Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 14 - EKL-VERG Prossimo file n. 8
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:00
7. digt. .
1 Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, [ ]?
2 compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, [ ]
3 Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas, [ ]
4 ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, [ ]?
5 et cantare pares et respondere parati. [ ]
6 huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, [ ]
7 vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim [ ]
8 aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit [ ]
9 'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi; [ ]
10 et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. [ ]
11 huc ipsi potum venient per prata iuvenci, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:+
7. digt.
12 hic viridis tenera praetexit harundine ripas [ ]
13 Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' [ ]
14 quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam [ ]
15 depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, [ ]
16 et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. [ ]
17 posthabui tamen illorum mea seria ludo. [ ]
18 alternis igitur contendere versibus ambo [ ]
19 coepere, alternos Musae meminisse volebant. [ ]
20 hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. - [ ]
21 Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, [1]
22 quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi [ ]
23 versibus ille facit) aut, si non possumus omnes, [ ]
24 hic arguta sacra pendebit fistula pinu. - [ ]
25 Pastores, hedera crescentem ornate poetam, [1]
26 Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; [ ]
27 aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:++
7. digt.
28 cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. - [2]?
29 Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus [ ]?
30 et ramosa Micon vivacis cornua cervi. [1]
31 si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota [ ]?
32 puniceo stabis suras evincta coturno. - [ ]?
33 Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis [ ]
34 exspectare sat est: custos es pauperis horti. [ ]
35 nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, [ ]
36 si fetura gregem suppleverit, aureus esto. - [1]
37 Nerine Galatea, thymo, mihi dulcior Hyblae, [u]?
38 candidior cycnis, hedera formosior alba, [ ]
39 cum primum pasti repetent praesepia tauri, [ ]
40 si qua tui Corydonis habet te cura, venito. - [ ]
41 Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, [ ]
42 horridior rusco, proiecta vilior alga, [ ]?
43 si mihi non haec lux toto iam longior anno est. [ ]
44 ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. - [ ]?
45 Muscosi fontes et somno mollior herba, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:+++
7. digt.
46 et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, [1]
47 solstitium pecori defendite: iam venit aestas [ ]?
48 torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. - [ ]
49 Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis [ ]
50 semper, et adsidua postes fuligine nigri. [ ]
51 Hic tantum Boreae curamus frigora quantum [ ]
52 aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. - [ ]
53 Stant et iuniperi et castaneae hirsutae, [ ]
54 strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma, [ ]
55 omnia nunc rident: at si formosus Alexis [ ]
56 montibus his abeat, videas et flumina sicca. - [ ]
57 Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba; [ ]
58 Liber pampineas invidit collibus umbras: [ ]
59 Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, [ ]
60 Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. - [ ]
61 Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, [ ]
62 formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; [ ]
63 Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:00
7. digt.
64 nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi. - [ ]
65 Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, [ ]
66 populus in fluviis, abies in montibus altis; [ ]
67 saepius at si me, Lycida formose, revisas, [ ]?
68 fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. - [ ]
69 Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim. [ ]
70 ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 8
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 8 [Bucolica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. digt.
52 aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. – [ ]
67 saepius at si me, Lycida formose, revisas, [ ]?
7. digt.
33 Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis [ ]
7. digt.
35 nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, [ ]
7. digt.
21 Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, [1]
Analyse 3
7. digt.
53H Stant et iuniperi et castaneae hirsutae, [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede