File n. 82 – 11:30 minuti – Tibullus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 83
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 82 Albius Tibullus: Elegier 1,9 og 10 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.                                                                      .
  1         Quid mihi, si   fueras miseros   lusurus amores,               [ ]
  2             foedera per divos,   ¨ clam violanda, dabas?               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
  3           a miser, et   siquis primo   periuria celat!                 [ ]
  4             sera tamen tacitis   ¨ Poena venit pedibus.                [ ]
  5            parcite, caelestes:   aequum est impune licere              [ ]
  6                numina formosis   ¨ laedere vestra semel.               [ ]
  7          lucra petens   habili tauros   adiungit aratro                [ ]
  8                et durum terrae   ¨ rusticus urget opus,                [ ]
  9                lucra petituras   freta per parentia ventis             [2]
 10              ducunt instabiles   ¨ sidera certa rates:                 [ ]
 11           muneribus   meus est captus   puer, at deus illa             [ ]
 12         in cinerem et liquidas   ¨ munera vertat aquas.                [ ]
 13             iam mihi persolvet   poenas, pulvisque decorem             [ ]
 14             detrahet et ventis   ¨ horrida facta coma;                 [ ]
 15                 uretur facies,   urentur sole capilli,                 [ ]?
 16              deteret invalidos   ¨ et via longa pedes.                 [ ]
 17               admonui quotiens   'auro ne pollue formam:               [ ]?
 18              saepe solent auro   ¨ multa subesse mala.                 [ ]
 19              divitiis   captus siquis   violavit amorem,               [ ]
 20             asperaque est illi   ¨ difficilisque Venus.                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 21              ure meum   potius flamma   caput et pete ferro            [ ]
 22              corpus et intorto   ¨ verbere terga seca.                 [ ]
 23               nec tibi celandi   spes sit peccare paranti:             [ ]
 24            scit deus, occultos   ¨ qui vetat esse dolos.               [ ]
 25               ipse deus tacito   permisit lingua ministro              [ ]
 26                ederet ut multo   ¨ libera verba mero;                  [ ]
 27              ipse deus   somno domitos   emittere vocem                [1]?
 28              iussit et invitos   ¨ facta tegenda loqui.'               [ ]
 29              haec ego dicebam:   nunc me flevisse loquentem,           [2]?
 30          nunc pudet ad teneros   ¨ procubuisse pedes.                  [ ]
 31              tunc mihi iurabas   nullo te divitis auri                 [2]?
 32            pondere, non gemmis   ¨ vendere velle fidem,                [ ]
 33            non tibi si pretium   Campania terra daretur,               [ ]
 34            non tibi si, Bacchi   ¨ cura, Falernus ager.                [ ]
 35                 illis eriperes   verbis mihi sidera caelo              [1]
 36               lucere et pronas   ¨ fluminis esse vias.                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 37             quin etiam flebas:   at non ego fallere doctus             [1]
 38               tergebam umentes   ¨ credulus usque genas.               [ ]
 39      quid faciam,   nisi et ipse fores   in amore puellae?             [ ]
 40          sit, precor, exemplo,   ¨ sit levis illa tuo!                 [ ]
 41             o quotiens, verbis   ne quisquam conscius esset,           [ ]
 42               ipse comes multa   ¨ lumina nocte tuli!                  [ ]
 43               saepe insperanti   venit tibi munere nostro              [ ]
 44              et latuit clausas   ¨ post adoperta fores.                [ ]
 45              tum miser interii   stulte confisus amari:                [ ]
 46         nam poteram ad laqueos   ¨ cautior esse tuos.                  [ ]
 47            quin etiam attonita   laudes tibi mente canebam,            [ ]
 48              at me nunc nostri   ¨ Pieridumque pudet.                  [ ]
 49              illa velim rapida   Vulcanus carmina flamma               [ ]
 50             torreat et liquida   ¨ deleat amnis aqua.                  [ ]
 51          tu proucl hinc absis,   cui formam vendere cura est           [ ]
 52               et pretium plena   ¨ grande referre manu.                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 53            et te, qui   puerum donis   corrumpere es ausus,            [ ]
 54                rideat assiduis   ¨ uxor inulta dolis,                  [ ]
 55                 et cum furtivo   iuvenem lassaverit usu,               [ ]?
 56              tecum interposita   ¨ languida veste cubet.               [ ]
 57            semper sint   externa tuo   vestigia lecto,                 [ ]!
 58              et pateat cupidis   ¨ semper aperta domus;                [ ]
 59              nec lasciva soror   dicatur plura bibisse                 [ ]
 60              pocula vel plures   ¨ emeruisse viros.                    [ ]
 61            (illam saepe ferunt   convivia ducere Baccho,               [ ]
 62              dum rota Luciferi   ¨ provocet orta diem;                 [ ]
 63               illa nulla queat   melius consumere noctem               [ ]
 64              aut operis varias   ¨ disposuisse vices).                 [ ]
 65             at tua perdidicit,   nec tu, stultissime, sentis,          [ ]
 66            cum tibi non solita   ¨ corpus ab arte movet.               [ ]
 67             tune putas   illam pro te   disponere crines               [ ]
 68               aut tenues denso   ¨ pectere dente comas?                [ ]
 69               istane persuadet   facies, auroque lacertos              [ ]
 70               vinciat et Tyrio   ¨ prodeat apta sinu?                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 71         non tibi, sed   iuveni cuidam   vult bella videri,             [ ]
 72               devoveat pro quo   ¨ remque domumque tuum.               [ ]
 73           nec facit hoc vitio,   sed corpora foeda podagra             [ ]
 74              et senis amplexus   ¨ culta puella fugit.                 [ ]
 75             cui tamen accubuit   noster puer: hunc ego credam          [ ]
 76           cum trucibus Venerem   ¨ iungere posse feris.                [ ]
 77              blanditiasne meas   aliis tu vendere es ausus?            [ ]
 78              tune aliis demens   ¨ oscula ferre mea?                   [ ]
 79           tum flebis,   cum me vinctum   puer alter habebit            [ ]
 80              et geret in regno   ¨ regna superba tuo.                  [ ]
 81            at tua tum   me poena iuvet,   Venerique merenti            [ ]
 82               fixa notet casus   ¨ aurea palma meos:                   [ ]
 83             'hanc tibi fallaci   resolutus amore Tibullus              [ ]?
 84               dedicat et grata   ¨ sis, dea, mente rogat.'             [ ]
10. digt.                                                                     .
  1           Quis fuit, horrendos   primus qui protulit enses?            [ ]
  2             quam ferus et vere   ¨ ferreus ille fuit!                  [ ]
  3           tum caedes   hominum generi,   tum proelia nata,             [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
  4              tum brevior dirae   ¨ mortis aperta via est.              [ ]
  5            an nihil ille miser   meruit, nos ad mala nostra            [ ]
  6            vertimus, in saevas   ¨ quod dedit ille feras?              [ ]
  7         divitis hoc vitium est   auri, nec bella fuerunt,              [ ]
  8               faginus adstabat   ¨ cum scyphus ante dapes.             [ ]
  9           non arces,   non vallus erat,   somnumque petebat            [ ]
 10                 securus varias   ¨ dux gregis inter oves.              [ ]
 11          tunc mihi vita foret,   Valgi, nec tristia nossem             [ ]
 12              arma nec audissem   ¨ corde micante tubam:                [ ]
 13          nunc ad bella trahor,   et iam quis forsitan hostis           [ ]
 14              haesura in nostro   ¨ tela gerit latere.                  [ ]
 15             sed patrii   servate Lares!   aluistis et idem,            [ ]
 16               cursarem vestros   ¨ cum tener ante pedes.               [ ]
 17              neu pudeat prisco   vos esse e stipite factos:            [ ]?
 18              sic veteris sedes   ¨ incoluistis avi.                    [ ]
 19             tum melius   tenuere fidem,   cum paupere cultu            [ ]
 20               stabat in exigua   ¨ ligneus aede deus.                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
 21             hic placatus erat,   seu quis libaverat uvam,              [1]
 22            seu dederat sanctae   ¨ spicea serta comae,                 [ ]
 23           atque aliquis   voti compos   liba ipse ferebat              [ ]
 24            postque comes purum   ¨ filia parva favum.                  [ ]
 25                at nobis   aerata, Lares,   depellite tela,             [2]
   (...)                                                                     ..
 26              hostiaque e plena   ¨ rustica porcus hara.                [ ]
 27            hanc pura   cum veste sequar   myrtoque canistra            [2]
 28            vincta geram, myrto   ¨ vinctus et ipse caput.              [ ]
 29             sic placeam vobis:   alius sit fortis in armis,            [ ]
 30            sternat et adversos   ¨ Marte favente duces,                [ ]
 31                ut mihi potanti   possit sua dicere facta               [ ]
 32              miles et in mensa   ¨ pingere castra mero.                [ ]
 33         quis furor est   atram bellis   accersere mortem?              [ ]
 34              imminet et tacito   ¨ clam venit illa pede.               [ ]
 35           non seges est infra,   non vinea culta, sed audax            [ ]
 36            Cerberus et Stygiae   ¨ navita turpis aquae:                [ ]
 37                 ille percussis  -que genis ustoque capillo             [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
 38              errat ad obscuros   ¨ pallida turba lacus.                [ ]
 39           quin potius   laudandus hic est,   quem prole parata         [ ]
 40               occupat in parva   ¨ pigra senecta casa!                 [ ]
 41              ipse suas   sectatur oves,   at filius agnos,             [ ]
 42               et calidam fesso   ¨ comparat uxor aquam.                [ ]
 43          sic ego sim,   liceatque caput   candescere canis,            [ ]
 44             temporis et prisci   ¨ facta referre senem.                [ ]
 45               interea   pax arva colat.   pax candida primum           [ ]
 46                 duxit araturos   ¨ sub iuga curva boves,               [1]
 47                pax aluit vites   et sucos condidit uvae,               [ ]
 48               funderet ut nato   ¨ testa paterna merum,                [ ]
 49            pace bidens   vomerque nitent,   at tristia duri            [ ]
 50            militis in tenebris   ¨ occupat arma situs.                 [ ]
   (...)                                                                     ..

Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
 51                rusticus e luco  -que vehit, male sobrius ipse,         [2]
 52                uxorem plaustro   ¨ progeniemque domum.                 [ ]
 53          sed Veneris   tum bella calent,   scissosque capillos         [ ]
 54              femina perfractas   ¨ conqueriturque fores.               [ ]
 55           flet teneras   subtusa genas,   sed victor et ipse           [ ]
 56             flet sibi dementes   ¨ tam valuisse manus.                 [ ]
 57               at lascivus Amor   rixae mala verba ministrat,           [ ]
 58                inter et iratum   ¨ lentus utrumque sedet.              [1]
 59          a, lapis est   ferrumque, suam   quicumque puellam            [ ]
 60              verberat! e caelo   ¨ deripit ille deos.                  [ ]
 61          sit satis e   membris tenuem   rescindere vestem,             [ ]
 62              sit satis ornatus   ¨ dissoluisse comae,                  [ ]
 63           sit lacrimas   movisse satis:   quater ille beatus,          [ ]
 64               quo tenera irato   ¨ flere puella potest!                [1]
 65          sed manibus   qui saevus erit,   scutumque sudemque           [ ]
 66               is gerat et miti   ¨ sit procul a Venere.                [ ]
 67             at nobis,   Pax alma, veni   spicamque teneto,             [ ]?
 68              perfluat et pomis   ¨ candidus ante sinus.                [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 83
Albius Tibullus: Elegier 2,1 og 2 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: