Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 22 - APP-VERG Prossimo file n. 78
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 0:00
306 quod si forte mihi quaedam discordia tecum est, [ ]
307 principiis aliis credas consurgere uentos: [ ]
308 non dubium rupes aliquas penitusque cauernas [1]
302 sub terra similis harum quas cernimus extra [1]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 0:+
309 proruere ingenti sonitu casuque propinquas [1]?
310 diffugere impelli -que animas, hinc crescere uentos; [ ]
311 aut umore etiam nebulas se effundere largo, [ ]
312 ut campis agrisque solent quos adluit amnis. [ ]
313 uallibus exoriens caligat nubilus aër. [ ]
314 flumina parua ferunt auras, uis proxima uento est, [ ]
315 eminus adspirat (?)fortis et uerberat umor. [ ]
316 atque haec in uacuo si tanta potentia rorum est, [ ]?
317 hoc plura efficiant infra clusique necesse est. [ ]?
318 his igitur causis extra penitusque coactus [ ]
319 exagitant uentos; pugnant in faucibus; arte [ ]
320 pugnantis suffocat iter. uelut unda profundo [ ]
321 terque quater -que exhausta graues ubi perbibit euros, [ ]
322 ingeminant fluctus et primos ultimus urget, [ ]?
323 haud secus (?)adstrictus certamine tangitur ictu [ ]
324 spiritus inuoluens -que suo sibi pondera nisu [ ]
325 densa per ardentes exercet corpora uires [ ]
326 et, quacumque iter est, properat transitque moramen, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 0:+
327 donec confluuio, ueluti siponibus actus, [1]?
328 exilit atque furens tota uomit igneus Aetna. [1]
329 quod si forte putas summis decurrere uentos [ ]
330 faucibus atque isdem pulsos remeare, notandas [ ]
331 res oculis locus ipse dabit cogetque negare. [ ]
332 quamuis caeruleo siccus Ioue fulgeat aether [ ]
333 purpureoque rubens surgat iubar aureus ostro, [ ]
334 illinc obscura semper caligine nubes [ ]
336 prospectat sublimis opus uastoque recessus [ ]
335 pigraque diffuso circum stupet undique uultu. [ ]?
337 non illam (?)uidet Aetna nec ullo intercipit aestu: [ ]!
338 obsequitur quacumque iubet leuis aura reditque. [ ]
339 placantes etiam caelestia numina ture [ ]
340 summo cerne iugo, uel qua liberrimus Aetna [ ]?
341 introspectus hiat tantarum in semina rerum, [ ]
342 si nihil irritet flammas stupeatque profundum. [ ]
343 hinc igitur cernis torrens ut spiritus ille, [ ]
344 qui rupes terramque rotat, qui fulminat ignes, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 4:00
345 cum rexit uires et praeceps flexit habenas, [ ]
346 praesertim ipsa suo declinia pondere numquam [ ]?
347 corpora deripiat ualidoque absorbeat (?)arcu? [ ]
348 quod si fallor, abest species tantusque ruinis [ ]
349 impetus adtentos oculorum transfugit ictus, [ ]
350 (?)nec leuitas tantos igitur ferit aura mouetque [ ]
..... ..
351 sparsa liquore manus sacros ubi uentilat ignis, [ ]
352 uerberat aura tamen pulsataque corpora nostris [ ]
353 incursant: adeo (?)in tenui uim causa repellit. [ ]
..... ..
354 non cinerem stipulamue leuem, non arida sorbet [ ]
355 gramina, non tenuis (?)plantis humus excita predas. [ ]
356 surgit adoratis sublimis fumus ab aris: [2]
357 tanta quies illi est et pax innoxia rapti. [ ]
358 siue peregrinis igitur propriisue potentes [ ]?
359 coniurant animae causis, ille impetus ignes [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 4:+
360 et montis partes atra subiectat harena, [ ]
361 uastaque concursu trepidantia saxa fragoris [ ]
362 ardentisque simul flammas ac fulmina rumpunt, [ ]
363 haud aliter quam, cum prono iacuere sub austro [ ]
364 aut aquilone fremunt siluae, dant bracchia nodo [ ]
365 implicita ac serpunt iunctis incendia ramis. [ ]
366 nec te decipiant stolidi mendacia uulgi, [ ]
367 exhaustos cessare sinus, dare tempora rursus [ ]
368 ut rapiant uires repetantque in proelia uicti; [ ]
369 pelle nefas animo mendacemque exue famam. [ ]
370 non est diuinis tam sordida rebus egestas, [ ]
371 nec paruas mendicat opes nec conrogat auras. [ ]
372 praesto sunt operae, uentorum examina, semper: [ ]
373 causa latet quae rumpat iter cogatque morari. [ ]
374 saepe premit fauces magnis exstructa ruinis [ ]
375 congeries clauditque uias luctamine ab imo [ ]
376 (?)et scisso ueluti tecto sub pondere praestat [ ]
377 (?)haud similis teneros cursu: tum frigida monti [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 4:++
378 desidia est tutoque licet descendere fauces. [1]
379 post, ubi conualuere mora, uelocius urgent, [2]!
380 pellunt oppositi moles et uincula rumpunt, [ ]?
381 quicquid in obliquum est, frangunt iter, acrior ictu [ ]
382 impetus exoritur, magnis operata rapinis [ ]
383 flamma micat latosque ruens exundat in agros. [ ]
384 sic cessata diu referunt spectacula uenti. [ ]
385 nunc superant quaecumque creant incendia siluae. [ ]
386 quae flammas alimenta uocent, quid nutriat Aetnam [ ]
..... ..
387 incendi poterunt. illis uernacula (?)causis [ ]
388 materia adpositum -que igni genus utile terrae est. [ ]
389 uritur assidue calidus nunc sulphuris umor, [ ]
390 nunc spissus crebro praebetur alumine sucus, [1]
391 pingue bitumen adest et quicquid comminus acris [ ]
392 irritat flammas, illius corporis Aetna est. [ ]
393 atque, hanc materiam penitus discurrere testes, [ ]
394 infectae eructantur aquae radice sub ipsa. [ ]!
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 8:00
395 pars oculis manifesta iacet, quae robore dura est [ ]
396 ac lapis: in pingui fereunt incendia suco. [ ]
397 quin etiam uarie quaedam sine nomine saxa [ ]
398 toto monte liquant. illis custodia flammae [ ]
399 uera tenaxque data est, sed maxima causa molaris [ ]
400 illius incendi lapis est: hic uindicat Aetnam. [ ]
401 quem si forte manu teneas ac robora cernas [ ]
402 nec feruere putes ignem nec spargere posse, [ ]
403 sed simul ac ferro quaeras, respondet et ictu [ ]
404 scintillat dolor. hunc multis circum inice flammis [ ]
405 et patere extorquere animos atque exue robur: [ ]!
406 fundetur ferro citius, nam mobilis illi [ ]
407 et metuens natura mali est, ubi cogitur igni; [2]
408 sed simul atque hausit flammas, non tutior haustis [ ]
409 ulla domus, seruat faciem duratque tenaci [ ]
410 saepta fide: tanta est illi patientia uicto. [ ]
411 uix umquam reddit uires atque euomit ignem, [ ]
412 totus enim denso stipatus robore (?)cardo [ ]?
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 8:+
413 per tenuis admissa uias incendia nutrit [ ]
414 cunctanterque eadem et pigre concepta remittit. [ ]
415 nec tamen hoc uno, quod montis plurima pars est, [2]
416 uincit et incendi causam tenet ille: profecto [ ]
417 miranda est lapidis uiuax animosaque uirtus: [ ]
418 cetera materies quaecumque est fertilis igni, [ ]
419 ut semel accensa est, moritur nec restat in illa [ ]
420 quod repetas, tantum cinis et sine semine terra est; [ ]
421 hic semel atque iterum patiens ac mille perhaustis [ ]
422 ignibus instaurat uires nec desinit ante [ ]
423 quam leuis excocto defecit robore pumex [ ]?
424 in cinerem -que putresque iacet dilapsus harenas. [ ]
425 (?)cerne locis etiam similes arsisse cauernas: [ ]
426 illic materiae nascentis copia maior, [ ]
427 sed genus hoc lapidis (certissima signa coloris) [ ]
428 quod nullas adiunxit opes, elanguit ignis. [ ]?
429 discitur indiciis flagrasse Aenaria quondam, [ ]
430 nunc extincta (?)super testisque Neapolin inter [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 8:++
431 et Cumas locus est, multis iam frigidus annis, [ ]
432 quamuis aeternum pingui scatet ubere sulphur [ ]
433 (in mercem legitur, tanto est fecundius Aetna). [ ]
434 insula, cui nomen facies dedit ipsa Rotunda, [ ]
435 sulphure non solum nec obesa bitumine terra est, [ ]
436 et lapis adiutat generandis ignibus aptus, [ ]
437 sed raro fumat, quin uix, si accenditur, ardet, [ ]
438 in breue mortalis flammas quod copia nutrit. [ ]
439 in sola durat Vulcani nomine Sacra, [ ]
440 pars tamen incendi maior refrixit, et alto [1]
441 iactatas recipit classes portuque tuetur; [ ]
442 quae restat minor est diues satis ubere terrae, [ ]
443 (?)sed non Aetnaei uires quae conferat illi. [ ]
444 atque haec ipsa tamen iam quondam extincta fuisset, [ ]
445 ni furtim adgereret Siculi uicinia montis [1]
446 materiam siluamque suam pressoue canali [ ]
447 huc illuc ageret uentos et pasceret ignes. [ ]
448 sed melius res ipsa notis spectataque ueris [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 12:00
449 occurrit signis nec temptat fallere testem. [ ]
450 nam circa latera atque imis radicibus Aetnae [ ]
451 candentes efflant lapides disiectaque saxa [ ]
452 intereunt, uenis manifesto ut cernere possis [ ]
453 pabula et ardendi causam lapidem esse molarem, [ ]
454 cuius defectu ieiunus concidit ignis. [ ]
455 ille, ubi collegit flammas, iacit et simul ictu [ ]
456 materiam accendit cogitque liquescere secum. [ ]
457 (?)haud equidem mirum facie quae cernimus extra, [ ]
458 (?)si lenitur opus, restat; magis uritur illic [1]
459 sollicitatque magis uicina incendia saxum [ ]
460 certaque uenturae praemittit pignora flammae. [ ]
461 nam simul atque mouet uires turbamque minatur, [ ]
462 diffugit extemplo -que solum trahit undique rimas [ ]
463 et graue sub terra murmur denuntiat ignes. [ ]
464 tum pauidum fugere et sacris concedere rebus [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 12:+
465 par erit: e tuto speculaberis omnia collis. [2]?
466 nam subito efferuent onerosa incendia, raptim [ ]
467 accensae subeunt moles truncaeque ruina [ ]
468 prouoluunt atque atra rotant examina harenae. [ ]
469 illinc incertae facies hominumque figurae: [ ]
470 pars lapidum domita est, stanti pars robore pugnat [ ]
471 nec recipit flammas: hic indefensus anhelat [ ]?
472 atque aperit se hosti, decrescit spiritus illi, [ ]?
473 haud aliter quam cum laeto deuicta tropaeo [ ]?
474 prona iacet campis acies et castra sub ipsa. [ ]
475 tum si quis lapidum summo pertabuit igni, [ ]
476 asperior (?)sopitaes et quaedam sordida faex est, [ ]
477 qualem purgato cernas desidere ferro. [ ]
478 uerum ubi paulatim exiluit sublata caducis [ ]!
479 congeries saxis, angusto uertice surgens, [ ]
480 hic ueluti in fornace lapis torretur et omnis [ ]
481 exustus penitus uenis subit altius umor; [ ]
482 amissis opibus leuis et sine pondere pumex [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 12:++
483 excoquitur. liquor ille magis feruere magisque [ ]
484 fluminis in speciem mitis procedere tandem [ ]
485 incipit et pronis demittit collibus undas. [ ]
486 illae paulatim bis sena in milia pergunt; [ ]
487 quippe nihil reuocat, (?)curtis nihil ignibus obstat, [ ]
488 nulla tenet moles, frustra simul omnia pugnant; [ ]
489 hinc siluae rupesque natant, hinc terra solumque [ ]
490 ipsum adiutat opus faciemque sibi induit amnis. [ ]
491 quod si forte cauis cunctatus uallibus haesit, [ ]
493 ingeminant fluctus et stantibus increpat undis [ ]
494 sicut cum rapidum (?)curuo mare cernulus aestu, [ ]
495 ac primum tenuis undas agit, inde priores [ ]
496 praegrediens late diffunditur (?)et succernens [ ]?
492 utpote in aequalis uoluens, perpascitur, agros [ ]
..... ..
497 flumina consistunt ripis ac frigore durant [ ]
498 paulatimque ignes coeunt ac flammea massis [ ]
499 exuitur facies. tum prima ut quaeque rigescit [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 12:+++
500 effumat moles atque ipso pondere tracta [ ]
501 uoluitur ingenti strepitu praecepsque sonanti [ ]
502 cum solido inflixa est, pulsatam dissipat ictus [ ]
503 et, qua disclusa est, candenti robore fulget. [ ]
..... ..
504 emicat examen plagis, ardentia saxa [ ]
505 (scintillas procul ecce uides, procul esse, ruentis) [ ]
506 incolumi feruore cadunt. fert impetus ingens, [ ]
507 Symaethi quondam ut ripas traiecerit amnis: [ ]
508 (?)uix iunctis quisquam fixo dimouerit illas [ ]
509 uicenos persaepe pedes iacet obruta moles. [ ]
510 sed frustra certis disponere singula causis [ ]
511 temptamus, si firma manet tibi fabula mendax, [ ]
512 materiam ut credas aliam fluere igne, nec una [ ]
513 flumina proprietate simul concrescere, siue [ ]!
514 commixtum lento flagrare bitumine sulphur: [ ]
515 nam posse exusto cretam quoque robore fundi, [ ]
516 et figulos huic esse fidem, dein frigoris usu [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 16:00
517 duritiem reuocare suam et constringere uenas. [ ]
518 sed signum commune leue est atque irrita causa [ ]
519 quae trepidat: certo uerum tibi pignore constat. [ ]?
520 nam uelut arguti natura est aeris, et igni [ ]?
521 cum domitum est, constans eadem -que, et robore saluo, [ ]
522 utraque ut possis aeris cognoscere partem, [ ]
523 haud aliter lapis ille tenet, seu forte madentes [ ]
524 effluit in flammas siue est securus ab illis, [ ]
525 conseruatque notas nec uultum perdidit ignis. [ ]
526 quin uenam externam uultus color ipse refellit, [ ]
527 aut color aut leuitas putris magis illa magisque: [ ]
528 una operis facies eadem perque omnia terra est. [ ]
529 nec tamen infitior lapides ardescere certos, [ ]
530 interius fluere accensos: haec propria uirtus. [ ]
531 quin ipsis quaedam Siculi cognomina saxis [ ]
532 imposuere (?)fridicas iam ipso nomine signant [ ]!
533 fusilis esse notae. numquam tamen illa liquescunt, [ ]
534 quamuis materies foueat sucosior intus, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 16:+
535 ni penitus uenae fuerint commissa molari. [ ]
536 quod si quis lapidis miratur fusile robur, [ ]
537 cogitet obscuri uerissima dicta libelli, [ ]?
538 Heraclite, tui: nihil insuperabile gigni [ ]?
539 omnia (?)quae rerum natura semina iacta. [ ]?
540 seu nimium hoc mirum, densissima corpora saepe [ ]
541 et solido uicina tamen compescimus igni. [2]?
542 non animos aeris flammis succumbere cernis, [ ]
543 lentitiem plumbum non exuit ipsaque ferri [ ]
544 materies praedura tamen subuertitur igni [ ]
545 spissaque suspensis fornacibus aurea saxa [ ]
546 exsudant pretium? et quaedam fortasse profundo [ ]
547 incomperta iacent similique obnoxia sorti. [ ]
548 nec locus ingenio est: oculi te iudice uincent. [1]
549 nam lapis ille riget praeclususque ignibus obstat, [ ]
550 si paruis torrere uelis caeloque patenti: [ ]
551 candenti pressoque agedum fornace coerce - [ ]
552 nec sufferre potest nec saeuum durat in hostem: [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 16:++
553 uincitur et soluit uires captusque liquescit. [ ]
554 quae maiora putas autem tormenta moueri [1]
555 posse manu, quae tanta putas incendia nostris [ ]
556 sustentari opibus, quantis fornacibus Aetna [ ]
557 uritur, arcano numquam non fertilis igni? [ ]
558 hic non qui nostro feruet moderatior usu, [ ]
559 sed caelo propior, uel quali Iuppiter ipse [ ]
560 armatus flamma est. his uiribus additur ingens [ ]
561 spiritus adstrictis elisus faucibus, ut cum [ ]?
562 fabriles operae rudibus contendere massis [1]
563 festinant, ignes quatiunt follesque trementes [ ]
564 exanimant presso -que instigant agmine uentos. [ ]
565 haec operis summa est, sic nobilis uritur Aetna: [ ]
566 terra foraminibus uires trahit, urget in artum [ ]
567 spiritus, incendi uis it per maxima saxa. [1]
568 magnificas laudes operosaque uisere templa [ ]
569 diuitiis hominum aut (?)sacras memorare uetustas, [ ]
570 traducti maria et terras per proxima fatis [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 20:00
571 currimus atque auidi ueteris mendacia famae [ ]
572 eruimus cunctasque libet percurrere gentes. [ ]
573 nunc iuuat Ogygiis circumdata moenia Thebis [ ]
574 cernere quae fratres, ille impiger, ille canorus, [ ]?
576 (?)inuitata piis nunc carmine saxa lyraque [ ]
..... ..
575 condere, felices -que alieno intersumus aeuo. [2]
577 nunc gemina ex uno fumantia sacra uapore [ ]?
578 miramur septemque duces raptumque profundi. [ ]
579 detinet Eurotas illic et Sparta Lycurgi [ ]
580 et sacer in bellum numerus, sua turba regenti. [ ]
581 nunc hic Cecropiae uariis spectantur Athenae [ ]
582 carminibus gaudensque solum uictrice Minerua. [ ]
583 excidit huc reduci quondam tibi, perfide Theseu, [ ]
584 candida sollicito praemittere uela parenti; [ ]
585 tu quoque Athenarum carmen, iam nobile sidus, [2]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 20:+
586 Erigone; sedes (?)uestra est Philomela canoris [2]
587 euocat in siluis, at tu, soror, hospita tectis [ ]
588 acciperis; solis Tereus ferus exulat agris. [ ]
589 miramur Troiae cineres et flebile uictis [ ]
590 Pergamon extinctos -que suo Phrygas Hectore; paruum [ ]
591 conspicimus magni tumulum ducis; hic et Achilles [ ]
592 impiger et uictus magni iacet Hectoris ultor. [ ]
593 quin etiam Graiae fixos tenuere tabellae [ ]
594 signaue: nunc Paphiae rorantes matre capilli, [ ]
595 sub truce nunc parui ludentes Colchide nati, [ ]?
596 nunc tristes circa subiectae altaria ceruae [ ]
597 uelatusque pater, nunc gloria uiua Myronis [ ]
598 et iam mille manus operum turbaeque morantur. [ ]
599 haec uisenda putas terrae dubiusque marisque? [ ]
600 artificis naturae ingens opus aspice, nulla [ ]?
601 (?)cum tanta humanis phoebus spectacula cernes [ ]
..... ..
602 praecipueque uigil feruens ubi Sirius ardet. [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 20:++
603 insequitur miranda tamen sua fabula montem, [ ]
604 nec minus ille pio (?)quamquam sors nobilis igni est. [ ]
605 nam quondam ruptis excanduit Aetna cauernis [ ]
606 et, uelut euersis penitus fornacibus, ingens [ ]
607 eiecta in longum rapidis feruoribus unda, [ ]
608 haud aliter quam cum saeuo Ioue fulgurat aether [ ]
609 et nitidum obscura telum caligine torquet. [ ]?
610 ardebant agris segetes et mitia cultu [ ]
611 iugera cum dominis, siluae collesque rubebant; [ ]
612 uixdum castra putant hostem mouisse tremendum, [ ]
613 et iam finitimae portas euaserat urbis. [ ]?
614 tum uero ut cuique est animus uiresque, rapina [ ]
615 tutari conantur opes. gemit ille sub auro, [2]
616 colligit ille arma et stulta ceruice reponit, [ ]
617 defectum raptis illum sua crimina tardant, [ ]
618 hic uelox minimo properat sub pondere pauper, [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 24:00
619 et, quod cuique fuit cari, fugit ipse sub illo. [1]
620 sed non incolumis dominum sua praeda secuta est; [ ]
621 cunctantis uorat ignis et undique torret auaros, [ ]!
622 consequitur fugisse ratos et praemia captis [ ]
623 concremat: haec nullis parsura incendia pascunt, [ ]
624 uel solis parsura piis. namque, optima proles, [ ]
625 Amphinomus fraterque pari sub munere fortes, [ ]
626 cum iam uicinis streperent incendia tectis, [ ]
627 aspiciunt pigrumque patrem matremque senecta [ ]
628 eheu defessos posuisse in limine membra. [ ]
629 parcite, auara manus, dites attollere praedas: [ ]
630 illis diuitiae solae materque paterque, [ ]
631 hanc rapiunt praedam mediumque exire per ignem [ ]
632 ipso dante fidem properant. o maxima rerum [ ]
633 et merito pietas homini tutissima uirtus! [1]?
634 erubuere pios iuuenes attingere flammae [ ]
635 et quacumque ferunt illi uestigia cedunt. [ ]
636 felix illa dies, illa est innoxia terra! [ ]
Publius Vergilius Maro (pseudo): Ætna (Oxford C.T.) 24:+
637 dextera saeua tenent laeuaque incendia feruent; [ ]
638 mille per obliquos ignis (?)fratremque triumphans [ ]
639 tutus uterque pio sub pondere, (?)sufficit illa [ ]
640 et circa geminos auidus sibi temperat ignis. [ ]
641 incolumes abeunt tandem et sua numina secum [ ]
642 salua ferunt. illos mirantur carmina uatum, [ ]
643 illos seposuit claro sub nomine Ditis, [ ]
644 nec sanctos iuuenes attingunt sordida fata: [ ]
645 securae cessere domus et iura piorum. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 78
Albius Tibullus: Elegier 1,1 og 2 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
Ætna
431 et Cumas locus est, multis iam frigidus annis, [ ]
Ætna
415 nec tamen hoc uno, quod montis plurima pars est, [2]
476 asperior (?)sopitaes et quaedam sordida faex est, [ ]
Ætna
455 ille, ubi collegit flammas, iacit et simul ictu [ ]
Analyse 4
Ætna
337 non illam (?)uidet Aetna nec ullo intercipit aestu: [ ]!
621 cunctantis uorat ignis et undique torret auaros, [ ]!
Ætna
379 post, ubi conualuere mora, uelocius urgent, [2]!
394 infectae eructantur aquae radice sub ipsa. [ ]!
405 et patere extorquere animos atque exue robur: [ ]!
478 uerum ubi paulatim exiluit sublata caducis [ ]!
513 flumina proprietate simul concrescere, siue [ ]!
Ætna
532 imposuere (?)fridicas iam ipso nomine signant [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede