Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 68 - FAB-PHAE Prossimo file n. 547
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 0:00
0. digt. Poeta ad Particulonem (prologus) .
1 Cum destinassem operis habere terminum, ..
2 in hoc ut aliis esset materiae satis, ..
3 consilium tacito corde damnavi meum ..
4 nam si quis etiam talis tituli est adpetens, ..
5 quo pacto divinabit quidnam omiserim, ..
6 ut illud ipsum incipiat famae tradere, ..
7 sua cuique cum sit animi cogitatio ..
8 colorque proprius! ergo non levitas mihi, ..
9 sed certa ratio causam scribendi dedit. ..
10 quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, ..
11 (quas Aesopias, non Aesopi, nomino, ..
12 quia paucas ille ostendit, ego plures fero, ..
13 usus vetusto genere sed rebus novis,) ..
14 quartum libellum cum vacarit perleges. ..
15 hunc obtrectare si volet malignitas, ..
16 imitari dum non possit, obtrectet licet. ..
17 mihi parta laus est quod tu, quod similes tui ..
18 vestras in chartas verba transfertis mea, ..
19 dignumque longa iudicatis memoria. ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 0:+
0. digt.
20 inlitteratum plausum nec desidero. (propter errorem desideratus)
1. digt. Asinus et Galli .
1 Qui natus est infelix, non vitam modo ..
2 tristem decurrit, verum post obitum quoque ..
3 persequitur illum dura fati miseria. ..
4 Galli Cybebes circum in quaestus ducere ..
5 asinum solebant, baiulantem sarcinas. ..
6 is cum labore et plagis esset mortuus, ..
7 detracta pelle sibi fecerunt tympana. ..
8 rogati mox a quodam, delicio suo ..
9 quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo: ..
10 ‘putabat se post mortem securum fore: ..
11 ecce aliae plagae congeruntur mortuo!’ ..
2. digt. Poeta .
1 Ioculare tibi videtur: et sane levi, ..
2 dum nil habemus maius, calamo ludimus. ..
3 sed diligenter intuere has nenias; ..
4 quantam sub titulis utilitatem reperies! ..
5 non semper ea sunt quae videntur: decipit ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 0:++
2. digt.
6 frons prima multos, rara mens intellegit ..
7 quod interiore condidit cura angulo. ..
8 hoc ne locutus sine mercede existimer, ..
9 fabellam adiciam de mustela et muribus. ..
10 Mustela, cum annis et senecta debilis ..
11 mures veloces non valeret adsequi, ..
12 involvit se farina et obscuro loco ..
13 abiecit neclegenter. mus, escam putans, ..
14 adsiluit et compressus occubuit neci; ..
15 alter similiter, deinde perit et tertius. ..
16 mox venit aliquot saeculis retorridus, ..
17 qui saepe laqueos et muscipula effugerat; ..
18 proculque insidias cernens hostis callidi, ..
19 ‘sic valeas,’ inquit, ‘ut farina es, quae iaces!’ ..
3. digt. De vulpe et uva .
1 Fame coacta vulpes alta in vinea ..
2 uvam adpetebat, summis saliens viribus. ..
3 quam tangere ut non potuit, discedens ait: ..
4 ‘nondum matura es; nolo acerbam sumere.’ ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 4:00
3. digt.
5 Qui, facere quae non possunt, verbis elevant, ..
6 adscribere hoc debebunt exemplum sibi. ..
4. digt. Equus et aper .
1 Equus sedare solitus quo fuerat sitim, ..
2 dum sese aper volutat turbavit vadum. ..
3 hinc orta lis est. sonipes, iratus fero, ..
4 auxilium petiit hominis; quem dorso levans ..
5 rediit ad hostem. iactis hunc telis eques ..
6 postquam interfecit, sic locutus traditur: ..
7 ‘laetor tulisse auxilium me precibus tuis; ..
8 nam praedam cepi et didici quam sis utilis.’ ..
9 atque ita coegit frenos invitum pati. ..
10 tum maestus ille: ‘parvae vindictam rei ..
11 dum quaero demens, servitutem repperi.’ ..
12 Haec iracundos admonebit fabula ..
13 inpune potius laedi quam dedi alteri. ..
5. digt. Poeta .
1 Plus esse in uno saepe quam in turba boni ..
2 narratione posteris tradam brevi. ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 4:+
5. digt.
3 Quidam decedens tres reliquit filias, ..
4 unam formosam et oculis venantem viros, ..
5 at alteram lanificam et frugi rusticam, ..
6 devotam vino tertiam et turpissimam. ..
7 harum autem matrem fecit heredem senex ..
8 sub condicione, totam ut fortunam tribus ..
9 aequaliter distribuat, sed tali modo: ..
10 ‘ni data possideant aut fruantur’; tum ‘simul ..
11 habere res desierint quas acceperint, ..
12 centena matri conferant sestertia.’ ..
13 Athenas rumor inplet, mater sedula ..
14 iuris peritos consulit; nemo expedit ..
15 quo pacto ni possideant quod fuerit datum, ..
16 fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil ..
17 quanam ratione conferant pecuniam. ..
18 postquam consumpta est temporis longi mora, ..
19 nec testamenti potuit sensus colligi, ..
20 fidem advocavit iure neglecto parens. ..
21 seponit moechae uestem, mundum muliebrem, ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 4:++
5. digt.
22 lavationem argenteam, eunuchos, glabros; ..
23 lanificae agellos, pecora, villam, operarios, ..
24 boves, iumenta et instrumentum rusticum; ..
25 potrici plenam antiquis apothecam cadis, ..
26 domum politam et delicatos hortulos. ..
27 sic destinata dare cum vellet singulis ..
28 et adprobaret populus, qui illas noverat, ..
29 Aesopus media subito in turba constitit: ..
30 ‘o si maneret condito sensus patri, ..
31 quam graviter ferret quod voluntatem suam ..
32 interpretari non potuissent Attici!’ ..
33 rogatus deinde soluit errorem omnium: ..
34 ‘domum et ornamenta cum venustis hortulis ..
35 et vina vetera date lanificae rusticae; ..
36 vestem, uniones, pedisequos et cetera ..
37 illi adsignate vitam quae luxu trahit; ..
38 agros, utilia et pecora cum pastoribus ..
39 donate moechae. nulla poterit perpeti ..
40 ut moribus quid teneat alienum suis. ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 8:00
5. digt.
41 deformis cultum vendet ut vinum paret; ..
42 agros abiciet moecha ut ornatum paret; ..
43 at illa gaudens pecore et lanae dedita ..
44 quacumque summa tradet luxuriam domum. ..
45 sic nulla possidebit quod fuerit datum, ..
46 et dictam matri conferent pecuniam ..
47 ex pretio rerum quas vendiderint singulae.’ ..
48 Ita quod multorum fugit inprudentiam ..
49 unius hominis repperit sollertia. ..
6. digt. Pugna murium et mustelarum .
1 Cum victi mures mustelarum exercitu ..
2 (historia quorum et in tabernis pingitur) ..
3 fugerent et artos circum trepidarent cavos, ..
4 aegre recepti, tamen evaserunt necem: ..
5 duces eorum, qui capitibus cornua ..
6 suis ligarant ut conspicuum in proelio ..
7 haberent signum quod sequerentur milites, ..
8 haesere in portis suntque capti ab hostibus; ..
9 quos immolatos victor avidis dentibus ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 8:++
6. digt.
10 capacis alvi mersit tartareo specu. ..
11 Quemcumque populum tristis eventus premit, ..
12 periclitatur magnitudo principum, ..
13 minuta plebes facili praesidio latet. ..
7. digt. Phaedrus .
1 Tu qui, nasute, scripta destringis mea, ..
2 et hoc iocorum legere fastidis genus, ..
3 parva libellum sustine patientia, ..
4 severitatem frontis dum placo tuae ..
5 et in cothurnis prodit Aesopus novis: ..
6 ‘utinam nec umquam Pelii in nemoris iugo ..
7 pinus bipenni concidisset Thessala, ..
8 nec ad professae mortis audacem viam ..
9 fabricasset Argus opere Palladio ratem, ..
10 inhospitalis prima quae Ponti sinus ..
11 patefecit in perniciem Graium et barbarum. ..
12 namque et superbi luget Aeetae domus, ..
13 et regna Peliae scelere Medeae iacent, ..
14 quae, saeuum ingenium uariis involvens modis, ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 8:+++
7. digt.
15 illic per artus fratris explicuit fugam, ..
16 hic caede patris Peliadum infecit manus.’ ..
17 Quid tibi videtur? ‘hoc quoque insulsum est’, ait ..
18 ‘falsoque dictum, longe quia vetustior ..
19 Aegaea Minos classe perdomuit freta, ..
20 iustique vindicavit exemplum imperi.’ ..
21 quid ergo possum facere tibi, lector Cato, ..
22 si nec fabellae et iuvant nec fabulae? ..
23 noli molestus esse omnino litteris, ..
24 maiorem exhibeant ne tibi molestiam. ..
25 Hoc illis dictum est, qui stultitia nausiant ..
26 et, ut putentur sapere, caelum vituperant. ..
8. digt. Serpens ad fabrum ferrarium .
1 Mordaciorem qui improbo dente adpetit, ..
2 hoc argumento se describi sentiat. ..
3 In officinam fabri venit vipera. ..
4 haec, cum temptaret si qua res esset cibi, ..
5 limam momordit. illa contra contumax, ..
6 ‘quid me,’ inquit, ‘stulta, dente captas laedere, ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 12:00
8. digt.
7 omne adsuevi ferrum quae conrodere?’ ..
9. digt. Vulpes et caper .
1 Homo in periclum simul ac venit callidus, ..
2 reperire effugium quaerit alterius malo. ..
3 Cum decidisset vulpes in puteum inscia ..
4 et altiore clauderetur margine, ..
5 devenit hircus sitiens in eundem locum. ..
6 simul rogavit, esset an dulcis liquor ..
7 et copiosus, illa fraudem moliens: ..
8 ‘descende, amice; tanta bonitas est aquae, ..
9 voluptas ut satiari non possit mea.’ ..
10 immisit se barbatus. tum vulpecula ..
11 evasit puteo, nixa celsis cornibus, ..
12 hircumque clauso liquit haerentem vado. ..
10. digt. De vitiis hominum .
1 Peras imposuit Iuppiter nobis duas: ..
2 propriis repletam vitiis post tergum dedit, ..
3 alienis ante pectus suspendit gravem. ..
4 Hac re videre nostra mala non possumus; ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 12:+
10. digt.
5 alii simul delinquunt, censores sumus. ..
11. digt. Fur et lucerna .
1 Lucernam fur accendit ex ara Iovis ..
2 ipsumque compilavit ad lumen suum. ..
3 onustus qui sacrilegio cum discederet, ..
4 repente vocem sancta misit Religio: ..
5 ‘malorum quamvis ista fuerint munera ..
6 mihique invisa, ut non offendar subripi, ..
7 tamen, sceleste, spiritu culpam lues, ..
8 olim cum adscriptus venerit poenae dies. ..
9 sed ne ignis noster facinori praeluceat, ..
10 per quem verendos excolit pietas deos, ..
11 veto esse tale luminis commercium.’ ..
12 itaque hodie nec lucernam de flamma deum ..
13 nec de lucerna fas est accendi sacrum. ..
14 Quot res contineat hoc argumentum utiles ..
15 non explicabit alius quam qui repperit. ..
16 significat primo saepe quos ipse alueris ..
17 tibi inveniri maxime contrarios; ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 12:++
11. digt.
18 secundum ostendit scelera non ira deum, ..
19 fatorum dicto sed puniri tempore; ..
20 novissime interdicit ne cum malefico ..
21 usum bonus consociet ullius rei. ..
12. digt. Malas esse divitias .
1 Opes invisae merito sunt forti viro, ..
2 quia dives arca veram laudem intercipit. ..
3 Caelo receptus propter virtutem Hercules, ..
4 cum gratulantes persalutasset deos, ..
5 veniente Pluto, qui Fortunae est filius, ..
6 avertit oculos. causam quaesivit Pater. ..
7 ‘odi’ inquit ‘illum quia malis amicus est ..
8 simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.’ ..
13. digt De leone regnante .
1 ‘Utilius homini nihil est quam recte loqui.’ ..
2 probanda cunctis est quidem sententia; ..
3 sed ad perniciem solet agi sinceritas, ..
4 ubi veritate plus valet mendacium. ..
...
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 16:00
14. digt. Idem .
1 Cum se ferarum regem fecisset leo, ..
2 et aequitatis vellet famam consequi, ..
3 a pristina deflexit consuetudine, ..
4 atque inter illas tenui contentus cibo ..
5 sancta incorrupta iura reddebat fide. ..
6 postquam labare coepit paenitentia, ... ..
15. digt. Prometheus .
1 ... a fictione veretri linguam mulieris. ..
2 adfinitatem traxit inde obscenitas. ..
16. digt. Idem .
1 Rogavit alter tribadas et molles mares ..
2 quae ratio procreasset, exposuit senex: ..
3 ‘Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis ..
4 qui, simul offendit ad fortunam, frangitur, ..
5 naturae partis veste quas celat pudor ..
6 cum separatim toto finxisset die, ..
7 aptare mox ut posset corporibus suis, ..
8 ad cenam est invitatus subito a Libero; ..
9 ubi inrigatus multo venas nectare ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 16:+
16. digt.
10 sero domum est reversus titubanti pede. ..
11 tum semisomno corde et errore ebrio ..
12 adplicuit virginale generi masculo, ..
13 et masculina membra adplicuit feminis. ..
14 ita nunc libido pravo fruitur gaudio.’ ..
17. digt. De capreis barbatis .
1 Barbam capellae cum impetrassent ab Iove, ..
2 hirci maerentes indignari coeperunt ..
3 quod dignitatem feminae aequassent suam. ..
4 ‘sinite,’ inquit, ‘illas gloria vana frui ..
5 et usurpare vestri ornatum muneris, ..
6 pares dum non sint vestrae fortitudini.’ ..
7 Hoc argumentum monet ut sustineas tibi ..
8 habitu esse similes qui sunt virtute impares. ..
18. digt. De fortunis hominum .
1 Cum de fortunis quidam quereretur suis, ..
2 Aesopus finxit consolandi hoc gratia. ..
3 ‘Vexata saevis navis tempestatibus ..
4 inter vectorum lacrimas et mortis metum, ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 16:++
18. digt.
5 faciem ad serenam subito ut mutatur dies, ..
6 ferri secundis tuta coepit flatibus ..
7 nimiaque nautas hilaritate extollere. ..
8 factus periclo sic gubernator sophus: ..
9 ‘parce gaudere oportet et sensim queri, ..
10 totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.’ ..
19. digt. Canum legati ad Iovem .
1 Canes legatos olim misere ad Iovem ..
2 melioris vitae tempus oratum suae, ..
3 ut sese eriperet hominum contumeliis, ..
4 furfuribus sibi consparsum quod panem darent ..
5 fimoque turpi maxime explerent famem. ..
6 profecti sunt legati non celeri pede; ..
7 dum naribus scrutantur escam in stercore, ..
8 citati non respondent. vix tandem invenit ..
9 eos Mercurius et turbatos adtrahit. ..
10 tum vero vultum magni ut viderunt Iovis, ..
11 totam timentes concacarunt regiam. ..
12 propulsi vero fustibus vadunt foras. ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 20:00
19. digt.
13 vetat dimitti magnus illos Iuppiter. ..
14 mirati sibi legatos non revertier, ..
15 turpe aestimantes aliquid commissum a suis, ..
16 post aliquod tempus alios adscribi iubent. ..
17 rumor legatos superiores prodidit; ..
18 timentes rursus aliquid ne simile accidat, ..
19 odore canibus anum, sed multo, replent. ..
20 mandant et orent ut dimittantur statim. ..
21 abeunt; rogantes aditum continuo impetrant. ..
22 consedit genitor tum deorum maximus ..
23 quassatque fulmen; tremere coepere omnia. ..
24 canes confusi, subitus quod fuerat fragor, ..
25 repente odorem mixtum cum merdis cacant. ..
26 reclamant omnes vindicandam iniuriam. ..
27 sic est locutus ante poenam Iuppiter: ..
28 ‘legatos non est regis non dimittere, ..
29 nec est difficile poenas culpae imponere. ..
30 sed hoc feretis pro ludibrio praemium: ..
31 non veto dimitti, verum cruciari fame, ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 20:+
19. digt.
32 ne ventrem continere non possint suum. ..
33 illi autem qui miserunt vos tam futtiles ..
34 numquam carebunt hominis contumelia.’ ..
35 Ita nunc legatos expectantes posteri, ..
36 novum ut venire quis videt culum olfacit. ..
20. digt. Serpens. Misericordia nociva .
1 Qui fert malis auxilium, post tempus dolet. ..
2 Gelu rigentem quidam colubram sustulit ..
3 sinuque fovit, contra se ipse misericors; ..
4 namque, ut refecta est, necuit hominem protinus. ..
5 hanc alia cum rogaret causam facinoris, ..
6 respondit: ‘ne quis discat prodesse improbis.’ ..
21. digt. Vulpes et draco .
1 Vulpes cubile fodiens dum terram eruit ..
2 agitque pluris altius cuniculos, ..
3 pervenit ad draconis speluncam intimam, ..
4 custodiebat qui thensauros abditos. ..
5 hunc simul aspexit: ‘oro ut inprudentiae ..
6 des primum veniam; deinde si pulchre vides ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 20:++
21. digt.
7 quam non conveniens aurum sit vitae meae, ..
8 respondeas clementer: quem fructum capis ..
9 hoc ex labore, quodve tantum est praemium ..
10 ut careas somno et aevum in tenebris exigas?’ ..
11 ‘nullum’ inquit ille, ‘verum hoc ab summo mihi ..
12 Iove adtributum est.’ ‘ergo nec sumis tibi ..
13 nec ulli donas quidquam?’ ‘sic fatis placet.’ ..
14 ‘nolo irascaris, libere si dixero: ..
15 dis est iratis natus qui est similis tibi.’ ..
16 Abiturus illuc quo priores abierunt, ..
17 quid mente caeca miserum torques spiritum? ..
18 tibi dico, avare, gaudium heredis tui, ..
19 qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, ..
20 qui tristis audis musicum citharae sonum, ..
21 quem tibiarum macerat iucunditas, ..
22 obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, ..
23 qui dum quadrantes aggeras patrimonio ..
24 caelum fatigas sordido periurio, ..
25 qui circumcidis omnem inpensam funeris, ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 24:00
21. digt.
26 Libitina ne quid de tuo faciat lucri. ..
22. digt. Phaedrus .
1 Quid iudicare cogitat livor modo? ..
2 licet dissimulet, pulchre tamen intellego. ..
3 quicquid putabit esse dignum memoria, ..
4 Aesopi dicet; si quid minus adriserit, ..
5 a me contendet fictum quovis pignore. ..
6 quem volo refelli iam nunc responso meo: ..
7 sive hoc ineptum sive laudandum est opus, ..
8 invenit ille, nostra perfecit manus. ..
9 sed exsequamur coepti propositum ordinem. ..
23. digt. De Simonide .
1 Homo doctus in se semper divitias habet. ..
2 Simonides, qui scripsit egregium melos, ..
3 quo paupertatem sustineret facilius, ..
4 circum ire coepit urbes Asiae nobiles, ..
5 mercede accepta laudem victorum canens. ..
6 hoc genere quaestus postquam locuples factus est, ..
7 redire in patriam voluit cursu pelagio; ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 24:+
23. digt.
8 erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula. ..
9 ascendit navem; quam tempestas horrida ..
10 simul et vetustas medio dissoluit mari. ..
11 hi zonas, illi res pretiosas colligunt, ..
12 subsidium vitae. quidam curiosior: ..
13 ‘Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?’ ..
14 ‘mecum’ inquit ‘mea sunt cuncta.’ tunc pauci enatant, ..
15 quia plures onere degravati perierant. ..
16 praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit, ..
17 nudos relinquunt. forte Clazomenae prope ..
18 antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi. ..
19 hic litterarum quidam studio deditus, ..
20 Simonidis qui saepe versus legerat, ..
21 eratque absentis admirator maximus, ..
22 sermone ab ipso cognitum cupidissime ..
23 ad se recepit; veste, nummis, familia ..
24 hominem exornavit. ceteri tabulam suam ..
25 portant, rogantes victum. quos casu obvios ..
26 Simonides ut vidit: ‘dixi’ inquit ‘mea ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 24:++
23. digt.
27 mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.’ ..
24. digt. Mons parturiens .
1 Mons parturibat, gemitus immanes ciens, ..
2 eratque in terris maxima expectatio. ..
3 at ille murem peperit. - Hoc scriptum est tibi, ..
4 qui, magna cum minaris, extricas nihil. ..
25. digt. Formica et musca .
1 Formica et musca contendebant acriter, ..
2 quae pluris esset. musca sic coepit prior: ..
3 ‘conferre nostris tu potes te laudibus? ..
4 moror inter aras, templa perlustro omnia; ..
5 ubi immolatur, exta praegusto deum; ..
6 in capite regis sedeo cum visum est mihi, ..
7 et matronarum casta delibo oscula; ..
8 laboro nihil atque optimis rebus fruor. ..
9 quid horum simile tibi contingit, rustica?’ ..
10 ‘est gloriosus sane convictus deum, ..
11 sed illi qui invitatur, non qui invisus est. ..
12 aras frequentas? nempe abigeris quom venis. ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 28:00
25. digt.
13 reges commemoras et matronarum oscula? ..
14 super etiam iactas tegere quod debet pudor. ..
15 nihil laboras? ideo, cum opus est, nihil habes. ..
16 ego grana in hiemem cum studiose congero, ..
17 te circa murum pasci uideo stercore; ..
18 aestate me lacessis; cum bruma est siles. ..
19 mori contractam cum te cogunt frigora, ..
20 me copiosa recipit incolumem domus. ..
21 satis profecto rettudi superbiam.’ ..
22 Fabella talis hominum discernit notas, ..
23 eorum qui se falsis ornant laudibus, ..
24 et quorum virtus exhibet solidum decus. ..
26. digt. Poeta .
1 Quantum valerent inter homines litterae ..
2 dixi superius; quantus nunc illis honos ..
3 a superis sit tributus tradam memoriae. ..
4 Simonides idem ille de quo rettuli, ..
5 victori laudem cuidam pyctae ut scriberet ..
6 certo conductus pretio, secretum petit. ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 28:+
26. digt.
7 exigua cum frenaret materia impetum, ..
8 usus poetae more est et licentia ..
9 atque interposuit gemina Ledae sidera, ..
10 auctoritatem similis referens gloriae. ..
11 opus adprobavit; sed mercedis tertiam ..
12 accepit partem. cum relicuam posceret: ..
13 ‘illi’ inquit ‘reddent quorum sunt laudis duae. ..
14 verum, ut ne irate te dimissum sentiant, ..
15 ad cenam mihi promitte; cognatos volo ..
16 hodie invitare, quorum es in numero mihi.’ ..
17 fraudatus quamvis et dolens iniuria, ..
18 ne male dimissus gratiam corrumperet, ..
19 promisit. rediit hora dicta, recubuit. ..
20 splendebat hilare poculis convivium, ..
21 magno adparatu laeta resonabat domus, ..
22 repente duo cum iuvenes, sparsi pulvere, ..
23 sudore multo diffluentes, corpore ..
24 humanam supra formam, cuidam servolo ..
25 mandant ut ad se provocet Simonidem; ..
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum) 32:00
26 illius interesse ne faciat moram. ..
27 homo perturbatus excitat Simonidem. ..
28 unum promorat vix pedem triclinio, ..
29 ruina camarae subito oppressit ceteros; ..
30 nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam. ..
31 ut est vulgatus ordo narratae rei ..
32 omnes scierunt numinum praesentiam ..
33 vati dedisse vitam mercedis loco. ..
27. digt. Poeta ad Particulonem (epilogus) .
1 Adhuc supersunt multa quae possim loqui, ..
2 et copiosa abundat rerum varietas; ..
3 sed temperatae suaves sunt argutiae, ..
4 inmodicae offendunt. quare, vir sanctissime, ..
5 Particulo, chartis nomen victurum meis, ..
6 Latinis dum manebit pretium litteris, ..
7 si non ingenium, certe brevitatem adproba; ..
8 quae commendari tanto debet iustius, ..
9 quanto poetae sunt molesti validius. ..
_____________________________________________________________________________..
ritmo diverso .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 547
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 5 [Fabulae Aesopiae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!