File n. 85 – 12:41 minuti – Tibullus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 86
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 85 Albius Tibullus: Elegier 2,5 og 6 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
= archivio n. 52 - EL1-PROP
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                          0:00
5. digt.                                                                      .
  1       Phoebe, fave!   novus ingreditur   tua templa sacerdos:          [ ]
  2            huc age cum cithara   ¨ carminibusque veni.                 [ ]
  3                nunc te vocales   impellere pollice chordas,            [ ]?
  4          nunc precor ad laudes   ¨ flectere verba novas.               [ ]
  5                ipse triumphali   devinctus tempora lauro,              [ ]?
  6             dum cumulant aras,   ¨ ad tua sacra veni;                  [ ]
  7          sed nitidus   pulcherque veni:   nunc indue vestem            [ ]
  8              sepositam, longas   ¨ nunc bene pecte comas,              [ ]
  9             qualem te memorant   Saturno rege fugato                   [ ]
 10                 victori laudes   ¨ concinuisse Iovi.                   [ ]
 11               tu procul eventura vides, tibi deditus augur             [ ]!
 12           scit bene, quid fati   ¨ provida cantet avis,                [ ]
 13            tuque regis sortes,   per te praesentit haruspex,           [ ]
 14               lubrica signavit   ¨ cum deus exta notis;                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 15                te duce Romanos   numquam frustrata Sibylla,            [2]
 16              abdita quae senis   ¨ fata canit pedibus.                 [ ]
 17          Phoebe sacras   Messalinum   sine tangere chartas             [ ]?
 18        vatis, et ipse, precor,   ¨ quid canat ille doce.               [ ]
 19              haec dedit Aeneae   sortes, postquam ille parentem        [ ]
 20              dicitur et raptos   ¨ sustinuisse Lares:                  [ ]
 21             (nec fore credebat   Romam, cum maestus ab alto            [2]
 22                 Ilion ardentes   ¨ respiceretque deos.                 [ ]
 23               Romulus aeternae   nondum firmaverat urbis               [ ]
 24               moenia, consorti   ¨ non habitanda Remo,                 [ ]
 25             sed tunc pascebant   herbosa Palatia vaccae,               [ ]
 26             et stabant humiles   ¨ in Iovis arce casae.                [ ]
 27           lacte madens   illic suberat   Pan ilicis umbrae             [ ]
 28               et facta agresti   ¨ lignea falce Pales,                 [ ]
 29               pendebatque vagi   pastoris in arbore votum,             [ ]
 30              garrula silvestri   ¨ fistula sacra deo,                  [ ]
 31            fistula, cui semper   decrescit arundinis ordo,             [ ]
 32               nam calamus cera   ¨ iungitur usque minor.               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 33                 at qua Velabri   regio patet, ire solebat              [ ]?
 34                  exiguus pulsa   ¨ per vada linter aqua.               [ ]
 35              illa saepe gregis   diti placitura magistro               [1]
 36           ad iuvenem festa est   ¨ vecta puella die,                   [ ]
 37                cum qua fecundi   redierunt munera ruris,               [ ]?
 38               caseus et niveae   ¨ candidus agnus ovis)                [ ]
 39                'impiger Aenea,   volitantis frater Amoris,             [ ]?
 40            Troica qui profugis   ¨ sacra vehis ratibus,                [ ]
 41             iam tibi Laurentes   adsignat Iuppiter agros,              [ ]
 42             iam vocat errantes   ¨ hospita terra Lares.                [ ]
 43            illic sanctus eris,   cum te veneranda Numici               [ ]
 44                unda deum caelo   ¨ miserit indigetem.                  [ ]
 45            ecce super   fessas volitat   Victoria puppes,              [ ]
 46             tandem ad Troianos   ¨ diva superba venit.                 [ ]
 47             ecce mihi   lucent Rutulis   incendia castris:             [2]
 48             iam tibi praedico,   ¨ barbare Turne, necem.               [ ]
 49          ante oculos   Laurens castrum   murusque Lavini est           [ ]
 50             Albaque ab Ascanio   ¨ condita Longa duce.                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                          4:00
5. digt.
 51           te quoque iam video,   Marti placitura sacerdos              [ ]
 52                 Ilia, Vestales   ¨ deseruisse focos,                   [ ]
 53             concubitusque tuos   furtim vittasque iacentes             [ ]
 54             et cupidi ad ripas   ¨ arma relicta dei.                   [ ]
 55           carpite nunc, tauri,   de septem montibus herbas,            [ ]?
 56          dum licet! hic magnae   ¨ iam locus urbis erit.               [ ]
 57             Roma, tuum   nomen terris   fatale regendis,               [ ]
 58               qua sua de caelo   ¨ prospicit arva Ceres,               [ ]
 59           quaque patent ortus,   et qua fluitantibus undis             [ ]
 60               Solis anhelantes   ¨ abluit amnis equos.                 [ ]
 61           Troia quidem tunc se   mirabitur et sibi dicet               [1]?
 62             vos bene tam longa   ¨ consuluisse via.                    [ ]
 63            vera cano:   sic usque sacras   innoxia laurus              [2]
 64            vescar, et aeternum   ¨ sit mihi virginitas.'               [ ]
 65           haec cecinit   vates et te   sibi, Phoebe, vocavit,          [1]
 66                 iactavit fusas   ¨ et caput ante comas.                [ ]
 67             quidquid Amalthea,   quidquid Marpesia dixit               [ ]
 68              Herophile, Phoeto   ¨ Graia quod admonuit,                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 69          quotque Aniena sacras   Tiburs per flumina sortes             [ ]
 70                 portarit sicco   ¨ pertuleritque sinu,                 [ ]
 71             (hae fore dixerunt   belli mala signa cometen,             [ ]
 72            multus ut in terras   ¨ deplueretque lapis,                 [ ]
 73         atque tubas   atque arma ferunt   strepitantia caelo           [ ]
 74                audita et lucos   ¨ praecinuisse fugam.                 [ ]
 75              ipsum etiam Solem   defectum lumine vidit                 [ ]
 76              iungere pallentes   ¨ nubilus annus equos                 [ ]
 77              et simulacra deum   lacrimas fudisse tepentes             [ ]
 78                fataque vocales   ¨ praemonuisse boves)                 [1]
 79             haec fuerant olim;   sed tu iam mitis, Apollo,             [ ]
 80             prodigia indomitis   ¨ merge sub aequoribus.               [ ]
 81             et succensa sacris   crepitet bene laurea flammis,         [ ]
 82                omine quo felix   ¨ et sacer annus erit.                [1]
 83          laurus ubi   bona signa dedit,   gaudete coloni:              [ ]
 84               distendet spicis   ¨ horrea plena Ceres,                 [ ]
 85               oblitus et musto   feriet pede rusticus uvas,            [ ]
 86                dolia cum magni   ¨ deficiantque lacus,                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 87              ac madidus Baccho   sua festa Palilia pastor              [ ]
 88           concinet: a stabulis   ¨ tunc procul este lupi.              [ ]
 89            ille levis stipulae   sollemnis potus acervos               [ ]
 90               accendet flammas   ¨ transilietque sacras,               [ ]
 91               et fetus   matrona dabit,   natusque parenti             [2]
 92              oscula comprensis   ¨ auribus eripiet,                    [ ]
 93              nec taedebit avum   parvo advigilare nepoti               [ ]
 94             balbaque cum puero   ¨ dicere verba senem.                 [ ]
 95               tunc operata deo   pubes discumbet in herba,             [ ]?
 96               arboris antiquae   ¨ qua levis umbra cadit,              [ ]
 97                aut e veste sua   tendent umbracula sertis              [ ]
 98              vincta, coronatus   ¨ stabit et ipse calix.               [1]
 99          at sibi quisque dapes   et festas exstruet alte               [ ]
100             caespitibus mensas   ¨ caespitibusque torum.               [ ]
101              ingeret hic potus   iuvenis maledicta puellae,            [ ]
102            postmodo quae votis   ¨ irrita facta velit:                 [ ]
103            nam ferus ille suae   plorabit sobrius idem                 [ ]
104                  et se iurabit   ¨ mente fuisse mala.                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                          8:00
5. digt.
105             pace tua   pereant arcus   pereantque sagittae,            [ ]
106         Phoebe, modo in terris   ¨ erret inermis Amor.                 [ ]
107       ars bona, sed   postquam sumpsit   sibi tela Cupido,             [ ]
108           heu heu, quam multis   ¨ ars dedit ista malum!               [ ]
109             et mihi praecipue:   iaceo cum saucius annum               [ ]
110                 et faveo morbo   ¨ quem iuvat ipse dolor,              [ ]
111            usque cano Nemesim,   sine qua versus mihi nullus           [ ]
112            verba potest iustos   ¨ aut reperire pedes.                 [ ]
113            at tu - nam   divum servat   tutela poetas -                [ ]
114                praemoneo, vati   ¨ parce, puella, sacro,               [ ]
115                  ut Messalinum   celebrem, cum praemia belli           [ ]
116               ante suos currus   ¨ oppida victa feret,                 [ ]
117            ipse gerens laurus:   lauro devinctus agresti               [ ]?
118               miles 'io' magna   ¨ voce 'triumphe' canet.              [ ]
119             tunc Messalla meus   pia det spectacula turbae             [ ]
120               et plaudat curru   ¨ praetereunte pater.                 [ ]
121           adnue! sic tibi sint   intonsi, Phoebe, capilli,             [ ]
122               sic tua perpetuo   ¨ sit tibi casta soror.               [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
6. digt.                                                                      .
  1         Castra Macer sequitur;   tenero quid fiet Amori?               [ ]
  2             sit comes et collo   ¨ fortiter arma gerat?                [ ]
  3             et seu longa virum   terrae via seu vaga ducent            [ ]
  4             aequora, cum telis   ¨ ad latus ire volet?                 [ ]
  5           ure, puer,   quaeso, tua qui   ferus otia liquit,            [ ]
  6           atque iterum erronem   ¨ sub tua signa voca.                 [ ]
  7              quod si militibus   parces, erit hic quoque miles,        [1]
  8               ipse levem galea   ¨ qui sibi portet aquam.              [ ]
  9          castra peto,   valeatque Venus   valeantque puellae:          [ ]
 10            et mihi sunt vires,   ¨ et mihi facta tuba est.             [ ]
 11        magna loquor,   sed magnifice   mihi magna locuto               [ ]
 12              excutiunt clausae   ¨ fortia verba fores.                 [ ]
 13                iuravi quotiens   rediturum ad limina numquam!          [ ]
 14               cum bene iuravi,   ¨ pes tamen ipse redit.               [1]
 15           acer Amor,   fractas utinam,   tua tela, sagittas,           [ ]
 16            si licet, extinctas   ¨ aspiciamque faces!                  [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 17            tu miserum torques,   tu me mihi dira precari               [1]
 18                cogis et insana   ¨ mente nefanda loqui.                [ ]
 19              iam mala finissem   leto, sed credula vitam               [ ]
 20        Spes fovet et fore cras   ¨ semper ait melius.                  [ ]
 21           Spes alit agricolas,   Spes sulcis credit aratis             [ ]
 22              semina quae magno   ¨ faenore reddat ager;                [ ]
 23          haec laqueo volucres,   haec captat arundine pisces,          [ ]
 24               cum tenues hamos   ¨ abdidit ante cibus;                 [ ]
 25              Spes etiam valida   solatur compede vinctum:              [ ]?
 26            crura sonant ferro,   ¨ sed canit inter opus;               [ ]
 27         Spes facilem   Nemesim spondet   mihi, sed negat illa;         [ ]
 28            ei mihi, ne vincas,   ¨ dura puella, deam!                  [ ]
 29            parce, per immatura   tuae precor ossa sororis:             [ ]?
 30            sic bene sub tenera   ¨ parva quiescat humo.                [ ]
 31          illa mihi sancta est,   illius dona sepulcro                  [ ]
 32              et madefacta meis   ¨ serta feram lacrimis,               [ ]
 33              illius ad tumulum   fugiam supplexque sedebo              [ ]
 34                et mea cum muto   ¨ fata querar cinere.                 [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                         12:00
6. digt.
 35           non feret usque suum   te propter flere clientem:            [ ]
 36              illius ut verbis,   ¨ sis mihi lenta veto,                [ ]
 37               ne tibi neglecti   mittant mala somnia Manes,            [ ]
 38              maestaque sopitae   ¨ stet soror ante torum,              [1]
 39              qualis ab excelsa   praeceps delapsa fenestra             [ ]
 40              venit ad infernos   ¨ sanguinolenta lacus.                [ ]
 41             desine, ne dominae   luctus renoventur acerbi:             [ ]
 42             non ego sum tanti,   ¨ ploret ut illa semel.               [ ]
 43          nec lacrimis   oculos digna est   foedare loquaces:           [ ]
 44              lena nocet nobis,   ¨ ipsa puella bona est.               [ ]
 45           lena necat   miserum Phryne,   furtimque tabellas            [ ]
 46                occulto portans   ¨ itque reditque sinu:                [ ]
 47       saepe, ego cum   dominae dulces   a limine duro                  [ ]?
 48                 agnosco voces,   ¨ haec negat esse domi,               [ ]
 49      saepe, ubi nox   mihi promissa est,   languere puellam            [ ]
 50            nuntiat aut aliquas   ¨ extimuisse minas.                   [ ]
 51             tunc morior curis,   tunc mens mihi perdita fingit,        [ ]
 52            quisve meam teneat,   ¨ quot teneatve modis;                [ ]

Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 53        tunc tibi, lena, precor   diras: satis anxia vives,             [ ]
 54                moverit e votis   ¨ pars quotacumque deos.              [1]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 86
Sextus Propertius: Elegier 1,1 til 4 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: