File n. 8 – 8:22 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 9
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 8 Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 8 [Bucolica]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.                                                                      .
  1                 Pastorum Musam   Damonis et Alphesiboei,               [2]
  2               immemor herbarum   quos est mirata iuvenca               [ ]
  3              certantis, quorum   stupefactae carmine lynces,           [ ]
  4                 et mutata suos   requierunt flumina cursus,            [ ]
  5                  Damonis Musam   dicemus et Alphesiboei.               [2]
  6            Tu mihi seu   magni superas   iam saxa Timavi,              [ ]
  7             sive oram Illyrici   legis aequoris, - en erit umquam      [ ]
  8          ille dies,   mihi cum liceat   tua dicere facta?              [ ]
  9            en erit ut   liceat totum   mihi ferre per orbem            [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
 10                 sola Sophocleo   tua carmina digna coturno?            [ ]?
 11               a te principium,   tibi desinam:  accipe iussis          [ ]
 12           carmina coepta tuis,   atque hanc sine tempora circum        [ ]
 13                inter victricis   hederam tibi serpere lauros.          [ ]?
 14              Frigida vix caelo   noctis decesserat umbra,              [ ]
 15            cum ros in   tenera pecori   gratissimus herba:             [1]?
 16             incumbens   tereti Damon   sic coepit olivae. -            [1]
 17           Nascere praeque diem   veniens age, Lucifer, almum,          [ ]
 18               coniugis indigno   Nysae deceptus amore                  [1]
 19           dum queror et divos,   quamquam nil testibus illis           [ ]
 20               profeci, extrema   moriens tamen adloquor hora.          [ ]?
 21               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus.             [ ]
 22               Maenalus argutum  -que nemus pinusque loquentis          [ ]
 23           semper habet, semper   pastorum ille audit amores            [ ]
 24            Panaque, qui primus   calamos non passus inertis.           [2]
 25               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
 26              Mopso Nysa datur:   quid non speremus amantes?            [1]
 27            iungentur   iam grypes equis,   aevoque sequenti            [ ]
 28           cum canibus   timidi venient   ad pocula dammae.             [ ]
 28               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus.             [ ]
 29            Mopse, novas   incide faces:   tibi ducitur uxor.           [ ]
 30         sparge, marite, nuces:   tibi deserit Hesperus Oetam.          [ ]
 31               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus.             [ ]
 32               o digno   coniuncta viro,   dum despicis omnis,          [ ]
 33           dumque tibi est odio   mea fistula, dumque capellae          [ ]
 34           hirsutum  -que supercilium   promissaque barba,              [ ]
 35                nec curare deum   credis mortalia quemquam -            [ ]
 36               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus -            [ ]
 37            saepibus in nostris   parvam te roscida mala                [ ]
 38          (dux ego vester eram)   vidi cum matre legentem.              [ ]
 39              alter ab undecimo   tum me iam acceperat annus,           [ ]
 40       iam fragilis   poteram a terra   contingere ramos:               [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
 41             ut vidi, ut perii,    ut me malus abstulit error!          [ ]
 42               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus.             [ ]
 43       nunc scio quid sit Amor:   duris in cotibus illum                [ ]
 44         aut Tmaros aut Rhodope    aut extremi Garamantes               [ ]
 45           nec generis   nostri puerum   nec sanguinis edunt.           [ ]
 46               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus.             [ ]
 47             saevus Amor docuit   natorum sanguine matrem               [ ]
 48             commaculare manus;   crudelis tu quoque, mater:            [ ]
 49               crudelis   mater magis, an   puer improbus ille?         [ ]
 50            improbus ille puer;   crudelis tu quoque, mater.            [ ]
 51               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus.             [ ]
 52           nunc et ovis   ultro fugiat   lupus, aurea durae             [ ]
 53           mala ferant quercus,   narcisso floreat alnus,               [ ]
 54             pinguia corticibus   sudent electra myricae,               [ ]
 55              certent et cycnis   ululae, sit Tityrus Orpheus,          [ ]
 56             Orpheus in silvis,   inter delphinas Arion -               [ ]
 57               incipe Maenalios   mecum, mea tibia, versus -            [ ]
 58               omnia vel medium   fiat mare. vivite silvae:             [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
 59                 praeceps aërii   specula de montis in undas            [1]?
 60          deferar; extremum hoc   munus morientis habeto.               [ ]
 61              desine Maenalios,   iam desine, tibia, versus.            [ ]
 62          Haec Damon: vos, quae   responderit Alphesiboeus,             [ ]
 63              dicite, Pierides;   non omnia possumus omnes. -           [ ]
 64         Effer aquam et   molli cinge haec   altaria vitta,             [ ]
 65              verbenasque adole   pinguis et mascula tura,              [ ]
 66            coniugis ut magicis   sanos avertere sacris                 [ ]?
 67               experiar sensus;   nihil hic nisi carmina desunt.        [ ]
 68          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
 69              carmina vel caelo   possunt deducere Lunam,               [ ]
 70             carminibus   Circe socios   mutavit Vlixi,                 [ ]
 71             frigidus in pratis   cantando rumpitur anguis.             [ ]
 72          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
 73       terna tibi haec   primum triplici   diversa colore               [1]
 74                licia circumdo,   terque haec altaria circum            [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
 75                 effigiem duco;   numero deus impare gaudet.            [1]?
 76          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
 77           necte tribus   nodis ternos,   Amarylli, colores;            [ ]
 78       necte, Amarylli, modo et   'Veneris' dic 'vincula necto.'        [ ]
 79          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
 80           limus ut hic   durescit, et haec   ut cera liquescit         [ ]
 81             uno eodemque igni,   sic nostro Daphnis amore.             [ ]
 82       sparge molam et fragilis   incende bitumine lauros.              [ ]
 83           Daphnis me   malus urit, ego hanc   in Daphnide laurum.      [ ]!
 84          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
 85           talis amor   Daphnim qualis   cum fessa iuvencum             [ ]
 86         per nemora atque altos   quaerendo bucula lucos                [ ]
 87          propter aquae   rivum viridi   procumbit in ulva              [1]
 88             perdita, nec serae   meminit decedere nocti,               [ ]
 89             talis amor teneat,   nec sit mihi cura mederi.             [ ]
 90          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
 91               has olim exuvias   mihi perfidus ille reliquit,          [ ]
 92              pignora cara sui:   quae nunc ego limine in ipso,         [ ]


Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
 93             terra, tibi mando;   debent haec pignora Daphnim.          [ ]?
 94          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
 95        has herbas   atque haec Ponto   mihi lecta venena               [ ]
 96              ipse dedit Moeris   (nascuntur plurima Ponto);            [ ]
 97            his ego saepe lupum   fieri et se condere silvis            [ ]
 98           Moerim, saepe animas   imis excire sepulcris,                [ ]?
 99             atque satas   alio vidi   traducere messis.                [ ]?
100          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
101          fer cineres,   Amarylli, foras   rivoque fluenti              [ ]
102       transque caput iace, nec   respexeris. his ego Daphnim           [ ]
103          adgrediar;   nihil ille deos,   nil carmina curat.            [ ]
104          ducite ab urbe domum,   mea carmina, ducite Daphnim.          [ ]
105              aspice: corripuit   tremulis altaria flammis              [ ]
106          sponte sua,   dum ferre moror.   cinis ipse. bonum sit!       [ ]
107         nescio quid certe est,   et Hylax in limine latrat.            [ ]
108      credimus? an, qui  amant,   ipsi sibi somnia fingunt?             [ ]
109        parcite, ab urbe venit,   iam parcite carmina, Daphnis.         [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 9
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 9 [Bucolica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: