File n. 80 – 12:16 minuti – Tibullus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 81
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 80 Albius Tibullus: Elegier, 1,5 og 6 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          0:00
5. digt.                                                                      .
  1       Asper eram et   bene discidium   me ferre loquebar:              [ ]
  2             at mihi nunc longe   ¨ gloria fortis abest.                [ ]
  3       namque agor ut   per plana citus   sola verbere turben,          [ ]
  4             quem celer adsueta   ¨ versat ab arte puer.                [ ]
  5           ure ferum et torque,   libeat ne dicere quicquam             [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
  6          magnificum post haec:   ¨ horrida verba doma!                 [ ]
  7            parce tamen, per te   furtivi foedera lecti,                [ ]?
  8             per Venerem quaeso   ¨ compositumque caput!                [ ]
  9         ille ego, cum   tristi morbo   defessa iaceres,                [ ]?
 10                 te dicor votis   ¨ eripuisse meis,                     [ ]
 11             ipseque ter circum   lustravi sulphure puro,               [ ]?
 12             carmine cum magico   ¨ praecinuisset anus;                 [ ]
 13                ipse procuravi,   ne possent saeva nocere               [2]?
 14             somnia, ter sancta   ¨ deveneranda mola;                   [ ]
 15               ipse ego velatus   filo tunicisque solutis               [2]
 16             vota novem Triviae   ¨ nocte silente dedi.                 [ ]
 17                omnia persolvi:   fruitur nunc alter amore,             [ ]
 18              et precibus felix   ¨ utitur ille meis.                   [ ]
 19                at mihi felicem   vitam, si salva fuisses,              [2]
 20               fingebam demens,   ¨ sed renuente deo:                   [ ]
 21          'rura colam,   frugumque aderit   mea Delia custos,           [ ]
 22                area dum messes   ¨ sole calente teret,                 [ ]
 23              aut mihi servabit   plenis in lintribus uvas              [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 24               pressaque veloci   ¨ candida musta pede;                 [1]
 25            consuescet   numerare pecus,   consuescet amantis           [ ]
 26            garrulus in dominae   ¨ ludere verna sinu.                  [ ]
 27            illa deo   sciet agricolae   pro vitibus uvam,              [ ]
 28             pro segete spicas,   ¨ pro grege ferre dapem.              [ ]
 29            illa regat cunctos,   illi sunt omnia curae:                [ ]
 30               at iuvet in tota   ¨ me nihil esse domo.                 [ ]
 31            huc veniet   Messalla meus,   cui dulcia poma               [ ]
 32                 Delia selectis   ¨ detrahat arboribus;                 [ ]
 33             et tantum   venerata virum    hunc sedula curet,           [ ]
 34        huic paret atque epulas   ¨ ipsa ministra gerat.'               [ ]
 35            haec mihi fingebam,   quae nunc Eurusque Notusque           [ ]
 36                iactat odoratos   ¨ vota per Armenios.                  [1]
 37             saepe ego temptavi   curas depellere vino:                 [1]
 38           at dolor in lacrimas   ¨ verterat omne merum,                [ ]
 39             saepe aliam tenui:   sed iam cum gaudia adirem,            [ ]
 40               admonuit dominae   ¨ deseruitque Venus.                  [ ]
 41              tunc me discedens   devotum femina dixit,                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          4:00
5. digt.
 42             a pudet, et narrat   ¨ scire nefanda meam.                 [ ]
 43          non facit hoc verbis,   facie tenerisque lacertis             [ ]
 44              devovet et flavis   ¨ nostra puella comis.                [ ]
 45             talis ad Haemonium   Nereis Pelea quondam                  [ ]
 46              vecta est frenato   ¨ caerula pisce Thetis.               [ ]
 47             haec nocuere mihi:   quod adest huic dives amator,         [ ]
 48               venit in exitium   ¨ callida lena meum.                  [ ]
 49           sanguineas   edat illa dapes   atque ore cruento             [ ]
 50              tristia cum multo   ¨ pocula felle bibat;                 [ ]
 51         hanc volitent   animae circum   sua fata querentes             [ ]
 52             semper et e tectis   ¨ strix violenta canat;               [ ]
 53           ipsa fame   stimulante furens   herbasque sepulcris          [ ]
 54            quaerat et a saevis   ¨ ossa relicta lupis;                 [ ]
 55           currat et inguinibus   nudis ululetque per urbes,            [1]
 56            post agat e triviis   ¨ aspera turba canum.                 [ ]
 57             eveniet:   dat signa deus;   sunt numina amanti,           [ ]
 58              saevit et iniusta   ¨ lege relicta Venus.                 [ ]
 59            at tu quam   primum sagae   praecepta rapacis               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 60              desere: non donis   ¨ vincitur omnis amor.                [ ]
 61          pauper erit   praesto semper,   te pauper adibit              [ ]
 62            primus et in tenero   ¨ fixus erit latere,                  [ ]
 63              pauper in angusto   fidus comes agmine turbae             [ ]?
 64              subicietque manus   ¨ efficietque viam,                   [ ]
 65             pauper ad occultos   furtim deducet amicos                 [ ]
 66             vinclaque de niveo   ¨ detrahet ipse pede.                 [ ]
 67           heu canimus frustra,   nec verbis victa patescit             [ ]
 68           ianua, sed plena est   ¨ percutienda manu.                   [ ]
 69            at tu, qui   potior nunc es,   mea fata timeto:             [ ]
 70                versatur celeri   ¨ Fors levis orbe rotae.              [ ]
 71           non frustra   quidam iam nunc   in limine perstat            [ ]
 72             sedulus, et crebro   ¨ prospicit ac refugit,               [ ]
 73            et simulat   transire domum,   mox deinde recurrit          [ ]
 74            solus et ante ipsas   ¨ excreat usque fores.                [ ]
 75            nescio quid   furtivus amor   parat. utere quaeso,          [ ]!
 76          dum licet: in liquida   ¨ nat tibi linter aqua.               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.                                                                      .
  1            Semper, ut inducar,   blandos offers mihi vultus,           [ ]
  2           post tamen es misero   ¨ tristis et asper, Amor.             [ ]
  3          quid tibi, saeve, rei   mecum est? an gloria magna est        [ ]?
  4                insidias homini   ¨ composuisse deum?                   [ ]
  5             iam mihi tenduntur   casses, iam Delia furtim              [ ]
  6             nescio quem tacita   ¨ callida nocte fovet.                [ ]
  7             illa quidem   iurata negat,   sed credere durum est:       [2]
  8                sic etiam de me   ¨ pernegat usque viro.                [ ]
  9              ipse miser docui,   quo posset ludere pacto               [ ]?
 10              custodes: heu heu   ¨ nunc premor arte mea!               [ ]
 11           fingere nunc didicit   causas, ut sola cubaret,              [ ]
 12            cardine nunc tacito   ¨ vertere posse fores,                [ ]
 13             tum sucos   herbasque dedi,   quis livor abiret,           [ ]?
 14            quem facit impresso   ¨ mutua dente venus.                  [ ]
 15                 at tu fallacis   coniunx incaute puellae,              [ ]
 16             me quoque servato,   ¨ peccet ut illa nihil.               [ ]
 17         neu iuvenes   celebret multo   sermone, caveto,                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          8:00
6. digt.
 18                neve cubet laxo   ¨ pectus aperta sinu,                 [ ]
 19                neu te decipiat   nutu, digitoque liquorem              [1]
 20            ne trahat et mensae   ¨ ducat in orbe notas.                [ ]
 21              exibit   quam saepe time   seu visere dicet               [ ]
 22            sacra Bonae maribus   ¨ non adeunda Deae.                   [ ]
 23             at mihi si credas,   illam sequar unus ad aras:            [2]?
 24           tunc mihi non oculis   ¨ sit timuisse meis.                  [ ]
 25          saepe, velut   gemmas eius   signumque probarem,              [ ]
 26              per causam memini   ¨ me tetigisse manum;                 [ ]
 27            saepe mero   somnum peperi   tibi, at ipse bibebam          [ ]
 28               sobria supposita   ¨ pocula victor aqua.                 [ ]
 29             non ego te   laesi prudens:   ignosce fatenti,             [1]
 30            iussit Amor: contra   ¨ quis ferat arma deos?               [ ]
 31           ille ego sum, nec me   iam dicere vera pudebit,              [ ]
 32                  instabat tota   ¨ cui tua nocte canis.                [ ]
 33         quid tenera   tibi coniuge opus?   tua si bona nescis          [ ]
 34          servare, heu, frustra   ¨ clavis inest foribus!               [ ]
 35             te tenet, absentes   alios suspirat amores                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 36              et simulat subito   ¨ condoluisse caput.                  [ ]
 37              at mihi servandam   credas: non saeva recuso              [ ]
 38              verbera, detrecto   ¨ non ego vincla pedum.               [ ]
 39            tum procul absitis,   quisquis colit arte capillos,         [ ]
 40                et fluit effuso   ¨ cui toga laxa sinu,                 [ ]
 41          quisquis et occurret,   ne possit crimen habere,              [ ]
 42           stet procul aut alia   ¨ stet procul ante via.               [ ]
 43           sic fieri   iubet ipse deus,   sic magna sacerdos            [ ]
 44                est mihi divino   ¨ vaticinata sono.                    [1]
 45              haec ubi Bellonae   motu est agitata, nec acrem           [ ]
 46             flammam, non amens   ¨ verbera torta timet;                [ ]
 47              ipsa bipenne suos   caedit violenta lacertos              [ ]
 48             sanguineque effuso   ¨ spargit inulta deam,                [ ]
 49        statque latus   praefixa veru,   stat saucia pectus,            [ ]
 50              et canit eventus,   ¨ quos dea magna monet:               [ ]
 51         'parcite, quam   custodit Amor,   violare puellam,             [ ]!
 52                ne pigeat magno   ¨ post didicisse malo.                [ ]
 53             attigerit,   labentur opes,   ut vulnere nostro            [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 54         sanguis, ut hic ventis   ¨ diripiturque cinis.'                [ ]
 55            et tibi nescio quas   dixit, mea Delia, poenas:             [ ]!
 56             si tamen admittas,   ¨ sit, precor, illa levis.            [ ]
 57           non ego te   propter parco   tibi, sed tua mater             [ ]
 58            me movet atque iras   ¨ aurea vincit anus.                  [ ]
 59           haec mihi te adducit   tenebris multoque timore              [ ]
 60              coniungit nostras   ¨ clam taciturna manus,               [ ]
 61          haec foribusque manet   noctu me affixa proculque             [ ]
 62            cognoscit strepitus   ¨ me veniente pedum.                  [ ]
 63           vive diu   mihi, dulcis anus:   proprios ego tecum,          [ ]
 64            sit modo fas, annos   ¨ contribuisse velim.                 [ ]
 65              te semper   natamque tuam   te propter amabo:             [ ]
 66         quidquid agit, sanguis   ¨ est tamen illa tuus.                [ ]
 67          sit modo casta, doce,   quamvis non vitta ligatos             [ ]
 68                impediat crines   ¨ nec stola longa pedes.              [ ]
 69           et mihi sint   durae leges,   laudare nec ullam              [ ]
 70        possim ego, quin oculos   ¨ appetat illa meos,                  [ ]
 71             et siquid   peccasse putet,   ducarque capillis            [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                         12:00
6. digt.
 72                immerito pronas   ¨ proripiarque vias.                  [1]
 73             non ego te   pulsare velim,   sed, venerit iste            [ ]
 74              si furor, optarim   ¨ non habuisse manus:                 [ ]
 75            nec saevo   sis casta metu,   sed mente fideli;             [ ]
 76                 mutuus absenti   ¨ te mihi servet amor.                [ ]
 77             at, quae fida fuit   nulli, post victa senecta             [ ]
 78            ducit inops tremula   ¨ stamina torta manu                  [ ]
 79             firmaque conductis   adnectit licia telis                  [ ]
 80             tractaque de niveo   ¨ vellere ducta putat.                [ ]
 81            hanc animo   gaudente vident   iuvenumque catervae          [ ]
 82             commemorant merito   ¨ tot mala ferre senem,               [ ]
 83           hanc Venus ex   alto flentem   sublimis Olympo               [ ]
 84            spectat et, infidis   ¨ quam sit acerba, monet.             [ ]
 85           haec aliis   maledicta cadant:   nos, Delia, amoris          [ ]
 86                  exemplum cana   ¨ simus uterque coma.                 [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 81
Albius Tibullus: Elegier 1,7 og 8 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: