Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 14 - EKL-VERG Prossimo file n. 7
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:00
6. digt. .
1 Prima Syracosio dignata est ludere versu [ ]
2 nostra neque erubuit silvas habitare Thalia. [ ]
3 cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem [ ]
4 vellit et admonuit: 'pastorem, Tityre, pinguis [ ]
5 pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.' [ ]
6 nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, [ ]
7 Vare, tuas cupiant et tristia condere bella) [ ]
8 agrestem tenui meditabor harundine Musam. [ ]
9 non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis [ ]?
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:+
6. digt.
10 captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, [ ]
11 te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est [ ]
12 quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. [ ]
13 Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllus in antro [ ]
14 Silenum pueri somno videre iacentem, [ ]?
15 inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho; [ ]
16 serta procul tantum capiti delapsa iacebant, [1]
17 et gravis attrita pendebat cantharus ansa. [ ]
18 adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo [ ]
19 luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis. [ ]
20 addit se sociam timidisque supervenit Aegle, [ ]
21 Aegle Naiadum pulcherrima, iamque videnti [1]
22 sanguineis frontem moris et tempora pingit. [ ]
23 ille dolum ridens 'quo vincula nectitis?' inquit. [ ]
24 'solvite me, pueri; satis est potuisse videri. [ ]
25 carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis, [ ]
26 huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse. [ ]
27 tum vero in numerum Faunosque ferasque videres [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:++
6. digt.
28 ludere, tum rigidas motare cacumina quercus; [2]
29 nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, [ ]
30 nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. [2]?
31 Namque canebat uti magnum per inane coacta [ ]
32 semina terrarum -que animaeque marisque fuissent [ ]
33 et liquidi simul ignis; ut his exordia primis [ ]
34 omnia et ipse tener mundi concreverit orbis; [ ]
35 tum durare solum et discludere Nerea ponto [1]
36 coeperit et rerum paulatim sumere formas; [ ]
37 iamque novum terrae stupeant lucescere solem, [ ]
38 altius atque cadant summotis nubibus imbres; [ ]
39 incipiant silvae cum primum surgere, cumque [ ]
40 rara per ignaros errent animalia montis. [ ]?
41 hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, [ ]
42 Caucasiasque refert volucris furtumque Promethei. [ ]
43 his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum [ ]
44 clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla' omne sonaret; [ ]
45 et fortunatam, si numquam armenta fuissent, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:00
6. digt.
46 Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci. [2]?
47 a, virgo infelix, quae te dementia cepit! [ ]
48 Proetides implerunt falsis mugitibus agros, [ ]
49 at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta [ ]
50 concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, [ ]
51 et saepe in levi quaesisset cornua fronte. [ ]
52 a, virgo infelix, tu nunc in montibus erras: [ ]
53 ille latus niveum molli fultus hyacintho [ ]
54 ilice sub nigra pallentis ruminat herbas [ ]
55 aut aliquam in magno sequitur grege. 'claudite, nymphae, [ ]
56 Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, [ ]
57 si qua forte ferant oculis sese obvia nostris [ ]
58 errabunda bovis vestigia; forsitan illum [ ]
59 aut herba captum viridi aut armenta secutum [ ]
60 perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.' [ ]
61 tum canit Hesperidum miratam mala puellam; [ ]
62 tum Phaethontiadas musco circumdat amarae [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:+
6. digt.
63 corticis atque solo proceras erigit alnos. [2]?
64 tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum [ ]
65 Aonas in montis ut duxerit una sororum, [ ]
66 utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; [ ]
67 ut Linus haec illi divino carmine pastor [ ]?
68 floribus atque apio crinis ornatus amaro [ ]
69 dixerit: 'hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, [1]
70 Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat [ ]
71 cantando rigidas deducere montibus ornos. [1]
72 his tibi Grynei nemoris dicatur origo, [u]?
73 ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo.' [ ]
74 quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est [ ]
75 candida succinctam latrantibus inguina monstris [ ]
76 Dulichias vexasse rates et gurgite in alto, [ ]
77 a, timidos nautas canibus lacerasse marinis, [ ]
78 aut ut mutatos Terei narraverit artus, [ ]
79 quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, [ ]
80 quo cursu deserta petiverit et quibus ante [ ]!
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:++
6. digt.
81 infelix sua tecta super volitaverit alis? [ ]
82 omnia, quae Phoebo quondam mediante beatus [ ]
83 audiit Eurotas iussitque ediscere lauros, [ ]
84 ille canit (pulsae referunt ad sidera valles), [ ]
85 cogere donec ovis stabulis numerumque referre [ ]
86 iussit et invito processit Vesper Olympo. [ ]?
risultati [ ] della versificazione© >>>
⬇ Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile.
Prossimo file n. 7
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 7 [Bucolica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. digt.
69 dixerit: ‘hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, [1]
6. digt.
9 non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis [ ]? bis
6. digt.
9 non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis [ ]?
Analyse 3
6. digt.
53H ille latus niveum molli fultus hyacintho [ ]
Analyse 4
6. digt.
80 quo cursu deserta petiverit et quibus ante [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede