File n. 83 – 8:15 minuti – Tibullus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 84
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 83 Albius Tibullus: Elegier 2,1 og 2 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                          0:00
1. digt.                                                                      .
  1        Quisquis adest, faveat:   fruges lustramus et agros,            [ ]
  2              ritus ut a prisco   ¨ traditus extat avo.                 [ ]
  3         Bacche, veni,   dulcisque tuis   e cornibus uva                [ ]
  4             pendeat, et spicis   ¨ tempora cinge, Ceres!               [ ]
  5           luce sacra   requiescat humus,   requiescat arator,          [ ]
  6              et grave suspenso   ¨ vomere cessat opus.                 [ ]
  7          solvite vincla iugis:   nunc ad praesepia debent              [ ]
  8                 plena coronato   ¨ stare boves capite.                 [1]
  9             omnia sint   operata deo:   non audeat ulla                [ ]!
 10               lanificam pensis   ¨ imposuisse manum.                   [ ]
 11       vos quoque abesse procul   iubeo, discedat ab aris,              [ ]
 12             cui tulit hesterna   ¨ gaudia nocte Venus.                 [ ]
 13         casta placent superis:   pura cum veste venite                 [ ]
 14               et manibus puris   ¨ sumite fontis aquam.                [ ]
 15             cernite, fulgentes   ut eat sacer agnus ad aras            [ ]
 16            vinctaque post olea   ¨ candida turba comas.                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 17             di patrii,   purgamus agros,   purgamus agrestes:          [ ]
 18            vos mala de nostris   ¨ pellite limitibus,                  [ ]?
 19               neu seges eludat   messem fallacibus herbis,             [2]
 20             neu timeat celeres   ¨ tardior agna lupos.                 [ ]
 21            tunc nitidus plenis   confisus rusticus agris               [ ]
 22                ingeret ardenti   ¨ grandia ligna foco,                 [ ]
 23             turbaque vernarum,   saturi bona signa coloni,             [ ]
 24             ludet et ex virgis   ¨ exstruet ante casas.                [ ]
 25               eventura precor:   viden ut felicibus extis              [ ]
 26            significet placidos   ¨ nuntia fibra deos?                  [ ]
 27              nunc mihi fumosos   veteris proferte Falernos             [2]
 28               consulis et Chio   ¨ solvite vincla cado.                [ ]
 29           vina diem celebrent:   non festa luce madere                 [ ]
 30            est rubor, errantes   ¨ et male ferre pedes.                [ ]
 31           sed 'bene Messallam'   sua quisque ad pocula dicat,          [ ]
 32              nomen et absentis   ¨ singula verba sonent.               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 33               gentis Aquitanae   celeber Messalla triumphis            [2]
 34              et magna intonsis   ¨ gloria victor avis,                 [ ]
 35               huc ades adspira  -que mihi, dum carmine nostro          [ ]?
 36             redditur agricolis   ¨ gratia caelitibus.                  [ ]
 37              rura cano   rurisque deos:   his vita magistris           [2]
 38                desuevit querna   ¨ pellere glande famem;               [ ]
 39                illi compositis   primum docuere tigillis               [ ]
 40                 exiguam viridi   ¨ fronde operire domum,               [ ]
 41            illi etiam   tauros primi   docuisse feruntur               [ ]
 42          servitium et plaustro   ¨ supposuisse rotam.                  [ ]
 43             tunc victus   abiere feri,   tunc insita pomus,            [ ]
 44            tunc bibit inriguas   ¨ fertilis hortus aquas.              [ ]
 45             aurea tunc pressos   pedibus dedit uva liquores            [ ]
 46            mixtaque securo est   ¨ sobria lympha mero.                 [1]
 47            rura ferunt messes,   calidi cum sideris aestu              [ ]
 48                 deponit flavas   ¨ annua terra comas.                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                          4:00
1. digt.
 49             rure levis   verno flores   apis ingerit alveo,            [1]?
 50              compleat ut dulci   ¨ sedula melle favos.                 [ ]
 51               agricola assiduo   primum satiatus aratro                [ ]?
 52                 cantavit certo   ¨ rustica verba pede                  [ ]
 53                et satur arenti   primum est modulatus avena            [1]
 54             carmen, ut ornatos   ¨ diceret ante deos,                  [ ]
 55              agricola et minio   suffusus, Bacche, rubenti             [ ]
 56               primus inexperta   ¨ duxit ab arte choros.               [ ]
 57            huic datus a pleno,   memorabile munus, ovili               [2]?
 58            dux pecoris: curtas   ¨ auxerat hircus opes.                [ ]
 59              rure puer   verno primum   de flore coronam               [ ]?
 60              fecit et antiquis   ¨ imposuit Laribus.                   [ ]
 61             rure etiam teneris   curam exhibitura puellis              [ ]
 62              molle gerit tergo   ¨ lucida vellus ovis.                 [ ]
 63               hinc et femineus   labor est, hinc pensa colusque,       [ ]
 64              fusus et apposito   ¨ pollice versat opus:                [ ]
 65           atque aliqua assidue   textrix operata Minervae              [ ]
 66            cantat, et applauso   ¨ tela sonat latere.                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 67           ipse interque greges   interque armenta Cupido               [ ]
 68             natus et indomitas   ¨ dicitur inter equas.                [ ]
 69                  illic indocto   primum se exercuit arcu:              [ ]
 70           ei mihi, quam doctas   ¨ nunc habet ille manus!              [ ]
 71        nec pecudes,   velut ante, petit:   fixisse puellas             [ ]
 72              gestit et audaces   ¨ perdomuisse viros.                  [ ]
 73            hic iuveni   detraxit opes,   hic dicere iussit             [ ]?
 74                limen ad iratae   ¨ verba pudenda senem;                [1]
 75              hoc duce custodes   furtim transgressa iacentes           [ ]
 76            ad iuvenem tenebris   ¨ sola puella venit                   [ ]
 77           et pedibus   praetemptat iter   suspensa timore,             [ ]
 78                explorat caecas   ¨ cui manus ante vias.                [ ]
 79           a miseri,   quos hic graviter   deus urget, at ille          [2]
 80            felix, cui placidus   ¨ leniter adflat Amor!                [ ]
 81         sancte, veni   dapibus festis,   sed pone sagittas             [ ]
 82             et procul ardentes   ¨ hinc, precor, abde faces.           [ ]
 83           vos celebrem   cantate deum   pecorique vocate               [ ]
 84            voce: palam pecori,   ¨ clam sibi quisque vocet,            [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 85          aut etiam   sibi quisque palam:   nam turba iocosa            [ ]
 86           obstrepit et Phrygio   ¨ tibia curva sono.                   [ ]
 87          ludite: iam   Nox iungit equos,   currumque sequuntur         [ ]!
 88                 matris lascivo   ¨ sidera fulva choro,                 [ ]
 89        postque venit   tacitus furvis   circumdatus alis               [ ]
 90              Somnus et incerto   ¨ Somnia nigra pede.                  [ ]
2. digt.                                                                      .
  1             Dicamus   bona verba; venit   Natalis ad aras:             [ ]
  2         quisquis ades, lingua,   ¨ vir mulierque, fave!                [ ]
  3               urantur   pia tura facis,   urantur odores,              [ ]?
  4             quos tener e terra   ¨ divite mittit Arabs.                [ ]
  5             ipse suos   Genius adsit   visurus honores,                [ ]
  6           cui decorent sanctas   ¨ mollia serta comas.                 [ ]
  7                    illius puro   destillent tempora nardo,             [ ]
  8               atque satur libo   ¨ sit madeatque mero.                 [ ]
  9             adnuat et,   Cornute, tibi   quodcumque rogabis.           [ ]!
 10           en age, quid cessas?   ¨ adnuit ille: roga.                  [ ]
 11                auguror, uxoris   fidos optabis amores:                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                          8:00
2. digt.
 12             iam reor hoc ipsos   ¨ edidicisse deos.                    [ ]
 13             nec tibi malueris,   totum quaecumque per orbem            [ ]
 14             fortis arat valido   ¨ rusticus arva bove,                 [ ]
 15             nec tibi, gemmarum   quidquid felicibus Indis              [ ]
 16                  nascitur, Eoi   ¨ qua maris unda rubet.               [u]
 17            vota cadunt: utinam   strepitantibus advolet alis           [ ]
 18              flavaque coniugio   ¨ vincula portet Amor,                [ ]
 19          vincula, quae maneant   semper, dum tarda senectus            [ ]
 20                  inducat rugas   ¨ inficiatque comas.                  [ ]
 21              sic veniat   Natalis, avis   prolemque ministret,         [2]
 22             ludat ut ante tuos   ¨ turba novella pedes.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 84
Albius Tibullus: Elegier 2,3 og 4 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: