File n. 544 – 13:02 minuti – Phaedrus

PgDn⬇ n. 543 Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 2 [Fabulae Aesopiae]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 68 - FAB-PHAE                                Prossimo file n. 545
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)         0:00
0. digt.     Auctor                                                           .
  1  Exemplis continetur Aesopi genus;                                       ..
  2  nec aliud quicquam per fabellas quaeritur                               ..
  3  quam corrigatur error ut mortalium,                                     ..
  4  acuatque sese diligens industria.                                       ..
  5  quicumque fuerit ergo narrandi iocus,                                   ..
  5  dum capiat aurem et servet propositum suum,                             ..
  6  re commendatur, non auctoris nomine.                                    ..
  7  equidem omni cura morem servabo senis.                                  ..
  8  sed si libuerit aliquid interponere,                                    ..
  9  dictorum sensus ut delectet varietas,                                   ..
 10  bonas in partes, lector, accipias velim                                 ..
 12  ita, si rependet illi brevitas gratiam.                                 ..
 13  cuius verbosa ne sit commendatio,                                       ..
 14  attende cur negare cupidis debeas,                                      ..
 15  modestis etiam offerre quod non petierint.                              .. 
1. digt.     Iuvencus, leo et praedator                                       .
  1  Super iuvencum stabat deiectum leo.                                     ..
  2  praedator intervenit, partem postulans.                                 ..
  3  'darem' inquit 'nisi soleres per te sumere';                            ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)         0:+
1. digt.
  4  et improbum reiecit. forte innoxius                                     ..
  5  viator est deductus in eundem locum,                                    ..
  6  feroque viso rettulit retro pedem.                                      ..
  7  cui placidus ille 'non est quod timeas' ait,                            ..
  8  'et quae debetur pars tuae modestiae                                    ..
  9  audacter tolle'. tunc diviso tergore                                    ..
 10  silvas petivit, homini ut accessum daret.                               ..
 11  Exemplum egregium prorsus et laudabile;                                 ..
 12  verum est aviditas dives et pauper pudor.                               ..
2. digt.     Anus diligens iuvenem, item puella                               .
  1  A feminis utcumque spoliari viros,                                      ..
  2  ament, amentur, nempe exemplis discimus.                                ..
  3  Aetatis mediae quendam mulier non rudis                                 ..
  4  tenebat, annos celans elegantia,                                        ..
  5  animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.                              ..
  6  ambae, videri dum volunt illi pares,                                    ..
  7  capillos homini legere coepere invicem.                                 ..
  8  qui se putaret pingi cura mulierum,                                     ..
  9  calvus repente factus est; nam funditus                                 ..
    
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)         4:00
2. digt.
 10  canos puella, nigros anus evellerat.                                    ..
3. digt.     Aesopus ad quendam de successu improborum                        .
  1  Laceratus quidam morsu vehementis canis,                                ..
  2  tinctum cruore panem misit malefico,                                    ..
  3  audierat esse quod remedium vulneris.                                   ..
  4  tunc sic Aesopus: 'noli coram pluribus                                  ..
  5  hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,                              ..
  6  cum scierint esse tale culpae praemium'.                                ..
  7  Successus improborum plures allicit.                                    ..
4. digt.     Aquila, feles et aper                                            .
  1  Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;                                 ..
  2  feles, cavernam nancta in media, pepererat;                             ..
  3  sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.                             ..
  4  tum fortuitum feles contubernium                                        ..
  5  fraude et scelesta sic evertit malitia.                                 ..
  6  ad nidum scandit volucris: 'pernicies' ait                              ..
  7  tibi paratur, forsan et miserae mihi.                                   ..
  8  nam, fodere terram quod vides cotidie                                   ..
  9  aprum insidiosum, quercum vult evertere,                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)         4:+
4. digt.
 10  ut nostram in plano facile progeniem opprimat'.                          ..
 11  terrore offuso et perturbatis sensibus                                  ..
 12  derepit ad cubile saetosae suis;                                        ..
 13  'magno' inquit 'in periclo sunt nati tui.                               ..
 14  nam, simul exieris pastum cum tenero grege,                             ..
 15  aquila est parata rapere porcellos tibi'.                               ..
 16  hunc quoque timore postquam complevit locum,                            ..
 17  dolosa tuto condidit sese cavo:                                         ..
 18  inde evagata noctu suspenso pede,                                       ..
 19  ubi esca sese explevit et prolem suam,                                  ..
 20  pavorem simulans prospicit toto die.                                    ..
 21  ruinam metuens aquila ramis desidet:                                    ..
 22  aper rapinam vitans non prodit foras.                                   ..
 23  quid multa? inedia sunt consumpti cum suis,                             ..
 24  felisque catulis largam praebuerat dapem.                               ..
 25  Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,                            ..
 26  documentum habere stulta credulitas potest.                             ..
5. digt.     Item Caesar ad atriensem                                         .
  1  Est ardalionum quaedam Romae natio,                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)         4:++
5. digt.
  2  trepide concursans, occupata in otio,                                   ..
  3  gratis anhelans, multa agendo nil agens,                                ..
  4  sibi molesta et aliis odiosissima.                                      ..
  5  hanc emendare, si tamen possum, volo                                    ..
  6  vera fabella; pretium est operae attendere.                             ..
  7  Caesar Tiberius cum petens Neapolim                                     ..
  8  in Misenensem villam venisset suam,                                     ..
  9  quae, monte summo posita Luculli manu,                                  ..
 10  prospectat Siculum et prospicit Tuscum mare,                            ..
 11  ex alticinctis unus atriensibus,                                        ..
 12  cui tunica ab umeris linteo Pelusio                                     ..
 13  erat destricta, cirris dependentibus,                                   ..
 14  perambulante laeta domino viridia,                                      ..
 15  alveolo coepit ligneo conspargere                                       ..
 16  humum aestuantem, iactans officium comes:                               ..
 17  sed deridetur. inde notis flexibus                                      ..
 18  praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.                            ..
 19  agnoscit hominem Caesar, remque intellegit,                             ..
 20  is ut putavit, esse nescio quid boni.                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)         8:00
5. digt.
 21  'heus!' inquit dominus. ille enimvero adsilit,                          ..
 22  donationis alacer certae gaudio.                                        ..
 23  tum sic iocata est tanta maiestas ducis:                                ..
 24  'non multum egisti et opera nequiquam perit;                            ..
 25  multo maioris alapae mecum veneunt'.                                    ..
6. digt.     Aquila et cornix                                                 .
  1  Contra potentes nemo est munitus satis;                                 ..
  2  si vero accessit consiliator maleficus,                                 ..
  3  vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.                               ..
  4  Aquila in sublime sustulit testudinem:                                  ..
  5  quae cum abdidisset cornea corpus domo,                                 ..
  6  nec ullo pacto laedi posset condita,                                    ..
  7  venit per auras cornix, et propter volans                               ..
  8  'opimam sane praedam rapuisti unguibus;                                 ..
  9  sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi,                            ..
 10  gravi nequiquam te lassabit pondere.'                                   ..
 11  promissa parte suadet ut scopulum super                                 ..
 12  altis ab astris duram inlidat corticem,                                 ..
 13  qua comminuta facile vescatur cibo.                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)         8:+
6. digt.
 14  inducta verbis aquila monitis paruit,                                   ..
 15  simul et magistrae large divisit dapem.                                 ..
 16  sic tuta quae naturae fuerat munere,                                    ..
 17  impar duabus, occidit tristi nece.                                      ..
7. digt.     Muli duo et vectores                                             .
  1  Muli gravati sarcinis ibant duo:                                        ..
  2  unus ferebat fiscos cum pecunia,                                        ..
  3  alter tumentes multo saccos hordeo.                                     ..
  4  ille onere dives celsa cervice eminens,                                 ..
  5  clarumque collo iactat tintinabulum;                                    ..
  6  comes quieto sequitur et placido gradu.                                 ..
  7  subito latrones ex insidiis advolant,                                   ..
  8  interque caedem ferro mulum sauciant:                                   ..
  9  diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.                               ..
 10  spoliatus igitur casus cum fleret suos,                                 ..
 11  'equidem' inquit alter 'me contemptum gaudeo;                           ..
 12  nam nil amisi, nec sum laesus vulnere'.                                 ..
 13  Hoc argumento tuta est hominum tenuitas,                                ..
 14  magnae periclo sunt opes obnoxiae.                                      ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)         8:++
8. digt.     Cervus ad boves                                                  .
  1  Cervus nemorosis excitatus latibulis,                                   ..
  2  ut venatorum fugeret instantem necem,                                   ..
  3  caeco timore proximam villam petit,                                     ..
  4  ut opportuno se bovili condidit.                                        ..
  5  hic bos latenti 'quidnam voluisti tibi,                                 ..
  6  infelix, ultro qui ad necem cucurreris?'                                ..
  7  at ille supplex 'vos modo' inquit 'parcite:                             ..
  8  occasione rursus erumpam data'.                                         ..
  9  spatium diei noctis excipiunt vices;                                    ..
 10  frondem bubulcus adfert, nil adeo videt:                                ..
 11  eunt subinde et redeunt omnes rustici,                                  ..
 12  nemo animadvertit: transit etiam vilicus,                               ..
 13  nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus                             ..
 14  bubus quietis agere coepit gratias,                                     ..
 15  hospitium adverso quod praestiterint tempore.                           ..
 16  respondit unus 'salvum te cupimus quidem,                               ..
 17  sed, ille qui oculos centum habet si venerit,                           ..
 18  magno in periclo vita vertetur tua'.                                    ..
 19  haec inter ipse dominus a cena redit;                                   ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)        12:00
8. digt.
 20  et, quia corruptos viderat nuper boves,                                 ..
 21  accedit ad praesepe: 'cur frondis parum est,                            ..
 22  stramenta desunt? tollere haec aranea                                   ..
 23  quantum est laboris?' dum scrutatur singula,                            ..
 24  cervi quoque alta conspicatur cornua;                                   ..
 25  quem convocata iubet occidi familia,                                    ..
 26  praedamque tollit. - Haec significat fabula                             ..
 27  dominum videre plurimum in rebus suis.                                  .. 
9. digt.     Auctor                                                           .
  1  Aesopi ingenio statuam posuere Attici,                                  ..
  2  servumque collocarunt aeterna in basi,                                  ..
  3  patere honori scirent ut cuncti viam                                    ..
  4  nec generi tribui sed virtuti gloriam.                                  ..
  5  quoniam occuparat alter ne primus foret,                                ..
  6  ne solus esset, studui, quod superfuit.                                 ..
  7  nec haec invidia, verum est aemulatio.                                  ..
  8  quodsi labori faverit Latium meo,                                       ..
  9  plures habebit quos opponat Graeciae.                                   ..
 10  si livor obtrectare curam voluerit,                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)        12:+
9. digt.
 11  non tamen eripiet laudis conscientiam.                                  ..
 12  si nostrum studium ad aures pervenit tuas,                              ..
 13  et arte fictas animus sentit fabulas,                                   ..
 14  omnem querelam submovet felicitas.                                      ..
 15  sin autem doctus illis occurrit labor,                                  ..
 16  sinistra quos in lucem natura extulit,                                  ..
 17  nec quicquam possunt nisi meliores carpere,                             ..
 18  fatale exitium corde durato feram,                                      ..
 19  donec fortunam criminis pudeat sui.                                     ..
_____________________________________________________________________________..

ritmo diverso .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 545
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 3 [Fabulae Aesopiae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: