File n. 548 – 31:46 minuti – Phaedrus

PgDn n. 548 Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler appendix Perottina [Fabulae Aesopiae]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …)
= archivio n. 68 - FAB-PHAE + archivio n. 69 - TXT-EXTR             Ultimo file
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)        0:00
1. digt.     Simius et vulpes                                                 .
  1  Vulpem rogabat partem caudae simius,                                    ..
  2  contegere honeste posset ut nudas nates;                                ..
  3  cui sic maligna: ‘longior fiat licet,                                   ..
  4  tamen illam citius per lutum et spinas traham,                          ..
  5  quam partem quamvis parvam inpertiar tibi.’                             .. 
2. digt.     Auctor                                                           .       
  1  Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,                                ..
  2  nequitia pariter laudat et frugalitas,                                  ..
  3  sed haec simpliciter; illa tacite irascitur.                            ..
3. digt.     Auctor                                                           .
  1  Arbitrio si natura finxisset meo                                        ..
  2  genus mortale, longe foret instructius:                                 ..
  3  nam cuncta nobis adtribuisset commoda,                                  ..
  4  quaecumque indulgens Fortuna animali dedit:                             ..
  5  elephanti vires, et leonis impetum,                                     ..
  6  cornicis aevum, gloriam tauri trucis,                                   ..
  7  equi velocis placidam mansuetudinem,                                    ..
  8  et adesset homini sua tamen sollertia.                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)           
3. digt.
  9  nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,                                  ..
 10  haec qui negavit magno consilio hominibus                               ..
 11  ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.                               ..
 12  ergo contenti munere invicti Iovis                                      ..
 13  fatalis annos decurramus temporis,                                      ..
 14  nec plus conemur quam sinit mortalitas.                                 ..
4. digt.     Mercurius et duae mulieres                                       .
  1  Mercurium hospitio mulieres olim duae                                   ..
  2  inliberali et sordido receperant:                                       ..
  3  quarum una in cunis parvum habebat filium,                              ..
  4  quaestus placebat alteri meretricius.                                   ..
  5  ergo ut referret gratiam officiis parem,                                ..
  6  abiturus et iam limen excedens ait:                                     ..
  7  ‘deum videtis; tribuam vobis protinus,                                  ..
  8  quod quaeque optarit.’ mater suppliciter rogat,                         ..
  9  barbatum ut videat natum quam primum suum;                              ..
 10  moecha, ut sequatur sese quicquid tetigerit.                            ..
 11  volat Mercurius, intro redeunt mulieres.                                ..
 12  barbatus infans ecce vagitus ciet.                                      ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
4. digt.
 13  id forte meretrix cum rideret validius,                                 ..
 14  nares replevit humor, ut fieri solet.                                   ..
 15  emungere igitur se volens prendit manu                                  ..
 16  traxitque ad terram nasi longitudinem,                                  ..
 17  et aliam ridens ipsa ridenda extitit.                                   ..
5. digt.     Prometheus et Dolus                                              .
  1  Olim Prometheus saeculi figulus novi                                    ..
  2  cura subtili Veritatem fecerat,                                         ..
  3  ut iura posset inter homines reddere.                                   ..
  4  subito accersitus nuntio magni Iovis                                    ..
  5  conmendat officinam fallaci Dolo,                                       ..
  6  in disciplinam nuper quem receperat.                                    ..
  7  hic studio accensus, facie simulacrum pari,                             ..
  8  una statura, simile et membris omnibus,                                 ..   
  9  dum tempus habuit, callida finxit manu.                                 ..
 10  quod prope iam totum mire cum positum foret,                            ..
 11  lutum ad faciendos illi defecit pedes.                                  ..
 12  redit magister, quo festinanter Dolus                                   ..
 13  metu turbatus in suo sedit loco.                                        ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)        4:00
5. digt.
 14  mirans Prometheus tantam similitudinem,                                 ..
 15  propriae videri voluit artis gloriam.                                   ..
 16  igitur fornaci pariter duo signa intulit;                               ..
 17  quibus percoctis atque infuso spiritu,                                  ..
 18  modesto gressu sancta incessit Veritas;                                 ..
 19  at trunca species haesit in vestigio.                                   ..
 20  tunc falsa imago atque operis furtivi labor                             ..
 21  mendacium adpelllatum est; quod negantibus                              ..
 22  pedes habere facile et ipse adsentio.                                   ..
6. digt.     Nihil diu occultum                                               . 
  1  Simulata interdum initio prosunt hominibus,                             ..
  2  sed tempore ipso tamen adparet veritas.                                 ..
7. digt.     Auctor                                                           .
  1  Ixion quod versari narratur rota,                                       ..
  2  volubilem Fortunam iactari docet.                                       ..
  3  adversus altos Sisyphus montes agit                                     ..
  4  saxum labore summo, quod de vertice,                                    ..
  5  sudore semper inrito revolvitur.                                        ..
  6  ostendit hominum sine fine esse miserias.                               ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
7. digt.
  7  quod stans in amne Tantalus medio sitit,                                ..
  8  avari describuntur, quos circumfluit                                    ..
  9  usus bonorum, sed nil possunt tangere.                                  ..
 10  urnis scelestae Danaides portant aquas,                                 ..
 11  pertusa nec conplere possunt dolia;                                     ..
 12  immo, luxuriae quicquid dederis, perfluet.                              ..
 13  novem porrectus Tityos est per iugera,                                  ..
 14  tristi renatum suggerens poenae iecur;                                  ..
 15  quo quis maiorem possidet terrae locum,                                 ..
 16  hoc demonstratur cura graviore adfici.                                  ..
 17  consulto involvit veritatem antiquitas,                                 ..
 18  ut sapiens intellegeret, erraret rudis.                                 ..
8. digt.     Auctor                                                           .
  1  'Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,                           ..
  2  qui Delphos et formosum Parnasum incolis.'                              ..
  3  quid o sacratae vatis horrescunt comae,                                 ..
  4  tripodes moventur, mugit adytis Religio,                                ..
  5  tremuntque lauri et ipse pallescit dies.                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
8. digt.
  6  voces resolvit icta Pytho numine:                                       ..
  7  ’audite gentes Delii monitus dei:                                       ..
  8  pietatem colite; vota superis reddite;                                  ..
  9  patriam, parentes, natos, castas coniuges                               ..
 10  defendite armis, hostem ferro pellite;                                  ..
 11  amicos sublevate; miseris parcite;                                      ..
 12  bonis favete, subdolis ite obviam;                                      ..
 13  delicta vindicate; castigate impios;                                    ..
 14  punite turpi thalamos qui violant stupro;                               ..
 15  malos cavete; nulli nimium credite.’                                    ..
 16  haec elocuta concidit virgo furens:                                     ..
 17  furens profecto, nam quae dixit perdidit.                               ..
9. digt.     Aesopus et scriptor                                              .
  1  Aesopo quidam scripta recitarat mala,                                   ..
  2  in quis inepte multum se iactaverat.                                    ..
  3  scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,                              ..
  4  ’numquid tibi,’ inquit, ’visus sum superbior?                           ..
  5  haud vana nobis ingeni fiducia est.’                                    ..
  6  confectus ille pessimo volumine:                                        ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)        8:00
9. digt.
  7  ’ego,’ inquit, ’quod te laudas vehementer probo,                        ..
  8  namque hoc ab alio numquam continget tibi.’                             ..
10. digt.    Pompeius Magnus et eius miles                                    .
  1  Magni Pompeii miles vasti corporis                                      ..
  2  fracte loquendo et ambulando molliter                                   ..
  3  famam cinaedi traxerat certissimam.                                     ..
  4  hic insidiatus nocte iumentis ducis,                                    ..
  5  cum veste et auro et magno argenti pondere                              ..
  6  avertit mulos. factum rumor dissipat;                                   ..
  7  arguitur miles, rapitur in praetorium.                                  ..
  8  tum Magnus: ‘quid ais? tune me, conmilito,                              ..
  9  spoliare es ausus?’ ille continuo excreat                               ..
 10  sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.                           ..
 11  ‘sic, imperator, oculi extillescant mei,                                ..
 12  si vidi aut tetigi.’ tum vir animi simplicis                            ..
 13  id dedecus castrorum propelli iubet,                                    ..
 14  nec cadere in illum credit tantam audaciam.                             ..
 15  breve tempus intercessit, et fidens manu                                ..
 16  unum e Romanis provocabat barbarus.                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
10. digt.
 17  sibi quisque metuit; primi quin mussant duces,                          ..
 18  tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus,                               ..
 19  adit sedentem pro tribunali ducem,                                      ..
 20  et voce molli: ‘licet?’ enimvero eici                                   ..
 21  virum ut in re atroci Magnus stomachans imperat.                        ..
 22  tum quidam senior ex amicis principis:                                  ..
 23  ‘hunc ego conmitti satius Fortunae arbitror,                            ..
 24  in quo iactura levis est, quam fortem virum,                            ..
 25  qui casu victus temeritatis te arguat.’                                 ..
 26  adsensit Magnus et permisit militi                                      ..
 27  prodire contra; qui mirante exercitu,                                   ..
 28  dicto celerius hostis abscidit caput                                    ..
 29  victorque rediit. his tunc Pompeius super:                              ..
 30  ‘corona, miles, equidem te dono libens,                                 ..
 31  quia vindicasti laudem Romani imperi;                                   ..
 32  sed extillescant oculi sic,’ inquit, ‘mei,'                             ..
 33  turpe illud imitans ius iurandum militis,                               ..
 34  'nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.’                               ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
11. digt.    Iuno, Venus et gallina                                           .
  1  Cum castitatem Iuno laudaret suam,                                      ..
  2  iocunditatis causam non reppulit(?) Venus,                              ..
  3  nullamque ut adfirmaret esse illi parem,                                ..
  4  interrogasse sic gallinam dicitur:                                      ..
  5  ‘dic sodes, quanto possis satiari cibo.’                                ..
  6  respondit illa: ‘quicquid dederis, satis erit,                          ..
  7  sic, ut concedas pedibus aliquid scalpere.’                             ..
  8  ‘ne scalpas,’ inquit, ‘satis est modius tritici?’                       ..
  9  ‘plane, immo nimium est, sed permitte scalpere.’                        ..
 10  ‘ex toto, nequid scalpas, quid desideras?’                              ..
 11  tum denique illa fassa est naturae malum:                               ..
 12  ‘licet horreum mihi pateat, ego scalpam tamen.’                         ..
 13  risisse Iuno dicitur Veneris iocos,                                     ..
 14  quia per gallinam denotavit feminas.                                    ..
12. digt.    Paterfamilias et Aesopus                                         .
  1  Paterfamilias saevum habebat filium.                                    ..
  2  hic e conspectu cum patris recesserat,                                  ..
  3  verberibus servos adficiebat plurimis                                   ..
  4  et exercebat fervidam adolescentiam.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)       12:00
12. digt.
  5  Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:                                  ..
  6  ‘quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.                               ..
  7  is cum refugiens inpari collo iugum                                     ..
  8  aetatis excusaret vires languidas:                                      ..
  9  ‘non est quod timeas,’ inquit illi rusticus                             ..
 10  ‘non ut labores facio, sed ut istum domes,                              ..
 11  qui calce et cornu multos reddit debiles.’                              ..
 12  et tu nisi istum tecum assidue retines                                  ..
 13  feroxque ingenium conprimis clementia,                                  ..
 14  vide, ne querela maior accrescat domus.’                                ..
 15  atrocitati mansuetudo est remedium.                                     ..
13. digt.    Aesopus et victor gymnicus                                       .
  1  Victorem forte gymnici certaminis                                       ..
  2  iactantiorem cum vidisset Phryx sophus,                                 ..
  3  interrogavit, an plus adversarius                                       ..
  4  valuisset eius? Ille: ‘ne istud dixeris;                                ..
  5  multo fuere vires maiores meae.’                                        ..
  6  ‘quod,’ inquit, ‘ergo, stulte, meruisti decus,                          ..
  7  minus valentem si vicisti fortior?                                      ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
13. digt.
  8  ferendus esses, forte si te diceres                                     ..
  9  superasse, melior qui fuisset viribus.’                                 ..
14. digt.    Asinus ad lyram                                                  .
  1  Asinus iacentem vidit in prato lyram.                                   ..
  2  accessit et temptavit chordas ungula;                                   ..
  3  sonuere tactae. ‘bella res mehercules                                   ..
  4  male cessit,’ inquit, ‘artis quia sum nescius.                          ..
  5  si repperisset aliquis hanc prudentior,                                 ..
  6  divinis aures oblectasset cantibus.’                                    ..
  7  sic saepe ingenia calamitate intercidunt.                               ..
15. digt.    Mulier vidua et miles                                            .
  1  Per aliquot annos quaedam dilectum virum                                ..
  2  amisit et sarcophago corpus condidit;                                   ..
  3  a quo revelli nullo cum posset modo                                     ..
  4  et in sepulcro lugens vitam degeret,                                    ..
  5  claram adsecuta est famam castae virginis.                              ..
  6  interea fanum qui conpilarant Iovis,                                    ..
  7  cruci suffixi luerunt poenas numini.                                    ..
  8  horum reliquias nequis posset tollere,                                  ..

= archivio n. 69 - TXT-EXTRGajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
15. digt.
  9  custodes dantur milites cadaverum                                       ..
 10  monumentum iuxta, mulier quo se incluserat.                             ..
 11  aliquando sitiens unus de custodibus                                    ..
 12  aquam rogavit media nocte ancillulam,                                   ..
 13  quae forte dominae tunc adsistebat suae                                 ..
 14  dormitum eunti; namque lucubraverat                                     ..
 15  et usque in serum vigilias perduxerat.                                  ..
 16  paulum reclusis foribus miles prospicit                                 ..
 17  videtque et aegram et facie pulchra feminam.                            ..
 18  correptus animus ilico succenditur                                      ..
 19  et uritur sensim inpudentis cupiditas.                                  ..
 20  sollers acumen mille causas invenit,                                    ..
 21  per quas videre posset viduam saepius.                                  ..
 22  cotidiana capta consuetudine                                            ..
 23  paulatim facta est advenae submissior;                                  ..
 24  mox artiore vinxit animum copula.                                       ..
 25  hic dum consumit noctes custos diligens,                                ..
 26  desideratum est corpus ex una cruce.                                    ..
 27  turbatus miles factum exponit mulieri.                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)       16:00
15. digt.
 28  at sancta mulier: ‘non est quod timeas,’ ait,                           ..
 29  virique corpus tradit figendum cruci,                                   ..
 30  ne subeat ille poenas neglegentiae.                                     ..
 31  sic turpitudo laudis obsedit locum.                                     ..
16. digt.    Duo iuvenes sponsi dives et pauper                               .
  1  Unam expetebant virginem iuvenes duo;                                   ..
  2  vicit locuples genus et formam pauperis.                                ..
  3  ut nuptiarum dictus advenit dies,                                       ..
  4  amans dolorem quia non poterat perpeti,                                 ..
  5  maerens propinquos contulit se in hortulos,                             ..
  6  quos ultra paulo villa splendida divitis                                ..
  7  erat acceptura virginem e matris sinu,                                  ..
  8  parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.                             ..
  9  pompa explicatur, turba concurrit frequens,                             ..
 10  et coniugalem praebet Hymenaeus facem.                                  ..
 11  asellus autem, qui solebat pauperi                                      ..
 12  quaestum referre, stabat portae in limine.                              ..
 13  illum puellae casu conducunt suae,                                      ..
 14  viae labores teneros ne laedant pedes.                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
16. digt.
 15  repente caelum, Veneris misericordia,                                   ..
 16  ventis movetur, intonat mundi fragor                                    ..
 17  noctemque densis horridam nimbis parat:                                 ..
 18  lux rapitur oculis et simul vis grandinis                               ..
 19  effusa trepidos passim comites dissipat,                                ..
 20  sibi quemque cogens petere praesidium fuga.                             ..
 21  asellus notum proximum tectum subit                                     ..
 22  et voce magna sese venisse indicat.                                     ..
 23  procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem                           ..
 24  et admirantur: deinde domino nuntiant.                                  ..
 25  inter sodales ille paucos accubans                                      ..
 26  amorem crebris avocabat poculis.                                        ..
 27  ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis                                    ..
 28  hortante Baccho et Venere, dulces perficit                              ..
 29  aequalitatis inter plausus nuptias.                                     ..
 30  quaerunt parentes per praeconem filiam;                                 ..
 31  novus maritus coniuge amissa dolet.                                     ..
 32  quid esset actum postquam populo innotuit,                              ..
 33  omnes favorem conprobarunt caelitum.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)       20:00
17. digt.    Aesopus et domina                                                .
  1  Aesopus turpi cum serviret feminae,                                     ..
  2  quae se expingendo totum intricaret diem,                               ..
  3  vestem, uniones, aurum, argentum sumeret,                               ..
  4  nec inveniret digito qui se tangeret:                                   ..
  5  ’licetne paucis?’ inquit. ’dicas.’ ’censeo,                             ..
  6  quidvis efficies, cultum si deposueris.’                                ..
  7  ’adeone per me videor tibi meliuscula?’                                 ..
  8  ’immo, nisi dederis, sponda cessabit tua.'                              ..
  9  ’at non cessabunt latera,’ respondit, ’tua,’                            ..
 10  et obiurgari iussit servum garrulum.                                    ..
 11  post paulo armillam tollit fur argenteam.                               ..
 12  eam non adparere ut dictum est mulieri,                                 ..
 13  furore plena vocat(?) omnes et verbera                                  ..
 14  proponit gravia, verum si non dixerint.                                 ..
 15  ’aliis minare,’ inquit, ’me non falles, era;                            ..
 16  flagris sum caesus, verum quia dixi modo.’                              ..
18. digt.    Gallus lectica a felibus vectus                                  .
  1  Feles habebat gallus lecticarios.                                       ..
  2  hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,                                    ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
18. digt.
  3  sic est locuta: ’moneo praecaveas dolum;                                ..
  4  istorum vultus namque si consideras,                                    ..
  5  praedam portare iudices, non sarcinam.’                                 ..
  6  postquam esurire societas coepit fera,                                  ..
  7  discerpsit dominum et fecit partes facinoris.                           ..    
19. digt.    Scrofa parturiens et lupus                                       .
  1  Premente partu scrofa cum gemeret iacens,                               ..
  2  accurrit lupus et obstetricis partibus                                  ..
  3  se posse fungi dixit, promittens opem.                                  ..
  4  quae vero nosset pectoris fraudem inprobi,                              ..
  5  suspectum officium repudiavit malefici                                  ..
  6  et: ’satis est,’ inquit, ’si recedis longius.’                          ..
  7  quod si perfidiae se conmisisset lupi,                                  ..
  8  pari dolore fata deflesset sua.                                         ..
20. digt.    Aesopus et servus profugus                                       .
  1  Servus profugiens dominum naturae asperae,                              ..
  2  Aesopo occurrit notus e vicinia.                                        ..
  3  ’quid tu confusus?’ ’dicam tibi clare, pater,                           ..
  4  hoc namque es dignus adpellari nomine,                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
20. digt.
  5  tuto querela quia apud te deponitur.                                    ..
  6  plagae supersunt, desunt mihi cibaria;                                  ..
  7  subinde ad villam mittor sine viatico.                                  ..
  8  domi si cenat, totis persto noctibus,                                   ..
  9  sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.                             ..
 10  emerui libertatem, canus servio.                                        ..
 11  ullius essem culpae mihi si conscius,                                   ..
 12  aequo animo ferrem: numquam sum factus satur                            ..
 13  et super infelix saevum patior dominium.                                ..
 14  has propter causas et quas longum est promere,                          ..
 15  abire destinavi, quo tulerint pedes.’                                   ..
 16  ’ergo,’ inquit, ’audi: cum mali nil feceris,                            ..
 17  haec experiris, ut refers, incommoda:                                   ..
 18  quid si peccaris? quae te passurum putas?’                              ..
 19  tali consilio est a fuga deterritus.                                    ..
21. digt.    Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus                        .
  1  Equum a quadriga multis palmis nobilem                                  ..
  2  abegit quidam et in pistrinum vendidit.                                 ..
  3  productus ad bibendum cum foret a molis,                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)       24:00
21. digt.
  4  in circum aequales ire conspexit suos,                                  ..
  5  ut grata ludis redderent certamina.                                     ..
  6  lacrimis obortis: ’ite felices,’ ait,                                   ..
  7  'celebrate sine me cursu sollemnem diem;                                ..
  8  ego quo scelesta furis adtraxit manus,                                  ..
  9  ibi sorte tristi fata deflebo mea.'                                     ..
22. digt.    Ursus esuriens                                                   .
  1  Si quando in silvis urso desunt copiae,                                 ..
  2  scopulosum ad littus currit et prendens petram                          ..
  3  pilosa crura sensim demittit vado;                                      ..
  4  quorum inter villos simul haeserunt canceres,                           ..
  5  in terram adripiens excutit praedam maris                               ..
  6  escaque fruitur passim collecta vafer.                                  ..
  7  ergo etiam stultis acuit ingenium fames.                                ..
23. digt.    Viator et corvus                                                 .
  1  Quidam per agros devium carpens iter                                    ..
  2  ’ave’ exaudivit et moratus paululum,                                    ..
  3  adesse ut vidit neminem, cepit gradum.                                  ..
  4  iterum salutat idem ex oculto sonus.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
23. digt.
  5  voce hospitali confirmatus restitit,                                    ..
  6  ut, quisquis esset, par officium reciperet.                             ..
  7  cum circumspectans errore haesisset diu                                 ..
  8  et perdidisset tempus aliquot milium,                                   ..
  9  ostendit sese corvus et supervolans                                     ..
 10  ’ave’ usque ingessit. tum se lusum intellegens:                         ..
 11  ’at male tibi sit,’ inquit, ’ales pessime,                              ..
 12  qui festinantis sic detinuisti pedes.’                                  ..
24. digt.    Pastor et capella                                                .
  1  Pastor capellae cornu baculo fregerat:                                  ..
  2  rogare coepit, ne se domino proderet.                                   ..
  3  ’quamvis indigne laesa, reticebo tamen;                                 ..
  4  sed res clamabit ipsa, quid deliqueris.’                                ..
25. digt.    Serpens et lacerta                                               .
  1  Serpens lacertam forte adversam prenderat;                              ..
  2  quam devorare patula cum vellet gula,                                   ..
  3  adripuit illa prope iacentem surculum,                                  ..
  4  et pertinaci morsu transversum tenens,                                  ..
  5  avidum sollerti rictum frenavit mora.                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
25. digt.
  6  praedam dimisit ore serpens inritam.                                    ..
26. digt.    Cornix et ovis                                                   .
  1  Odiosa cornix super ovem consederat;                                    ..
  2  quam dorso cum tulisset invita et diu:                                  ..
  3  ’hoc,’ inquit, ’si dentato fecisses cani,                               ..
  4  poenas dedisses.’ illa contra pessima:                                  ..
  5  ’despicio inermes, eadem cedo fortibus;                                 ..
  6  scio quem lacessam, cui dolosa blandiar;                                ..
  7  ideo senectam mille in annos prorogo.’                                  ..
27. digt.    Servus et dominus                                                .
  1  Cum servus nequam Socrati malediceret,                                  ..
  2  uxorem domini qui corrupisset sui,                                      ..
  3  idque ille sciret notum circumstantibus:                                ..
  4  ’places tibi,’ inquit, ’quia cui non debes places;                      ..
  5  sed non inpune, quia cui debes non places.’                             ..
28. digt.    Lepus et bubulcus                                                .
  1  Cum venatorem celeri pede fugeret lepus                                 ..
  2  et a bubulco visus veprem inreperet:                                    ..
  3  ’per superos oro perque spes omnes tuas,                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)       28:00
28. digt.
  4  ne me indices, bubulce; nihil umquam mali                               ..
  5  huic agro feci.’ et rusticus: ’ne timueris;                             ..
  6  late securus.’ iamque venator sequens:                                  ..
  7  ’quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?’                             ..
  8  ’venit, sed abiit hac ad laevam;’ et dexteram                           ..
  9  demonstrat nutu partem. venator citus                                   ..
 10  non intellexit seque e conspectu abstulit.                              ..
 11  tunc sic bubulcus: ’ecquid est gratum tibi,                             ..
 12  quod te celavi?’ ’linguae prorsus non nego                              ..
 13  habere atque maximas me gratias;                                        ..
 14  verum oculis ut priveris opto perfidis.’                                ..
29. digt.    Meretrix et iuvenis                                              .
  1  Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,                                ..
  2  et ille laesus multis saepe iniuriis                                    ..
  3  tamen praeberet sese facilem mulieri,                                   ..
  4  sic insidiatrix: ’omnes muneribus licet                                 ..
  5  contendant, ego te plurimi facio tamen.’                                ..
  6  iuvenis recordans quotiens deceptus foret:                              ..
  7  ’lubenter.’ inquit, ’mea lux, hanc vocem audio,                         ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
29. digt.
  8  non quia fidelis, sed quod iocunda est mihi.’                           ..
30. digt.    Fiber                                                            .
  1  Canes effugere cum iam non posset fiber,                                ..
  2  (Graeci loquaces quem dixerunt castorem                                 ..
  3  et indiderunt bestiae nomen dei,                                        ..
  4  illi, qui iactant se verborum copia:)                                   ..
  5  abripere morsu fertur testiculos sibi,                                  ..
  6  quia propter illos sentiat sese peti.                                   ..
  7  divina quod ratione fieri non negem;                                    ..
  8  venator namque simul invenit remedium,                                  ..
  9  omittit ipsum persequi et vocat canes.                                  ..
 10  hoc si praestare possent homines, ut suo                                ..
 11  vellent carere, tuti posthac viverent;                                  ..
 12  haud quisquam insidias nudo faceret corpori.                            ..
31. digt.    Papilio et vespa                                                 .
  1  Papilio vespam praetervolitans viderat.                                 ..
  2  'o sortem iniquam! dum vivebant corpora,                                ..
  3  quorum ex reliquiis animam nos accepimus,                               ..
  4  ego eloquens in pace, fortis proeliis,                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)       32:00
31. digt.
  5  arte omni princeps inter aequales fui.                                  ..
  6  en cuncta! levitas putris et volito cinis!                              ..
  7  tu qui fuisti mulus clitellarius,                                       ..
  8  quemcumque visum est laedis infixo aculeo.'                             ..
  9  et vespa dignam moribus vocem edidit:                                   ..
 10  ’non qui fuerimus, sed qui nunc simus, vide.’                           ..
32. digt.    Terraneola et vulpes                                             .
  1  Avis, quam dicunt terraneolam rustici,                                  ..
  2  in terra nidum quia conponit scilicet,                                  ..
  3  forte occucurrit inprobae vulpeculae;                                   ..
  4  qua visa, pennis altius se sustulit.                                    ..
  5  ’salve,’ inquit illa, ’cur me fugisti, obsecro?                         ..
  6  quasi non abunde sit mihi in prato cibus.                               ..
  7  grilli, scarabei, locustarum copia:                                     ..
  8  nihil est, quod metuas, ego te multum diligo                            ..
  9  propter quietos mores et vitam probam.’                                 ..
 10  respondit contra: ’tu quidem bene praedicas;                            .. 
 11  in campo non sum, sed sub dio, par tibi.                                ..
 12  quin sequere; tibi salutem conmitto meam.’                              ..
_____________________________________________________________________________..

ritmo diverso .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Ultimo file
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: