File n. 63 – 16:31 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 64
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 63 Publius Vergilius Maro: Æneiden 11,498-724 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
498             Obvia cui   Volscorum acie   comitante Camilla             [ ]!
499              occurrit   portisque ab equo   regina sub ipsis           [1]
500            desiluit,   quam tota cohors   imitata relictis             [ ]
501             ad terram   defluxit equis;   tum talia fatur:             [ ]
502           'Turne, sui   merito si qua est   fiducia forti,             [1]?
503              audeo et Aeneadum   promitto occurrere turmae             [ ]
504              solaque Tyrrhenos   equites ire obvia contra.             [1]?
505             me sine prima manu   temptare pericula belli,              [ ]
506              tu pedes ad muros   subsiste et moenia serva.'            [ ]
507          Turnus ad haec oculos   horrenda in virgine fixus:            [ ]
508               'o decus Italiae   virgo, quas dicere grates             [ ]
509          quasve referre parem?   sed nunc, est omnia quando            [ ]
510             iste animus supra,   mecum partire laborem.                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
511                Aeneas,   ut fama fidem   missique reportant            [u]
512                  exploratores,   equitum levia improbus arma           [ ]?
513         praemisit,   quaterent campos;   ipse ardua montis             [ ]
514               per deserta iugo   superans adventat ad urbem.           [ ]
515               furta paro belli   convexo in tramite silvae,            [ ]
516                 ut bivias armato obsidam milite fauces.                [ ]!
517           tu Tyrrhenum equitem   conlatis excipe signis;               [ ]?
518             tecum acer   Messapus erit   turmaeque Latinae             [ ]
519              Tiburtique manus,   ducis et tu concipe curam.'           [ ]
520            sic ait, et paribus   Messapum in proelia dictis            [ ]
521              hortatur   sociosque duces    et pergit in hostem.        [ ]
522             Est curvo anfractu   valles, accommoda fraudi              [ ]
523              armorumque dolis,   quam densis frondibus atrum           [ ]
524          urget utrimque latus,   tenuis quo semita ducit               [ ]
525             angustaeque ferunt   fauces aditusque maligni.             [ ]
526         hanc super in speculis   summoque in vertice montis            [ ]
527               planities   ignota iacet   tutique receptus,             [ ]
528             seu dextra   laevaque velis    occurrere pugnae            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
529             sive instare iugis   et grandia volvere saxa.              [ ]
530             huc iuvenis   nota fertur   regione viarum                 [ ]?
531           arripuitque locum et   silvis insedit iniquis.               [ ]
532                Velocem interea   superis in sedibus Opim,              [ ]
533             unam ex virginibus   sociis sacraque caterva,              [ ]
534             compellabat et has   tristis Latonia voces                 [ ]
535         ore dabat:   'graditur bellum ad   crudele Camilla,            [ ]
536            o virgo, et nostris   nequiquam cingitur armis,             [ ]
537          cara mihi ante alias.   neque enim novus iste Dianae          [ ]
538            venit amor   subitaque animum    dulcedine movit.           [ ]
539             pulsus ob invidiam   regno virisque superbas               [ ]?
540               Priverno antiqua   Metabus cum excederet urbe,           [ ]?
541               infantem fugiens   media inter proelia belli             [ ]
542               sustulit exsilio   comitem, matrisque vocavit            [ ]
543               nomine Casmillae   mutata parte Camillam.                [ ]?
544            ipse sinu   prae se portans   iuga longa petebat            [ ]
545               solorum nemorum:   tela undique saeva premebant          [ ]
546                  et circumfuso   volitabant milite Volsci.             [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
547             ecce fugae   medio summis   Amasenus abundans              [ ]
548                spumabat ripis,   tantus se nubibus imber               [ ]
549             ruperat. ille innare parans infantis amore                 [ ]!
550                tardatur   caroque oneri    timet. omnia secum          [1]?
551              versanti   subito vix haec   sententia sedit:             [ ]
552              telum immane manu   valida quod forte gerebat             [ ]
553            bellator,   solidum nodis   et robore cocto,                [ ]
554            huic natam libro et   silvestri subere clausam              [ ]
555         implicat atque habilem   mediae circumligat hastae;            [ ]
556            quam dextra ingenti   librans ita ad aethera fatur:         [ ]
557    'alma, tibi hanc,   nemorum cultrix,   Latonia virgo,               [ ]
558           ipse pater   famulam voveo;   tua prima per auras            [ ]
559          tela tenens   supplex hostem   fugit. accipe, testor,         [ ]
560         diva tuam,   quae nunc dubiis   committitur auris.'            [ ]
561              dixit, et adducto   contortum hastile lacerto             [ ]
562              immittit:   sonuere undae,   rapidum super amnem          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
563             infelix   fugit in iaculo   stridente Camilla.             [1]
564             at Metabus   magna propius   iam urgente caterva           [ ]
565          dat sese   fluvio, atque hastam   cum virgine victor          [1]
566              gramineo,   donum Triviae,   de caespite vellit.          [ ]
567             non illum   tectis ullae,   non moenibus urbes             [ ]
568             accepere, neque ipse manus feritate dedisset:              [u]!
569              pastorum et solis   exegit montibus aevum.                [ ]
570             hic natam in dumis   interque horrentia lustra             [ ]
571               armentalis equae   mammis et lacte ferino                [ ]
572               nutribat teneris   immulgens ubera labris.               [ ]
573           utque pedum   primis infans   vestigia plantis               [ ]
574           institerat,   iaculo palmas   armavit acuto                  [ ]
575            spiculaque ex umero   parvae suspendit et arcum.            [ ]
576              pro crinali auro,   pro longae tegmine pallae             [ ]
577               tigridis exuviae   per dorsum a vertice pendent.         [ ]
578            tela manu   iam tum tenera   puerilia torsit                [ ]
579             et fundam   tereti circum   caput egit habena              [ ]
580        Strymoniamque gruem aut   album deiecit olorem.                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
581           multae illam frustra   Tyrrhena per oppida matres            [ ]
582                optavere nurum;   sola contenta Diana                   [1]
583                  aeternum telorum et virginitatis amorem               [u]!
584              intemerata colit.   vellem haud correpta fuisset          [ ]
585                   militia tali   conata lacessere Teucros:             [2]?
586            cara mihi   comitumque foret    nunc una mearum.            [ ]
587        verum age, quandoquidem   fatis urgetur acerbis,                [ ]
588           labere, nympha, polo   finisque invise Latinos,              [ ]?
589           tristis ubi infausto   committitur omine pugna.              [ ]
590          haec cape et ultricem   pharetra deprome sagittam:            [1]
591          hac, quicumque sacrum   violarit vulnere corpus,              [ ]
592           Tros Italusque, mihi   pariter det sanguine poenas.          [ ]
593             post ego nube cava   miserandae corpus et arma             [ ]
594               inspoliata feram   tumulo patriaeque reponam.'           [ ]
595           dixit, at illa levis   caeli delapsa per auras               [ ]?
596                 insonuit nigro   circumdata turbine corpus.            [ ]
597               At manus interea   muris Troiana propinquat,             [ ]?
598               Etruscique duces   equitumque exercitus omnis            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
599          compositi   numero in turmas.   fremit aequore toto           [ ]
600              insultans sonipes   et pressis pugnat habenis             [ ]
601          huc conversus et huc;   tum late ferreus hastis               [ ]?
602            horret ager   campique armis    sublimibus ardent.          [ ]
603               nec non Messapus   contra celeresque Latini              [ ]
604            et cum fratre Coras   et virginis ala Camillae              [ ]
605             adversi   campo apparent,   hastasque reductis             [ ]
606             protendunt   longe dextris   et spicula vibrant,           [ ]
607              adventusque virum   fremitusque ardescit equorum.         [ ]
608          iamque intra   iactum teli   progressus uterque               [ ]
609        substiterat:   subito erumpunt   clamore furentis-              [ ]
610        -que exhortantur equos;   fundunt simul undique tela            [ ]
611             crebra nivis ritu,   caelumque obtexitur umbra.            [ ]
612              continuo adversis   Tyrrhenus et acer Aconteus            [ ]
613               conixi incurrunt   hastis primique ruinam                [ ]
614           dant sonitu ingentem   perfractaque quadripedantum           [ ]
615             pectora pectoribus   rumpunt; excussus Aconteus            [ ]
616          fulminis in morem aut   tormento ponderis acti                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
617         praecipitat   longe et vitam   dispergit in auras.             [ ]
618               Extemplo   turbatae acies,   versique Latini             [ ]
619              reiciunt   parmas et equos   ad moenia vertunt.           [ ]
620        Troes agunt,   princeps turmas   inducit Asilas.                [ ]
621           iamque propinquabant   portis rursusque Latini               [ ]
622               clamorem tollunt   et mollia colla reflectunt;           [ ]
623           hi fugiunt   penitusque datis    referuntur habenis.         [ ]
624             qualis ubi alterno   procurrens gurgite pontus             [ ]?
625            nunc ruit ad terram   scopulosque superiacit unda           [ ]
626               spumeus extremam  -que sinu perfundit harenam,           [ ]
627        nunc rapidus   retro atque aestu    revoluta resorbens          [ ]
628             saxa fugit   litusque vado    labente relinquit:           [1]
629              bis Tusci Rutulos   egere ad moenia versos,               [ ]?
630              bis reiecti armis   respectant terga tegentes.            [ ]
631            tertia sed postquam   congressi in proelia totas            [ ]
632               implicuere inter   se acies legitque virum vir,          [ ]
633            tum vero et gemitus   morientum et sanguine in alto         [ ]
634          armaque corporaque et   permixti caede virorum                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
635            semianimes   volvuntur equi,   pugna aspera surgit.         [ ]
636             Orsilochus Remuli,   quando ipsum horrebat adire,          [ ]
637           hastam intorsit equo   ferrumque sub aure reliquit;          [ ]
638               quo sonipes ictu   furit arduus altaque iactat           [ ]
639             vulneris impatiens   arrecto pectore crura,                [ ]
640            volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan                [2]!
641            ingentemque animis,   ingentem corpore et armis             [ ]
642              deicit Herminium,   nudo cui vertice fulva                [ ]
643               caesaries   nudique umeri    (nec vulnera terrent) -     [1]
644          tantus in arma patet.   latos huic hasta per armos            [ ]
645         acta tremit   duplicatque virum    transfixa dolore.           [ ]
646              funditur ater ubi  -que cruor; dant funera ferro          [ ]
647           certantes   pulchramque petunt    per vulnera mortem.        [ ]
648              At medias   inter caedes   exsultat Amazon                [ ]
649             unum exserta latus   pugnae, pharetrata Camilla,           [ ]
650             et nunc lenta manu   spargens hastilia denset,             [ ]
651            nunc validam dextra   rapit indefessa bipennem;             [ ]
652                aureus ex umero   sonat arcus et arma Dianae.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
653            illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,             [ ]!
654               spicula converso   fugientia dirigit arcu.               [ ]
655             at circum   lectae comites,   Larinaque virgo              [ ]
656            Tullaque et aeratam   quatiens Tarpeia securim,             [ ]
657            Italides,   quas ipsa decus   sibi dia Camilla              [ ]
658                delegit   pacisque bonas    bellique ministras:         [ ]
659               quales Threiciae   cum flumina Thermodontis              [ ]
660              pulsant et pictis   bellantur Amazones armis,             [ ]
661          seu circum Hippolyten   seu cum se Martia curru               [ ]
662            Penthesilea refert,   magnoque ululante tumultu             [ ]
663              feminea exsultant   lunatis agmina peltis.                [ ]?
664              Quem telo primum,   quem postremum, aspera virgo,         [ ]
665          deicis? aut quot humi   morientia corpora fundis?             [ ]
666                Euneum   Clytio primum   patre, cuius apertum           [1]
667                  adversi longa   transverberat abiete pectus.          [ ]
668          sanguinis ille vomens   rivos cadit atque cruentam            [ ]
669         mandit humum   moriensque suo    se in vulnere versat.         [ ]
670            tum Lirim   Pagasumque super,    quorum alter habenas       [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
671               suffuso   revolutus equo   dum colligit, alter           [2]?
672           dum subit ac dextram   labenti tendit inermem,               [ ]
673          praecipites   pariterque ruunt.    his addit Amastrum         [ ]
674           Hippotaden, sequitur  -que incumbens eminus hasta            [ ]
675            Tereaque Harpalycum  -que et Demophoonta Chromimque;        [ ]
676            quotque emissa manu   contorsit spicula virgo,              [ ]
677           tot Phrygii   cecidere viri.   procul Ornytus armis          [ ]
678                ignotis et equo   venator Iapyge fertur,                [1]?
679             cui pellis   latos umeros   erepta iuvenco                 [1]
680              pugnatori operit,   caput ingens oris hiatus              [1]
681                et malae   texere lupi   cum dentibus albis,            [ ]
682              agrestisque manus   armat sparus; ipse catervis           [ ]
683             vertitur in mediis   et toto vertice supra est.            [ ]?
684             hunc illa exceptum   (neque enim labor agmine verso)       [ ]
685          traicit et super haec   inimico pectore fatur:                [2]
686           'silvis te,   Tyrrhene, feras   agitare putasti?             [ ]!
687              advenit   qui vestra dies   muliebribus armis             [ ]
688             verba redarguerit.   nomen tamen haud leve patrum          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
689           manibus hoc referes,   telo cecidisse Camillae.'             [1]
690         Protinus Orsilochum et   Buten, duo maxima Teucrum             [ ]
691             corpora: sed Buten   aversum cuspide fixit                 [ ]?
692               loricam   galeamque inter,    qua colla sedentis         [ ]
693                lucent et laevo   dependet parma lacerto;               [ ]
694             Orsilochum fugiens   magnumque agitata per orbem           [ ]
695               eludit   gyro interior   sequiturque sequentem;          [ ]
696        tum validam   perque arma viro   perque ossa securim            [ ]
697               altior exsurgens   oranti et multa precanti              [ ]
698           congeminat;   vulnus calido   rigat ore cerebro.             [ ]
699            incidit huic subito  -que aspectu territus haesit           [ ]
700                 Appenninicolae   bellator filius Auni,                 [ ]
701         haud Ligurum extremus,   dum fallere fata sinebant.            [ ]
702             isque ubi se nullo   iam cursu evadere pugnae              [ ]
703          posse neque instantem   reginam avertere cernit,              [ ]?
704               consilio   versare dolos   ingressus et astu             [ ]
705    incipit haec:   'quid tam egregium,   si femina forti               [ ]!
706            fidis equo?   dimitte fugam et   te comminus aequo          [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.)
707               mecum crede solo   pugnaeque accinge pedestri:           [ ]
708             iam nosces   ventosa ferat   cui gloria fraudem.'          [ ]
709          dixit, at illa furens   acrique accensa dolore                [ ]
710            tradit equum comiti   paribusque resistit in armis          [ ]
711                ense pedes nudo   puraque interrita parma.              [ ]?
712             at iuvenis   vicisse dolo   ratus avolat ipse              [ ]
713         (haud mora), conversis  -que fugax aufertur habenis            [ ]
714           quadripedemque citum   ferrata calce fatigat.                [ ]?
715          'vane Ligus   frustraque animis    elate superbis,            [1]?
716              nequiquam patrias   temptasti lubricus artis,             [ ]
717         nec fraus te incolumem   fallaci perferet Auno.'               [ ]?
718           haec fatur virgo, et   pernicibus ignea plantis              [ ]
719            transit equum cursu   frenisque adversa prehensis           [ ]?
720             congreditur poenas  -que inimico ex sanguine sumit:        [ ]
721          quam facile accipiter   saxo sacer ales ab alto               [ ]
722             consequitur pennis   sublimem in nube columbam             [ ]
723            comprensamque tenet   pedibusque eviscerat uncis;           [ ]
724            tum cruor et vulsae   labuntur ab aethere plumae.           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 64
Publius Vergilius Maro: Æneiden 11,725-915 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: