File n. 74 – 14:19 minuti – Vergil pseudo

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 75
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 74 Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelserne [Dirae]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)                   .
  1               Battare, cycneas   repetamus carmine uoces:              [ ]
  2               diuisas   iterum sedes   et rura canamus,                [1]
  3              rura quibus diras   indiximus, impia uota.                [ ]?
  4           ante lupos   rapient haedi,   uituli ante leones,            [ ]
  5             delphini   fugient pisces,   aquilae ante columbas         [ ]
  6              et conuersa retro   rerum discordia gliscet -             [ ]?
  7            multa prius   fient quam non   mea libera auena:            [ ]
  8             montibus et siluis   dicam tua facta, Lycurge.             [ ]
  9               impia Trinacriae   sterilescant gaudia uobis             [ ]
 10             nec fecunda, senis   nostri felicia rura,                  [ ]?
 11              semina parturiant   segetes, non pascua colles,           [ ]
 12              non arbusta nouas   fruges, non pampinus uuas,            [ ]
 13               ipsae non siluae   frondes, non flumina montes.          [ ]
 14           rursus et hoc iterum   repetamus, Battare, carmen:           [ ]
 15              effetas   Cereris sulcis   condatis auenas,               [ ]
 16             pallida flauescant   aestu sititentia prata,               [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
 17                immatura cadant   ramis pendentia mala,                 [1]
 18               desint et siluis   frondes et fontibus umor,             [ ]
 19              nec desit nostris   deuotum carmen auenis.                [ ]
 20             haec Veneris uario   florentia serta decore,               [ ]?
 21                purpureo campos   quae pingunt uerna colore             [ ]
 22            (hinc aurae dulces,   hinc suauis spiritus agri),           [ ]
 23              mutent pestiferos   aestus et taetra uenena;              [ ]
 24             dulcia non oculis,   non auribus ulla ferantur.            [ ]
 25       sic precor, et   nostris superent   haec carmina uotis:          [ ]
 26           (?)ludimus et multum   nostris cantata libellis,             [ ]
 27               optima siluarum,   formosis densa uirectis,              [ ]
 28          (?)tondemus   uirides umbras,   nec laeta comantis            [ ]
 29              iactabis   mollis ramos   inflantibus auris               [ ]
 30           (nec mihi saepe meum   resonabit, Battare, carmen),          [ ]
 31              militis impia cum   succedet dextera ferro                [ ]!
 32             formosaeque cadent   umbrae, formosior illis               [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
 33          ipsa cades,   ueteris domini   felicia ligna -                [1]
 34           nequiquam:   nostris potius   deuota libellis                [ ]
 35              ignibus aetheriis   flagrabit. Iuppiter (ipse             [ ]
 36          Iuppiter hanc aluit),   cinis haec tibi fiat oportet.         [ ]
 37            Thraecis tum Boreae   spirent immania uires,                [ ]
 38            Eurus agat   mixtam furua   caligine nubem,                 [ ]?
 39               Africus immineat   nimbis minitantibus imbrem,           [ ]
 40                 cum tu, cyaneo   resplendens aethere, silua,           [1]
 41             non iterum   dices crebro   (?)tua lydia dixti.            [ ]
 42              uicinas   flammae rapiant   ex ordine uitis,              [ ]
 43             pascantur segetes,   diffusis ignibus auras                [ ]?
 44          transuolet, arboribus   coniungat et ardor aristas.           [ ]
 45            pertica qua nostros   metata est impia agellos,             [ ]
 46             qua nostri   fines olim,   cinis omnia fiat.               [ ]?
 47       sic precor, et   nostris superent   haec carmina uotis:          [ ]
 48            undae, quae uestris   pulsatis litora lymphis,              [ ]
 49            litora, quae dulcis   auras diffunditis agris,              [ ]
 50            accipite has uoces:   migret Neptunus in arua               [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
 51            fluctibus et spissa   campos perfundat harena;              [ ]
 52             qua Vulcanus agros   pastus Iouis ignibus arcet,           [ ]
 53                barbara dicatur   Libycae soror altera Syrtis.          [2]
 54          tristius hoc, memini,   reuocasti, Battare, carmen:           [ ]
 55               nigro multa mari   dicunt portenta natare,               [ ]?
 56             monstra repentinis   terrentia saepe figuris,              [ ]
 57              cum subito emersere furenti corpora ponto;                [ ]!
 58              haec agat infesto   Neptunus caeca tridenti               [ ]
 59               atrum conuertens   aestum maris undique uentis           [ ]
 60            et fuscum   cinerem canis   exhauriat undis.                [ ]
 61              dicantur   mea rura ferum   mare; nauta, caueto           [ ]
 62              rura quibus diras   indiximus, impia uota.                [ ]?
 63         si minus haec,   Neptune, tuas   infundimus auris,             [ ]
 64            Battare, fluminibus   tu nostros trade dolores:             [ ]
 65          nam tibi sunt fontes,   tibi semper flumina amica.            [ ]
 66      (nil est quod   perdam ulterius:   merita omnia ditis.)           [ ]
 67             flectite currentis   lymphas, uaga flumina, retro,         [ ]
 68           flectite et aduersis   rursum diffundite campis;             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
 69              incurrant   amnes passim   rimantibus undis               [ ]
 70            nec nostros   seruire sinant   erronibus agros.             [ ]
 71           dulcius hoc, memini,   reuocasti, Battare, carmen:           [ ]
 72               emanant   subito sicca   tellure paludes,                [ ]
 73           et metat hic iuncos,   spicas ubi legimus olim,              [1]
 74              (?)coculet arguti   grylli caua garrula rana.             [ ]?
 75            tristius hoc rursum   dicit mea fistula carmen:             [ ]
 76             praecipitent altis   fumantes montibus imbres              [ ]
 77                et late teneant   diffuso gurgite campos,               [ ]?
 78              qui dominis infesta minantes stagna relinquant.           [ ]!
 79               cum delapsa meos   agros peruenerit unda,                [ ]
 80               piscetur nostris   in finibus aduena arator,             [ ]
 81                 aduena, ciuili   qui semper crimine creuit.            [2]?
 82                 o male deuoti,   praetorum crimina, agelli,            [2]
 83              tuque inimica tui   semper Discordia ciuis,               [ ]
 84              exsul ego indemnatus egens mea rura reliqui,              [ ]!
 85              miles ut accipiat   funesti praemia belli?                [ ]
 86             hinc ego de tumulo   mea rura nouissima uisam,             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
 87            hinc ibo in siluas:   obstabunt iam mihi colles,            [ ]
 88              obstabunt montes,   campos audire licebit:                [ ]
 89              'dulcia rura ualete et Lydia dulcior illis                [ ]!
 90                et casti fontes   et, felix nomen, agelli.'             [ ]
 91            tardius, a, miserae   descendite monte capellae             [ ]
 92             (mollia non iterum   carpetis pabula nota)                 [ ]
 93           tuque resiste pater:   (?)et prima nouissima nobis.          [ ]
 94                intueor campos:   longum manet esse sine illis.         [ ]
 95             rura ualete iterum   tuque, optima Lydia, salue.           [ ]
 96       (?)siue eris et   si non mecum   morieris utrumque.              [ ]
 97                extremum carmen   reuocemus, Battare, auena:            [ ]
 98             dulcia amara prius   fient et mollia dura,                 [ ]
 99            candida nigra oculi   cernent et dextera laeua,             [ ]
100                migrabunt casus   aliena in corpora rerum,              [ ]?
101            quam tua de nostris   emigret cura medullis.                [ ]?
102            quamuis ignis eris,   quamuis aqua, semper amabo:           [ ]
103             gaudia semper enim   tua me meminisse licebit.             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
Lydia                                                                        ..
104                 Inuideo uobis,   agri formosaque prata,                [ ]
105             hoc formosa magis,   mea quod formosa puella               [ ]
.....                                                                        ..
106              et uobis   tacite nostrum   suspirat amorem;              [ ]
107           uos nunc illa uidet,   uobis mea Lydia ludit,                [ ]
108           uos nunc alloquitur,   uos nunc arridet ocellis,             [ ]
109                et mea submissa   meditatur carmina uoce,               [ ]
110             cantat et interea,   mihi quae cantabat in aurem.          [ ]
111               inuideo   uobis, agri:   discetis amare.                 [ ]
112                    o fortunati   nimium multumque beati,               [ ]?
113           in quibus illa pedis   niuei uestigia ponet                  [ ]
114           aut roseis   uiridem digitis   decerpserit uuam              [ ]
115            (dulci namque tumet   nondum uitecula Baccho)               [ ]
116              aut inter uarios,   Veneris stipendia, flores             [ ]
117              membra reclinarit   teneramque illiserit herbam           [2]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
118                et secreta meos   furtim narrabit amores.               [ ]
119              gaudebunt siluae,   gaudebunt mollia prata                [ ]
120              et gelidi fontes,   auiumque silentia fient,              [ ]
121                 tardabunt riui   (?)labentes currite lymphae,          [ ]
122               dum mea iucundas   exponat cura querelas.                [ ]
123               inuideo   uobis, agri:   mea gaudia habetis,             [ ]?
124            et uobis   nunc est mea quae   fuit ante uoluptas.          [ ]
125              at male tabescunt   morientia membra dolore               [ ]
126                et calor infuso   decedit frigore mortis,               [ ]?
127           quod mea non   mecum domina est:   non ulla puella           [ ]
128              doctior in terris   fuit aut formosior, ac, si            [ ]
129           fabula non uana est,   tauro Ioue digna uel auro             [ ]
130             (Iuppiter, auertas   aurem) mea sola puella est.           [ ]
131             felix taure, pater   magni gregis et decus, a te           [ ]
132             uaccula non umquam   secreta cubilia captans               [2]
133             frustra te patitur   siluis mugire dolorem.                [1]
134              et pater haedorum   felix semperque beate,                [ ]
135              siue petis montes   praeruptos saxa pererrans             [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
136               siue tibi siluis   noua pabula fastidire                 [ ]
137             siue libet campis:   tecum tua laeta capella est.          [ ]
138         et mas quodcumque est,   illi sua femina iuncta                [ ]
139                  interpellatos   numquam plorauit amores.              [ ]
140             cur non et   nobis facilis,   natura, fuisti?              [ ]
141               cur ego crudelem   patior tam saepe dolorem?             [2]
142             sidera per uiridem   redeunt cum pallida mundum            [ ]
143        inque uicem   (?)phoebe currens   atque aureus orbis,           [ ]
144          Luna, tuus tecum est:   cur non est et mea mecum?             [ ]
145            Luna, dolor   nosti quid sit:   miserere dolentis.          [ ]
146         Phoebe, recens   in te laurus   celebrauit amorem,             [ ]
147             et quae pompa deum   ((?)nisi siluis fama locuta est,      [ ]
148            (?)omnia uos estis)   secum sua gaudia gestat               [ ]
149             aut inspersa uidet   mundo; quae dicere longum est.        [ ]
150               aurea quin etiam   cum saecula uoluebantur,              [ ]
151             condicio   similis fuerat   mortalibus illis.              [ ]
152         haec quoque praetereo:   notum Minoidos astrum                 [ ]?
153          quaeque uirum   uirgo sicut   captiua secuta est.             [ ]?

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
154           laedere, caelicolae,   potuit uos nostra quid aetas,         [ ]
155               condicio   nobis uitae   quo durior esset?               [ ]
156            ausus egon   primus castos   uiolare pudores                [ ]
157               sacratamque meae   uittam temptare puellae               [ ]
158                   immatura mea   cogor nece soluere fata?              [ ]?
159            istius atque utinam   facti mea culpa magistra              [ ]
160           prima foret!   letum uita   mihi dulcius esset.              [1]
161              non mea, non ullo   moreretur tempore fama,               [ ]
162             dulcia cum Veneris   furatus gaudia primus                 [ ]
163            dicerer atque ex me   dulcis foret orta uoluptas.           [ ]
164           nunc mihi non tantum   tribuerunt (?)impia uota              [ ]
165              auctor ut occulti   noster foret error amoris:            [ ]
166             Iuppiter ante, sui   semper mendacia factus,               [ ]
167              cum Iunone, prius   coniunx quam dictus uterque est,      [ ]
168                 gaudia libauit   dulcem furatus amorem.                [ ]
.....                                                                        ..
169              et moechum tenera   gauisa est laedere in herba           [ ]?
170              purpureos flores,   quos insuper accumbebat,              [ ]

Publius Vergilius Maro (pseudo): Forbandelser (Oxford C.T.)
171             (?)grandia formoso   supponens (?)gaudia collo             [ ]
172          (tum, credo,   fuerat Mauors   distentus in armis,            [ ]
173              nam certe   Vulcanus opus   faciebat, et illi             [ ]
174                tristi turpabat   malas fuligine (?)barbam).            [ ]
175               non Aurora nouos   etiam plorauit amores                 [ ]
176          atque rubens   oculos roseo   celauit amictu?                 [ ]
177              talia caelicolae.   numquid minus aurea proles?           [ ]
178              ergo quod deus at  -que heros, cur non minor aetas?       [ ]
179             infelix   ego, non illo   qui tempore natus,               [1]
180             quo facilis   natura fuit.   sors o mea laeua              [ ]
181             nascendi   miserumque genus,   quo sera libido est.        [ ]
182            (?)tantum uita meae   cordis fecere rapinam,                [ ]
183           ut maneam   quod uix oculis   cognoscere possis.             [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 75
Publius Vergilius Maro (pseudo): Værtshusholdersken [Copa]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: