File n. 66 – 20:25 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 67
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 66 Publius Vergilius Maro: Æneiden 12,238-499 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
238            Talibus incensa est   iuvenum sententia dictis              [ ]
239         iam magis atque magis,   serpitque per agmina murmur:          [ ]
240                 ipsi Laurentes   mutati ipsique Latini.                [ ]
241         qui sibi iam   requiem pugnae   rebusque salutem               [ ]
242           sperabant,   nunc arma volunt   foedusque precantur          [ ]
243            infectum et   Turni sortem   miserantur iniquam.            [ ]
244                his aliud maius   Iuturna adiungit et alto              [ ]
245              dat signum caelo,   quo non praesentius ullum             [ ]
246              turbavit   mentes Italas   monstroque fefellit.           [ ]
247          namque volans   rubra fulvus   Iovis ales in aethra           [ ]
248               litoreas   agitabat avis   turbamque sonantem            [ ]
249               agminis aligeri,   subito cum lapsus ad undas            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
250             cycnum excellentem   pedibus rapit improbus uncis.         [ ]
251                arrexere animos   Itali, cunctaeque volucres            [ ]
252             convertunt   clamore fugam   (mirabile visu),              [2]
253           aetheraque obscurant   pennis hostemque per auras            [ ]
254            facta nube premunt,   donec vi victus et ipso               [1]
255                pondere defecit   praedamque ex unguibus ales           [2]
256               proiecit fluvio,   penitusque in nubila fugit.           [ ]
257              Tum vero augurium   Rutuli clamore salutant               [1]
258            expediuntque manus,   primusque Tolumnius augur             [ ]
259       'hoc erat, hoc,   votis' inquit   'quod saepe petivi.            [ ]
260                accipio agnosco  -que deos; me, me duce ferrum          [ ]
261           corripite, o miseri,   quos improbus advena bello            [ ]?
262             territat invalidas   ut avis, et litora vestra             [ ]
263         vi populat.   petet ille fugam   penitusque profundo           [ ]
264            vela dabit.   vos unanimi   densete catervas                [1]
265               et regem   vobis pugna   defendite raptum.'              [ ]
266             dixit, et adversos   telum contorsit in hostis             [ ]
267            procurrens; sonitum   dat stridula cornus et auras          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
268        certa secat. simul hoc,   simul ingens clamor et omnes          [ ]
269                  turbati cunei   calefactaque corda tumultu.           [ ]?
270         hasta volans,   ut forte novem   pulcherrima fratrum           [ ]
271           corpora constiterant   contra, quos fida crearat             [ ]
272                una tot Arcadio   coniunx Tyrrhena Gylippo,             [ ]
273          horum unum ad medium,   teritur qua sutilis alvo              [ ]
274             balteus et laterum   iuncturas fibula mordet,              [ ]
275               egregium   forma iuvenem et   fulgentibus armis,         [ ]
276             transadigit costas   fulvaque effundit harena.             [ ]
277            at fratres,   animosa phalanx   accensaque luctu,           [2]?
278       pars gladios   stringunt manibus,   pars missile ferrum          [ ]
279             corripiunt   caecique ruunt.    quos agmina contra         [ ]
280              procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant          [ ]!
281                 Troes Agyllini  -que et pictis Arcades armis.          [ ]
282             sic omnis   amor unus habet   decernere ferro.             [ ]
283                diripuere aras,   it toto turbida caelo                 [ ]?
284                 tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,            [ ]!
285           crateras  -que focosque ferunt.    fugit ipse Latinus        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
286              pulsatos referens   infecto foedere divos.                [ ]
287               Infrenant   alii currus   aut corpora saltu              [ ]
288             subiciunt in equos   et strictis ensibus adsunt.           [ ]
289                 Messapus regem   regisque insigne gerentem             [ ]
290            Tyrrhenum Aulesten,   avidus confundere foedus,             [ ]
291               adverso   proterret equo,   ruit ille recedens           [ ]
292             et miser oppositis   a tergo involvitur aris               [ ]?
293         in caput inque umeros.   at fervidus advolat hasta             [ ]
294                  Messapus telo  -que orantem multa trabali             [ ]
295             desuper altus equo   graviter ferit atque ita fatur:       [ ]
296      'hoc habet, haec   melior magnis   data victima divis.'           [ ]
297               concurrunt Itali   spoliantque calentia membra.          [ ]
298                obvius ambustum   torrem Corynaeus ab ara               [ ]
299           corripit et   venienti Ebyso   plagamque ferenti             [ ]!
300            occupat os flammis:   olli ingens barba reluxit             [ ]
301            nidorem  -que ambusta dedit.   super ipse secutus           [ ]
302                caesariem laeva   turbati corripit hostis               [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
303               impressoque genu   nitens terrae applicat ipsum;         [1]
304          sic rigido   latus ense ferit.   Podalirius Alsum             [ ]
305               pastorem   primaque acie    per tela ruentem             [ ]
306              ense sequens nudo   supereminet; ille securi              [ ]?
307              adversi   frontem mediam   mentumque reducta              [ ]
308              disicit et sparso   late rigat arma cruore.               [1]
309                olli dura quies   oculos et ferreus urget               [1]
310            somnus, in aeternam   clauduntur lumina noctem.             [ ]
311                 At pius Aeneas   dextram tendebat inermem              [ ]
312             nudato   capite atque suos   clamore vocabat:              [1]
313       'quo ruitis?   quaeve ista repens   discordia surgit?            [ ]
314               o cohibete iras!   ictum iam foedus et omnes             [2]
315              compositae leges,   mihi ius concurrere soli,             [ ]
316       me sinite at  -que auferte metus;   ego foedera faxo             [ ]
317           firma manu,   Turnum debent   haec iam mihi sacra.'          [ ]
318               has inter voces,   media inter talia verba               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
319           ecce viro   stridens alis   adlapsa sagitta est,             [2]
320             incertum   qua pulsa manu,   quo turbine adacta,           [ ]?
321          quis tantam   Rutulis laudem,   casusne deusne,               [ ]
322          attulerit; pressa est   insignis gloria facti,                [ ]
323                nec sese Aeneae   iactavit vulnere quisquam.            [ ]
324               Turnus ut Aenean   cedentem ex agmine vidit              [ ]
325             turbatosque duces,   subita spe fervidus ardet;            [1]
326        poscit equos   atque arma simul,   saltuque superbus            [ ]
327            emicat in currum et   manibus molitur habenas.              [ ]
328           multa virum volitans   dat fortia corpora leto,              [ ]
329             seminecis   volvit multos   aut agmina curru               [ ]
330            proterit aut raptas   fugientibus ingerit hastas.           [ ]
331             qualis apud gelidi   cum flumina concitus Hebri            [ ]
332              sanguineus Mavors   clipeo increpat atque furentis        [ ]
333           bella movens   immittit equos,   illi aequore aperto         [ ]
334          ante Notos   Zephyrumque volant,    gemit ultima pulsu        [ ]
335          Thraca pedum   circumque atrae    Formidinis ora              [ ]
336               Iraeque Insidiae  -que, dei comitatus, aguntur:          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
337             talis equos alacer   media inter proelia Turnus            [ ]
338                fumantis   sudore quatit,   miserabile caesis           [2]
339            hostibus insultans:   spargit rapida ungula rores           [ ]
340             sanguineos   mixtaque cruor    calcatur harena.            [ ]
341        iamque neci   Sthenelumque dedit    Thamyrumque Pholumque,      [ ]
342       hunc congressus et hunc,   illum eminus; eminus ambo             [ ]
343      Iambrasidas,   Glaucum atque Laden,    quos Iambrasus ipse        [ ]
344                nutrierat Lycia   paribusque ornaverat armis            [ ]
345             vel conferre manum   vel equo praevertere ventos.          [ ]
346          Parte alia   media Eumedes   in proelia fertur,               [ ]
347               antiqui   proles bello   praeclara Dolonis,              [ ]
348          nomine avum referens,   animo manibusque parentem,            [ ]
349       qui quondam,   castra ut Danaum   speculator adiret,             [ ]
350                  ausus Pelidae   pretium sibi poscere currus;          [ ]
351                  illum Tydides   alio pro talibus ausis                [ ]?
352               adfecit   pretio nec equis   aspirat Achilli.            [ ]
353         hunc procul ut   campo Turnus   prospexit aperto,              [ ]
354             ante levi   iaculo longum   per inane secutus              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
355           sistit equos biiugis   et curru desilit atque                [ ]
356                semianimi lapso  -que supervenit, et pede collo         [ ]
357               impresso dextrae   mucronem extorquet et alto            [ ]
358               fulgentem tingit   iugulo atque haec insuper addit:      [ ]
359           'en agros   et, quam bello,   Troiane, petisti,              [ ]
360               Hesperiam   metire iacens:   haec praemia, qui me        [2]
361            ferro ausi   temptare, ferunt,   sic moenia condunt.'       [ ]
362           huic comitem Asbyten   coniecta cuspide mittit               [ ]
363             Chloreaque Sybarim  -que Daretaque Thersilochumque         [ ]
364              et sternacis equi   lapsum cervice Thymoeten.             [ ]
365                 ac velut Edoni   Boreae cum spiritus alto              [2]?
366                 insonat Aegaeo   sequiturque ad litora fluctus;        [ ]
367              qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:             [ ]!
368            sic Turno,   quacumque viam    secat, agmina cedunt         [ ]
369             conversaeque ruunt   acies; fert impetus ipsum             [ ]
370             et cristam adverso   curru quatit aura volantem.           [ ]
371            non tulit instantem   Phegeus animisque frementem,          [ ]
372              obiecit   sese ad currum et   spumantia frenis            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
373                  ora citatorum   dextra detorsit equorum.              [2]?
374          dum trahitur   pendetque iugis,    hunc lata retectum         [ ]
375             lancea consequitur   rumpitque infixa bilicem              [ ]
376              loricam et summum   degustat vulnere corpus.              [ ]
377         ille tamen   clipeo obiecto   conversus in hostem              [ ]
378               ibat et auxilium   ducto mucrone petebat,                [ ]
379        cum rota praecipitem et   procursu concitus axis                [ ]
380               impulit effundit  -que solo, Turnusque secutus           [ ]
381            imam inter   galeam summi   thoracis et oras                [ ]?
382            abstulit ense caput   truncumque reliquit harenae.          [ ]
383          Atque ea dum   campis victor   dat funera Turnus,             [ ]
384                 interea Aenean   Mnestheus et fidus Achates            [ ]
385              Ascaniusque comes   castris statuere cruentum             [ ]
386                 alternos longa   nitentem cuspide gressus.             [ ]
387             saevit et infracta   luctatur harundine telum              [ ]
388                eripere auxilio  -que viam, quae proxima, poscit:       [ ]
389             ense secent   lato vulnus   telique latebram               [ ]
390            rescindant penitus,   seseque in bella remittant.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
391      iamque aderat   Phoebo ante alios   dilectus Iapyx                [ ]
392                Iasides,   acri quondam   cui captus amore              [2]
393               ipse suas artis,   sua munera, laetus Apollo             [ ]
394            augurium   citharamque dabat    celerisque sagittas.        [ ]
395               ille ut depositi   proferret fata parentis,              [ ]?
396               scire potestates   herbarum usumque medendi              [ ]?
397                maluit et mutas   agitare inglorius artis.              [ ]?
398          stabat acerba fremens   ingentem nixus in hastam              [ ]
399                 Aeneas   magno iuvenum et   maerentis Iuli             [ ]
400             concursu, lacrimis   immobilis. ille retorto               [ ]
401            Paeonium in   morem senior   succinctus amictu              [ ]
402              multa manu medica   Phoebique potentibus herbis           [ ]
403            nequiquam trepidat,   nequiquam spicula dextra              [ ]
404             sollicitat prensat  -que tenaci forcipe ferrum.            [2]
405             nulla viam   fortuna regit,   nihil auctor Apollo          [ ]
406            subvenit, et saevus   campis magis ac magis horror          [ ]
407           crebrescit   propiusque malum est.    iam pulvere caelum     [ ]
408        stare vident:   subeunt equites   et spicula castris            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
409           densa cadunt mediis.   it tristis ad aethera clamor          [ ]
410         bellantum   iuvenum et duro   sub Marte cadentum.              [ ]
411              Hic Venus indigno   nati concussa dolore                  [1]
412             dictamnum genetrix   Cretaea carpit ab Ida,                [ ]
413             puberibus   caulem foliis   et flore comantem              [ ]
414             purpureo;   non illa feris   incognita capris              [ ]?
415             gramina, cum tergo   volucres haesere sagittae.            [ ]
416              hoc Venus obscuro   faciem circumdata nimbo               [ ]?
417             detulit, hoc fusum   labris splendentibus amnem            [ ]
418                inficit occulte   medicans, spargitque salubris         [ ]
419                ambrosiae sucos   et odoriferam panaceam.               [1]
420              fovit ea   vulnus lympha   longaevus Iapyx                [ ]
421             ignorans,   subitoque omnis    de corpore fugit            [ ]
422            quippe dolor, omnis   stetit imo vulnere sanguis.           [2]
423            iamque secuta manum   nulla cogente sagitta                 [ ]?
424           excidit, atque novae   rediere in pristina vires.            [ ]
425           'arma citi   properate viro!   quid statis?' Iapyx           [ ]
426             conclamat   primusque animos    accendit in hostem.        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
427              'non haec humanis   opibus, non arte magistra             [ ]?
428     proveniunt,   neque te, Aenea,   mea dextera servat:               [ ]?
429           maior agit   deus atque opera ad    maiora remittit.'        [ ]
430           ille avidus   pugnae suras   incluserat auro                 [ ]
431         hinc atque hinc   oditque moras    hastamque coruscat.         [ ]
432      postquam habilis   lateri clipeus   loricaque tergo est,          [ ]
433               Ascanium   fusis circum   complectitur armis             [ ]
434            summaque per galeam   delibans oscula fatur:                [ ]
435          'disce, puer,   virtutem ex me   verumque laborem,            [ ]?
436             fortunam ex aliis.   nunc te mea dextera bello             [ ]
437              defensum dabit et   magna inter praemia ducet.            [ ]
438             tu facito, mox cum   matura adoleverit aetas,              [1]
439          sis memor et te animo   repetentem exempla tuorum             [ ]
440                et pater Aeneas   et avunculus excitet Hector.'         [ ]?
441          Haec ubi dicta dedit,   portis sese extulit ingens            [ ]
442              telum immane manu   quatiens; simul agmine denso          [ ]
443         Antheusque   Mnestheusque ruunt,    omnisque relictis          [ ]
444           turba fluit castris.   tum caeco pulvere campus              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
445               miscetur   pulsuque pedum    tremit excita tellus.       [ ]
446               vidit ab adverso   venientis aggere Turnus,              [ ]
447                videre Ausonii,   gelidusque per ima cucurrit           [ ]
448        ossa tremor;   prima ante omnis   Iuturna Latinos               [ ]
449                 audiit agnovit  -que sonum et tremefacta refugit.      [ ]
450             ille volat   campoque atrum    rapit agmen aperto.         [ ]?
451           qualis ubi ad terras   abrupto sidere nimbus                 [ ]
452             it mare per medium   (miseris, heu, praescia longe         [ ]
453          horrescunt   corda agricolis:   dabit ille ruinas             [ ]
454            arboribus   stragemque satis,    ruet omnia late),          [ ]
455          ante volant   sonitumque ferunt    ad litora venti:           [ ]
456              talis in adversos   ductor Rhoeteius hostis               [ ]
457            agmen agit,   densi cuneis   se quisque coactis             [ ]
458        adglomerant.   ferit ense gravem   Thymbraeus Osirim,           [ ]
459            Arcetium Mnestheus,   Epulonem obtruncat Achates            [ ]
460               Vfentemque Gyas;   cadit ipse Tolumnius augur,           [ ]
461             primus in adversos   telum qui torserat hostis.            [ ]
462             tollitur in caelum   clamor, versique vicissim             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
463              pulverulenta fuga   Rutuli dant terga per agros.          [ ]
464             ipse neque aversos   dignatur sternere morti               [ ]
465            nec pede congressos   aequo nec tela ferentis               [ ]
466            insequitur:   solum densa in   caligine Turnum              [ ]
467             vestigat lustrans,   solum in certamina poscit.            [ ]
468              Hoc concussa metu   mentem Iuturna virago                 [ ]
469                  aurigam Turni   media inter lora Metiscum             [ ]
470               excutit et longe   lapsum temone relinquit,              [ ]
471             ipsa subit manibus  -que undantis flectit habenas          [ ]
472           cuncta gerens, vocem  -que et corpus et arma Metisci.        [ ]
473           nigra velut   magnas domini   cum divitis aedes              [ ]
474             pervolat et pennis   alta atria lustrat hirundo            [ ]
475            pabula parva legens   nidisque loquacibus escas,            [ ]
476             et nunc porticibus   vacuis, nunc umida circum             [ ]
477        stagna sonat:   similis medios   Iuturna per hostis             [ ]
478          fertur equis   rapidoque volans    obit omnia curru,          [ ]
479            iamque hic germanum   iamque hic ostentat ovantem           [ ]
480             nec conferre manum   patitur, volat avia longe.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
481              haud minus Aeneas   tortos legit obvius orbis,            [ ]
482           vestigatque virum et   disiecta per agmina magna             [ ]
483         voce vocat.   quotiens oculos   coniecit in hostem             [ ]
484              alipedumque fugam   cursu temptavit equorum,              [ ]
485              aversos   totiens currus   Iuturna retorsit.              [ ]
486          heu, quid agat? vario   nequiquam fluctuat aestu,             [ ]?
487             diversaeque vocant   animum in contraria curae.            [ ]
488             huic Messapus, uti   laeva duo forte gerebat               [ ]
489            lenta, levis cursu,   praefixa hastilia ferro,              [ ]
490               horum unum certo   contorquens derigit ictu.             [ ]
491               substitit Aeneas   et se collegit in arma                [ ]
492             poplite subsidens;   apicem tamen incita summum            [ ]
493             hasta tulit summas  -que excussit vertice cristas.         [ ]
494             tum vero adsurgunt   irae, insidiisque subactus,           [ ]
495             diversos   ubi sensit equos   currumque referri,           [ ]
496           multa Iovem et laesi   testatus foederis aras                [ ]
497             iam tandem invadit   medios et Marte secundo               [ ]
498            terribilis   saevam nullo   discrimine caedem               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 12. sang (Oxford C.T.)
499               suscitat, irarum  -que omnis effundit habenas.           [2]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 67
Publius Vergilius Maro: Æneiden 12,500-696 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: