   tandem caruisse Seripho.              [ ]
565             consulit ictericae   lento de funere matris,               [ ]?
566             ante tamen   de te Tanaquil   tua, quando sororem          [1]
567            efferat et patruos,   an sit uicturus adulter               [ ]
568        post ipsam;   quid enim maius   dare numina possunt?            [ ]
569             haec tamen ignorat   quid sidus triste minetur             [ ]
570             Saturni,   quo laeta Venus   se proferat astro,            [ ]
571            quis mensis damnis,   quae dentur tempora lucro:            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                   12:00
6. digt.
572                illius occursus   etiam uitare memento,                 [ ]
573               in cuius manibus   ceu pinguia sucina tritas             [ ]
574            cernis ephemeridas,   quae nullum consulit et iam           [ ]
575         consulitur,   quae castra uiro   patriamque petente            [ ]
576             non ibit   pariter numeris   reuocata Thrasylli.           [ ]
577              ad primum lapidem   uectari cum placet, hora              [ ]?
578              sumitur ex libro;   si prurit frictus ocelli              [ ]?
579              angulus, inspecta   genesi collyria poscit;               [ ]
580            aegra licet iaceat,   capiendo nulla uidetur                [ ]
581               aptior hora cibo   nisi quam dederit Petosiris.          [ ]
582             si mediocris erit,   spatium lustrabit utrimque            [ ]
583            metarum et   sortes ducet   frontemque manumque             [ ]
584               praebebit   uati crebrum   poppysma roganti.             [ ]
585             diuitibus   responsa dabit   Phryx augur et inde           [ ]
586          conductus,   dabit astrorum   mundique peritus                [ ]
587           atque aliquis senior   qui publica fulgura condit.           [1]
588            plebeium in   circo positum est   et in aggere fatum.       [ ]
589         quae nudis   longum ostendit   ceruicibus aurum                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                   12:+
6. digt.
590            consulit ante falas   delphinorumque columnas               [ ]?
591               an saga uendenti   nubat caupone relicto.                [1]
592          hae tamen et   partus subeunt   discrimen et omnis            [ ]
593              nutricis tolerant   fortuna urguente labores,             [ ]
594               sed iacet aurato   uix ulla puerpera lecto.              [ ]
595            tantum artes huius,   tantum medicamina possunt,            [ ]
596       quae steriles   facit atque homines   in uentre necandos         [ ]
597          conducit.   gaude, infelix,   atque ipse bibendum             [ ]
598         porrige quidquid erit;   nam si distendere uellet              [ ]
599               et uexare uterum   pueris salientibus, esses             [ ]
600             Aethiopis   fortasse pater,   mox decolor heres            [ ]
601             impleret   tabulas numquam   tibi mane uidendus.           [ ]
602             transeo suppositos   et gaudia uotaque saepe               [ ]
603             ad spurcos   decepta lacus,   saepe inde petitos           [ ]
604             pontifices, salios   Scaurorum nomina falso                [ ]
605               corpore laturos.   stat Fortuna inproba noctu            [2]
606                 adridens nudis   infantibus: hos fouet omni            [ ]?
607              inuoluitque sinu,   domibus tunc prorigit altis           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                   12:++
6. digt.
608               secretumque sibi   mimum parat; hos amat, his se         [1]
609             ingerit utque suos   semper producit alumnos.              [ ]
610           hic magicos   adfert cantus,   hic Thessala uendit           [ ]
611       philtra, quibus   ualeat mentem   uexare mariti                  [ ]
612               et solea   pulsare natis.   quod desipis, inde est,      [ ]
613                inde animi caligo et magna obliuio rerum                [2]!
614            quas modo gessisti.   tamen hoc tolerabile, si non          [ ]
614            semper aquam portes   rimosa ad dolia, semper               [ ]
614            istud onus   subeas ipsis   manantibus urnis,               [ ]
614           quo rabidus   nostro Phalarim   de rege dedisti.             [ ]
615             et furere incipias   ut auunculus ille Neronis,            [ ]
616            cui totam   tremuli frontem   Caesonia pulli                [ ]
617            infudit.   quae non faciet   quod principis uxor?           [ ]
618           ardebant   cuncta et fracta   conpage ruebant                [ ]
619             non aliter quam si   fecisset Iuno maritum                 [ ]?
620            insanum.   minus ergo nocens   erit Agrippinae              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                   16:00
6. digt.
621          boletus,   siquidem unius   praecordia pressit                [u]
622          ille senis   tremulumque caput   descendere iussit            [ ]
623             in caelum et longa   manantia labra saliua:                [ ]
624        haec poscit   ferrum atque ignes,   haec potio torquet,         [ ]
625          haec lacerat   mixtos equitum   cum sanguine patres.          [ ]
626            tanti partus equae,   tanti una uenefica constat.           [ ]
627                  oderunt natos   de paelice; nemo repugnet,            [ ]
628            nemo uetet, iam iam   priuignum occidere fas est.           [ ]
629              uos ego, pupilli,   moneo, quibus amplior est res,        [ ]
630               custodite animas   et nulli credite mensae:              [1]
631                 liuida materno   feruent adipata ueneno.               [ ]
632           mordeat ante aliquis   quidquid porrexerit illa              [ ]
633          quae peperit, timidus   praegustet pocula papas.              [ ]
634            fingimus haec altum   satura sumente coturnum               [1]
635         scilicet, et   finem egressi   legemque priorum                [ ]!
636               grande Sophocleo   carmen bacchamur hiatu,               [ ]
637               montibus ignotum   Rutulis caeloque Latino?              [ ]
638               nos utinam uani.   sed clamat Pontia 'feci,              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                   16:+
6. digt.
639            confiteor,   puerisque meis   aconita paraui,               [ ]
640          quae deprensa patent;   facinus tamen ipsa peregi.'           [ ]
641                 tune duos una,   saeuissima uipera, cena?              [ ]?
642            tune duos? 'septem,   si septem forte fuissent.'            [ ]
643            credamus   tragicis quidquid   de Colchide torua            [ ]
644             dicitur et Procne;   nil contra conor. et illae            [ ]
645           grandia monstra suis   audebant temporibus, sed              [ ]
646            non propter nummos.   minor admiratio summis                [ ]
647              debetur monstris,   quotiens facit ira nocentes           [ ]
648            hunc sexum et rabie   iecur incendente feruntur             [ ]
649          praecipites,   ut saxa iugis   abrupta, quibus mons           [ ]
650            subtrahitur   cliuoque latus   pendente recedit.            [1]
651          illam ego non tulerim   quae conputat et scelus ingens        [ ]
652           sana facit. spectant   subeuntem fata mariti                 [ ]
653           Alcestim et, similis   si permutatio detur,                  [ ]
654           morte uiri   cupiant animam   seruare catellae.              [ ]
655               occurrent multae   tibi Belides atque Eriphylae          [ ]
656            mane, Clytemnestram   nullus non uicus habebit.             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                   16:++
6. digt.
657             hoc tantum refert,   quod Tyndaris illa bipennem           [ ]
658           insulsam et   fatuam dextra   laeuaque tenebat;              [ ]
659           at nunc res   agitur tenui   pulmone rubetae,                [ ]
660            sed tamen et ferro,   si praegustarit Atrides               [ ]?
661              Pontica ter uicti   cautus medicamina regis.              [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 533
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 3, 7 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
6. digt.
458           cum uiridis   gemmas collo   circumdedit et cum              [ ]
574            cernis ephemeridas,   quae nullum consulit et iam           [ ]
608               secretumque sibi   mimum parat; hos amat, his se         [1]
614            quas modo gessisti.   tamen hoc tolerabile, si non          [ ]
628            nemo uetet, iam iam   priuignum occidere fas est.           [ ]
629              uos ego, pupilli,   moneo, quibus amplior est res,        [ ]
6. digt.
504       post minor est,   credas aliam.   cedo si breue parui            [ ]
577              ad primum lapidem   uectari cum placet, hora              [ ]?
606                 adridens nudis   infantibus: hos fouet omni            [ ]?
608               secretumque sibi   mimum parat; hos amat, his se         [1]
651          illam ego non tulerim   quae conputat et scelus ingens        [ ]
6. digt.
462              pane tumet facies   aut pinguia Poppaeana                 [ ]
620            insanum.   minus ergo nocens   erit Agrippinae              [ ]
655               occurrent multae   tibi Belides atque Eriphylae         *[ ]
Analyse 3
6. digt.
635          scilicet, et   finem egressi   legemque priorum                [ ]!
6. digt.
440             altera nec mulier.   uerborum tanta cadit uis,             [ ]
645           grandia monstra suis   audebant temporibus, sed              [ ]
649          praecipites,   ut saxa iugis   abrupta, quibus mons           [ ]
6. digt.
450               torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,           [u]! bis
581               aptior hora cibo   nisi quam dederit Petosiris.          [ ]
Analyse 4
6. digt.
450               torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,           [u]!

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: