File n. 547 – 13:09 minuti – Phaedrus

PgDn n. 547 Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 5 [Fabulae Aesopiae]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 68 - FAB-PHAE                                Prossimo file n. 548
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)         0:00
0. digt.     Idem poeta                                                       .
  1  Aesopi nomen sicubi interposuero,                                       ..
  2  cui reddidi iam pridem quicquid debui,                                  ..
  3  auctoritatis esse scito gratia;                                         ..
  4  ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,                             .. 
  5  qui pretium operibus maius inveniunt, novo                              ..
  6  si marmori adscripserunt Praxitelen suo,                                ..
  7  trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.                                ..
  8  adeo fucatae plus vetustati favet                                       ..
  9  invidia mordax quam bonis praesentibus.                                 ..
 10  sed iam ad fabellam talis exempli feror.                                ..
1. digt.     Demetrius rex et Menander poeta                                  .
  1  Demetrius, qui dictus est Phalereus,                                    ..
  2  Athenas occupavit imperio inprobo.                                      ..
  3  ut mos est vulgi, passim et certatim ruit;                              ..
  4  ‘feliciter!’ succlamant. ipsi principes                                 ..
  5  illam osculantur qua sunt oppressi manum,                               ..
  6  tacite gementes tristem fortunae vicem.                                 ..
  7  quin etiam resides et sequentes otium,                                  ..
  8  ni defuisse noceat, repunt ultimi;                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
1. digt.
  9  in quis Menander, nobilis comoediis,                                    ..
 10  quas ipsum ignorans legerat Demetrius                                   ..
 11  et admiratus fuerat ingenium viri,                                      ..
 12  unguento delibutus, vestitu fluens,                                     ..
 13  veniebat gressu delicato et languido.                                   ..
 14  hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine:                                 ..
 15  ‘quisnam cinaedus ille in conspectum meum                               ..
 16  audet cevere?’ responderunt proximi:                                    ..
 17  ‘hic est Menander scriptor.’ mutatus statim                             ..
 18  ‘homo’ inquit ‘fieri non potest formosior.’                             ..
2. digt.     Viatores et latro                                                .
  1  Duo cum incidissent in latronem milites,                                ..
  2  unus profugit, alter autem restitit                                     ..
  3  et vindicavit sese forti dextera.                                       ..
  4  latrone exciso timidus accurrit comes                                   ..
  5  stringitque gladium, dein reiecta paenula                               ..
  6  ‘cedo’ inquit ‘illum; iam curabo sentiat                                ..
  7  quos attemptarit.’ tunc qui depugnaverat:                               ..
  8  ‘vellem istis verbis saltem adiuvisses modo;                            ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
2. digt.
  9  constantior fuissem vera existimans.                                    ..
 10  nunc conde ferrum, et linguam pariter, futile!                          ..
 11  ut possis alios ignorantes fallere,                                     ..
 12  ego, qui sum expertus quantis fugias viribus,                           ..
 13  scio quam virtuti non sit credendum tuae.’                              ..
 14  Illi adsignari debet haec narratio,                                     ..
 15  qui re secunda fortis est, dubia fugax.                                 ..
3. digt.     Calvus et musca                                                  .
  1  Calvi momordit musca nudatum caput,                                     ..
  2  quam opprimere captans alapam sibi duxit grauem.                        ..
  3  tunc illa inridens: ‘punctum volucris parvulae                          ..
  4  voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,                               ..
  5  iniuriae qui addideris contumeliam?’                                    ..
  6  respondit: ‘mecum facile redeo in gratiam,                              ..
  7  quia non fuisse mentem laedendi scio.                                   ..
  8  sed te, contempti generis animal inprobum,                              ..
  9  quae delectaris bibere humanum sanguinem,                               ..
 10  optem carere uel maiore incommodo.’                                     ..
 11  Hoc argumentum venia donari decet                                       ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)         4:00
3. digt.
 12  qui casu peccat. nam qui consilio est nocens,                           ..
 13  illum esse quavis dignum poena iudico.                                  ..
4. digt.     Asinus et porcellus                                              . 
  1  Quidam inmolasset verrem cum sancto Herculi,                            ..
  2  cui pro salute votum debebat sua,                                       ..
  3  asello iussit reliquias poni hordei.                                    ..
  4  quas aspernatus ille sic locutus est:                                   ..
  5  ‘libenter istum prorsus adpeterem cibum,                                ..
  6  nisi qui nutritus illo est iugulatus foret.’                            ..
  7  Huius respectu fabulae deterritus,                                      ..
  8  periculosum semper vitavi lucrum.                                       ..
  9  sed dicis: ‘qui rapuere divitias, habent.’                              ..
 10  numeremus agedum qui deprensi perierunt;                                ..
 11  maiorem turbam punitorum reperies.                                      ..
 12  paucis temeritas est bono, multis malo.                                 ..
5. digt.     Scurra et rusticus                                               .
  1  Pravo favore labi mortales solent                                       ..
  2  et, pro iudicio dum stant erroris sui,                                  ..
  3  ad paenitendum rebus manifestis agi.                                    ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
5. digt.
  4  Facturus ludos dives quidam nobilis                                     ..
  5  proposito cunctos invitavit praemio,                                    ..
  6  quam quisque posset ut novitatem ostenderet.                            ..
  7  venere artifices laudis ad certamina;                                   ..
  8  quos inter scurra, notus urbano sale,                                   ..
  9  habere dixit se genus spectaculi                                        ..
 10  quod in theatro numquam prolatum foret.                                 ..
 11  dispersus rumor civitatem concitat.                                     ..
 12  paulo ante vacua turbam deficiunt loca.                                 ..
 13  in scena vero postquam solus constitit                                  ..
 14  sine adparatu, nullis adiutoribus,                                      ..
 15  silentium ipsa fecit expectatio.                                        ..
 16  ille in sinum repente demisit caput,                                    ..
 17  et sic porcelli vocem est imitatus sua,                                 ..
 18  verum ut subesse pallio contenderent                                    ..
 19  et excuti iuberent. quo facto, simul                                    ..
 20  nihil est repertum, multis onerant lancibus                             ..
 21  hominemque plausu prosequuntur maximo.                                  ..
 22  hoc vidit fieri rusticus: ‘non mehercule                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
 23  me vincet’ inquit, et statim professus est                              ..
 24  idem facturum melius se postridie.                                      ..
 25  fit turba maior. iam favor mentes tenet                                 ..
 26  et derisuri, non spectaturi, sedent.                                    ..
 27  uterque prodit. scurra degrunnit prior,                                 ..
 28  movetque plausus et clamores suscitat.                                  ..
 29  tunc simulans sese vestimentis rusticus                                 ..
 30  porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,                             ..
 31  sed, in priore quia nil compererant, latens),                           ..
 32  pervellit aurem vero, quem celaverat,                                   ..
 33  et cum dolore vocem naturae exprimit.                                   ..
 34  adclamat populus scurram multo similius                                 ..
 35  imitatum, et cogit rusticum trudi foras.                                ..
 36  at ille profert ipsum porcellum e sinu,                                 ..
 37  turpemque aperto pignore errorem probans:                               ..
 38  ‘en hic declarat quales sitis iudices!’                                 ..
6. digt.     Calvus et quidam pilis defectus                                  .
  1  Invenit calvus forte in trivio pectinem.                                ..
  2  accessit alter aeque defectus pilis.                                    ..
  3  ’heia’ inquit ’in commune quodcumque est lucri!’                        ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)         8:00
6. digt.
  4  ostendit ille praedam et adiecit simul:                                 ..
  5  ‘superum voluntas favit; sed fato invido                                ..
  6  carbonem, ut aiunt, pro thensauro invenimus.’                           ..
  7  Quem spes delusit, huic querela convenit.                               ..
7. digt.     Procax tibicen                                                   .
  1  Ubi vanus animus aura captus frivola                                    ..
  2  adripuit insolentem sibi fiduciam,                                      ..
  3  facile ad derisum stulta levitas ducitur.                               ..
  4  Princeps tibicen notior paulo fuit,                                     ..
  5  operam Bathyllo solitus in scena dare.                                  ..
  6  is forte ludis, non satis memini quibus,                                ..
  7  dum pegma rapitur, concidit casu gravi                                  ..
  8  necopinus et sinistram fregit tibiam,                                   ..
  9  duas cum dextras maluisset perdere.                                     ..
 10  inter manus sublatus et multum gemens                                   ..
 11  domum refertur. aliquot menses transeunt,                               ..
 12  ad sanitatem dum venit curatio.                                         ..
 13  ut spectatorum mos est, id lepidum genus                                ..
 14  desiderare coepit, cuius flatibus                                       ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
7. digt.
 15  solebat excitari saltantis vigor.                                       ..
 16  erat facturus ludos quidam nobilis.                                     ..
 17  ut rursus incipiebat Princeps ingredi,                                  ..
 18  adducit pretio precibus ut tantummodo                                   ..
 19  ipso ludorum ostenderet sese die.                                       ..
 20  qui simul advenit, rumor de tibicine                                    ..
 21  fremit in theatro: quidam adfirmant mortuum,                            ..
 22  quidam in conspectum proditurum sine mora.                              ..
 23  aulaeo misso, devolutis tonitribus,                                     ..
 24  di sunt locuti more translaticio.                                       ..
 25  tunc chorus ignotum more docto canticum                                 ..
 26  insonuit, cuius haec fuit sententia:                                    ..
 27  ’laetare, incolumis Roma, salvo principe!’                              ..
 28  in plausus consurrectum est. iactat basia                               ..
 29  tibicen; gratulari fautores putat.                                      ..
 30  equester ordo stultum errorem intellegit                                ..
 31  magnoque risu canticum repeti iubet.                                    ..
 32  iteratur illud. homo meus se in pulpito                                 ..
 33  totum prosternit. plaudit inludens eques;                               ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
7. digt.
 34  rogare populus hunc choro veniam aestimat.                              ..
 35  ut vero cuneis notuit res omnibus,                                      ..
 36  Princeps, ligato crure nivea fascia,                                    ..
 37  niveisque tunicis, niveis etiam calceis,                                ..
 38  superbiens honore divinae domus,                                        ..
 39  ab universis capite est protrusus foras.                                ..
8. digt.     Tempus                                                           .
  1  Cursu volucri, pendens in novacula,                                     ..
  2  calvus, comosa fronte, nudo corpore,                                    ..
  3  quem si occuparis, teneas, elapsum semel                                ..
  4  non ipse possit Iuppiter reprehendere,                                  ..
  5  occasionem rerum significat brevem.                                     ..
  6  Effectus impediret ne segnis mora,                                      ..
  7  finxere antiqui talem effigiem Temporis.                                ..
9. digt.     Taurus et vitulus                                                .
  1  Angusto in aditu taurus luctans cornibus                                ..
  2  cum vix intrare posset ad praesepia,                                    ..
  3  monstrabat vitulus quo se pacto flecteret.                              ..
  4  ‘tace’ inquit; ‘ante hoc novi quam tu natus es.’                        ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)        12:00
9. digt.
  5  Qui doctiorem emendat sibi dici putet.                                  ..
10. digt.    Canis et sus et venator                                          .
  1  Adversus omnes fortis et velox feras                                    ..
  2  canis cum domino semper fecisset satis,                                 ..
  3  languere coepit annis ingravantibus.                                    ..
  4  aliquando obiectus hispidi pugnae suis,                                 ..
  5  adripuit aurem; sed cariosis dentibus                                   ..
  6  praedam dimisit. hic tunc venator dolens                                ..
  7  canem obiurgabat. contra cui latrans senex:                             ..
  8  ‘non te destituit animus, sed vires meae.                               ..
  9  quod fuimus laudas, si iam damnas quod sumus.’                          ..
 10  hoc cur, Philete, scripserim pulchre uides.                             ..
_____________________________________________________________________________..

ritmo diverso .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 548
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler appendix Perottina [Fabulae Aesopiae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: