File n. 78 – 12:36 minuti – Tibullus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 79
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 78 Albius Tibullus: Elegier 1,1 og 2 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          0:00
1. digt.                                                                      .
  1               Divitias   alius fulvo   sibi congerat auro              [ ]
  2                et teneat culti   ¨ iugera multa soli,                  [ ]
  3            quem labor assiduus   vicino terreat hoste,                 [ ]?
  4              Martia cui somnos   ¨ classica pulsa fugent:              [ ]
  5               me mea paupertas   vita traducat inerti,                 [ ]?
  6               dum meus assiduo   ¨ luceat igne focus.                  [ ]
  7             ipse seram teneras   maturo tempore vites                  [ ]?
  8             rusticus et facili   ¨ grandia poma manu,                  [ ]
  9            nec Spes destituat,   sed frugum semper acervos             [ ]
 10              praebeat et pleno   ¨ pinguia musta lacu.                 [ ]
 11         nam veneror,   seu stipes habet   desertus in agris            [ ]
 12            seu vetus in trivio   ¨ florida serta lapis;                [ ]
 13             et quodcumque mihi   pomum novus educat annus,             [1]
 14              libatum agricolae   ¨ ponitur ante deo:                   [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 15        flava Ceres,   tibi sit nostro   de rure corona                 [1]
 16            spicea, quae templi   ¨ pendeat ante fores,                 [ ]
 17               pomosisque ruber   custos ponatur in hortis,             [ ]
 18               terreat ut saeva   ¨ falce Priapus aves.                 [ ]
 19            vos quoque, felicis   quondam, nunc pauperis agri           [2]
 20               custodes, fertis   ¨ munera vestra, Lares.               [ ]
 21          tunc vitula innumeros   lustrabat caesa iuvencos,             [ ]
 22           nunc agna exigui est   ¨ hostia parva soli.                  [ ]
 23               agna cadet vobis   quam circum rustica pubes             [ ]
 24              clamet 'io messes   ¨ et bona vina date.'                 [ ]
 25           iam mihi, iam possim   contentus vivere parvo                [ ]
 26              nec semper longae   ¨ deditus esse viae,                  [ ]
 27             sed Canis aestivos   ortus vitare sub umbra                [ ]
 28               arboris ad rivos   ¨ praetereuntis aquae.                [ ]
 29             nec tamen interdum   pudeat tenuisse bidentem              [ ]
 30             aut stimulo tardos   ¨ increpuisse boves,                  [ ]
 31               non agnamve sinu   pigeat fetumve capellae               [ ]
 32                desertum oblita   ¨ matre referre domum.                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 33                  at vos exiguo   pecori, furesque lupique,             [1]?
 34              parcite: de magno   ¨ praeda petenda grege.               [ ]
 35              ipse ego pastorem  -que meum lustrare quotannis           [ ]
 36               et placida soleo   ¨ spargere lacte Palem.               [ ]
 37               adsitis,   divi, neu vos   e paupere mensa               [ ]
 38               dona nec e puris   ¨ spernite fictilibus.                [1]
 39              fictilia antiquus   primum sibi fecit agrestis            [ ]
 40              pocula, de facili   ¨ composuitque luto.                  [ ]
 41               non ego divitias   patrum fructusve requiro,             [ ]
 42             quos tulit antiquo   ¨ condita messis avo:                 [ ]
 43         parva seges satis est,   satis est requiescere lecto,          [ ]
 44            si licet, et solito   ¨ membra levare toro.                 [ ]
 45             quam iuvat immites   ventos audire cubantem                [ ]
 46              et dominam tenero   ¨ continuisse sinu                    [ ]
 47           aut, gelidas   hibernus aquas   cum fuderit Auster,          [ ]?
 48                 securum somnos   ¨ imbre iuvante sequi.                [ ]
 49            hoc mihi contingat:   sit dives iure, furorem               [ ]
 50           qui maris et tristes   ¨ ferre potest pluvias.               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          4:00
1. digt.
 51           o quantum est   auri pereat   potiusque smaragdi,            [ ]
 52          quam fleat ob nostras   ¨ ulla puella vias!                   [ ]
 53               te bellare decet   terra, Messalla, marique,             [ ]
 54              ut domus hostiles   ¨ praeferat exuvias:                  [ ]
 55            me retinent vinctum   formosae vincla puellae,              [ ]
 56                 et sedeo duras   ¨ ianitor ante fores.                 [ ]
 57                non ego laudari   curo, mea Delia; tecum                [1]?
 58           dum modo sim, quaeso   ¨ segnis inersque vocer.              [ ]
 59            te spectem,   suprema mihi   cum venerit hora,              [ ]
 60              te teneam moriens   ¨ deficiente manu.                    [ ]
 61               flebis et arsuro   positum me, Delia, lecto,             [ ]?
 62          tristibus et lacrimis   ¨ oscula mixta dabis.                 [ ]
 63           flebis: non tua sunt   duro praecordia ferro                 [ ]
 64        vincta, neque in tenero   ¨ stat tibi corde silex.              [ ]
 65               illo non iuvenis   poterit de funere quisquam            [ ]
 66              lumina, non virgo   ¨ sicca referre domum.                [ ]
 67              tu Manes   ne laede meos,   sed parce solutis             [ ]
 68           crinibus et teneris,   ¨ Delia, parce genis.                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 69              interea,   dum fata sinunt,   iungamus amores:            [ ]
 70            iam veniet tenebris   ¨ Mors adoperta caput,                [ ]
 71             iam subrepet iners   aetas nec amare decebit,              [ ]
 72                dicere nec cano   ¨ blanditias capite.                  [ ]
 73       nunc levis est   tractanda Venus,   dum frangere postes          [ ]
 74             non pudet et rixas   ¨ inseruisse iuvat.                   [ ]
 75            hic ego dux   milesque bonus:   vos, signa tubaeque,        [ ]
 76            ite procul, cupidis   ¨ vulnera ferte viris,                [ ]
 77       ferte et opes:   ego composito   securus acervo                  [ ]?
 78                despiciam dites   ¨ despiciamque famem.                 [ ]
2. digt.                                                                      .
  1              Adde merum   vinoque novos   compesce dolores,            [1]
  2               occupet ut fessi   ¨ lumina victa sopor,                 [ ]
  3             neu quisquam multo   percussum tempora baccho              [ ]
  4               excitet, infelix   ¨ dum requiescit amor.                [ ]
  5         nam posita est nostrae   custodia saeva puellae,               [ ]
  6              clauditur et dura   ¨ ianua firma sera.                   [ ]
  7               ianua difficilis   domini, te verberet imber,            [1]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
  8               te Iovis imperio   ¨ fulmina missa petant.               [ ]
  9              ianua, iam pateas   uni mihi, victa querelis,             [1]?
 10               neu furtim verso   ¨ cardine aperta sones.               [ ]
 11             et mala siqua tibi   dixit dementia nostra,                [ ]
 12               ignoscas: capiti   ¨ sint precor illa meo.               [ ]
 13            te meminisse decet,   quae plurima voce peregi              [ ]
 14            supplice, cum posti   ¨ florida serta darem.                [ ]
 15            tu quoque ne timide   custodes, Delia, falle:               [ ]
 16           audendum est! fortes   ¨ adiuvat ipsa Venus.                 [ ]
 17         illa favet,   seu quis iuvenis   nova limina temptat,          [ ]
 18               seu reserat fixo   ¨ dente puella fores;                 [ ]
 19             illa docet   molli furtim   derepere lecto,                [ ]
 20               illa pedem nullo   ¨ ponere posse sono,                  [ ]
 21              illa viro   coram nutus   conferre loquaces               [2]
 22           blandaque compositis   ¨ abdere verba notis.                 [ ]
 23           nec docet hoc omnes,   sed quos nec inertia tardat           [ ]
 24              nec vetat obscura   ¨ surgere nocte timor.                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          8:00
2. digt.
 25          en ego cum   tenebris tota   vagor anxius urbe,               [1]
 26 ...                                                                      ..
 27             nec sinit occurrat   quisquam, qui corpora ferro           [ ]
 28             vulneret aut rapta   ¨ praemia veste petat.                [ ]
 29            quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque               [ ]!
 30             qualibet: insidias   ¨ non timuisse decet.                 [ ]
 31          non mihi pigra nocent   hibernae frigora noctis,              [ ]
 32            non mihi, cum multa   ¨ decidit imber aqua.                 [ ]
 33          non labor hic laedit,   reseret modo Delia postes             [ ]
 34             et vocet ad digiti   ¨ me taciturna sonum.                 [ ]
 35             parcite luminibus,   seu vir seu femina fias               [ ]
 36                  obvia: celari   ¨ vult sua furta Venus.               [ ]
 37           neu strepitu   terrete pedum,   neu quaerite nomen,          [ ]
 38             neu prope fulgenti   ¨ lumina ferte face.                  [ ]
 39            siquis et imprudens   aspexerit, occulat ille               [ ]
 40              perque deos omnes   ¨ se meminisse neget:                 [ ]
 41            nam fuerit   quicumque loquax,   is sanguine natam,         [ ]
 42            is Venerem e rabido   ¨ sentiet esse mari.                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
 43        nec tamen huic   credet coniunx   tuus, ut mihi verax           [ ]
 44           pollicita est magico   ¨ saga ministerio.                    [ ]
 45              hanc ego de caelo   ducentem sidera vidi,                 [ ]?
 46           fluminis haec rapidi   ¨ carmine vertit iter,                [ ]
 47            haec cantu   finditque solum   Manesque sepulcris           [ ]
 48               elicit et tepido   ¨ devocat ossa rogo:                  [ ]
 49             iam tenet infernas   magico stridore catervas,             [1]
 50             iam iubet aspersas   ¨ lacte referre pedem.                [ ]
 51         cum libet, haec tristi   depellit nubila caelo,                [ ]?
 52             cum libet, aestivo   ¨ convocat orbe nives.                [ ]
 53              sola tenere malas   Medeae dicitur herbas,                [ ]
 54             sola feros Hecatae   ¨ perdomuisse canes.                  [ ]
 55            haec mihi composuit   cantus, quis fallere posses:          [ ]
 56           ter cane, ter dictis   ¨ despue carminibus.                  [ ]
 57             ille nihil poterit   de nobis credere cuiquam,             [ ]
 58             non sibi, si molli   ¨ viderit ipse toro.                  [ ]
 59             tu tamen abstineas   aliis: nam cetera cernet              [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
 60               omnia, de me uno   ¨ sentiet ipse nihil.                 [ ]
 61     quid? credam?   nempe haec eadem   se dixit amores                 [ ]
 62            cantibus aut herbis   ¨ solvere posse meos,                 [ ]
 63                et me lustravit   taedis, et nocte serena               [ ]
 64            concidit ad magicos   ¨ hostia pulla deos.                  [ ]
 65             non ego totus abesset amor, sed mutuus esset,              [ ]!
 66                 orabam, nec te   ¨ posse carere velim.                 [ ]
 67             ferreus ille fuit,   qui te cum possit habere,             [ ]
 68               maluerit praedas   ¨ stultus et arma sequi.              [ ]
 69           ille licet   Cilicum victas   agat ante catervas,            [ ]
 70              ponat et in capto   ¨ Martia castra solo,                 [ ]
 71               totus et argento   contectus, totus et auro              [ ]
 72                insideat celeri   ¨ conspiciendus equo,                 [ ]
 73            ipse boves   mea si tecum   modo Delia possim               [ ]
 74           iungere et in solito   ¨ pascere monte pecus,                [ ]
 75             et te, dum liceat,   teneris retinere lacertis,            [ ]
 76              mollis et inculta   ¨ sit mihi somnus humo.               [ ]
 77            quid Tyrio   recubare toro   sine amore secundo             [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                         12:00
2. digt.
 78             prodest, cum fletu   ¨ nox vigilanda venit?                [ ]
 79          nam neque tunc plumae   nec stragula picta soporem            [ ]
 80           nec sonitus placidae   ¨ ducere possit aquae.                [ ]
 81             num Veneris magnae   violavi numina verbo,                 [ ]
 82             et mea nunc poenas   ¨ impia lingua luit?                  [ ]
 83             num feror incestus   sedes adiisse deorum                  [ ]
 84            sertaque de sanctis   ¨ deripuisse focis?                   [ ]
 85             non ego, si merui,   dubitem procumbere templis            [ ]
 86               et dare sacratis   ¨ oscula liminibus,                   [ ]
 87               non ego tellurem   genibus perrepere supplex             [ ]
 88              et miserum sancto   ¨ tundere poste caput.                [ ]
 89            at tu, qui   lentus rides   mala nostra, caveto             [ ]?
 90              mox tibi: non uni   ¨ saeviet usque deus.                 [1]
 91        vidi ego, qui   iuvenum miseros   lusisset amores,              [ ]
 92           post Veneris vinclis   ¨ subdere colla senem                 [ ]
 93             et sibi blanditias   tremula componere voce                [ ]
 94               et manibus canas   ¨ fingere velle comas,                [ ]
 95           stare nec ante fores   puduit caraeve puellae                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
 96                 ancillam medio   ¨ detinuisse foro.                    [ ]
 97      hunc puer, hunc   iuvenis turba   circumterit arta,               [ ]
 98              despuit in molles   ¨ et sibi quisque sinus.              [ ]
 99          at mihi parce, Venus:   semper tibi dedita servit             [ ]
100          mens mea: quid messes   ¨ uris acerba tuas?                   [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 79
Albius Tibullus: Elegier 1,3 og 4 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: