File n. 55 – 9:50 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 56
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 55 Publius Vergilius Maro: Æneiden 9,450-589 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
450              Victores   praeda Rutuli   spoliisque potiti              [ ]
451             Volcentem exanimum   flentes in castra ferebant.           [ ]
452         nec minor in   castris luctus   Rhamnete reperto               [ ]
453           exsangui et   primis una   tot caede peremptis,              [ ]
454                Serranoque Numa  -que. ingens concursus ad ipsa         [1]
455              corpora seminecis  -que viros, tepidaque recentem         [ ]
456          caede locum et plenos   spumanti sanguine rivos.              [ ]
457          agnoscunt   spolia inter se   galeamque nitentem              [ ]!
458             Messapi et   multo phaleras   sudore receptas.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
459              Et iam prima novo   spargebat lumine terras               [ ]
460              Tithoni   croceum linquens   Aurora cubile:               [ ]
461               iam sole infuso,   iam rebus luce retectis               [ ]
462           Turnus in arma viros   armis circumdatus ipse                [ ]
463              suscitat, aeratas  -que acies in proelia cogit            [ ]
464         quisque suas,   variisque acuunt    rumoribus iras.            [ ]
465             quin ipsa arrectis   (visu mirabile) in hastis             [ ]
466         praefigunt   capita et multo   clamore sequuntur               [ ]?
467  Euryali et Nisi.                                                        ..
468                  Aeneadae duri   murorum in parte sinistra             [ ]?
469                opposuere aciem   (nam dextera cingitur amni),          [ ]
470             ingentisque tenent   fossas et turribus altis              [ ]
471        stant maesti;   simul ora virum   praefixa movebant             [ ]
472             nota nimis miseris   atroque fluentia tabo.                [1]
473              Interea   pavidam volitans   pennata per urbem            [ ]
474               nuntia Fama ruit   matrisque adlabitur auris             [ ]
475          Euryali. at   subitus miserae   calor ossa reliquit,          [ ]
476              excussi   manibus radii   revolutaque pensa.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
477                 evolat infelix   et femineo  ululatu                   [ ]
478           scissa comam   muros amens   atque agmina cursu              [ ]?
479          prima petit,   non illa virum,   non illa pericli             [ ]
480              telorumque memor,   caelum dehinc questibus implet:       [ ]
481      'hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae                [ ]!
482             sera meae requies,   potuisti linquere solam,              [ ]
483               crudelis? nec te   sub tanta pericula missum             [ ]
484                adfari extremum   miserae data copia matri?             [ ]
485              heu, terra ignota   canibus data praeda Latinis           [ ]?
486             alitibusque iaces!   nec te, tua funera, mater             [ ]
487               produxi   pressive oculos   aut vulnera lavi,            [ ]
488       veste tegens   tibi quam noctes   festina diesque                [ ]
489             urgebam, et   tela curas   solabar anilis.                 [ ]
490    quo sequar? aut   quae nunc artus   avulsaque membra                [1]
491             et funus   lacerum tellus   habet? hoc mihi de te,         [ ]
492          nate, refers? hoc sum   terraque marique secuta?              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
493          figite me, si qua est   pietas, in me omnia tela              [2]
494            conicite, o Rutuli,   me primam absumite ferro;             [ ]?
495            aut tu, magne pater   divum, miserere, tuoque               [ ]
496            invisum hoc   detrude caput   sub Tartara telo,             [2]
497           quando aliter nequeo   crudelem abrumpere vitam.'            [ ]?
498             hoc fletu   concussi animi,   maestusque per omnis         [ ]?
499            it gemitus, torpent   infractae ad proelia vires.           [ ]
500              illam incendentem   luctus Idaeus et Actor                [ ]
501            Ilionei   monitu et multum   lacrimantis Iuli               [ ]
502             corripiunt   interque manus    sub tecta reponunt.         [ ]
503             At tuba terribilem   sonitum procul aere canoro            [ ]
504          increpuit,   sequitur clamor   caelumque remugit.             [ ]
505              accelerant   acta pariter   testudine Volsci              [ ]
506              et fossas   implere parant   ac vellere vallum.           [ ]
507        quaerunt pars aditum et   scalis ascendere muros,               [ ]
508             qua rara est acies   interlucetque corona                  [ ]
509          non tam spissa viris.   telorum effundere contra              [ ]
510         omne genus   Teucri ac duris   detrudere contis,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
511                adsueti   longo muros   defendere bello.                [ ]
512            saxa quoque infesto   volvebant pondere, si qua             [ ]
513           possent tectam aciem   perrumpere, cum tamen omnis           [ ]
514           ferre iuvat   subter densa   testudine casus.                [ ]
515            nec iam sufficiunt.   nam qua globus imminet ingens,        [ ]
516               immanem   Teucri molem   volvuntque ruuntque,            [ ]
517           quae stravit Rutulos   late armorumque resolvit              [ ]
518            tegmina. nec curant   caeco contendere Marte                [ ]
519                amplius audaces   Rutuli, sed pellere vallo             [ ]
520  missilibus certant.                                                     ..
521           parte alia horrendus   visu quassabat Etruscam               [ ]
522             pinum et fumiferos   infert Mezentius ignis;               [ ]
523              at Messapus equum   domitor, Neptunia proles,             [ ]
524            rescindit vallum et   scalas in moenia poscit.              [ ]
525               Vos, o Calliope,   precor, aspirate canenti              [ ]
526           quas ibi tum   ferro strages,   quae funera Turnus           [1]
527          ediderit,   quem quisque virum    demiserit Orco,             [ ]
528              et mecum ingentis   oras evolvite belli.                  [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
529            et meministis enim,   divae, et memorare potestis.          [ ]
530              Turris erat vasto   suspectu et pontibus altis,           [ ]
531                opportuna loco,   summis quam viribus omnes             [ ]
532                expugnare Itali   summaque evertere opum vi             [ ]?
533             certabant,   Troes contra   defendere saxis                [ ]
534             perque cavas densi   tela intorquere fenestras.            [ ]?
535              princeps ardentem   coniecit lampada Turnus               [ ]
536             et flammam adfixit   lateri, quae plurima vento            [ ]
537              corripuit tabulas   et postibus haesit adesis.            [ ]
538              turbati   trepidare intus   frustraque malorum            [ ]?
539          velle fugam.   dum se glomerant   retroque residunt           [ ]
540           in partem   quae peste caret,   tum pondere turris           [ ]
541          procubuit   subito et caelum   tonat omne fragore.            [ ]
542               semineces ad terram immani mole secuta                   [2]!
543                confixique suis   telis et pectora duro                 [ ]
544             transfossi   ligno veniunt.   vix unus Helenor             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
545               et Lycus elapsi;   quorum primaevus Helenor,             [1]
546                   Maeonio regi   quem serva Licymnia furtim            [2]
547             sustulerat vetitis  -que ad Troiam miserat armis,          [ ]
548                ense levis nudo   parmaque inglorius alba.              [ ]
549             isque ubi se Turni   media inter milia vidit,              [ ]
550        hinc acies   atque hinc acies   astare Latinas,                 [ ]
551            ut fera, quae densa   venantum saepta corona                [ ]?
552              contra tela furit   seseque haud nescia morti             [1]
553                inicit et saltu   supra venabula fertur -               [ ]?
554          haud aliter   iuvenis medios   moriturus in hostis            [ ]
555             inruit et   qua tela videt   densissima tendit.            [u]!
556             at pedibus   longe melior   Lycus inter et hostis          [ ]
557             inter et arma fuga   muros tenet, altaque certat           [ ]?
558            prendere tecta manu   sociumque attingere dextras.          [ ]
559          quem Turnus   pariter cursu   teloque secutus                 [ ]?
560           increpat his victor:   'nostrasne evadere, demens,           [ ]
561              sperasti   te posse manus?'   simul arripit ipsum         [ ]
562           pendentem et   magna muri   cum parte revellit:              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
563     qualis ubi aut leporem aut   candenti corpore cycnum               [ ]
564           sustulit alta petens   pedibus Iovis armiger uncis,          [ ]
565          quaesitum aut   matri multis   balatibus agnum                [ ]
566             Martius a stabulis   rapuit lupus. undique clamor          [ ]
567             tollitur: invadunt   et fossas aggere complent,            [ ]
568              ardentis   taedas alii ad   fastigia iactant.             [ ]
569               Ilioneus saxo at  -que ingenti fragmine montis           [ ]
570                Lucetium portae   subeuntem ignisque ferentem,          [ ]
571               Emathiona Liger,   Corynaeum sternit Asilas,             [ ]
572        hic iaculo   bonus, hic longe   fallente sagitta,               [ ]
573              Ortygium Caeneus,   victorem Caenea Turnus,               [ ]
574            Turnus Ityn Clonium  -que, Dioxippum Promolumque            [ ]
575         et Sagarim et   summis stantem   pro turribus Idan,            [ ]
576        Privernum   Capys. hunc primo   levis hasta Themillae           [1]
577         strinxerat, ille manum   proiecto tegmine demens               [ ]
578          ad vulnus   tulit; ergo alis   adlapsa sagitta                [ ]
579            et laevo adfixa est   lateri manus, abditaque intus         [ ]
580              spiramenta animae   letali vulnere rupit.                 [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 9. sang (Oxford C.T.)
581             stabat in egregiis   Arcentis filius armis                 [ ]
582        pictus acu chlamydem et   ferrugine clarus Hibera,              [ ]
583                insignis facie,   genitor quem miserat Arcens           [ ]
584               eductum   Martis luco   Symaethia circum                 [ ]
585        flumina, pinguis ubi et   placabilis ara Palici:                [1]
586            stridentem   fundam positis   Mezentius hastis              [ ]
587               ipse ter adducta   circum caput egit habena              [ ]
588               et media adversi   liquefacto tempora plumbo             [ ]
589              diffidit ac multa   porrectum extendit harena.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 56
Publius Vergilius Maro: Æneiden 9,590-818 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: