File n. 81 – 10:36 minuti – Tibullus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 82
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 81 Albius Tibullus: Elegier 1,7 og 8 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          0:00
7. digt.                                                                      .
  1             Hunc cecinere diem   Parcae fatalia nentes                 [ ]
  2             stamina, non ullis   ¨ dissoluenda deo;                    [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
  3           hunc fore, Aquitanas   posset qui fundere gentes,            [2]
  4            quem tremeret forti   ¨ milite victus Atax.                 [ ]
  5                 evenere: novos   pubes Romana triumphos                [1]
  6              vidit et evinctos   ¨ bracchia capta duces:               [ ]
  7                at te victrices   lauros, Messalla, gerentem            [ ]
  8               portabat nitidis   ¨ currus eburnus equis.               [ ]
  9     non sine me est   tibi partus honos:   Tarbella Pyrene             [ ]
 10               testis et Oceani   ¨ litora Santonici,                   [ ]
 11         testis Arar   Rhodanusque celer   magnusque Garunna,           [ ]
 12              Carnutis et flavi   ¨ caerula lympha Liger.               [ ]
 13           an te, Cydne, canam,   tacitis qui leniter undis             [ ]
 14             caeruleus placidis   ¨ per vada serpis aquis,              [ ]
 15            quantus et aetherio   contingens vertice nubes              [ ]
 16              frigidus intonsos   ¨ Taurus alat Cilicas?                [ ]
 17    quid? referam, ut   volitet crebras   intacta per urbes             [ ]
 18                alba Palaestino   ¨ sancta columba Syro,                [ ]
 19             utque maris vastum   prospectet turribus aequor            [ ]
 20             prima ratem ventis   ¨ credere docta Tyros,                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
 21             qualis et, arentes   cum findit Sirius agros,              [ ]
 22               fertilis aestiva   ¨ Nilus abundet aqua?                 [ ]
 23             Nile pater, quanam   possim te dicere causa                [ ]
 24           aut quibus in terris   ¨ occuluisse caput?                   [ ]
 25            te propter   nullos tellus   tua postulat imbres,           [ ]
 26               arida nec pluvio   ¨ supplicat herba Iovi,               [ ]
 27            te canit atque suum   pubes miratur Osirim                  [ ]
 28             barbara, Memphiten   ¨ plangere docta bovem.               [ ]
 29             primus aratra manu   sollerti fecit Osiris                 [ ]
 30               et teneram ferro   ¨ sollicitavit humum,                 [ ]
 31              primus inexpertae   commisit semina terrae                [ ]
 32              pomaque non notis   ¨ legit ab arboribus.                 [ ]
 33           hic docuit   teneram palis   adiungere vitem,                [ ]
 34               hic viridem dura   ¨ caedere falce comam;                [ ]
 35                  illi iucundos   primum matura sapores                 [ ]
 36              expressa incultis   ¨ uva dedit pedibus.                  [ ]
 37           ille liquor   docuit voces   inflectere cantu,               [ ]
 38             movit et ad certos   ¨ nescia membra modos;                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          4:00
7. digt.
 39           Bacchus et agricolae   magno confecta labore                 [ ]
 40              pectora laetitiae   ¨ dissoluenda dedit;                  [ ]
 41           Bacchus et afflictis   requiem mortalibus affert,            [ ]
 42               crura licet dura   ¨ compede pulsa sonent.               [ ]
 43        non tibi sunt   tristes curae   nec luctus, Osiri,              [ ]
 44           sed chorus et cantus   ¨ et levis aptus amor,                [ ]
 45             sed varii   flores et frons   redimita corymbis,           [1]
 46            fusa sed ad teneros   ¨ lutea palla pedes                   [ ]
 47               et Tyriae vestes   et dulci tibia cantu                  [ ]
 48              et levis occultis   ¨ conscia cista sacris.               [ ]
 49           huc ades et   Genium ludis   Geniumque choreis               [ ]
 50            concelebra et multo   ¨ tempora funde mero:                 [ ]
 51               illius et nitido   stillent unguenta capillo,            [ ]
 52             et capite et collo   ¨ mollia serta gerat.                 [ ]
 53            sic venias   hodierne: tibi   dem turis honores,            [ ]
 54               liba et Mopsopio   ¨ dulcia melle feram.                 [ ]
 55             at tibi succrescat   proles, quae facta parentis           [ ]
 56                augeat et circa   ¨ stet veneranda senem.               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
 57           nec taceat   monumenta viae,   quem Tuscula tellus           [ ]
 58             candidaque antiquo   ¨ detinet Alba lare.                  [ ]
 59         namque opibus   congesta tuis   hic glarea dura                [ ]
 60            sternitur, hic apta   ¨ iungitur arte silex.                [ ]
 61           te canet agricola, a   magna cum venerit urbe                [ ]
 62               serus inoffensum   ¨ rettuleritque pedem.                [ ]
 63                 at tu, Natalis   multos celebrande per annos,          [ ]?
 64               candidior semper   ¨ candidiorque veni.                  [ ]
8. digt.                                                                      .
  1                 Non ego celari   possum, quid nutus amantis            [2]
  2             quidve ferant miti   ¨ lenia verba sono.                   [ ]
  3           nec mihi sunt sortes   nec conscia fibra deorum,             [ ]
  4              praecinit eventus   ¨ nec mihi cantus avis:               [ ]
  5              ipsa Venus magico   religatum brachia nodo                [ ]
  6               perdocuit multis   ¨ non sine verberibus.                [ ]
  7               desine dissimulare; deus crudelius urit,                 [ ]!
  8             quos videt invitos   ¨ succubuisse sibi.                   [ ]
  9        quid tibi nunc   molles prodest   coluisse capillos             [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 10               saepeque mutatas   ¨ disposuisse comas?                  [1]
 11           quid fuco   splendente genas   ornare, quid ungues           [2]
 12                artificis docta   ¨ subsecuisse manu?                   [ ]
 13            frustra iam vestes,   frustra mutantur amictus,             [ ]
 14             ansaque compressos   ¨ colligat arta pedes.                [ ]
 15           illa placet, quamvis   inculto venerit ore                   [ ]
 16              nec nitidum tarda   ¨ compserit arte caput.               [ ]
 17             num te carminibus,   num te pallentibus herbis             [ ]
 18                 devovit tacito   ¨ tempore noctis anus?                [ ]
 19                 cantus vicinis   fruges traducit ab agris,             [ ]
 20               cantus et iratae   ¨ detinet anguis iter,                [1]
 21            cantus et e   curru Lunam   deducere temptat                [ ]?
 22             et faceret, si non   ¨ aera repulsa sonent.                [ ]
 23     quid queror, heu,   misero carmen   nocuisse, quid herbas?         [ ]
 24            forma nihil magicis   ¨ utitur auxiliis:                    [ ]
 25           sed corpus   tetigisse nocet,   sed longa dedisse            [ ]
 26             oscula, sed femini   ¨ conseruisse femur.                  [ ]
 27              nec tu difficilis   puero tamen esse memento:             [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                          8:00
8. digt.
 28             persequitur poenis   ¨ tristia facta Venus.                [ ]
 29              munera ne poscas:   det munera canus amator,              [ ]
 30                ut foveat molli   ¨ frigida membra sinu.                [ ]
 31                carior est auro   iuvenis, cui levia fulgent            [ ]
 32               ora nec amplexus   ¨ aspera barba terit.                 [ ]
 33              huic tu candentes   umero suppone lacertos,               [ ]
 34                et regum magnae   ¨ despiciantur opes.                  [ ]
 35              at Venus inveniet   puero concumbere furtim,              [ ]
 36          dum timet, et teneros   ¨ conserere usque sinus               [ ]
 37              et dare anhelanti   pugnantibus umida linguis             [ ]
 38             oscula et in collo   ¨ figere dente notas.                 [ ]
 39        non lapis hanc   gemmaeque iuvant,   quae frigore sola          [ ]
 40               dormiat et nulli   ¨ sit cupienda viro.                  [ ]
 41              heu sero   revocatur amor   seroque iuventa,              [2]?
 42              cum vetus infecit   ¨ cana senecta caput!                 [ ]
 43        tum studium formae est,   coma tum mutatur, ut annos            [ ]
 44              dissimulet viridi   ¨ cortice tincta nucis,               [ ]
 45           tollere tum cura est   albos a stirpe capillos               [ ]?

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 46               et faciem dempta   ¨ pelle referre novam.                [ ]
 47             at tu, dum   primi floret   tibi temporis aetas,           [ ]?
 48               utere! non tardo   ¨ labitur illa pede.                  [ ]
 49           neu Marathum torque!   puero quae gloria victo est?          [ ]
 50                in veteres esto   ¨ dura, puella, senes!                [ ]
 51         parce, precor, tenero!   non illi sontica causa est,           [ ]?
 52                sed nimius luto   ¨ corpora tingit amor.                [ ]
 53              vel miser absenti   maestas quam saepe querelas           [ ]
 54           conicit, et lacrimis   ¨ omnia plena madent.                 [ ]
 55        'quid me spernis?' ait,   'poterat custodia vinci:              [ ]
 56             ipse dedit cupidis   ¨ fallere posse deus.                 [ ]
 57             nota Venus   furtiva mihi est,   ut lenis agatur           [ ]
 58          spiritus, ut nec dent   ¨ oscula rapta sonum,                 [ ]
 59              et possum   media quamvis   obrepere nocte                [ ]
 60              et strepitu nullo   ¨ clam reserare fores.                [ ]
 61            quid prosunt artes,   miserum si spernit amantem            [ ]
 62               et fugit ex ipso   ¨ saeva puella toro?                  [ ]
 63             vel cum promittit,   subito sed perfida fallit,            [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 64            est mihi nox multis   ¨ evigilanda malis.                   [ ]
 65              dum mihi venturam   fingo, quodcumque movetur,            [ ]
 66                   illius credo   ¨ tunc sonuisse pedes.'               [ ]
 67             desistas   lacrimare, puer:   non frangitur illa,          [ ]
 68               et tua iam fletu   ¨ lumina fessa tument.                [ ]
 69             oderunt,   Pholoe, moneo,   fastidia divi,                 [ ]
 70            nec prodest sanctis   ¨ tura dedisse focis.                 [ ]
 71         hic Marathus   quondam miseros   ludebat amantes               [ ]
 72                nescius ultorem   ¨ post caput esse deum;               [ ]
 73         saepe etiam   lacrimas fertur   risisse dolentis               [ ]
 74               et cupidum ficta   ¨ detinuisse mora:                    [ ]
 75              nunc omnes   odit fastus,   nunc displicet illi           [ ]
 76        quaecumque opposita est   ¨ ianua dura sera.                    [ ]
 77             et te poena manet,   ni desinis esse superba.              [1]
 78              quam cupies votis   ¨ hunc revocare diem!                 [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 82
Albius Tibullus: Elegier 1,9 og 10 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: