Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 20 - ÆN5-VERG Prossimo file n. 60
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 0:00
510 Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor [ ]
511 advolat Aeneae tenui discrimine leti [ ]
512 esse suos, versis tempus succurrere Teucris. [ ]
513 proxima quaeque metit gladio latumque per agmen [ ]
514 ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum [ ]?
515 caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis [ ]
516 omnia sunt oculis, mensae quas advena primas [ ]
517 tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos [ ]
518 quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Vfens, [ ]
519 viventis rapit, inferias quos immolet umbris [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 0:+
520 captivoque rogi perfundat sanguine flammas. [1]
521 inde Mago procul infensam contenderat hastam. [ ]
522 ille astu subit, at tremibunda supervolat hasta, [ ]
523 et genua amplectens effatur talia supplex: [ ]
524 'per patrios manis et spes surgentis Iuli [ ]
525 te precor, hanc animam serves natoque patrique. [ ]
526 est domus alta, iacent penitus defossa talenta [ ]
527 caelati argenti, sunt auri pondera facti [ ]
528 infectique mihi. non hic victoria Teucrum [1]
529 vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' [ ]!
530 dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: [ ]
531 'argenti atque auri memoras quae multa talenta [ ]
532 natis parce tuis. belli commercia Turnus [ ]
533 sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. [ ]
534 hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' [ ]
535 sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa [ ]
536 cervice orantis capulo tenes applicat ensem. [ ]?
537 nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 0:++
538 infula cui sacra redimibat tempora vitta, [ ]
539 totus conlucens veste atque insignibus albis. [ ]
540 quem congressus agit campo, lapsumque superstans [ ]
541 immolat ingenti -que umbra tegit, arma Serestus [ ]
542 lecta refert umeris tibi, rex Gradive, tropaeum. [ ]
543 Instaurant acies Volcani stirpe creatus [ ]?
544 Caeculus et veniens Marsorum montibus Vmbro. [ ]
545 Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram [ ]
546 et totum clipei ferro deiecerat orbem [ ]?
547 (dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo [ ]
548 crediderat, caeloque animum fortasse ferebat [ ]
549 canitiemque sibi et longos promiserat annos): [ ]
550 Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis, [ ]
551 silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, [ ]
552 obvius ardenti sese obtulit. ille reducta [ ]?
553 loricam clipeique ingens onus impedit hasta, [ ]
554 tum caput orantis nequiquam et multa parantis [ ]
555 dicere deturbat terrae, truncumque tepentem [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 4:00
556 provolvens super haec inimico pectore fatur: [2]
557 'istic nunc, metuende, iace. non te optima mater [ ]!
558 condet humi patrio -que onerabit membra sepulcro: [ ]
559 alitibus linquere feris, aut gurgite mersum [ ]
560 unda feret pisces -que impasti vulnera lambent.' [ ]
561 protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, [ ]
562 persequitur, fortemque Numam fulvumque Camertem, [ ]
563 magnanimo Volcente satum, ditissimus agri [ ]
564 qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis. [ ]
565 Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt [ ]
566 centenasque manus, quinquaginta oribus ignem [ ]
567 pectoribus -que arsisse, Iovis cum fulmina contra [ ]
568 tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis: [ ]
569 sic toto Aeneas desaevit in aequore victor [ ]
570 ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei [ ]?
571 quadriiugis in equos adversaque pectora tendit. [ ]
572 atque illi longe gradientem et dira frementem [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 4:+
573 ut videre, metu versi retroque ruentes [1]
574 effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. [ ]
575 Interea biiugis infert se Lucagus albis [ ]
576 in medios fraterque Liger; sed frater habenis [ ]
577 flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. [ ]
578 haud tulit Aeneas tanto fervore furentis: [ ]
579 inruit adversa -que ingens apparuit hasta. [ ]
580 cui Liger: ..
581 'non Diomedis equos nec currum cernis Achilli [ ]
582 aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi [ ]
583 his dabitur terris.' vesano talia late [ ]?
584 dicta volant Ligeri. sed non et Troius heros [ ]
585 dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis. [ ]
586 Lucagus ut pronus pendens in verbera telo [ ]
587 admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo [ ]
588 aptat se pugnae, subit oras hasta per imas [2]
589 fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen: [ ]
590 excussus curru moribundus volvitur arvis. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 4:++
591 quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: [ ]
592 'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum [ ]
593 prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae: [ ]
594 ipse rotis saliens iuga deseris.' haec ita fatus [ ]
595 arripuit biiugos; frater tendebat inertis [ ]
596 infelix palmas curru delapsus eodem: [ ]
597 'per te, per qui te talem genuere parentes, [ ]?
598 vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' [ ]
599 pluribus oranti Aeneas: 'haud talia dudum [ ]!
600 dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.' [ ]
601 tum latebras animae pectus mucrone recludit. [ ]
602 talia per campos edebat funera ductor [ ]?
603 Dardanius torrentis aquae vel turbinis atri [ ]
604 more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt [ ]
605 Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus. [ ]
606 Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: [ ]
607 'o germana mihi at -que eadem gratissima coniunx [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 8:00
608 ut rebare, Venus (nec te sententia fallit) [1]
609 Troianas sustentat opes, non vivida bello [ ]
610 dextra viris animusque ferox patiensque pericli.' [ ]
611 cui Iuno summissa: 'quid, o pulcherrime coniunx, [2]
612 sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? [ ]
613 si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, [ ]
614 vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, [ ]
615 omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum [ ]
616 et Dauno possem incolumem servare parenti. [ ]
617 nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. [ ]
618 ille tamen nostra deducit origine nomen [2]?
619 Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga [ ]
620 saepe manu multis -que oneravit limina donis.' [ ]
621 cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi: [ ]
622 'si mora praesentis leti tempusque caduco [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 8:+
623 oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis, [1]
624 tolle fuga Turnum at -que instantibus eripe fatis: [ ]
625 hactenus indulsisse vacat. sin altior istis [ ]!
626 sub precibus venia ulla latet totumque moveri [ ]
627 mutarive putas bellum, spes pascis inanis.' [1]
628 et Iuno adlacrimans: 'quid si, quae voce gravaris, [ ]
629 mente dares atque haec Turno rata vita maneret? [ ]
630 nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri [ ]
631 vana feror. quod ut o potius formidine falsa [ ]
632 ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' [ ]
633 Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto [ ]?
634 misit agens hiemem nimbo succincta per auras, [ ]
635 Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. [ ]
636 tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram [ ]
637 in faciem Aeneae (visu mirabile monstrum) [ ]?
638 Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque [ ]
639 divini adsimulat capitis, dat inania verba, [ ]
640 dat sine mente sonum gressusque effingit euntis: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 8:++
641 morte obita qualis fama est volitare figuras [2]
642 aut quae sopitos deludunt somnia sensus. [ ]
643 at primas laeta ante acies exsultat imago [ ]
644 inritatque virum telis et voce lacessit. [ ]
645 instat cui Turnus stridentemque eminus hastam [ ]
646 conicit, illa dato vertit vestigia tergo. [ ]
647 tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus [ ]
648 credidit atque animo spem turbidus hausit inanem: [ ]
649 'quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos; [ ]?
650 hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' [ ]
651 talia vociferans sequitur strictumque coruscat [ ]
652 mucronem, nec ferre videt sua gaudia ventos. [ ]
653 Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi [ ]
654 expositis stabat scalis et ponte parato, [ ]
655 qua rex Clusinis advectus Osinius oris. [ ]?
656 huc sese trepida Aeneae fugientis imago [ ]?
657 conicit in latebras, nec Turnus segnior instat [ ]
658 exsuperatque moras et pontis transilit altos. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 12:00
659 vix proram attigerat, rumpit Saturnia funem [ ]
660 avulsamque rapit revoluta per aequora navem. [ ]
663 tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago [ ]
664 sed sublime volans nubi se immiscuit atrae. [ ]
661 illum autem Aeneas absentem in proelia poscit [ ]
662 obvia multa virum demittit corpora morti, [ ]
665 cum Turnum medio interea fert aequore turbo. [ ]
666 respicit ignarus rerum ingratusque salutis [ ]
667 et duplicis cum voce manus ad sidera tendit: [ ]
668 'omnipotens genitor, tanton me crimine dignum [ ]
669 duxisti et talis voluisti expendere poenas? [ ]
670 quo feror? unde abii? quae me fuga quemve reducit? [ ]
671 Laurentisne iterum muros aut castra videbo? [ ]
672 quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti? [ ]
673 quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui [ ]
674 et nunc palantis video, gemitumque cadentum [ ]
675 accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 10. sang (Oxford C.T.) 12:+
676 terra mihi? vos o potius miserescite, venti; [2]
677 in rupes, in saxa (volens vos Turnus adoro) [2]
678 ferte ratem saevisque vadis immittite syrtis, [ ]
679 quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.' [ ]
680 haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, [ ]
681 an sese mucrone ob tantum dedecus amens [ ]!
682 induat et crudum per costas exigat ensem, [ ]
683 fluctibus an iaciat mediis et litora nando [ ]
684 curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma. [ ]
685 ter conatus utram -que viam, ter maxima Iuno [1]
686 continuit iuvenemque animi miserata repressit. [ ]
687 labitur alta secans fluctusque aestuque secundo [ ]
688 et patris antiquam Dauni defertur ad urbem. [ ]?
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 60
Publius Vergilius Maro: Æneiden 10,689-908 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
10. sang.
522 ille astu subit, at tremibunda supervolat hasta, [ ]
556 provolvens super haec inimico pectore fatur: [2]
10. sang.
587 admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo [ ]
594 ipse rotis saliens iuga deseris.’ haec ita fatus [ ]
619 Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga [ ]
630 nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri [ ]
Analyse 3
10. sang.
529 vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.’ [ ]!
557 ‘istic nunc, metuende, iace. non te optima mater [ ]!
Analyse 4
10. sang.
599 pluribus oranti Aeneas: ‘haud talia dudum [ ]!
10. sang.
681 an sese mucrone ob tantum dedecus amens [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede