File n. 543 – 27:56 minuti – Phaedrus

PgDnn. 544 Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 1 [Fabulae Aesopiae]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 68 - FAB-PHAE                                Prossimo file n. 544
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)         0:00
0. digt.     Prologus                                                         .
  1  Aesopus auctor quam materiam repperit,                                  ..
  2  hanc ego polivi versibus senariis.                                      ..                                       
  3  duplex libelli dos est: quod risum movet                                ..                                                             
  4  et quod prudentis vitam consilio monet.                                 ..                                
  5  calumniari si quis autem voluerit,                                      ..                                   
  6  quod arbores loquantur, non tantum ferae,                               ..
  7  fictis iocari nos meminerit fabulis.                                    ..
1. digt.     Lupus et agnus                                                   . 
  1  Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,                                ..
  2  siti compulsi. superior stabat lupus,                                   ..
  3  longeque inferior agnus. tunc fauce inproba                             ..
  4  latro incitatus iurgii causam intulit;                                  ..
  5  'cur' inquit 'turbulentam fecisti mihi                                  ..
  6  aquam bibenti?' laniger contra timens                                   ..
  7  'qui possum, quaeso, facere quod quaeris, lupe?                         ..
  8  a te decurrit ad meos haustus liquor'.                                  ..
  9  repulsus ille veritatis viribus                                         ..
 10  'ante hos sex menses male' ait 'dixisti mihi'.                          ..
 11  respondit agnus 'equidem natus non eram'.                               ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
1. digt.     
 12  'pater hercle tuus' ille inquit 'male dixit mihi';                      ..
 13  atque ita correptum lacerat iniusta nece.                               ..
 14  Haec propter illos scripta est homines fabula                           ..
 15  qui fictis causis innocentes opprimunt.                                 ..
2. digt.     Ranae regem petunt                                               .
  1  Athenae cum florerent aequis legibus,                                   ..
  2  procax libertas civitatem miscuit,                                      ..
  3  frenumque solvit pristinum licentia.                                    ..
  4  hic conspiratis factionum partibus                                      ..
  5  arcem tyrannus occupat Pisistratus.                                     ..
  6  cum tristem servitutem flerent Attici,                                  ..
  7  (non quia crudelis ille, sed quoniam gravis                             ..
  8  omnino insuetis), onus et coepissent queri,                             ..
  9  Aesopus talem tum fabellam rettulit.                                    ..
 10  'Ranae, vagantes liberis paludibus,                                     ..
 11  clamore magno regem petiere a Iove,                                     ..
 12  qui dissolutos mores vi compesceret.                                    ..
 13  pater deorum risit atque illis dedit                                    ..
 14  parvum tigillum, missum quod subito vadi                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
2. digt.     
 16  hoc mersum limo cum iaceret diutius,                                    ..
 17  forte una tacite profert e stagno caput,                                ..
 18  et explorato rege cunctas evocat.                                       ..
 19  illae timore posito certatim adnatant,                                  ..
 20  lignumque supra turba petulans insilit.                                 ..
 21  quod cum inquinassent omni contumelia,                                  ..
 22  alium rogantes regem misere ad Iovem,                                   ..
 23  inutilis quoniam esset qui fuerat datus.                                ..
 24  tum misit illis hydrum, qui dente aspero                                ..
 25  corripere coepit singulas. frustra necem                                ..
 26  fugitant inertes; vocem praecludit metus.                               ..
 27  furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,                           ..
 28  adflictis ut succurrat. tunc contra deus                                ..
 29  'quia noluistis vestrum ferre' inquit 'bonum,                           ..
 30  malum perferte'. - 'Vos quoque, o cives,' ait                           ..
 31  'hoc sustinete, maius ne veniat, malum'.                                ..
3. digt.     Graculus superbus et pavo                                        .
  1  Ne gloriari libeat alienis bonis,                                       ..
  2  suoque potius habitu vitam degere,                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)         4:00  
3. digt.
  3  Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.                                    ..
  4  Tumens inani graculus superbia                                          ..
  5  pennas, pavoni quae deciderant, sustulit,                               ..
  6  seque exornavit. deinde, contemnens suos                                ..
  7  se immiscuit pavonum formoso gregi.                                     ..
  8  illi impudenti pennas eripiunt avi,                                     ..
  9  fugantque rostris. male mulcatus graculus                               ..
 10  redire maerens coepit ad proprium genus,                                ..
 11  a quo repulsus tristem sustinuit notam.                                 ..
 12  tum quidam ex illis quos prius despexerat                               ..
 13  'contentus nostris si fuisses sedibus                                   ..
 14  et quod natura dederat voluisses pati,                                  ..
 15  nec illam expertus esses contumeliam                                    ..
 16  nec hanc repulsam tua sentiret calamitas'.                              ..
4. digt.     Canis per fluvium carnem ferens                                  .
  1  Amittit merito proprium qui alienum adpetit.                            ..
  2  Canis, per fluvium carnem cum ferret, natans                            ..
  3  lympharum in speculo vidit simulacrum suum,                             ..
  4  aliamque praedam ab alio cane ferri putans                              ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
4. digt.
  5  eripere voluit; verum decepta aviditas                                  ..
  6  et quem tenebat ore dimisit cibum,                                      ..
  7  nec quem petebat potuit adeo adtingere.                                 ..
5. digt.     Vacca et capella, ovis et leo                                    .
  1  Numquam est fidelis cum potente societas.                               ..
  2  testatur haec fabella propositum meum.                                  ..
  3  Vacca et capella et patiens ovis iniuriae                               ..
  4  socii fuere cum leone in saltibus.                                      ..
  5  hi cum cepissent cervum vasti corporis,                                 ..
  6  sic est locutus partibus factis leo:                                    ..
  7  'ego primam tollo nominor quia leo;                                     ..
  8  secundam, quia sum socius, tribuetis mihi;                              ..
  9  tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;                               ..
 10  malo adficietur si quis quartam tetigerit'.                             ..
 11  sic totam praedam sola improbitas abstulit.                             ..
6. digt.     Ranae ad solem                                                   .
  1  Vicini furis celebres vidit nuptias                                     ..
  2  Aesopus, et continuo narrare incipit -                                  ..
  3  Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,                                   ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
6. digt.
  4  clamorem ranae sustulere ad sidera.                                     ..
  5  convicio permotus quaerit Iuppiter                                      ..
  6  causam querelae. quaedam tum stagni incola                              ..
  7  'nunc' inquit 'omnes unus exurit lacus,                                 ..
  8  cogetque miseras arida sede emori.                                      ..
  9  quidnam futurum est si crearit liberos?'                                ..
7. digt.     Vulpes ad personam tragicam                                      .
  1  Personam tragicam forte vulpes viderat;                                 ..
  2  'o quanta species' inquit 'cerebrum non habet!'                         ..
  3  Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam                          ..
  4  Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.                              ..
8. digt.     Lupus et gruis                                                   . 
  1  Qui pretium meriti ab improbis desiderat,                               ..
  2  bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat,                            ..
  3  impune abire deinde quia iam non potest.                                ..
  4  Os devoratum fauce cum haereret lupi,                                   ..
  5  magno dolore victus coepit singulos                                     ..
  6  inlicere pretio ut illud extraherent malum.                             ..
  7  tandem persuasa est iure iurando gruis,                                 ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)         8:00
8. digt.    
  8  gulaeque credens colli longitudinem                                     ..
  9  periculosam fecit medicinam lupo.                                       ..
 10  pro quo cum pactum flagitaret praemium,                                 ..
 11  'ingrata es' inquit 'ore quae nostro caput                              ..
 12  incolume abstuleris et mercedem postulas'.                              ..
9. digt.     Passer ad leporem consiliator                                    .
  1  Sibi non cavere et aliis consilium dare                                 ..
  2  stultum esse paucis ostendamus versibus.                                ..
  3  Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,                             ..
  4  leporem obiurgabat passer 'ubi pernicitas                               ..
  5  nota' inquit 'illa est? quid ita cessarunt pedes?'                      ..
  6  dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit                           ..
  7  questuque vano clamitantem interficit.                                  ..
  8  lepus semianimus 'mortis in solatio:                                    ..
  9  qui modo securus nostra inridebas mala,                                 ..
 10  simili querela fata deploras tua'.                                      ..
10. digt.    Lupus et vulpes iudice simio                                     .
  1  Quicumque turpi fraude semel innotuit,                                  ..
  2  etiam si verum dicit, amittit fidem.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
10. digt.
  3  hoc adtestatur brevis Aesopi fabula.                                    ..
  4  Lupus arguebat vulpem furti crimine;                                    ..
  5  negabat illa se esse culpae proximam.                                   ..
  6  tunc iudex inter illos sedit simius.                                    ..
  7  uterque causam cum perorassent suam,                                    ..
  8  dixisse fertur simius sententiam:                                       ..
  9  'tu non videris perdidisse quos petis;                                  ..
 10  te credo subripuisse quod pulchre negas'.                               ..
11. digt.    Asinus et leo venantes                                           . 
  1  Virtutis expers, verbis iactans gloriam,                                ..
  2  ignotos fallit, notis est derisui.                                      ..
  3  Venari asello comite cum vellet leo,                                    ..
  4  contexit illum frutice et admonuit simul                                ..
  5  ut insueta voce terreret feras,                                         ..
  6  fugientes ipse exciperet. hic auritulus                                 ..
  7  clamorem subito totis tollit viribus,                                   ..
  8  novoque turbat bestias miraculo:                                        ..
  9  quae, dum paventes exitus notos petunt,                                 ..
 10  leonis adfliguntur horrendo impetu.                                     ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
11. digt.    
 11  qui postquam caede fessus est, asinum evocat,                           ..
 12  iubetque vocem premere. tunc ille insolens                              ..
 13  'qualis videtur opera tibi vocis meae?'                                 ..
 14  'insignis' inquit 'sic ut, nisi nossem tuum                             ..
 15  animum genusque, simili fugissem metu'.                                 ..
12. digt.    Cervus ad fontem                                                 .
  1  Laudatis utiliora quae contempseris,                                    ..
  2  saepe inveniri testis haec narratio est.                                ..
  3  Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit,                               ..
  4  et in liquore vidit effigiem suam.                                      ..
  5  ibi dum ramosa mirans laudat cornua                                     ..
  6  crurumque nimiam tenuitatem vituperat,                                  ..
  7  venantum subito vocibus conterritus,                                    ..
  8  per campum fugere coepit, et cursu levi                                 ..
  9  canes elusit. silva tum excepit ferum;                                  ..
 10  in qua retentis impeditus cornibus                                      ..
 11  lacerari coepit morsibus saevis canum.                                  ..
 12  tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur:                               ..
 13  'o me infelicem, qui nunc demum intellego,                              ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)        12:00
12. digt.    
 14  utilia mihi quam fuerint quae despexeram,                               ..
 15  et, quae laudaram, quantum luctus habuerint'.                           ..
13. digt.    Vulpes et corvus                                                 .
  1  Qui se laudari gaudet verbis subdolis,                                  ..
  2  fere dat poenas turpi paenitentia.                                      ..
  3  Cum de fenestra corvus raptum caseum                                    ..
  4  comesse vellet, celsa residens arbore,                                  ..
  5  vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:                                ..
  6  'o qui tuarum, corve, pennarum est nitor!                               ..
  7  quantum decoris corpore et vultu geris!                                 ..
  8  si vocem haberes, nulla prior ales foret'.                              ..
  9  at ille stultus, dum vult vocem ostendere,                              ..
 10  emisit ore caseum; quem celeriter                                       ..
 11  dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.                                   ..
 12  tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.                              ..
14. digt.    Ex sutore medicus                                                .
  1  Malus cum sutor inopia deperditus                                       ..
  2  medicinam ignoto facere coepisset loco                                  ..
  3  et venditaret falso antidotum nomine,                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
14. digt.
  4  verbosis adquisivit sibi famam strophis.                                ..
  5  hic cum iaceret morbo confectus gravi                                   ..
  6  rex urbis, eius experiendi gratia                                       ..
  7  scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua                               ..
  8  illius se miscere antidoto toxicum,                                     ..
  9  combibere iussit ipsum, posito praemio.                                 ..
 10  timore mortis ille tum confessus est,                                   ..
 11  non artis ulla medicum se prudentia,                                    ..
 12  verum stupore vulgi, factum nobilem.                                    ..
 13  rex advocata contione haec edidit:                                      ..
 14  'quantae putatis esse vos dementiae,                                    ..
 15  qui capita vestra non dubitatis credere,                                ..
 16  cui calceandos nemo commisit pedes?'                                    ..
 17  Hoc pertinere vere ad illos dixerim,                                    ..
 18  quorum stultitia quaestus impudentiae est.                              ..
15. digt.    Asinus ad senem pastorem                                         .
  1  In principatu commutando saepius                                        ..
  2  nil praeter domini mores mutant pauperes.                               ..
  3  id esse verum, parva haec fabella indicat.                              ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
15. digt.
  4  Asellum in prato timidus pascebat senex.                                ..
  5  is hostium clamore subito territus                                      ..
  6  suadebat asino fugere, ne possent capi.                                 ..
  7  at ille lentus 'quaeso, num binas mihi                                  ..
  8  clitellas impositurum victorem putas?'                                  ..
  9  senex negavit. 'ergo, quid refert mea                                   ..
 10  cui serviam, clitellas dum portem unicas?'                              ..
16. digt.    Ovis, cervus et lupus                                            .
  1  Fraudator homines cum advocat sponsum improbos,                         ..
  2  non rem expedire, sed mala videre expetit.                              ..
  3  Ovem rogabat cervus modium tritici,                                     ..
  4  lupo sponsore. at illa, praemetuens dolum,                              ..
  5  'rapere atque abire semper adsuevit lupus;                              ..
  6  tu de conspectu fugere veloci impetu.                                   ..
  7  ubi vos requiram, cum dies advenerit?'                                  ..
17. digt.    Ovis, canis et lupus                                             .
  1  Solent mendaces luere poenas malefici.                                  ..
  2  Calumniator ab ove cum peteret canis,                                   ..
  3  quem conmodasse panem se contenderet,                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)        16:00
17. digt.
  4  lupus, citatus testis, non unum modo                                    ..
  5  deberi dixit, verum adfirmavit decem.                                   ..
  6  ovis, damnata falso testimonio,                                         ..
  7  quod non debebat, solvit. post paucos dies                              ..
  8  bidens iacentem in fovea prospexit lupum.                               ..
  9  'haec' inquit 'merces fraudis a superis datur'.                         ..
18. digt.    Mulier parturiens                                                .
  1  Nemo libenter recolit qui laesit locum.                                 ..
  2  Instante partu mulier actis mensibus                                    ..
  3  humi iacebat, flebilis gemitus ciens.                                   ..
  4  vir est hortatus, corpus lecto reciperet,                               ..
  5  onus naturae melius quo deponeret.                                      ..
  6  'minime' inquit 'illo posse confido loco                                ..
  7  malum finiri quo conceptum est initio'.                                 ..
19. digt.    Canis parturiens                                                 .
  1  Habent insidias hominis blanditiae mali;                                ..
  2  quas ut vitemus, versus subiecti monent.                                ..
  3  Canis parturiens cum rogasset alteram,                                  ..
  4  ut fetum in eius tugurio deponeret,                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
19. digt.    
  5  facile impetravit. dein reposcenti locum                                ..
  6  preces admovit, tempus exorans breve,                                   ..
  7  dum firmiores catulos posset ducere.                                    ..
  8  hoc quoque consumpto flagitari validius                                 ..
  9  cubile coepit. 'si mihi et turbae meae                                  ..
 10  par' inquit 'esse potueris, cedam loco'.                                ..
20. digt.    Canes famelici                                                   .
  1  Stultum consilium non modo effectu caret,                               ..
  2  sed ad perniciem quoque mortalis devocat.                               ..
  3  Corium depressum in fluvio viderunt canes.                              ..
  4  id ut comesse extractum possent facilius,                               ..
  5  aquam coepere ebibere: sed rupti prius                                  ..
  6  periere quam quod petierant contingerent.                               ..
21. digt.    Leo senex, aper, taurus et asinus                                .
  1  Quicumque amisit dignitatem pristinam,                                  ..
  2  ignavis etiam iocus est in casu gravi.                                  ..
  3  Defectus annis et desertus viribus                                      ..
  4  leo cum iaceret spiritum extremum trahens,                              ..
  5  aper fulmineis venit ad eum dentibus,                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
21. digt.    
  6  et vindicavit ictu veterem iniuriam.                                    ..
  7  infestis taurus mox confodit cornibus                                   ..
  8  hostile corpus. asinus, ut vidit ferum                                  ..
  9  impune laedi, calcibus frontem extudit.                                 ..
 10  at ille exspirans 'fortis indigne tuli                                  ..
 11  mihi insultare: te, naturae dedecus,                                    ..
 12  quod ferre certe cogor bis videor mori'.                                ..
22. digt.    Mustela et homo                                                  .
  1  Mustela ab homine prensa, cum instantem necem                           ..
  2  effugere vellet, 'parce, quaeso', inquit 'mihi,                         ..
  3  quae tibi molestis muribus purgo domum'.                                ..
  4  respondit ille 'faceres si causa mea,                                   ..
  5  gratum esset et dedissem veniam supplici.                               ..
  6  nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,                                 ..
  7  quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,                               ..
  8  noli imputare vanum beneficium mihi'.                                   ..
  9  atque ita locutus improbam leto dedit.                                  ..
 10  Hoc in se dictum debent illi agnoscere,                                 ..
 11  quorum privata servit utilitas sibi,                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)        20:00
22. digt.
 12  et meritum inane iactant imprudentibus.                                 ..
23. digt.    Canis fidelis                                                    .
  1  Repente liberalis stultis gratus est,                                   ..
  2  verum peritis inritos tendit dolos.                                     ..
  3  Nocturnus cum fur panem misisset cani,                                  ..
  4  obiecto temptans an cibo posset capi,                                   ..
  5  'heus', inquit 'linguam vis meam praecludere,                           ..
  6  ne latrem pro re domini? multum falleris.                               ..
  7  namque ista subita me iubet benignitas                                  ..
  8  vigilare, facias ne mea culpa lucrum'.                                  ..
24. digt.    Rana rupta et bos                                                .
  1  Inops, potentem dum vult imitari, perit.                                ..
  2  In prato quodam rana conspexit bovem,                                   ..
  3  et tacta invidia tantae magnitudinis                                    ..
  4  rugosam inflavit pellem. tum natos suos                                 ..
  5  interrogavit an bove esset latior.                                      ..
  6  illi negarunt. rursus intendit cutem                                    ..
  7  maiore nisu, et simili quaesivit modo,                                  ..
  8  quis maior esset. illi dixerunt 'bovem'.                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
24. digt.
  9  novissime indignata, dum vult validius                                  ..
 10  inflare sese, rupto iacuit corpore.                                     ..
25. digt.    Canes et corcodilli                                              .
  1  Consilia qui dant prava cautis hominibus                                ..
  2  et perdunt operam et deridentur turpiter.                               ..
  3  Canes currentes bibere in Nilo flumine,                                 ..
  4  a corcodillis ne rapiantur, traditum est.                               ..
  5  igitur cum currens bibere coepisset canis,                              ..
  6  sic corcodillus 'quamlibet lambe otio,                                  ..
  7  pota, timere noli, accede sedulo                                        ..
  8  noli vereri'. at ille 'facerem  hercule,                                ..
  9  nisi esse scirem carnis te cupidum meae'.                               ..
26. digt.    Vulpes et ciconia                                                .
  1  Nulli nocendum: si quis vero laeserit,                                  ..
  2  multandum simili iure fabella admonet.                                  ..
  3  Vulpes ad cenam dicitur ciconiam                                        ..
  4  prior invitasse et illi in patena liquidam                              ..
  5  posuisse sorbitionem, quam nullo modo                                   ..
  6  gustare esuriens potuerit ciconia.                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
26. digt.    
  7  quae, vulpem cum revocasset, intrito cibo                               ..
  8  plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens                            ..
  9  satiatur ipsa et torquet convivam fame.                                 ..
 10  quae cum lagonae collum frustra lamberet,                               ..
 11  peregrinam sic locutam volucrem accepimus:                              ..
 12  'sua quisque exempla debet aequo animo pati'.                           ..
27. digt.    Canis et thensaurus et vulturius                                 .
  1  Haec res avaris esse conveniens potest,                                 ..
  2  et qui, humiles nati, dici locupletes student.                          ..
  3  Humana effodiens ossa thensaurum canis                                  ..
  4  invenit, et, violarat quia Manes deos,                                  ..
  5  iniecta est illi divitiarum cupiditas,                                  ..
  6  poenas ut sanctae religioni penderet.                                   ..
  7  itaque, aurum dum custodit oblitus cibi,                                ..
  8  fame est consumptus. quem stans vulturius super                         ..
  9  fertur locutus 'o canis, merito iaces,                                  ..
 10  qui concupisti subito regales opes,                                     ..
 11  trivio conceptus, educatus stercore'.                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)        24:00
28. digt.    Vulpes et aquila                                                 .
  1  Quamvis sublimes debent humiles metuere,                                ..
  2  vindicta docili quia patet sollertiae.                                  ..
  3  Vulpinos catulos aquila quondam sustulit,                               ..
  4  nidoque posuit pullis escam ut carperent.                               ..
  5  hanc persecuta mater orare incipit,                                     ..
  6  ne tantum miserae luctum importaret sibi.                               ..
  7  contempsit illa, tuta quippe ipso loco.                                 ..
  8  vulpes ab ara rapuit ardentem facem,                                    ..
  9  totamque flammis arborem circumdedit,                                   ..
 10  hosti dolorem damno miscens sanguinis.                                  ..
 11  aquila, ut periclo mortis eriperet suos,                                ..
 12  incolumes natos supplex vulpi reddidit.                                 ..
29. digt.    Asinus inridens aprum                                            .
  1  Plerumque stulti, risum dum captant levem,                              ..
  2  gravi destringunt alios contumelia,                                     ..
  3  et sibi nocivum concitant periculum.                                    ..
  4  Asellus apro cum fuisset obvius,                                        ..
  5  'salve' inquit 'frater'. ille indignans repudiat                        ..
  6  officium, et quaerit cur sic mentiri velit.                             ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
29. digt.                                                                     .
  7  asinus demisso pene 'similem si negas                                   ..
  8  tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo'.                         ..
  9  aper, cum vellet facere generosum impetum,                              ..
 10  repressit iram et 'facilis vindicta est mihi:                           ..
 11  sed inquinari nolo ignavo sanguine'.                                    ..
30. digt.    Ranae metuentes taurorum proelia                                 .
  1  Humiles laborant ubi potentes dissident.                                ..
  2  Rana e palude pugnam taurorum intuens,                                  ..
  3  'heu, quanta nobis instat pernicies' ait.                               ..
  4  interrogata ab alia cur hoc diceret,                                    ..
  5  de principatu cum illi certarent gregis                                 ..
  6  longeque ab ipsis degerent vitam boves,                                 ..
  7  'est statio separata ac diversum genus;                                 ..
  8  expulsus regno nemoris qui profugerit,                                  ..
  9  paludis in secreta veniet latibula,                                     ..
 10  et proculcatas obteret duro pede.                                       ..
 11  ita caput ad nostrum furor illorum pertinet'.                           ..
31. digt.    Miluus et columbae                                               .
  1  Qui se committit homini tutandum improbo,                               ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)        28:00
31. digt.
  2  auxilia dum requirit, exitium invenit.                                  ..
  3  Columbae saepe cum fugissent miluum,                                    ..
  4  et celeritate pennae vitassent necem,                                   ..
  5  consilium raptor vertit ad fallaciam,                                   ..
  6  et genus inerme tali decepit dolo:                                      ..
  7  'quare sollicitum potius aevum ducitis                                  ..
  8  quam regem me creatis icto foedere,                                     ..
  9  qui vos ab omni tutas praestem iniuria?'                                ..
 10  illae credentes tradunt sese miluo.                                     ..
 11  qui regnum adeptus coepit vesci singulas,                               ..
 12  et exercere imperium saevis unguibus.                                   ..
 13  tunc de reliquis una 'merito plectimur.'                                ..
_____________________________________________________________________________..

ritmo diverso .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 544
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 2 [Fabulae Aesopiae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: