File n. 84 – 10:47 minuti – Tibullus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 85
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 84 Albius Tibullus: Elegier 2,3 og 4 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.                                                                      .
  1             Rura meam,   Cornute, tenent   villaeque puellam:          [ ]
  2          ferreus est, heu heu,   ¨ quisquis in urbe manet!             [ ]
  3             ipsa Venus   latos iam nunc   migravit in agros,           [ ]
  4              verbaque aratoris   ¨ rustica discit Amor.                [1]
  5          o  ego, dum aspicerem   dominam, quam fortiter illic          [ ]
  6                versarem valido   ¨ pingue bidente solum!               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
  7              agricolaeque modo   curvum sectarer aratrum,              [ ]
  8          dum subigunt steriles   ¨ arva serenda boves,                 [ ]
  9       nec quererer,   quod sol graciles   exureret artus,              [ ]
 10            laederet et teneras   ¨ pussula rupta manus.                [ ]
 11                pavit et Admeti   tauros formosus Apollo,               [ ]
 12           nec cithara intonsae   ¨ profueruntve comae,                 [ ]
 13               nec potuit curas   sanare salubribus herbis:             [2]
 14         quidquid erat medicae,   ¨ vicerat artis amor.                 [ ]
 15            ipse deus   solitus stabulis   expellere vaccas             [ ]
 16 ...                                                                      ..
 17                et miscere novo   docuisse coagula lacte,               [ ]
 18              lacteus et mixtis   ¨ obriguisse liquor.                  [ ]
 19              tum fiscella levi   detexta est vimine iunci,             [ ]?
 20              raraque per nexus   ¨ est via facta sero.                 [ ]
 21              o quotiens   illo vitulum   gestante per agros            [ ]
 22              dicitur occurrens   ¨ erubuisse soror!                    [ ]
 23              o quotiens ausae,   caneret dum valle sub alta,           [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 24                 rumpere mugitu   ¨ carmina docta boves!                [1]
 25           saepe duces trepidis   petiere oracula rebus,                [ ]
 26             venit et a templis   ¨ irrita turba domum;                 [ ]
 27           saepe horrere sacros   doluit Latona capillos,               [ ]
 28              quos admirata est   ¨ ipsa noverca prius.                 [ ]
 29             quisquis inornatum  -que caput crinesque solutos           [ ]
 30              aspiceret, Phoebi   ¨ quaereret ille comam.               [ ]
 31         Delos ubi   nunc, Phoebe, tua est,   ubi Delphica Pytho?       [ ]
 32            nempe Amor in parva   ¨ te iubet esse casa.                 [ ]
 33                  felices olim,   Veneri cum fertur aperte              [ ]?
 34               servire aeternos   ¨ non puduisse deos.                  [ ]
 35          fabula nunc ille est,   sed cui sua cura puella est,          [ ]
 36              fabula sit mavult   ¨ quam sine amore deus.               [ ]
 37         at tu, quisquis is es,   cui tristi fronte Cupido              [ ]
 38             imperat, ut nostra   ¨ sint tua castra como                [ ]
   (...)                                                                     ..
 39            ferrea non Venerem,   sed praedam saecula laudant,          [ ]
 40            praeda tamen multis   ¨ est operata malis.                  [ ]?

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 41           praeda feras   acies cinxit   discordibus armis:             [ ]
 42        hinc cruor, hinc caedes   ¨ mors propiorque venit.              [ ]
 43             praeda vago iussit   geminare pericula ponto,              [ ]
 44             bellica cum dubiis   ¨ rostra dedit ratibus.               [ ]
 45           praedator   cupit immensos   obsidere campos,                [ ]
 46              ut multa innumera   ¨ iugera pascat ove;                  [ ]
 47             cui lapis externus   curae est, urbisque tumultu           [ ]
 48               portatur validis   ¨ mille columna iugis.                [ ]
 49           claudit et indomitum   moles mare, lentus ut intra           [ ]
 50              neglegat hibernas   ¨ piscis adesse minas.                [ ]
 51          at mihi laeta trahant   Samiae convivia testae                [ ]
 52                fictaque Cumana   ¨ lubrica terra rota.                 [1]
 53             heu heu, divitibus   video gaudere puellas:                [ ]
 54           iam veniant praedae,   ¨ si Venus optat opes,                [ ]
 55                 ut mea luxuria   Nemesis fluat utque per urbem         [ ]
 56                  incedat donis   ¨ conspicienda meis.                  [ ]
 57            illa gerat   vestes tenues,   quas femina Coa               [ ]
 58                 texuit auratas   ¨ disposuitque vices;                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 59              illi sint comites   fusci, quos India torret              [ ]?
 60               Solis et admotis   ¨ inficit ignis equis;                [ ]
 61                  illi selectos   certent praebere colores              [ ]
 62                Africa puniceum   ¨ purpureumque Tyros.                 [ ]
 63       nota loquor:   regnum ipse tenet,   quem saepe coegit            [ ]
 64               barbara gypsatos   ¨ ferre catasta pedes.                [ ]
 65            at tibi dura seges,   Nemesim qui abducis ab urbe,          [ ]
 66                persolvat nulla   ¨ semina terra fide.                  [ ]
 67           et tu, Bacche tener,   iucundae consitor uvae,               [ ]
 68             tu quoque devotos,   ¨ Bacche, relinque lacus.             [1]
 69              haud impune licet   formosas tristibus agris              [ ]
 70              abdere: non tanti   ¨ sunt tua musta, pater.              [ ]
 71              o valeant fruges,   ne sint modo rure puellae:            [ ]
 72          glans alat, et prisco   ¨ more bibantur aquae.                [ ]
 73           glans aluit veteres,   et passim semper amarunt:             [ ]
 74             quid nocuit sulcos   ¨ non habuisse satos?                 [ ]
 75            tum, quibus adspirarat Amor, praebebat aperte               [u]!

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 76               mitis in umbrosa   ¨ gaudia valle Venus.                 [ ]
 77            nullus erat custos,   nulla exclusura dolentes              [ ]
 78             ianua: si fas est,   ¨ mos precor ille redi!               [ ]
 79 ...                                                                      ..
 80                horrida villosa   ¨ corpora veste tegant.               [ ]
 81        nunc si clausa mea est,   si copia rara videndi,                [ ]
 82             heu miserum, laxam   ¨ quid iuvat esse togam?              [ ]
 83            ducite: ad imperium   dominae sulcabimus agros,             [ ]
 84             non ego me vinclis   ¨ verberibusque nego.                 [ ]
4. digt.                                                                      .
  1               Hic me servitium   video dominamque paratam:             [ ]
  2              iam mihi libertas   ¨ illa paterna vale,                  [ ]
  3           servitium   sed triste datur,   teneorque catenis,           [ ]
  4              et numquam misero   ¨ vincla remittit Amor,               [ ]
  5              et seu quid merui   seu nil peccavimus, urit.             [ ]
  6              uror, io! remove,   ¨ saeva puella, faces!                [ ]
  7             o  ego ne   possim tales   sentire dolores,                [ ]
  8         quam mallem in gelidis   ¨ montibus esse lapis,                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
  9              stare vel insanis   cautes obnoxia ventis,                [ ]
 10            naufraga quam vasti   ¨ tunderet unda maris!                [ ]
 11             nunc et amara dies   et noctis amarior umbra est,          [ ]
 12              omnia nunc tristi   ¨ tempora felle madent.               [ ]
 13              nec prosunt elegi   nec carminis auctor Apollo:           [ ]
 14              illa cava pretium   ¨ flagitat usque manu.                [ ]
 15           ite procul,   Musae, si non   prodestis amanti:              [ ]
 16           non ego vos, ut sint   ¨ bella canenda, colo,                [ ]
 17             nec refero   Solisque vias   et qualis, ubi orbem          [2]
 18              complevit, versis   ¨ Luna recurrit equis.                [ ]
 19           ad dominam   faciles aditus   per carmina quaero:            [ ]
 20             ite procul, Musae,   ¨ si nihil ista valent.               [ ]
 21        at mihi per   caedem et facinus   sunt dona paranda,            [ ]
 22              ne iaceam clausam   ¨ flebilis ante domum,                [ ]
 23            aut rapiam   suspensa sacris   insignia fanis,              [ ]
 24           sed Venus ante alios   ¨ est violanda mihi:                  [ ]
 25           illa malum   facinus suadet   dominamque rapacem             [ ]
 26           dat mihi: sacrilegas   ¨ sentiat illa manus.                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 27             o pereat,   quicumque legit   viridesque smaragdos         [ ]
 28                et niveum Tyrio   ¨ murice tingit ovem.                 [ ]
 29                addit avaritiae   causas et Coa puellis                 [ ]
 30              vestis et e Rubro   ¨ lucida concha mari.                 [ ]
 31             haec fecere malas:   hinc clavim ianua sensit,             [1]
 32               et coepit custos   ¨ liminis esse canis.                 [ ]
 33          sed pretium   si grande feras,   custodia victa est,          [ ]
 34          nec prohibent claves,   ¨ et canis ipse tacet.                [ ]
 35            heu quicumque dedit   formam caelestis avarae,              [ ]
 36             quale bonum multis   ¨ attulit ille malis!                 [ ]
 37             hic fletus   rixaeque sonant,   haec denique causa         [ ]
 38               fecit ut infamis   ¨ nunc deus erret Amor.               [ ]
 39         at tibi, quae   pretio victos   excludis amantes,              [ ]
 40                eripiant partas   ¨ ventus et ignis opes:               [ ]
 41        quin tua tunc   iuvenes spectent   incendia lenti,              [ ]
 42           nec quisquam flammae   ¨ sedulus addat aquam;                [ ]
 43          seu veniet tibi mors,   nec erit qui lugeat ullus,            [ ]
 44            nec qui det maestas   ¨ munus in exequias.                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 45         at bona quae   nec avara fuit,   centum licet annos            [ ]
 46              vixerit, ardentem   ¨ flebitur ante rogum,                [ ]
 47         atque aliquis   senior veteres   veneratus amores              [ ]
 48               annua constructo   ¨ serta dabit tumulo                  [ ]
 49            et 'bene' discedens   dicet 'placideque quiescas,           [ ]
 50               terraque securae   ¨ sit super ossa levis.'              [1]
 51             vera quidem moneo,   sed prosunt quid mihi vera?           [ ]
 52               illius est nobis   ¨ lege colendus Amor.                 [ ]
 53             quin etiam   sedes iubeat   si vendere avitas,             [ ]
 54               ite sub imperium   ¨ sub titulumque, Lares!              [ ]
 55          quidquid habet Circe,   quidquid Medea veneni,                [ ]
 56           quidquid et herbarum   ¨ Thessala terra gerit,               [ ]
 57             et quod, indomitis   gregibus Venus adflat amores,         [ ]
 58             hippomanes cupidae   ¨ stillat ab inguine equae,           [ ]
 59           si modo me   placido videat   Nemesis mea vultu,             [ ]
 60             mille alias herbas   ¨ misceat illa, bibam!                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 85
Albius Tibullus: Elegier 2,5 og 6 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: