File n. 73 – 19:10 minuti – Vergil pseudo

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 74
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 73 Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven 283-541 [Ciris]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
283             uix haec ediderat,   cum clade exterrita tristi            [ ]
284                 insontes multo   deturpat puluere crinis               [ ]
285           et grauiter   questu Carme   complorat anili:                [ ]
286            'o mihi nunc iterum   crudelis reddite Minos,               [ ]
287            o  iterum   nostrae Minos   inimice senectae,               [1]
288             (?)semper aut olim   natae te propter eundem               [ ]
289               aut amor insanae   luctum portauit alumnae.              [ ]
290             tene ego tam longe   capta atque auecta nequiui,           [ ]
291           tam graue seruitium,   tam duros passa labores,              [ ]
292       effugere, o   bis iam exitium   crudele meorum?                  [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
293            iam iam nec   nobis aequo   senioribus ullum,               [ ]?
294             uiuere uti cupiam,   uiuit genus. ut quid ego amens        [ ]
295        te erepta, o   Britomarti, mei   spes una sepulcri,             [ ]?
296           te, Britomarti, diem   potui producere uitae?                [ ]
297            atque utinam celeri   nec tantum grata Dianae               [ ]
298                uenatus   esses uirgo   sectata uirorum,                [ ]
299              Cnosia nec Partho   contendens spicula cornu              [ ]
300                Dictaeas ageres   ad gramina nota capellas.             [ ]
301             numquam tam obnixe   fugiens Minois amores                 [ ]
302                 praeceps aërii   specula de montis iisses,             [1]?
303              unde alii   fugisse ferunt   et numen Aphaeae             [ ]?
304            uirginis assignant,   alii, quo notior esses,               [ ]
305                Dictynam   dixere tuo   de nomine Lunam.                [ ]?
306          sint haec uera velim:   mihi certe, nata, peristi;            [ ]
307  numquam ego te summo uolitantem uertice ...                             ..
308               Hyrcanos   inter comites   agmenque ferarum              [ ]?
309              conspiciam nec te   redeuntem amplexa tenebo.             [ ]
310         uerum haec tum non sic   grauia atque indigna fuere,           [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
311           tum, mea alumna, tui   cum spes integra maneret,             [ ]
312              nam uox ista meas   nondum uiolauerat auris.              [ ]
313             tene etiam   fortuna mihi   crudelis ademit,               [ ]?
314              tene, o sola meae   uiuendi causa senectae?               [ ]
315                saepe tuo dulci   nequiquam capta sopore,               [ ]?
316            cum premeret   natura, mori   me uelle negaui,              [2]?
317                ut tibi Corycio   glomerarem flammea luto.              [ ]
318          quo nunc me, infelix,   aut quae me fata reseruant?           [ ]
319            an nescis,   qua lege patris   de uertice summo             [2]
320                edita candentis   praetexat purpura canos,              [ ]
321           quae tenui   patriae spes sit   suspensa capillo?            [ ]
322           si nescis,   aliquam possum   sperare salutem,               [ ]
323            inscia quandoquidem   scelus es conata nefandum;            [ ]
324            sin est quod metuo,   per te, mea alumna, tuumque           [ ]
325              expertum   multis miserae   mihi rebus amorem,            [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
326         (?)perdere seua precor   per flumina  elithie                  [u]
327           ne tantum in facinus   tam nulla mente feraris.              [ ]
328            non ego te incepto,   fieri quod non pote, conor            [ ]
329        flectere amore, nec est   cum dis contendere nostrum,           [ ]
330            sed patris incolumi   potius denubere regno                 [ ]
331       atque aliquos   tamen esse uelis   tibi, alumna, penates;        [ ]
332                hoc unum exilio   docta atque experta monebo.           [ ]
333             quod si non   ulla poteris   ratione parentem              [ ]?
334         flectere (sed poteris:   quid enim non unica possis?),         [ ]
335         tum potius   tandem ista, pio   cum iure licebit,              [ ]
336               cum facti causam   tempusque doloris habebis,            [ ]
337              tum potius   conata tua at  -que incepta referto,         [2]
338             meque deosque tibi   comites, mea alumna, futuros          [ ]
339          polliceor: nihil est,   quod texitur ordine, longum.'         [ ]
340             his ubi sollicitos   animi releuauerat aestus              [ ]
341              uocibus et blanda   pectus spe mulserat aegrum,           [ ]
342            paulatim   tremebunda genis   obducere uestem               [ ]
343           uirginis et placidam   tenebris captare quietem,             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
344                inuerso bibulum   restinguens lumen oliuo,              [ ]
345             incipit ad crebros  -que insani pectoris ictus             [ ]?
346          ferre manum, assiduis   mulcens praecordia palmis.            [ ]
347         noctem illam   sic maesta super   marcentis alumnae            [ ]
348              frigidulos cubito   subnixa pependit ocellos.             [ ]
349          postera lux   ubi laeta diem   mortalibus almum               [ ]!
350             et gelida   uenientem ignem   quatiebat ab Oeta,           [ ]
351          quem pauidae alternis   fugitant optantque puellae            [ ]
352             (Hesperium uitant,   optant ardescere Eoum),               [ ]
353             praeceptis   paret uirgo   nutricis et omnis               [ ]
354              undique conquirit   nubendi sedula causas.                [ ]
355             temptantur patriae   submissis uocibus aures               [ ]
356             laudanturque bonae   pacis bona; multus inepto             [ ]
357             uirginis insolitae   sermo nouus errat in ore:             [ ]
358         nunc tremere instantis   belli certamina dicit                 [ ]
359            communem  -que timere deum;   nunc regis amicis             [ ]
360       (namque ipsi uerita est)   toruum flet maesta parentem,          [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
361              cum Iove communis   qui nolit habere nepotes.             [2]
362            nunc etiam   conficta dolo   mendacia turpi                 [ ]
363               inuenit et diuum   terret formidine ciuis;               [ ]
364             nunc alia ex aliis   (nec desunt) omina quaerit;           [ ]
365            quin etiam   castos ausa est   corrumpere uates,            [ ]
366              ut, cum caesa pio   cecidisset uictima ferro,             [ ]
367             essent qui generum   Minoa auctoribus extis                [ ]
368           iungere et ancipitis   suaderent tollere pugnas.             [ ]
369               at nutrix patula   componens sulpura testa               [ ]
370             narcissum   casiamque herbas   incendit olentis            [ ]
371           terque nouena ligans   triplici diuersa colore               [1]
372           fila 'ter in gremium   mecum' inquit 'despue, uirgo,         [ ]
373             despue ter, uirgo:   numero deus impare gaudet.'           [ ]
374             inde mago   geminata Ioui   (?)frigidula sacra             [ ]?
375               sacra nec Idaeis   anubus nec cognita Grais,             [ ]
376                pergit Amyclaeo   spargens altaria thallo               [ ]
377                regis Iolciacis   animum defigere uotis.                [ ]
378          uerum ubi nulla mouet   stabilem fallacia Nisum,              [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
379            nec possunt homines   nec possunt flectere diui             [ ]
380            (tanta est in paruo   fiducia crine cauendi),               [ ]
381             rursus ad inceptum   sociam se adiungit alumnae            [ ]
382             purpureumque parat   rursus tondere capillum,              [ ]
383           tam longo   quod iam captat   succurrere amori,              [ ]
384           non minus illa tamen   reuehi quod moenia Cretae             [ ]
385             gaudeat: et cineri   patria est iucunda sepulto.           [ ]
386           ergo iterum   capiti Scylla est   inimica paterno:           [ ]
387               tum coma Sidonio   florens deciditur ostro,              [ ]?
388        tum capitur   Megara et diuum   responsa probantur,             [ ]
389              tum suspensa nouo   ritu de nauibus altis                 [ ]?
390             per mare caeruleum   trahitur Niseia uirgo.                [ ]
391              complures   illam nymphae   mirantur in undis,            [ ]
392              miratur   pater Oceanus   et candida Tethys               [ ]
393             et cupidas   secum rapiens   Galatea sorores,              [ ]
394           illa etiam   iunctis magnum   quae piscibus aequor           [ ]
395            et glauco   bipedum curru   metitur equorum                 [ ]?
396             Leucothea   paruusque dea   cum matre Palaemon,            [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
397            illi etiam alternas   sortiti uiuere luces,                 [ ]?
398            cara Iouis suboles,   magnum Iouis incrementum,             [ ]
399              Tyndaridae niueos   mirantur uirginis artus.              [ ]
400               has adeo   uoces atque haec   lamenta per auras          [ ]
401            fluctibus in mediis   questu uoluebat inani,                [ ]
402              ad caelum infelix   ardentia lumina tendens,              [ ]
403            lumina, nam teneras   arcebant uincula palmas:              [ ]
404           'supprimite o paulum   turbati flamina uenti,                [ ]?
405            dum queror et diuos   (quamquam nil testibus illis          [ ]
406               profeci) extrema   moriens tamen alloquor hora.          [ ]?
407           uos ego, uos   adeo, uenti,   testabor, et aurae,            [ ]
408             uos (?)o numantana   si qui de gente uenitis,              [ ]?
409         cernitis? illa ego sum   cognato sanguine uobis                [2]
410         Scylla (quod o   salua liceat   te dicere, Procne),            [ ]
411              illa ego sum Nisi   pollentis filia quondam,              [ ]
412             certatim ex   omni petiit   quam Graecia regno             [ ]
413              qua curuus terras   amplectitur Hellespontus;             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
414           illa ego sum, Minos,   sacrato foedere coniunx               [ ]?
415      dicta tibi:   tamen haec, etsi   non accipis, audis.              [1]
416             uinctane tam magni   tranabo gurgitis undas?               [ ]?
417            uincta tot assiduas   pendebo ex ordine luces?              [ ]
418          non equidem   me alio possum   contendere dignam              [ ]
419          supplicio,   quae sic patriam   carosque penates              [ ]
420                hostibus immiti  -que addixi ignara tyranno.            [ ]
421         uerum istaec,   Minos, illos   scelerata putaui,               [ ]?
422          si nostra ante aliqui   nudasset foedera casus,               [ ]?
423               facturos, quorum   direptis moenibus urbis               [ ]
424                o  ego crudelis   flamma delubra petiui.                [2]?
425                te uero   uictore prius   uel sidera cursus             [ ]
426                  mutatura suos   quam te mihi talia captae             [ ]
427                facturum metui.   iam iam scelus omnia uicit.           [ ]
428           tene ego plus patrio   dilexi perdita regno?                 [ ]?
429           tene ego? nec mirum:   uultu decepta puella                  [ ]?

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
430             ut uidi, ut perii,    ut me malus abstulit error.          [ ]
431            non equidem ex isto   speraui corpore posse                 [ ]?
432             tale malum   nasci (?)forma   uel sidera fallar.           [ ]
433                me non deliciis   commouit regia diues,                 [ ]
434                curalio fragili    aut electro lacrimoso,               [ ]
435               me non florentes   aequali corpore nymphae,              [ ]
436            non metus impendens   potuit retinere deorum:               [ ]
437              omnia uicit amor:   quid enim non uinceret ille?          [ ]
438            non mihi iam pingui   sudabunt tempora myrrha,              [ ]?
439             pronuba nec castos   accendet pinus odores,                [ ]
440              non Libys Assyrio   sternetur lectulus ostro -            [ ]
441       parua queror:   ne me illa quidem   communis alumna              [ ]
442                omnibus iniecta   tellus tumulabit harena.              [ ]
443              mene inter matres   ancillarique maritas,                 [ ]
444               mene alias inter   famularum munere fungi,               [ ]
445           coniugis atque tuae,   quaecumque erit illa, beatae          [ ]
446          non licuit   grauidos penso   deuoluere fusos?                [ ]?
447                at belli saltem   captiuam lege necasses.               [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
454             iam tandem   casus hominum,   iam respice, Minos.          [1]
455        sit satis hoc,   tantum Scyllam   uidisse malorum.              [ ]
456              uel fato   fuerit nobis   haec debita pestis,             [ ]
457              uel casu incerto,   merita uel denique culpa:             [ ]
458               omnia nam potius   quam te fecisse putabo.'              [ ]
459                labitur interea   resoluta ab litore classis,           [ ]
460                magna repentino   sinuantur lintea coro,                [ ]?
461            flectitur in uiridi   remus sale, languida fessae           [ ]?
462              uirginis in cursu   moritur querimonia longo.             [ ]
463               deserit angustis   inclusum faucibus Isthmon             [ ]
464            Cypselidae et magni   florentia regna, Corinthum;           [ ]?
465             praeterit abruptas   Scironis protinus arces               [ ]
466               infestumque suis   dirae testudinis exit                 [ ]
467                 spelaeum multo  -que cruentas hospite cautes.          [ ]
468            iamque adeo   tutum longe   Piraeea cernit                  [ ]?
469               et notas,   eheu frustra,   respectat Athenas;           [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
470            iam procul e fluctu   Salaminia respicit arua               [ ]
471             florentisque uidet   iam Cycladas: hinc sinus illi         [ ]
472            Sunius, hinc statio   contra patet Hermionaea.              [ ]
473           linquitur ante alias   longe gratissima Delos                [ ]?
474                 Nereidum matri    et Neptuno  Aegaeo;                  [ ]
475            prospicit incinctam   spumanti litore Cythnum               [ ]
476             marmoreamque Paron   uiridemque adlapsa Donysam            [ ]
477            (?)aeginamque simul   salutiferamque Seriphum.              [1]
448            iam fessae   tandem fugiunt   de corpore uires              [ ]
449               et caput inflexa   lentum ceruice recumbit,              [ ]
450              marmorea adductis   liuescunt bracchia nodis.             [ ]
451             aequoreae pristes,   immania corpora ponti,                [ ]
452             undique conueniunt   et glauco in gurgite circum           [ ]
453            uerbere caudarum at  -que oris minitantur hiatu.            [ ]
478             fertur et incertis   iactatur ad omnia uentis,             [ ]
479           cumba uelut   magnas sequitur   cum paruula classis          [ ]
480                Afer et hiberno   bacchatur in aequore turbo,           [ ]
481               donec tale decus   formae uexarier undis                 [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
482           non tulit ac miseros   mutauit uirginis artus                [ ]
483             caeruleo   pollens coniunx   Neptunia regno.               [ ]
484          sed tamen (?)aeternam   squamis uestire puellam               [ ]
485               infidosque inter   teneram committere pisces             [ ]
486      non statuit   (nimium est auidum   pecus Amphitrites):            [ ]
487                  aëriis potius   sublimem sustulit alis,               [ ]
488           esset ut in   terris facti   de nomine ciris,                [ ]?
489                 ciris Amyclaeo   formosior ansere Ledae.               [ ]
490           hic uelut in   niueo tenera est   cum primitus ouo           [ ]
491                effigies animantis et internodia membris                [ ]!
492                imperfecta nouo   fluitant concreta calore,             [ ]
493            sic liquido Scyllae   circumfusum aequore corpus            [ ]
494              semiferi incertis   etiam nunc partibus artus             [ ]
495               undique mutabant   atque undique mutabantur.             [u]
496         oris honos   primum et multis   optata labella                 [ ]
497           et patulae   frontis species   concrescere in unum           [ ]
498           coepere et   gracili mentum   producere rostro;              [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
499           tum, qua se   medium capitis   discrimen agebat,             [ ]
500             ecce repente uelut   patrios imitatus honores              [ ]
501              puniceam   concussit apex   in uertice cristam;           [ ]
502               at mollis uarios   intexens pluma colores                [ ]
503              marmoreum uolucri   uestiuit tegmine corpus               [ ]
504             lentaque perpetuas   fuderunt bracchia pennas;             [ ]
505              inde alias partes   minioque infecta rubenti              [ ]
506              crura noua macies   obduxit squalida pelli                [ ]
507           et pedibus   teneris unguis   affixit acutos.                [ ]
508           et tamen hoc   demum miserae   succurrere pacto              [ ]
509             uix fuerat placida   Neptuni coniuge dignum.               [ ]?
510      numquam illam   post haec oculi   uidere suorum                   [1]
511                purpureas flauo   retinentem uertice uittas,            [ ]?
512           non thalamus   Syrio fragrans   accepit amomo,               [ ]
513            nullae illam sedes:   quid enim cum sedibus illi?           [ ]
514           quae simul ut   sese cano   de gurgite uelox                 [1]?
515           cum sonitu ad caelum   stridentibus extulit alis             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
516                 et multum late   dispersit in aequora rorem,           [1]
517                  infelix uirgo   nequiquam a morte recepta             [ ]
518                 incultum solis   in rupibus exigit aeuum,              [1]
519            rupibus et scopulis   et litoribus desertis.                [ ]
520          nec tamen hoc   ipsum poena   sine: namque deum rex,          [ ]
521              omnia qui imperio   terrarum milia uersat,                [ ]
522            commotus   talem ad superos   uolitare puellam,             [ ]
523            cum pater extinctus   caeca sub nocte lateret,              [ ]
524               illi pro   pietate sua   (nam saepe rubentis             [ ]!
525              sanguine taurorum   supplex resperserat aras,             [ ]
526               saepe deum largo   decorarat munere sedes)               [ ]
527               reddidit optatam   mutato corpore uitam                  [ ]?
528             fecitque in terris   haliaeetos ales ut esset:             [ ]
529        quippe aquilis   semper gaudet   deus ille coruscis.            [ ]
530             huic uero miserae,   quoniam damnata deorum                [1]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Skarven (Oxford C.T.)
531                   iudicio nati  -que et coniugis ante fuisset,         [1]
532               infesti apposuit   odium crudele parentis.               [ ]
533          namque ut in aetherio   signorum limite praestans,            [ ]
534              unum quem duplici   stellarunt sidere diui,               [ ]
535              Scorpios alternis   clarum fugat Oriona,                  [u]
536               sic inter   sese tristis   haliaeetos iras               [ ]?
537              et ciris   memori seruant   ad saecula fato.              [ ]
538           quacumque illa leuem   fugiens secat aethera pennis,         [ ]
539            ecce inimicus atrox   magno stridore per auras              [ ]?
540              insequitur Nisus;   qua se fert Nisus ad auras,           [ ]
541           illa leuem   fugiens raptim   secat aethera pennis.          [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 74
Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelserne [Dirae]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: