File n. 79 – 12:39 minuti – Tibullus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 80
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 79 Albius Tibullus: Elegier 1,3 og 4 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.                                                                      .
  1                 Ibitis Aegaeas   sine me, Messalla, per undas,         [ ]
  2              o  utinam memores   ¨ ipse cohorsque mei!                 [ ]
  3               me tenet ignotis   aegrum Phaeacia terris,               [ ]
  4              abstineas avidas,   ¨ Mors, modo nigra manus.             [ ]
  5            abstineas,   Mors atra, precor:   non hic mihi mater        [ ]
  6          quae legat in maestos   ¨ ossa perusta sinus,                 [ ]
  7            non soror, Assyrios   cineri quae dedat odores              [ ]
  8               et fleat effusis   ¨ ante sepulcra comis.                [ ]
  9              Delia non usquam;   quae me cum mitteret urbe,            [ ]
 10             dicitur ante omnes   ¨ consuluisse deos.                   [ ]
 11            illa sacras   pueri sortes   ter sustulit, illi             [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 12              rettulit e trinis   ¨ omina certa puer.                   [1]
 13         cuncta dabant reditus:   tamen est deterrita numquam,          [ ]
 14            quin fleret nostras   ¨ respueretque vias.                  [ ]
 15              ipse ego solator,   cum iam mandata dedissem,             [2]
 16               quaerebam tardas   ¨ anxius usque moras.                 [ ]
 17            aut ego sum   causatus aves   aut omina dira,               [ ]
 18               Saturnive sacram   ¨ me tenuisse diem.                   [ ]
 19            o quotiens   ingressus iter   mihi tristia dixi             [ ]
 20              offensum in porta   ¨ signa dedisse pedem!                [ ]
 21                  audeat invito   ne quis discedere Amore,              [ ]
 22             aut sciat egressum   ¨ se prohibente deo.                  [ ]
 23             quid tua nunc Isis   mihi, Delia, quid mihi prosunt        [ ]
 24               illa tua totiens   ¨ aera repulsa manu,                  [ ]
 25          quidve, pie   dum sacra colis,   pureque lavari               [ ]
 26          te - memini - et puro   ¨ secubuisse toro?                    [ ]
 27       nunc, dea, nunc   succurre mihi   - nam posse mederi             [ ]
 28            picta docet templis   ¨ multa tabella tuis -,               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 29                 ut mea votivas   persolvens Delia voces                [ ]
 30               ante sacras lino   ¨ tecta fores sedeat                  [ ]
 31            bisque die   resoluta comas   tibi dicere laudes            [ ]
 32                 insignis turba   ¨ debeat in Pharia.                   [ ]
 33              at mihi contingat   patrios celebrare Penates             [ ]
 34             reddereque antiquo   ¨ menstrua tura Lari.                 [ ]
 35              quam bene Saturno   vivebant rege, priusquam              [ ]?
 36               tellus in longas   ¨ est patefacta vias!                 [ ]
 37               nondum caeruleas   pinus contempserat undas,             [ ]
 38                 effusum ventis   ¨ praebueratque sinum,                [ ]
 39              nec vagus ignotis   repetens compendia terris             [ ]
 40              presserat externa   ¨ navita merce ratem.                 [ ]
 41               illo non validus   subiit iuga tempore taurus,           [ ]
 42              non domito frenos   ¨ ore momordit equus,                 [1]
 43           non domus ulla fores   habuit, non fixus in agris,           [ ]
 44             qui regeret certis   ¨ finibus arva, lapis.                [ ]
 45             ipsae mella dabant   quercus, ultroque ferebant            [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 46                  obvia securis   ¨ ubera lactis oves.                  [ ]
 47             non acies,   non ira fuit,   non bella, nec ensem          [ ]
 48                  immiti saevus   ¨ duxerat arte faber.                 [ ]
 49         nunc Iove sub   domino caedes   et vulnera semper,             [ ]
 50           nunc mare, nunc leti   ¨ mille repente viae.                 [ ]
 51          parce, pater! timidum   non me periuria terrent,              [ ]
 52           non dicta in sanctos   ¨ impia verba deos.                   [ ]
 53                quod si fatales   iam nunc explevimus annos,            [ ]
 54           fac lapis inscriptis   ¨ stet super ossa notis:              [ ]
 55              'hic iacet immiti   consumptus morte Tibullus,            [ ]
 56                Messallam terra   ¨ dum sequiturque mari.'              [ ]
 57         sed me, quod   facilis tenero   cum semper Amori,              [ ]
 58              ipsa Venus campos   ¨ ducet in Elysios.                   [ ]
 59           hic choreae   cantusque vigent,   passimque vagantes         [ ]
 60             dulce sonant tenui   ¨ gutture carmen aves,                [ ]
 61          fert casiam   non culta seges,   totosque per agros           [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 62                floret odoratis   ¨ terra benigna rosis;                [1]
 63            ac iuvenum   series teneris   immixta puellis               [ ]
 64              ludit, et assidue   ¨ proelia miscet Amor.                [ ]
 65              illic est, cuicum  -que rapax mors venit amanti,          [ ]
 66               et gerit insigni   ¨ myrtea serta coma.                  [ ]
 67             at scelerata iacet   sedes in nocte profunda               [ ]
 68            abdita, quam circum   ¨ flumina nigra sonant:               [ ]
 69         Tisiphone  -que implexa feros   pro crinibus angues            [ ]
 70           saevit, et huc illuc   ¨ impia turba fugit:                  [ ]
 71             tum niger in porta   per centum Cerberus ora               [ ]
 72             stridet et aeratas   ¨ excubat ante fores.                 [ ]
 73                  illic Iunonem   temptare Ixionis ausi                 [ ]
 74               versantur celeri   ¨ noxia membra rota,                  [ ]
 75             porrectusque novem   Tityos per iugera terrae              [ ]
 76                  assiduas atro   ¨ viscere pascit aves.                [ ]
 77            Tantalus est illic,   et circum stagna, sed acrem           [ ]
 78                 iam iam poturi   ¨ deserit unda sitim,                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 79               et Danai proles,   Veneris quod numina laesit,           [ ]
 80               in cava Lethaeas   ¨ dolia portat aquas.                 [ ]
 81              illic sit, quicum  -que meos violavit amores,             [ ]
 82                 optavit lentas   ¨ et mihi militias.                   [ ]
 83             at tu casta precor   maneas, sanctique pudoris             [ ]
 84                assideat custos   ¨ sedula semper anus.                 [ ]
 85             haec tibi fabellas   referat positaque lucerna             [ ]
 86                  deducat plena   ¨ stamina longa colu,                 [ ]
 87            at circa   gravibus pensis   affixa puella                  [ ]
 88                 paulatim somno   ¨ fessa remittat opus.                [ ]
 89            tunc veniam subito,   nec quisquam nuntiet ante,            [ ]
 90               sed videar caelo   ¨ missus adesse tibi.                 [ ]
 91        tunc mihi, qualis eris,   longos turbata capillos,              [ ]
 92                  obvia nudato,   ¨ Delia, curre pede.                  [ ]
 93       hoc precor, hunc   illum nobis   Aurora nitentem                 [ ]
 94               Luciferum roseis   ¨ candida portet equis.               [ ]
4. digt.                                                                      .
  1              'Sic umbrosa tibi   contingant tecta, Priape,             [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
  2               ne capiti soles,   ¨ ne noceantque nives:                [1]
  3              quae tua formosos   cepit sollertia? certe                [ ]
  4          non tibi barba nitet,   ¨ non tibi culta coma est,            [ ]
  5              nudus et hibernae   producis frigora brumae,              [ ]
  6               nudus et aestivi   ¨ tempora sicca Canis.'               [ ]
  7            sic ego; tum Bacchi   respondit rustica proles              [ ]
  8                  armatus curva   ¨ sic mihi falce deus:                [ ]
  9             'o fuge te tenerae   puerorum credere turbae,              [ ]
 10               nam causam iusti   ¨ semper amoris habent.               [ ]
 11           hic placet, angustis   quod equum compescit habenis,         [ ]
 12             hic placidam niveo   ¨ pectore pellit aquam,               [ ]
 13         hic, quia fortis adest   audacia, cepit; at illi               [ ]
 14              virgineus teneras   ¨ stat pudor ante genas.              [ ]
 15             sed ne te capiant,   primo si forte negabit,               [ ]?
 16               taedia: paulatim   ¨ sub iuga colla dabit.               [ ]
 17            longa dies   homini docuit   parere leones,                 [ ]
 18               longa dies molli   ¨ saxa peredit aqua;                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 19               annus in apricis   maturat collibus uvas,                [ ]
 20               annus agit certa   ¨ lucida signa vice.                  [ ]
 21               nec iurare time:   Veneris periuria venti                [1]
 22              irrita per terras   ¨ et freta summa ferunt.              [ ]
 23             gratia magna Iovi:   vetuit pater ipse valere,             [ ]
 24                iurasset cupide   ¨ quidquid ineptus amor,              [ ]
 25             perque suas   impune sinit   Dictynna sagittas             [ ]
 26                adfirmes crines   ¨ perque Minerva suos.                [ ]
 27             at si tardus eris,   errabis: transiet aetas               [ ]
 28          quam cito! non segnis   ¨ stat remeatque dies.                [ ]
 29            quam cito purpureos   deperdit terra colores,               [ ]
 30             quam cito formosas   ¨ populus alta comas!                 [ ]
 31           quam iacet, infirmae   venere ubi fata senectae,             [1]
 32             qui prior Eleo est   ¨ carcere missus equus!               [ ]
 33            vidi iam,   iuveni, premeret   cum serior aetas,            [ ]
 34              maerentem stultos   ¨ praeteriisse dies.                  [ ]
 35                 crudeles divi!   serpens novus exuit annos,            [ ]?
 36               formae non ullam   ¨ fata dedere moram.                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 37              solis aeterna est   Baccho Phoeboque iuventas,            [ ]
 38             nam decet intonsus   ¨ crinis utrumque deum.               [ ]
 39            tu, puero   quodcumque tuo   temptare libebit,              [ ]
 40                cedas: obsequio   ¨ plurima vincet amor.                [ ]
 41           neu comes ire neges,   quamvis via longa paretur             [ ]
 42                et Canis arenti   ¨ torreat arva siti,                  [ ]
 43             quamvis praetexens   picta ferrugine caelum                [ ]
 44            venturam amiciat(?)   ¨ imbrifer arcus aquam.               [ ]
 45               vel si caeruleas   puppi volet ire per undas,            [ ]
 46                ipse levem remo   ¨ per freta pelle ratem.              [ ]
 47               nec te paeniteat   duros subiisse labores                [ ]
 48             aut opera insuetas   ¨ atteruisse manus,                   [ ]
 49            nec, velit insidias   altas si claudere valles,             [ ]
 50             dum placeas, umeri   ¨ retia ferre negent.                 [ ]
 51            si volet arma, levi   temptabis ludere dextra:              [ ]
 52             saepe dabis nudum,   ¨ vincat ut ille, latus.              [ ]
 53          tunc tibi mitis erit:   rapias tum cara licebit               [ ]
 54              oscula: pugnabit,   ¨ sed tamen apta dabit.               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 55             rapta dabit primo,   post afferet ipse roganti,            [1]
 56               post etiam collo   ¨ se implicuisse volet.               [ ]
 57          heu male nunc   artes miseras   haec saecula tractant!        [ ]
 58             iam tener adsuevit   ¨ munera velle puer.                  [ ]
 59            at tua, qui Venerem   docuisti vendere primus,              [ ]
 60            quiquis es, infelix   ¨ urgeat ossa lapis.                  [ ]
 61             Pieridas,   pueri, doctos   et amate poetas,               [ ]
 62             aurea nec superent   ¨ munera Pieridas.                    [ ]
 63           carmine purpurea est   Nisi coma: carmina ni sint,           [1]
 64               ex umero Pelopis   ¨ non nituisset ebur.                 [ ]
 65         quem referent   Musae, vivet,   dum robora tellus,             [ ]
 66            dum caelum stellas,   ¨ dum vehet amnis aquas.              [ ]
 67             at qui non   audit Musas,   qui vendit amorem,             [ ]
 68                  Idaeae currus   ¨ ille sequatur Opis                  [ ]
 69                 et tercentenas   erroribus expleat urbes               [ ]?
 70           et secet ad Phrygios   ¨ vilia membra modos.                 [ ]
 71           blanditiis   volt esse locum   Venus: illa querelis          [ ]
 72            suplicibus, miseris   ¨ fletibus illa favet.'               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 73      haec mihi, quae   canerem Titio,   deus edidit ore,               [ ]
 74             sed Titium coniunx   ¨ haec meminisse vetat.               [ ]
 75              pareat ille suae:   vos me celebrate magistrum,           [ ]
 76          quos male habet multa   ¨ callidus arte puer.                 [ ]
 77         gloria cuique sua est:   me, qui spernentur, amantes           [ ]
 78            consultent: cunctis   ¨ ianua nostra patet.                 [ ]
 79          tempus erit,   cum me Veneris   praecepta ferentem            [ ]
 80                deducat iuvenum   ¨ sedula turba senem.                 [ ]
 81        heu heu quam   Marathus lento   me torquet amore!               [ ]?
 82                deficiunt artes   ¨ deficiuntque doli.                  [ ]
 83           parce, puer, quaeso!   ne turpis fabula fiam,                [ ]?
 84               cum mea ridebunt   ¨ vana magisteria.                    [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 80
Albius Tibullus: Elegier 1,5 og 6 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: