File n. 545 – 29:48 minuti – Phaedrus

PgDn⬇ n. 545 Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 3 [Fabulae Aesopiae]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 68 - FAB-PHAE                                Prossimo file n. 546
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         0:00
0. digt.     Phaedrus ad Eutychum                                             .
  1  Phaedri libellos legere si desideras,                                   ..                                   
  2  vaces oportet, Eutyche, a negotiis,                                     ..
  3  ut liber animus sentiat vim carminis.                                   ..
  4  ‘verum’ inquis ‘tanti non est ingenium tuum,                            ..
  5  momentum ut horae pereat officiis meis.’                                ..
  6  non ergo causa est manibus id tangi tuis,                               ..
  7  quod occupatis auribus non convenit.                                    ..
  8  fortasse dices: ‘aliquae venient feriae,                                ..
  9  quae me soluto pectore ad studium vocent.’                              ..
 10  legesne, quaeso, potius viles nenias,                                   ..
 11  inpendas curam quam rei domesticae,                                     ..
 12  reddas amicis tempora, uxori vaces,                                     ..
 13  animum relaxes, otium des corpori,                                      ..
 14  ut adsuetam fortius praestes vicem?                                     ..
 15  mutandum tibi propositum est ut vitae genus,                            ..
 16  intrare si Musarum limen cogitas.                                       ..
 17  ego, quem Pierio mater enixa est iugo,                                  ..
 18  in quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi,                                   ..
 19  fecunda novies, artium peperit chorum,                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         0:+
0. digt.
 20  quamvis in ipsa paene natus sim schola,                                 ..
 21  curamque habendi penitus corde eraserim,                                ..
 22  et laude invicta vitam in hanc incubuerim,                              ..
 23  fastidiose tamen in coetum recipior.                                    ..
 24  quid credis illi accidere qui magnas opes                               ..
 25  exaggerare quaerit omni vigilia,                                        ..
 26  docto labori dulce praeponens lucrum?                                   ..
 27  sed iam, ‘quodcumque fuerit,’ ut dixit Sinon                            ..
 28  ad regem cum Dardaniae perductus foret,                                 ..
 29  librum exarabo tertium Aesopi stilo,                                    ..
 30  honori et meritis dedicans illum tuis.                                  ..
 31  quem si leges, laetabor; sin autem minus,                               ..
 32  habebunt certe quo se oblectent posteri.                                ..
 33  nunc, fabularum cur sit inventum genus,                                 ..
 34  brevi docebo. servitus obnoxia,                                         ..
 35  quia quae volebat non audebat dicere,                                   ..
 36  affectus proprios in fabellas transtulit,                               ..
 37  calumniamque fictis elusit iocis.                                       ..
 38  ego porro illius semita feci viam,                                      ..
 
 Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         0:++
 0. digt.
 39  et cogitavi plura quam reliquerat,                                      ..
 40  in calamitatem deligens quaedam meam.                                   ..
 41  quodsi accusator alius Seiano foret,                                    ..
 42  si testis alius, iudex alius denique,                                   ..
 43  dignum faterer esse me tantis malis,                                    ..
 44  nec his dolorem delenirem remediis.                                     ..
 45  suspicione si quis errabit sua,                                         ..
 47  et rapiet ad se quod erit commune omnium,                               ..
 48  stulte nudabit animi conscientiam,                                      .. 
 49  huic excusatum me velim nihilo minus.                                   ..
 50  neque enim notare singulos mens est mihi,                               ..
 51  verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.                           ..
 52  rem me professum dicet fors aliquis gravem.                             ..
 53  si Phryx Aesopus potuit, si Anacharsis Scytha                           ..
 54  aeternam famam condere ingenio suo,                                     ..
 55  ego litteratae qui sum proprior Graeciae,                               ..
 56  cur somno inerti deseram patriae decus?                                 ..
 57  Threissa cum gens numeret auctores suos,                                ..
 57  Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,                                 ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         4:00
0. digt.
 58  qui saxa cantu movit et domuit feras                                    ..
 59  Hebrique tenuit impetus dulci mora?                                     ..
 60  ergo hinc abesto, Livor, ne frustra gemas,                              ..
 61  quoniam mihi sollemnis dabitur gloria.                                 ..
 62  induxi te ad legendum? sincerum mihi                                    ..
 63  candore noto reddas iudicium peto.                                      ..
1. digt.     Anus ad amphoram                                                 .
  1  Anus iacere vidit epotam amphoram,                                      ..
  2  adhuc Falerna faece e testa nobili                                      ..
  3  odorem quae iucundum late spargeret.                                    ..
  4  hunc postquam totis avida traxit naribus:                               ..
  5  ‘o suavis anima, quale te dicam bonum                                   ..
  6  antehac fuisse, tales cum sint reliquiae!’                              ..
  7  Hoc quo pertineat dicet qui me noverit.                                 ..
2. digt.     Panthera et pastores                                             .
  1  Solet a despectis par referri gratia.                                   ..
  2  Panthera inprudens olim in foveam decidit.                              ..
  3  videre agrestes; alii fustes congerunt,                                 ..
  4  alii onerant saxis; quidam contra miseriti                              ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         4:+
2. digt.
  5  periturae quippe, quamvis nemo laederet,                                ..
  6  misere panem ut sustineret spiritum.                                    ..
  7  nox insecuta est; abeunt securi domum,                                  ..
  8  quasi inventuri mortuam postridie.                                      ..
  9  at illa, vires ut refecit languidas,                                    ..
 10  veloci saltu fovea sese liberat                                         ..
 11  et in cubile concito properat gradu.                                    ..
 12  paucis diebus interpositis provolat,                                    ..
 13  pecus trucidat, ipsos pastores necat,                                   ..
 14  et cuncta vastans saevit irato impetu.                                  ..
 15  tum sibi timentes qui ferae pepercerant                                 ..
 16  damnum haut recusant, tantum pro vita rogant.                           ..
 17  at illa: ‘memini qui me saxo petierit,                                  ..
 18  qui panem dederit; uos timere absistite;                                ..
 19  illis revertor hostis qui me laeserunt.’                                ..
3. digt.     Aesopus et rusticus                                              .
  1  Usu peritus hariolo veracior                                            ..
  2  vulgo esse fertur; causa sed non dicitur,                               ..
  3  notescet quae nunc primum fabella mea.                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         4:++
3. digt.
  4  Habenti cuidam pecora pepererunt oves                                   ..
  5  agnos humano capite. monstro territus                                   ..
  6  ad consulendos currit maerens hariolos.                                 ..
  7  hic pertinere ad domini respondet caput,                                ..
  8  et avertendum victima periculum.                                        ..
  9  ille autem adfirmat coniugem esse adulteram                             ..
 10  et insitivos significari liberos,                                       ..
 11  sed expiari posse maiore hostia.                                        ..
 12  quid multa? variis dissident sententiis,                                ..
 13  hominisque curam cura maiore adgravant.                                 ..
 14  Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,                                ..
 15  natura numquam verba cui potuit dare,                                   ..
 16  ‘si procurare uis ostentum, rustice,                                    ..
 17  uxores’ inquit ‘da tuis pastoribus.’                                    ..
4. digt.     Lanius et simius                                                 .
  1  Pendere ad lanium quidam vidit simium                                   ..
  2  inter relicuas merces atque obsonia;                                    ..
  3  quaesivit quidnam saperet. tum lanius iocans                            ..
  4  ‘quale’ inquit ‘caput est, talis praestatur sapor.’                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         8:00
4. digt.
  5  Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;                            ..
  6  quando et formosos saepe inveni pessimos,                               ..
  7  et turpi facie multos cognovi optimos.                                  ..
5. digt.     Aesopus et petulans                                              .
  1  Successus ad perniciem multos devocat.                                  ..
  2  Aesopo quidam petulans lapidem inpegerat.                               ..
  3  ‘tanto’ inquit ‘melior!’ assem deinde illi dedit                        ..
  4  sic prosecutus: ‘plus non habeo mehercule,                              ..
  5  sed unde accipere possis monstrabo tibi.                                ..
  6  venit ecce dives et potens; huic similiter                              ..
  7  inpinge lapidem, et dignum accipies praemium.’                          ..
  8  persuasus ille fecit quod monitus fuit,                                 ..
  9  sed spes fefellit inpudentem audaciam;                                  ..
 10  comprensus namque poenas persoluit cruce.                               ..
6. digt.     Musca et mula                                                    .
  1  Musca in temone sedit et mulam increpans                                ..
  2  ‘quam tarda es’ inquit ‘non vis citius progredi?                        ..
  3  vide ne dolone collum conpungam tibi.’                                  ..
  4  Respondit illa: ‘verbis non moveor tuis;                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         8:+
6. digt.
  5  sed istum timeo sella qui prima sedens                                  ..
  6  iugum flagello temperat lento meum,                                     ..
  7  et ora frenis continet spumantibus.                                     ..
  8  quapropter aufer frivolam insolentiam;                                  ..
  9  nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio.’                        ..
 10  Hac derideri fabula merito potest                                       ..
 11  qui sine virtute vanas exercet minas.                                   ..
7. digt.     Lupus ad canem                                                   .
  1  Quam dulcis sit libertas breviter proloquar.                            ..
  2  Cani perpasto macie confectus lupus                                     ..
  3  forte occucurrit; salutantes invicem                                    ..
  4  ut restiterunt, ’unde sic, quaeso, nites?                               ..
  5  aut quo cibo fecisti tantum corporis?                                   ..
  6  ego, qui sum longe fortior, pereo fame.’                                ..
  7  canis simpliciter: ‘eadem est condicio tibi,                            ..
  8  praestare domino si par officium potes.’                                ..
  9  ‘quod?’ inquit ille. ‘custos ut sis liminis,                            ..
 10  a furibus tuearis et noctu domum.’                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)         8:++
7. digt.
 11  ‘ego vero sum paratus: nunc patior nives                                ..
 12  imbresque in silvis asperam vitam trahens.                              ..
 13  quanto est facilius mihi sub tecto vivere,                              ..
 14  et otiosum largo satiari cibo!’                                         ..
 15  ‘veni ergo mecum.’ dum procedunt, aspicit                               ..
 16  lupus a catena collum detritum cani.                                    ..
 17  ‘unde hoc, amice?’ ‘nihil est.’ ‘dic, sodes, tamen.’                    ..
 18  ‘quia videor acer, alligant me interdiu,                                ..
 19  luce ut quiescam, et vigilem nox cum venerit:                           ..
 20  crepusculo solutus qua visum est vagor.                                 ..
 21  adfertur ultro panis; de mensa sua                                      ..
 22  dat ossa dominus; frusta iactat familia,                                ..
 23  et quod fastidit quisque pulmentarium.                                  ..
 24  sic sine labore venter impletur meus.’                                  ..
 25  ‘age, si quo abire est animus, est licentia?’                           ..
 26  ‘non plane est’ inquit. ‘fruere quae laudas, canis;                     ..
 27  regnare nolo, liber ut non sim mihi.’                                   ..
8. digt.     Soror ad fratrem                                                 .
  1  Praecepto monitus saepe te considera.                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        12:00
8. digt.
  2  Habebat quidam filiam turpissimam,                                      ..
  3  idemque insignem pulchra facie filium.                                  ..
  4  hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit,                        ..
  5  pueriliter ludentes forte inspexerunt.                                  ..
  6  hic se formosum iactat; illa irascitur                                  ..
  7  nec gloriantis sustinet fratris iocos,                                  ..
  8  accipiens (quid enim?) cuncta in contumeliam.                           ..
  9  ergo ad patrem decurrit laesura invicem,                                ..
 10  magnaque invidia criminatur filium,                                     ..
 11  vir natus quod rem feminarum tetigerit.                                 ..
 12  amplexus ille utrumque et carpens oscula                                ..
 13  dulcemque in ambos caritatem partiens,                                  ..
 14  ‘cotidie’ inquit ‘speculo vos uti volo,                                 ..
 15  tu formam ne corrumpas nequitiae malis,                                 ..
 16  tu faciem ut istam moribus vincas bonis.’                               ..
9. digt.     Socrates ad amicos                                               .
  1  Vulgare amici nomen sed rara est fides.                                 ..
  2  Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates                                ..
  3  (cuius non fugio mortem si famam adsequar,                              ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        12:+
9. digt.
  4  et cedo invidiae dummodo absolvar cinis),                               ..
  5  ex populo sic nescioquis, ut fieri solet:                               ..
  6  ‘quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?’                           ..
  7  ‘utinam’ inquit ‘veris hanc amicis inpleam!’                            ..
10. digt.    Poeta                                                            
  1  Periculosum est credere et non credere.                                 ..
  2  Utriusque exemplum breviter adponam rei.                                ..
  3  Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;                           ..
  4  Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.                               .. 
  5  ergo exploranda est veritas multum, prius                               ..
  6  quam stulte prava iudicet sententia.                                    ..
  7  sed, fabulosa ne vetustatem elevem,                                     ..
  8  narrabo tibi memoria quod factum est mea.                               ..
  9  Maritus quidam cum diligeret coniugem,                                  ..
 10  togamque puram iam pararet filio,                                       ..
 11  seductus in secretum a liberto est suo,                                 ..
 12  sperante heredem suffici se proximum.                                   ..
 13  qui, cum de puero multa mentitus foret                                  ..
 14  et plura de flagitiis castae mulieris,                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        12:++
10. digt.
 15  adiecit, id quod sentiebat maxime                                       ..
 16  doliturum amanti, ventitare adulterum                                   ..
 17  stuproque turpi pollui famam domus.                                     ..
 18  incensus ille falso uxoris crimine                                      ..
 19  simulavit iter ad villam, clamque in oppido                             ..
 20  subsedit; deinde noctu subito ianuam                                    ..
 21  intravit, recta cubiculum uxoris petens,                                ..
 22  in quo dormire mater natum iusserat,                                    ..
 23  aetatem adultam servans diligentius.                                    ..
 24  dum quaerunt lumen, dum concursant familia,                             ..
 25  irae furentis impetum non sustinens                                     ..
 26  ad lectum uadit, temptat in tenebris caput.                             ..
 27  ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,                              ..
 28  nihil respiciens dum dolorem vindicet.                                  ..
 29  lucerna adlata, simul adspexit filium                                   ..
 30  sanctamque uxorem dormientem cubiculo,                                  ..
 31  sopita primo quae nil somno senserat,                                   ..
 32  repraesentavit in se poenam facinoris                                   ..
 33  et ferro incubuit quod credulitas strinxerat.                           ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        16:00
10. digt.
 34  accusatores postularunt mulierem,                                       ..
 35  Romamque pertraxerunt ad centumviros.                                   ..
 36  maligna insontem deprimit suspicio,                                     ..
 37  quod bona possideat. stant patroni fortiter                             ..
 38  causam tuentes innocentis feminae.                                      ..
 39  a divo Augusto tum petiere iudices                                      ..
 40  ut adiuvaret iuris iurandi fidem,                                       ..
 41  quod ipsos error implicuisset criminis.                                 ..
 42  qui postquam tenebras dispulit calumniae                                ..
 43  certumque fontem veritatis repperit,                                    ..
 44  ‘luat’ inquit ‘poenas causa libertus mali;                              ..
 45  namque orbam nato simul et privatam viro                                ..
 46  miserandam potius quam damnandam existimo.                              ..
 47  quod si delata perscrutatus crimina                                     ..
 48  paterfamilias esset, si mendacium                                       ..
 49  subtiliter limasset, a radicibus                                        ..
 50  non evertisset scelere funesto domum.’                                  ..
 51  Nil spernat auris, nec tamen credat statim,                             ..
 52  quandoquidem et illi peccant quos minime putes,                         ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        16:+
10. digt.
 53  et qui non peccant impugnantur fraudibus.                               ..
 54  hoc admonere simplices etiam potest,                                    ..
 55  opinione alterius ne quid ponderent.                                    ..
 56  ambitio namque dissidens mortalium                                      ..
 57  aut gratiae subscribit aut odio suo.                                    ..
 58  erit ille notus quem per te cognoveris.                                 ..
 59  haec exsecutus sum propterea pluribus,                                  ..
 60  brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.                             ..
11. digt.    Eunuchus ad inprobum                                             .
  1  Eunuchus litigabat cum quodam inprobo,                                  ..
  2  qui super obscena dicta et petulans iurgium                             ..
  3  damnum insectatus est amissi corporis.                                  ..
  4  ‘en’ ait ‘hoc unum est cur laborem validius,                            ..
  5  integritatis testes quia desunt mihi.                                   ..
  6  sed quid Fortunae, stulte, delictum arguis?                             ..
  7  id demum est homini turpe quod meruit pati.’                            ..
12. digt.    Pullus ad margaritam                                             .
  1  In sterculino pullus gallinacius                                        ..
  2  dum quaerit escam margaritam repperit.                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        16:++
12. digt.
  3  ‘iaces indigno quanta res’ inquit ‘loco!                                ..
  4  hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,                                ..
  5  olim redisses ad splendorem pristinum.                                  ..
  6  ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,                         ..
  7  nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest.’                            ..
  8  Hoc illis narro qui me non intellegunt.                                 ..
13. digt.    Apes et fuci vespa iudice                                       ..
  1  Apes in alta fecerant quercu favos.                                     ..
  2  hos fuci inertes esse dicebant suos.                                    ..
  3  lis ad forum deducta est, vespa iudice;                                 ..
  4  quae, genus utrumque nosset cum pulcherrime,                            ..
  5  legem duabus hanc proposuit partibus:                                   ..
  6  ‘non inconveniens corpus et par est color,                              ..
  7  in dubium plane res ut merito venerit.                                  ..
  8  sed, ne religio peccet inprudens mea,                                   ..
  9  alvos accipite et ceris opus infundite,                                 ..
 10  ut ex sapore mellis et forma favi,                                      ..
 11  de quis nunc agitur, auctor horum appareat.’                            ..
 12  fuci recusant, apibus condicio placet.                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        20:00
13. digt.
 13  tunc illa talem protulit sententiam:                                    ..
 14  ‘apertum est quis non possit et quis fecerit.                           ..
 15  quapropter apibus fructum restituo suum.’                               ..
 16  Hanc praeterissem fabulam silentio,                                     ..
 17  si pactam fuci non recusassent fidem.                                   ..
14. digt.    De lusu et severitate                                            .
  1  Puerorum in turba quidam ludentem Atticus                               ..
  2  Aesopum nucibus cum vidisset, restitit,                                 ..
  3  et quasi delirum risit. quod sensit simul                               ..
  4  derisor potius quam deridendus senex,                                   ..
  5  arcum retensum posuit in media via:                                     ..
  6  ‘heus’ inquit ‘sapiens, expedi quid fecerim.’                           ..
  7  concurrit populus. ille se torquet diu,                                 ..
  8  nec quaestionis positae causam intellegit.                              ..
  9  novissime succumbit. tum victor sophus:                                 ..
 10  ‘cito rumpes arcum, semper si tensum habueris;                          ..
 11  at si laxaris, cum voles erit utilis.’                                  ..
 12  Sic lusus animo debent aliquando dari,                                  ..
 13  ad cogitandum melior ut redeat tibi.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        20:+
15. digt.    Canis ad agnum                                                   .
  1  Inter capellas agno balanti canis                                       ..
  2  ‘stulte’ inquit ‘erras; non est hic mater tua.’                         ..
  3  ovesque segregatas ostendit procul.                                     ..
  4  ‘non illam quaero quae cum libitum est concipit,                        ..
  5  dein portat onus ignotum certis mensibus,                               ..
  6  novissime prolapsam effundit sarcinam;                                  ..
  7  verum illam quae me nutrit admoto ubere,                                ..
  8  fraudatque natos lacte ne desit mihi.’                                  ..
  9  ‘tamen illa est potior quae te peperit.’ ‘non ita est.                  ..
 10  unde illa scivit niger an albus nascerer?                               ..
 11  age porro, parere si voluisset feminam,                                 ..
 12  quid profecisset cum crearer masculus?                                  ..
 13  beneficium sane magnum natali dedit,                                    ..
 14  ut expectarem lanium in horas singulas!                                 ..
 15  cuius potestas nulla in gignendo fuit,                                  ..
 16  cur hac sit potior quae iacentis miserita est,                          ..
 17  dulcemque sponte praestat benevolentiam?                                ..
 18  facit parentes bonitas, non necessitas.’                                ..
 19  His demonstrare voluit auctor versibus                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        20:++
15. digt.
 20  obsistere homines legibus, meritis capi.                                ..
16. digt.    Cicada et noctua                                                 
  1  Humanitati qui se non accommodat                                        ..
  2  plerumque poenas oppetit superbiae.                                     ..
  3  Cicada acerbum noctuae convicium                                        ..
  4  faciebat, solitae victum in tenebris quaerere                           ..
  5  cavoque ramo capere somnum interdiu.                                    ..
  6  rogata est ut taceret. multo validius                                   ..
  7  clamare occepit. rursus admota prece                                    ..
  8  accensa magis est. noctua, ut vidit sibi                                ..
  9  nullum esse auxilium et uerba contemni sua,                             ..
 10  hac est adgressa garrulam fallacia:                                     ..
 11  ‘dormire quia me non sinunt cantus tui,                                 ..
 12  sonare citharam quos putes Apollinis,                                   ..
 13  potare est animus nectar, quod Pallas mihi                              ..
 14  nuper donavit; si non fastidis, veni;                                   ..
 15  una bibamus.’ illa, quae arebat siti,                                   ..
 16  simul cognovit vocem laudari suam,                                      ..
 17  cupide advolavit. noctua, egressa e cavo,                               ..
    
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        24:00
16. digt.
 18  trepidantem consectata est et leto dedit.                               ..
 19  Sic, viva quod negarat, tribuit mortua.                                 ..
17. digt.    Arbores in deorum tutela                                        ..
  1  Olim quas vellent esse in tutela sua                                    ..
  2  divi legerunt arbores. quercus Iovi,                                    ..
  3  et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,                                ..
  4  pinus Cybebae, populus celsa Herculi.                                   ..
  5  Minerva admirans quare steriles sumerent                                ..
  6  interrogavit. causam dixit Iuppiter:                                    ..
  7  ‘honorem fructu ne videamur vendere.’                                   ..
  8  ‘at mehercules narrabit quod quis voluerit,                             ..
  9  oliva nobis propter fructum est gratior.’                               ..
 10  tum sic deorum genitor atque hominum sator:                             ..
 11  ‘o nata, merito sapiens dicere omnibus.                                 ..
 12  nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.’                        ..
 13  Nihil agere quod non prosit fabella admonet.                            ..
18. digt.    Pavo ad Iunonem de voce sua                                      .
  1  Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens                                   ..
  2  cantus luscinii quod sibi non tribuerit;                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        24:+
18. digt.
  3  illum esse cunctis auribus mirabilem,                                   ..
  4  se derideri simul ac vocem miserit.                                     ..
  5  tunc consolandi gratia dixit dea:                                       ..
  6  ‘sed forma vincis, vincis magnitudine;                                  ..
  7  nitor smaragdi collo praefulget tuo,                                    ..
  8  pictisque plumis gemmeam caudam explicas.’                              ..
  9  ‘quo mi’ inquit ‘mutam speciem si vincor sono?’                         ..
 10  ‘fatorum arbitrio partes sunt vobis datae;                              ..
 11  tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,                              ..
 12  augurium corvo, laeva cornici omina;                                    ..
 13  omnesque propriis sunt contentae dotibus.’                              ..
 14  Noli adfectare quod tibi non est datum,                                 ..
 15  delusa ne spes ad querelam recidat.                                     ..
19. digt.    Aesopus respondet garrulo                                        .
  1  Aesopus domino solus cum esset familia,                                 ..
  2  parare cenam iussus est maturius.                                       ..
  3  ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,                            ..
  4  tandemque invenit ubi lucernam accenderet,                              ..
  5  tum circumeunti fuerat quod iter longius                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        24:++
19. digt.
  6  effecit brevius: namque recta per forum                                 ..
  7  coepit redire. et quidam e turba garrulus:                              ..
  8  ‘Aesope, medio sole quid cum lumine?’                                   ..
  9  ‘hominem’ inquit ‘quaero.’ et abiit festinans domum.                    ..
 10  Hoc si molestus ille ad animum rettulit,                                ..
 11  sensit profecto se hominem non visum seni,                              ..
 12  intempestive qui occupato adluserit.                                    ..
20. digt.    Idem poeta (epilogus)                                            .
  1  Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens:                          ..
  2  primum, ne videar esse tibi molestior,                                  ..
  3  distringit quem multarum rerum varietas;                                ..
  4  dein, si quis eadem forte conari velit,                                 ..
  5  habere ut possit aliquid operis residui;                                ..
  6  quamvis materiae tanta abundet copia,                                   ..
  7  labori faber ut desit, non fabro labor.                                 ..
  8  brevitati nostrae praemium ut reddas peto                               ..
  9  quod es pollicitus; exhibe vocis fidem.                                 ..
 10  nam vita morti propior est cotidie;                                     ..
 11  et hoc minus redibit ad me muneris,                                     ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        28:00
20. digt.
 12  quo plus consumet temporis dilatio.                                     ..
 13  si cito rem perages, usus fiet longior                                  ..
 14  fruar diutius si celerius coepero.                                      ..
 15  languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,                             ..
 16  auxilio locus est: olim senio debilem                                   ..
 17  frustra adiuvare bonitas nitetur tua,                                   ..
 18  cum iam desierit esse beneficium utile,                                 ..
 19  et mors vicina flagitabit debitum.                                      ..
 20  stultum admovere tibi preces existimo,                                  ..
 21  proclivis ultro cum sit misericordia.                                   ..
 22  saepe inpetravit veniam confessus reus:                                 ..
 23  quanto innocenti iustius debet dari?                                    ..
 24  tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius;                                ..
 25  dein simili gyro venient aliorum vices.                                 ..
 26  decerne quod religio, quod patitur fides,                               ..
 27  et gratulare me tutari iudicio tuo.                                     ..
 28  excedit animus quem proposuit terminum,                                 ..
 29  sed difficulter continetur spiritus,                                    ..
 30  integritatis qui sincerae conscius                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)        28:+
20. digt.
 31  a noxiorum premitur insolentiis.                                        ..
 32  qui sint, requiris. adparebunt tempore.                                 ..
 33  ego, quondam legi quam puer sententiam                                  ..
 34  ‘palam muttire plebeio piaculum est,’                                   ..
 35  dum sanitas constabit, pulchre meminero.                                ..
_____________________________________________________________________________..

ritmo diverso .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 546
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 4 [Fabulae Aesopiae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: