File n. 69 – 16:19 minuti – Vergil pseudo

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 70
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 69 Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen 1-205 [Culex]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)                         .
  1               Lusimus, Octaui,   gracili modulante Thalia              [ ]?
  2              atque ut araneoli   tenuem formauimus orsum;              [ ]
  3          lusimus: haec propter   culicis sint carmina docta,           [ ]
  4             omnis et historiae   per ludum consonet ordo               [ ]
  5              notitiaeque ducum   uoces, licet inuidus adsit.           [ ]
  6          quisquis erit   culpare iocos   musamque paratus,             [ ]
  7            pondere uel culicis   leuior famaque feretur.               [ ]
  8             posterius   grauiore sono   tibi musa loquetur             [ ]
  9        nostra, dabunt   cum securos   mihi tempora fructus,            [ ]?
 10              ut tibi digna tuo   poliantur carmina sensu.              [ ]
 11                Latonae   magnique Iouis   decus, aurea proles,         [ ]
 12          Phoebus erit   nostri princeps   et carminis auctor           [ ]
 13              et recinente lyra   fautor, sive educat illum             [ ]
 14                Arna Chimaeraeo   Xanthi perfusa liquore                [ ]
 15             seu decus Asteriae   seu qua Parnasia rupes                [ ]
 16         hinc atque hinc patula   praepandit cornua fronte              [ ]
 17            Castaliaeque sonans   liquido pede labitur unda.            [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
 18                  quare, Pierii   laticis decus, ite, sorores           [1]?
 19           Naides, et   celebrate deum   ludente chorea.                [ ]!
 20           et tu, sancta Pales,   ad quam uentura recurrunt             [ ]
 21             agrestum   bona fetura   - sit cura tenentis               [2]
 22               aërios   nemorum cultus   siluasque uirentes:            [ ]
 23              te cultrice uagus   saltus feror inter et antra.          [ ]
 24           et tu, cui   meritis oritur   fiducia chartis,               [ ]
 25               Octaui   uenerande, meis   adlabere coeptis,             [ ]?
 26        sancte puer,   tibi namque canit   non pagina bellum            [ ]
 27           triste Iouis   ponitque (canit   non pagina bellum)          [ ]
 28              Phlegra, Giganteo   sparsa est quae sanguine tellus,      [ ]
 29                 nec Centaureos   Lapithas compellit in enses;          [ ]
 30               urit Ericthonias   Oriens non ignibus arces,             [ ]
 31            non perfossus Athos   nec magno uincula ponto               [ ]
 32             iacta meo quaerent   iam sera uolumine famam,              [ ]
 33               non Hellespontus   pedibus pulsatus equorum,             [ ]
 34             Graecia cum timuit   uenientis undique Persas -            [ ]
 35               mollia sed tenui   decurrens carmina uersu               [ ]?

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
 36              uiribus apta suis   Phoebo duce ludere gaudet.            [ ]
 37         hoc tibi, sancte puer;   memorabilis et tibi certet            [ ]
 38               gloria perpetuum   lucens mansura per aeuum,             [ ]
 39               et tibi sede pia   maneat locus, et tibi sospes          [ ]
 40                 debita felices   memoretur uita per annos,             [2]
 41            grata bonis lucens.   sed nos ad coepta feramur.            [ ]
 42               igneus aetherias   iam sol penetrabat in arces           [ ]
 43              candidaque aurato   quatiebat lumina curru,               [ ]?
 44             crinibus et roseis   tenebras Aurora fugarat:              [ ]
 45           propulit et stabulis   ad pabula laeta capellas              [ ]
 46              pastor et excelsi   montis iuga summa petiuit,            [ ]
 47             lurida qua patulos   uelabant gramina colles.              [ ]
 48             iam siluis   dumisque uagae,   iam uallibus abdunt         [ ]
 49           corpora, iamque omni   celeres e parte uagantes              [1]?
 50               tondebant tenero   uiridantia gramina morsu.             [ ]
 51               scrupea desertas   haerebant ad caua rupes,              [ ]
 52              pendula proiectis   carpuntur et arbuta ramis,            [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
 53             densaque uirgultis   auide labrusca petuntur.              [1]?
 54            haec suspensa rapit   carpente cacumina morsu               [ ]
 55           uel salicis   lentae uel quae   noua nascitur alnus,         [ ]
 56        haec teneras   fruticum sentes   rimatur, at illa               [ ]
 57             imminet (?)in riui   praestantis imaginis undam.           [ ]
 58                o bona pastoris   (si quis non pauperis usum            [ ]
 59              mente prius docta   fastidiat et probet illis             [ ]
 60                somnia luxuriae   spretis) incognita curis              [ ]
 61           quae lacerant auidas   inimico pectore mentes.               [2]?
 62                 si non Assyrio   fuerint bis lota colore               [ ]
 63               Attalicis opibus   data uellera, si nitor auri           [ ]
 64             sub laqueare domus   animum non angit auarum               [ ]
 65             picturaeque decus,   lapidum nec fulgor in ulla            [ ]
 66               cognitus utilitate manet, nec pocula gratum              [ ]!
 67               Alconis referent   Boethique toreuma, nec Indi           [ ]
 68             conchea baca maris   pretio est, at pectore puro           [ ]
 69             saepe super tenero   prosternit gramine corpus,            [ ]
 70            florida cum tellus,   gemmantis picta per herbas,           [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
 71               uere notat dulci   distincta coloribus arua;             [ ]
 72           atque illum   calamo laetum   recinente palustri             [ ]
 73                otiaque inuidia   degentem et fraude remota             [ ]?
 74              pollentemque sibi   uiridi cum palmite lucens             [ ]
 75                Tmolia pampineo   subter coma uelat amictu.             [ ]
 76               illi sunt gratae   rorantes lacte capellae               [ ]
 77            et nemus et   fecunda Pales   et uallibus intus             [ ]
 78             semper opaca nouis   manantia fontibus antra.              [ ]
 79              quis magis optato   queat esse beatior aeuo               [ ]?
 80          quam qui mente procul   pura sensuque probando                [ ]
 81              non auidas   agnouit opes   nec tristia bella             [ ]
 82              nec funesta timet   ualidae certamina classis             [ ]
 83         nec, spoliis   dum sancta deum   fulgentibus ornet             [ ]
 84             templa uel euectus   finem transcendat habendi,            [ ]
 85              aduersum   saeuis ultro   caput hostibus offert?          [ ]
 86                illi falce deus   colitur non arte politus,             [ ]
 87              ille colit lucos,   illi Panchaia tura                    [ ]
 88              floribus agrestes   herbae uariantibus adsunt,            [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
 89              illi dulcis adest   requies et pura uoluptas,             [ ]
 90            libera, simplicibus   curis: huic imminet, omnis            [ ]
 91            derigit huc sensus,   haec cura est subdita cordi,          [ ]
 92             quolibet ut requie   uictu contentus abundet               [ ]
 93               iucundoque liget   languentia corpora somno.             [ ]
 94              o pecudes,   o Panes et o   gratissima tempe              [2]?
 95         (?)fontis Hamadryadum,   quarum non diuite cultu               [ ]
 96                aemulus Ascraeo   pastor sibi quisque poetae            [ ]
 97                securam placido   traducit pectore uitam.               [ ]?
 98             talibus in studiis   baculo dum nixus apricas              [ ]
 99            pastor agit   curas et dum   non arte canora                [ ]
100               compacta solitum   modulatur harundine carmen,           [ ]
101               tendit ineuectus   radios Hyperionis ardor               [ ]
102             lucidaque aetherio   ponit discrimina mundo,               [ ]?
103              qua iacit Oceanum   flammas in utrumque rapaces.          [ ]
104               et iam compellente uagae pastore capellae                [ ]!
105                ima susurrantis   repetebant ad uada lymphae            [ ]
106            quae subter uiridem   residebant caerula muscum.            [ ]
 
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
107            iam medias   operum partes   euectus erat sol,              [ ]?
108            cum densas   pastor pecudes   cogebat in umbras.            [ ]
109              ut procul aspexit   luco residere uirenti,                [1]
110               Delia diua, tuo,   quo quondam uicta furore              [ ]?
111                uenit Nyctelium   fugiens Cadmeis Agaue,                [ ]
112             infandas   scelerata manus   et caede cruenta,             [ ]
113          quae gelidis   bacchata iugis   requieuit in antro            [ ]
114             posterius   poenam nati   de morte datura -                [ ]?
115               hic etiam uiridi   ludentes Panes in herba               [ ]?
116            et Satyri   Dryadesque chorus   egere puellae               [1]
117              Naiadum in coetu.   non tantum Oeagrius Hebrum            [ ]
118             restantem   tenuit ripis   siluasque canendo               [ ]
119            quantum te, pernix,   remorantem, diua, chorea              [ ]
120               multa tuo laetae   fundentes gaudia uultu,               [ ]
121               ipsa loci   natura domum   resonante susurro             [2]?
122          quis dabat et   dulci fessas   refouebat in umbra.            [ ]
123               nam primum prona   surgebant ualle patentes              [ ]
124               aëriae platanus,   inter quas impia lotos,               [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
125             impia, quae socios   Ithaci maerentis abegit,              [ ]
126              hospita dum nimia   tenuit dulcedine captos.              [ ]
127           at, quibus ignipedum   curru proiectus equorum               [ ]?
128            ambustus   Phaethon luctu   mutauerat artus,                [ ]?
129              Heliades, teneris   implexae bracchia truncis,            [ ]
130              candida fundebant   tentis uelamina ramis.                [ ]
131             posterius   cui Demophoon   aeterna reliquit               [ ]
132              perfidiam   lamentandi   mala - perfide multis,           [ ]
133              perfide Demophoon   et nunc deflende puellis.             [ ]
134             quam comitabantur,   fatalia carmina, quercus,             [ ]
135             quercus ante datae   Cereris quam semina uitae             [ ]
136              (illas Triptolemi   mutauit sulcus aristis).              [ ]?
137              hic magnum Argoae   naui decus addita pinus               [1]
138             proceros   decorat siluas   hirsuta per artus              [ ]
139                ac petit aëriis   contingere motibus astra.             [ ]
140               ilicis et nigrae   species nec laeta cupressus           [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
141             umbrosaeque manent   fagus hederaeque ligantes             [1]
142            bracchia, fraternos   plangat ne populus ictus,             [ ]
143             ipsaeque ascendunt   ad summa cacumina lentae              [ ]
144            pinguntque aureolos   uiridi pallore corymbos.              [ ]
145          quis aderat   ueteris myrtus   non nescia fati.               [ ]
146            at uolucres patulis   residentes dulcia ramis               [ ]
147             carmina per uarios   edunt resonantia cantus.              [ ]
148          his suberat   gelidis manans   e fontibus unda,               [ ]
149        quae leuibus   placidum riuis   sonat orta liquorem;            [ ]
150            et quaqua   geminas auium   uox obstrepit aures,            [1]?
151        hac querulae   referunt uoces   quis nantia limo                [ ]
152          corpora lympha fouet;   sonitus alit aëris echo,              [ ]
153               argutis   et cuncta fremunt   ardore cicadis.            [2]
154              at circa   passim fessae   cubuere capellae               [ ]
155              excelsis   subter dumis,   quos leniter adflans           [ ]
156               aura susurrantis   poscit confundere uenti.              [ ]
157         pastor, ut ad   fontem densa   requieuit in umbra,             [ ]
158                 mitem concepit   proiectus membra soporem,             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
159                anxius insidiis   nullis, sed lentus in herbis          [ ]
160               securo   pressos somno   mandauerat artus.               [ ]
161            stratus humi dulcem   capiebat corde quietem,               [ ]
162               ni Fors incertos   iussisset ducere casus.               [ ]
163            nam solitum uoluens   ad tempus tractibus isdem             [ ]
164                  immanis uario   maculatus corpore serpens,            [ ]
165            mersus ut in   limo magno   subsideret aestu,               [ ]
166                 obuia uibranti   carpens, grauis aëre, lingua          [ ]
167                 squamosos late   torquebat motibus orbes:              [ ]
168             tollebant (?)aurae   uenientis ad omnia uisus.             [ ]
169          iam magis atque magis   corpus reuolubile uoluens             [ ]
170            (attollit   nitidis pectus   fulgoribus et se               [ ]
171                sublimi   ceruice caput,   cui crista superne           [2]
172                 edita purpureo   lucens maculatur amictu               [ ]?
173              aspectuque micant   flammarum lumina toruo)               [ ]
174                 metabat   sese circum   loca, cum uidet ingens         [ ]?
175              aduersum   recubare ducem   gregis. acrior instat         [ ]
176              lumina diffundens   intendere et obuia toruus             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
177              saepius arripiens   infringere, quod sua quisquam         [ ]
178              ad uada uenisset.   naturae comparat arma:                [ ]
179             ardet mente, furit   stridoribus, intonat ore,             [1]
180               flexibus euersis   torquentur corporis orbes,            [ ]
181              manant sanguineae   per tractus undique guttae,           [ ]
182            spiritibus   rumpit fauces.   cui cuncta parantur,          [ ]
183        paruulus hunc   prior umoris   conterret alumnus                [ ]!
184               et mortem   uitare monet   per acumina; namque,          [2]
185              qua diducta genas   pandebant lumina gemmis,              [ ]
186              hac senioris erat   naturae pupula telo                   [ ]
187           icta leui,   cum prosiluit   furibundus et illum             [ ]
188               obtritum   morti misit,   cui dissitus omnis             [ ]
189             spiritus et cessit   sensus. tum torua tenentem            [ ]
190                lumina respexit   serpentem comminus; inde              [ ]
191             impiger, exanimis,   uix compos mente refugit              [ ]
192              et ualidum dextra   detraxit ab arbore truncum            [ ]?
193             (qui casus   sociarit opem   numenue deorum                [ ]
194            prodere sit dubium,   ualuit sed uincere talis              [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.)
195               horrida squamosi   uoluentia membra draconis)            [2]?
196              atque reluctantis   crebris foedeque petentis             [ ]
197            ictibus ossa ferit,   cingunt qua tempora cristae;          [ ]
198          et quod erat   tardus somni   languore remoti                 [ ]
199           (?)nescius aspiciens   timor obcaecauerat artus,             [ ]
200            hoc minus implicuit   dira formidine mentem.                [ ]
201          quem postquam   uidit caesum   languescere, sedit.            [ ]
202        iam quatit et   biiuges oriens   Erebeis equos nox              [ ]
203                et piger aurata   procedit Vesper ab Oeta,              [ ]?
204             cum grege compulso   pastor duplicantibus umbris           [ ]
205           uadit et in   fessos requiem   dare comparat artus.          [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 70
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen 206-414 [Culex]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: