Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 21 - ÆN6-VERG + archivio n. 22 - APP-VERG Prossimo file n. 71
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 0:00
206 cuius ut intrauit leuior per corpora somnus [ ]
207 languidaque effuso requierunt membra sopore, [ ]?
208 effigies ad eum culicis deuenit et illi [ ]
209 tristis ab euentu cecinit conuicia mortis. [ ]
210 'quis' inquit 'meritis ad quae delatus acerbas [ ]
211 cogor adire uices! tua dum mihi carior ipsa [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 0:+
212 uita fuit uita, rapior per inania uentis. [ ]
213 tu lentus refoues iucunda membra quiete [ ]
214 ereptus taetris e cladibus, at mea manes [1]
215 uiscera Lethaeas cogunt transnare per undas. [ ]
216 praeda Charonis agor. uiden ut flagrantia taedis [ ]
217 limina collucent infestis omnia templis! [ ]
218 obuia Tisiphone, serpentibus undique compta, [ ]
219 et flammas et saeua quatit mihi uerbera; pone [ ]
220 Cerberus (ut diris flagrant latratibus ora!), [ ]
221 anguibus hinc atque hinc horrent cui colla reflexis [ ]
222 sanguineique micant ardorem luminis orbes. [ ]
223 heu, quid ab officio digressa est gratia, cum te [ ]
224 restitui superis leti iam limine ab ipso? [ ]
225 praemia sunt pietatis ubi, pietatis honores? [ ]!
226 in uanas abiere uices. et rure recessit [2]?
227 Iustitia et prior illa Fides. instantia uidi [ ]
228 alterius, sine respectu mea fata relinquens. [ ]
229 ad pariles agor euentus: fit poena merenti. [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 0:++
230 poena sit exitium, modo sit dum grata uoluntas. [ ]
231 existat par officium. feror auia carpens, [ ]
232 auia Cimmerios inter distantia lucos, [ ]
233 quem circa tristes densentur in omnia poenae. [ ]
234 nam uinctus sedet immanis serpentibus Otos, [ ]
235 deuinctum maestus procul aspiciens Ephialten, [ ]
236 conati quondam cum sint inscendere mundum; [ ]
237 et Tityos, Latona, tuae memor anxius irae [ ]
238 (implacabilis ira nimis) iacet alitis esca. [u]!
239 terreor, a, tantis insistere, terreor, umbris. [ ]
240 ad Stygias reuocatus aquas uix ultimus amni [ ]
241 restat nectareas diuum qui prodidit escas, [ ]
242 gutturis arenti reuolutus in omnia sensu. [ ]
243 quid, saxum procul aduerso qui monte reuoluit, [2]
244 contempsisse dolor quem numina uincit acerbans [ ]
245 otia quaerentem frustra sibi? ite, puellae, [ ]
246 ite, quibus taedas accendit tristis Erinys. [ ]
247 sicut Hymen praefata dedit conubia mortis [ ]
..... ..
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 4:00
248 atque alias alio densas super agmine turmas, [ ]
249 impietate fera uecordem Colchida matrem, [ ]?
250 anxia sollicitis meditantem uulnera natis; [ ]
251 iam Pandionia miserandas prole puellas, [ ]
252 quarum uox Ityn edit Ityn, quo Bistonius rex [ ]!
253 orbus epops maeret uolucres euectus in auras. [1]
254 at discordantes Cadmeo semine fratres [ ]
255 iam truculenta ferunt infestaque lumina corpus [ ]
256 alter in alterius, iamque auersatus uterque, [ ]
257 impia germani manat quod sanguine dextra. [ ]
258 eheu mutandus numquam labor! auferor ultra [ ]
259 in diuersa magis, distantia nomina cerno; [ ]
260 Elysiam tranandus agor delatus ad undam. [ ]
261 obuia Persephone comites heroidas urget [1]?
262 aduersas praeferre faces. Alcestis ab omni [ ]
263 inuiolata uacat cura, quod saeua mariti [ ]
264 in Chalcodoniis Admeti fata morata est. [ ]?
265 ecce Ithaci coniunx semper decus, Icariotis, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 4:+
266 femineum concepta manet, manet et procul illa [ ]
267 turba ferox iuuenum telis confixa procorum. [ ]
268 quid, misera Eurydice, tanto maerore recesti, [ ]
269 poenaque respectus et nunc manet Orpheos in te? [ ]
270 audax ille quidem, qui mitem Cerberon umquam [ ]
271 credidit aut ulli Ditis placabile numen, [1]
272 nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis [ ]!
273 nec maesta obtenta Ditis ferrugine regna [ ]
274 defossasque domos ac Tartara nocte cruenta [ ]
275 obsita nec faciles Ditis sine iudice sedes, [ ]
276 iudice, qui uitae post mortem uindicat acta. [2]
277 sed fortuna ualens audacem fecerat ante. [ ]
278 iam rapidi steterant amnes et turba ferarum [ ]
279 blanda uoce sequax regionem insederat (?)orphei; [1]
280 iamque imam uiridi radicem mouerat alte [ ]?
281 quercus humo (steterant amnes) siluaeque sonorae [ ]
282 sponte sua cantus rapiebant cortice auara. [ ]
283 labentis biiuges etiam per sidera Lunae [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 4:++
284 pressit equos et tu currentis, menstrua uirgo, [ ]
285 auditura lyram tenuisti nocte relicta. [1]
286 haec eadem potuit, Ditis, te uincere, coniunx, [ ]
287 Eurydicenque uiro ducendam reddere. non fas, [ ]?
288 non erat in uitam diuae exorabile mortis. [ ]
289 illa quidem nimium manes experta seueros [ ]
290 praeceptum signabat iter nec rettulit intus [ ]
291 lumina nec diuae corrupit munera lingua; [ ]
292 sed tu crudelis, crudelis tu magis, Orpheu, [ ]
293 oscula cara petens rupisti iussa deorum. [ ]
294 dignus amor uenia, ueniam si Tartara nossent; [ ]
295 peccatum meminisse graue est. uos sede piorum, [ ]
296 uos manet heroum contra manus. hic et uterque [u]
297 Aeacides (Peleus namque et Telamonia uirtus [ ]
298 per secura patris laetantur numina, quorum [1]
299 conubiis Venus et Virtus iniunxit honorem: [ ]
300 hunc rapuit (?)ferit, ast illum Nereis amauit) [ ]
301 assidet, hic iuuenes, sociatae gloria sortis, [ ]
= archivio n. 22 - APP-VERG
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 8:00
302 alter (?)in excisum referens a nauibus ignis [ ]
303 Argolicis Phrygios torua feritate repulsos - [ ]
304 (o quis non referat talis diuortia belli, [ ]
305 quae Troiae uidere uiri uidereque Graii, [2]?
306 Teucria cum magno manaret sanguine tellus [ ]?
307 et Simois Xanthique liquor, Sigeaque propter [ ]
308 litora cum Troas saeui ducis Hectoris ira [ ]
309 (?)uidere in classes inimica mente Pelasgas [2]
310 uulnera tela neces ignes inferre paratos? [ ]
311 ipsa iugis namque Ida potens feritatis, ab ipsa [ ]
312 Ida faces altrix cupidis praebebat alumnis, [ ]
313 omnis ut in cineres Rhoetei litoris ora [ ]?
314 classibus ambustis flamma lacrimante daretur. [ ]
315 hinc erat oppositus contra Telamonius heros [ ]
316 obiectoque dabat clipeo certamina, et illinc [ ]
317 Hector erat, Troiae summum decus, acer uterque, [ ]
318 fluminibus ueluti fragor (?)et libet in se ... ..
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 8:+
319 tegminibus telisque super (Sigeaque praeter) [ ]
320 eriperet reditus, alter Vulcania ferro [ ]
321 uulnera protectus depellere nauibus instat.) [ ]
322 hos erat Aeacides uultu laetatus honores, [ ]
323 Dardaniaeque alter fuso quod sanguine campis [ ]
324 Hector lustrauit deuicto corpore Troiam. [ ]
325 rursus acerba fremunt, Paris hunc quod letat et huius [ ]
326 (?)arma dolis Ithaci uirtus quod concidit icta. [ ]
327 huic gerit auersos proles Laertia uultus, [ ]
328 et iam Strymonii Rhesi uictorque Dolonis [ ]?
329 Pallade iam laetatur ouans rursusque tremescit: [ ]!
330 iam Ciconas iamque horret atrox (?)lestrigone ...; ..
331 illum Scylla rapax canibus succincta Molossis, [ ]
332 Aetnaeusque Cyclops, illum metuenda Charybdis [ ]
333 pallentesque lacus et squalida Tartara terrent. [ ]
334 hic et Tantaleae generamen prolis Atrides [ ]
335 adsidet, Argiuum lumen, quo flamma regente [ ]
336 Doris Ericthonias prostrauit funditus arces. [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 8:++
337 reddidit, heu, Graiius poenas tibi, Troia, ruenti, [ ]
338 Hellespontiacis obiturus reddidit undis. [ ]
339 illa uices hominum testata est copia quondam, [ ]
340 ne quisquam propriae fortunae munere diues [ ]
341 iret ineuectus caelum super: omne propinquo [ ]
342 frangitur inuidiae telo decus. ibat in altum [1]
343 uis Argea petens patriam ditataque praeda [ ]
344 arcis Ericthoniae; comes huic erat aura secunda [ ]
345 per placidum cursu pelagus; Nereis ab unda [ ]
346 signa dabat passim flexis super alta carinis, [ ]
347 cum seu caelesti fato seu sideris ortu [ ]
348 undique mutatur caeli nitor, omnia uentis, [2]
349 omnia turbinibus sunt anxia; iam maris unda [ ]
350 sideribus certat consurgere, iamque superne [ ]
351 corripere et soles et sidera cuncta minatur [1]
352 ac ruere in terras caeli fragor. hic modo laetans [ ]
353 copia nunc miseris circumdatur anxia fatis [ ]
354 immoriturque super fluctus et saxa Capherei, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 12:00
355 Euboicas aut per cautes Aegaeaque late [ ]
356 litora, cum Phrygiae passim uaga praeda peremptae [ ]
357 omnis in aequoreo fluitat iam naufraga fluctu. [ ]
358 hic alii resident pariles uirtutis honore [ ]
359 heroes mediisque siti sunt sedibus omnes, [ ]
360 omnes, Roma decus magni quos suscipit orbis. [ ]
361 hic Fabii Deciique, hic est et Horatia uirtus, [ ]?
362 hic et fama uetus numquam moritura Camilli, [ ]
363 Curtius et, mediis quem quondam sedibus Vrbis [ ]
364 deuotum (?)bellis consumpsit gurges in unda, [ ]
365 Mucius et prudens ardorem corpore passus, [ ]
366 cui cessit Lydi timefacta potentia regis, [ ]?
367 hic Curius clarae socius uirtutis et ille [ ]
368 (?)Flaminius, deuota dedit qui corpora flammae. [2]
369 iure igitur talis sedes pietatis honores [ ]
... ..
370 Scipiadasque duces, quorum deuota triumphis [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 12:+
371 moenia (?)rapidis Libycae Carthaginis horrent. [u]
372 illi laude sua uigeant: ego Ditis opacos [ ]
373 cogor adire lacus uiduos, a, lumine Phoebi [ ]
374 et uastum Phlegethonta pati, quo, maxime Minos, [ ]?
375 conscelerata pia discernis uincula sede. [ ]
376 ergo iam causam mortis, iam dicere uitae [ ]
377 uerberibus saeuae cogunt ab iudice Poenae, [ ]
378 cum mihi tu sis causa mali nec conscius adsis; [ ]
379 sed tolerabilibus curis haec immemor audis [ ]
380 et (?)tamen ut uadis dimittes omnia uentis. [ ]
381 digredior numquam rediturus: tu cole fontes [ ]
382 et uiridis nemorum siluas et pascua laetus, [ ]
383 at mea diffusas rapiantur dicta per auras.' [ ]
384 dixit et extrema tristis cum uoce recessit. [ ]
385 hunc ubi sollicitum dimisit inertia uitae [2]
386 interius grauiter regementem, nec tulit ultra [ ]
387 sensibus infusum culicis de morte dolorem, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 12:++
388 quantumcumque sibi uires tribuere seniles [1]
389 (quis tamen infestum pugnans deuicerat hostem), [ ]
390 riuum propter aquae uiridi sub fronde latentem [ ]
391 conformare locum capit impiger. hunc et in orbem [ ]
392 destinat ac ferri capulum repetiuit in usum, [ ]
393 gramineam ut uiridi foderet de caespite terram. [ ]
394 iam memor inceptum peragens sibi cura laborem [ ]
395 congestum cumulauit opus, atque aggere multo [ ]
396 telluris tumulus formatum creuit in orbem. [ ]
397 quem circum lapidem leui de marmore formans [ ]?
398 conserit, assiduae curae memor. hic et acanthos [ ]
399 et rosa purpureum crescent pudibunda ruborem [ ]
400 et uiolae omne genus; hic est et Spartica myrtus [ ]?
401 atque hyacinthos et hic Cilici crocus editus aruo, [ ]
402 laurus item Phoebi decus ingens, hic rhododaphne [ ]
403 liliaque et roris non auia cura marini [ ]
404 herbaque turis opes priscis imitata Sabina [ ]
405 chrysanthusque hederae -que nitor pallente corymbo [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Myggen (Oxford C.T.) 12:+++
406 et bocchus Libyae regis memor, hic amarantus [ ]
407 bumastusque uirens et semper florida tinus; [ ]
408 non illinc narcissus abest, cui gloria formae [ ]
409 igne Cupidineo proprios exarsit in artus; [ ]
410 et, quoscumque nouant uernatia tempora flores, [ ]
411 his tumulus super inseritur. tum fronte locatur [ ]
412 elogium, tacita firmat quod littera uoce: [ ]
413 PARVE CVLEX PECVDVM CVSTOS TIBI TALE MERENTI [ ]
414 FVNERIS OFFICIVM VITAE PRO MVNERE REDDIT. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 71
Publius Vergilius Maro (pseudo): Salaten [Moretum]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
Myggen
284 pressit equos et tu currentis, menstrua uirgo, [ ]
Myggen
223 heu, quid ab officio digressa est gratia, cum te [ ]
269 poenaque respectus et nunc manet Orpheos in te? [ ]
287 Eurydicenque uiro ducendam reddere. non fas, [ ]?
Myggen
214 ereptus taetris e cladibus, at mea manes [1]
349 omnia turbinibus sunt anxia; iam maris unda [ ]
352 ac ruere in terras caeli fragor. hic modo laetans [ ]
381 digredior numquam rediturus: tu cole fontes [ ]
386 interius grauiter regementem, nec tulit ultra [ ]
Myggen
402 laurus item Phoebi decus ingens, hic rhododaphne [ ]
406 et bocchus Libyae regis memor, hic amarantus [ ]
Analyse 3
Myggen
225 praemia sunt pietatis ubi, pietatis honores? [ ]!
252 quarum uox Ityn edit Ityn, quo Bistonius rex [ ]!
329 Pallade iam laetatur ouans rursusque tremescit: [ ]!
Myggen
252 quarum uox Ityn edit Ityn, quo Bistonius rex ![ ]!
Myggen
235 deuinctum maestus procul aspiciens Ephialten, [ ]
Analyse 4
Myggen
272 nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis [ ]!
Myggen
238 (implacabilis ira nimis) iacet alitis esca. [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede