File n. 86 – 10:03 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 87
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 86 Sextus Propertius: Elegier 1,1 til 4 [Carmina]
Læst som af Catul: ritmo catulliano (libro 1).
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                        0:00
1. digt.                                                                      .
  1             Cynthia prima suis   miserum me cepit ocellis,             [ ]
  2               contactum nullis   ¨ ante cupidinibus.                   [ ]
  3            tum mihi constantis   deiecit lumina fastus                 [ ]
  4             et caput impositis   ¨ pressit Amor pedibus,               [ ]
  5                donec me docuit   castas odisse puellas                 [ ]?
  6             improbus, et nullo   ¨ vivere consilio.                    [ ]
  7               et mihi iam toto   furor hic non deficit anno,           [ ]?
  8             cum tamen adversos   ¨ cogor habere deos.                  [ ]
  9                Milanion nullos   fugiendo, Tulle, labores              [ ]
 10                saevitiam durae   ¨ contudit Iasidos.                   [ ]
 11            nam modo Partheniis   amens errabat in antris,              [ ]?
 12               ibat et hirsutas   ¨ ille videre feras;                  [ ]
 13              ille etiam Hylaei   percussus vulnere rami                [ ]
 14               saucius Arcadiis   ¨ rupibus ingemuit.                   [ ]
 15                   ergo velocim   potuit domuisse puellam:              [ ]?
 16         tantum in amore preces   ¨ et bene facta valent.               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 17              in me tardus amor   non ullas cogitat artis,              [ ]
 18             nec meminit notas,   ¨ ut prius, ire vias.                 [ ]?
 19               at vos, deductae   quibus est fallacia lunae             [ ]
 20            et labor in magicis   ¨ sacra piare focis,                  [ ]
 21            en agedum   dominae mentem   convertite nostrae,            [ ]
 22             et facite illa meo   ¨ palleat ore magis!                  [ ]
 23            tunc ego crediderim   vobis et sidera et amnis              [ ]
 24                posse Cytaeines   ¨ ducere carminibus.                  [ ]
 25             et vos, qui   sero lapsum   revocatis, amici,              [ ]?
 26              quaerite non sani   ¨ pectoris auxilia.                   [ ]
 27             fortiter et ferrum   saevos patiemur et ignis,             [ ]
 28              sit modo libertas   ¨ quae velit ira loqui.               [ ]
 29             ferte per extremas   gentis et ferte per undas,            [ ]
 30              qua non ulla meum   ¨ femina norit iter:                  [ ]
 31           vos remanete, quibus   facili deus annuit aure,              [ ]
 32               sitis et in tuto   ¨ semper amore pares.                 [ ]
 33             in me nostra Venus   noctes exercet amaras,                [ ]
 34                et nullo vacuus   ¨ tempore defit amor.                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 35             hoc, moneo,   vitate malum:   sua quemque moretur          [2]?
 36            cura, neque assueto   ¨ mutet amore locum.                  [ ]
 37         quod si quis   monitis tardas   adverterit aures,              [ ]
 38             heu referet quanto   ¨ verba dolore mea!                   [ ]
2. digt.                                                                      .
  1              Quid iuvat ornato   procedere, vita, capillo              [1]?
  2                  et tenuis Coa   ¨ veste movere sinus,                 [ ]?
  3               aut quid Orontea   crinis perfundere murra,              [ ]?
  4               teque peregrinis   ¨ vendere muneribus,                  [ ]
  5               naturaeque decus   mercato perdere cultu,                [ ]?
  6         nec sinere in propriis   ¨ membra nitere bonis?                [ ]
  7           crede mihi,   non ulla tuae est   medicina figurae:          [ ]?
  8              nudus Amor formae   ¨ non amat artificem.                 [ ]
  9           aspice quos   summittat humus   formosa colores,             [ ]!
 10             ut veniant hederae   ¨ sponte sua melius,                  [ ]
 11             surgat et in solis   formosius arbutus antris,             [ ]
 12             et sciat indocilis   ¨ currere lympha vias.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                        4:00
2. digt.
 13                 litora nativis   persuadent picta lapillis,            [2]
 14              et volucres nulla   ¨ dulcius arte canunt.                [ ]
 15              non sic Leucippis   succendit Castora Phoebe,             [ ]
 16                 Pollucem cultu   ¨ non Hilaira soror;                  [ ]
 17          non, Idae et   cupido quondam   discordia Phoebo,             [ ]
 18                  Eueni patriis   ¨ filia litoribus;                    [ ]
 19           nec Phrygium   falso traxit   candore maritum                [ ]
 20                avecta externis   ¨ Hippodamia rotis:                   [ ]
 21            sed facies   aderat nullis   obnoxia gemmis,                [ ]
 22                qualis Apelleis   ¨ est color in tabulis.               [ ]
 23            non illis   studium vulgo   conquirere amantis:             [ ]
 24              illis ampla satis   ¨ forma pudicitia.                    [ ]
 25            non ego nunc vereor   ne sim tibi vilior istis:             [ ]
 26             uni si qua placet,   ¨ culta puella sat est;               [2]
 27            cum tibi praesertim   Phoebus sua carmina donet             [ ]
 28               Aoniamque libens   ¨ Calliopea lyram,                    [ ]
 29                unica nec desit   iucundis gratia verbis,               [ ]
 30           omnia quaeque Venus,   ¨ quaeque Minerva probat.             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
 31             his tu semper eris   nostrae gratissima vitae,             [ ]
 32             taedia dum miserae   ¨ sint tibi luxuriae.                 [ ]
3. digt.                                                                      .
  1                  Qualis Thesea   iacuit cedente carina                 [ ]?
  2              languida desertis   ¨ Cnosia litoribus;                   [ ]?
  3             qualis et accubuit   primo Cepheia somno                   [ ]?
  4               libera iam duris   ¨ cotibus Andromede;                  [ ]
  5             nec minus assiduis   Edonis fessa choreis                  [ ]?
  6              qualis in herboso   ¨ concidit Apidano:                   [ ]
  7                talis visa mihi   mollem spirare quietem                [ ]
  8             Cynthia non certis   ¨ nixa caput manibus,                 [ ]
  9                ebria cum multo   traherem vestigia Baccho              [ ]
 10              et quaterent sera   ¨ nocte facem pueri.                  [ ]
 11         hanc ego, nondum etiam   sensus deperditus omnis,              [ ]
 12              molliter impresso   ¨ conor adire toro;                   [ ]
 13             et quamvis duplici   correptum ardore iuberent             [ ]
 14            hac Amor hac Liber,   ¨ durus uterque deus,                 [ ]
 15             subiecto   leviter positam   temptare lacerto              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 16               osculaque admota   ¨ sumere et arma manu,                [ ]
 17           non tamen ausus eram   dominae turbare quietem,              [ ]
 18               expertae metuens   ¨ iurgia saevitiae;                   [ ]
 19               sed sic intentis   haerebam fixus ocellis,               [ ]
 20               Argus ut ignotis   ¨ cornibus Inachidos.                 [ ]
 21               et modo solvebam   nostra de fronte corollas             [ ]?
 22               ponebamque tuis,   ¨ Cynthia, temporibus;                [ ]
 23               et modo gaudebam   lapsos formare capillos;              [ ]
 24             nunc furtiva cavis   ¨ poma dabam manibus;                 [ ]
 25               omniaque ingrato   largibar munera somno,                [ ]
 26                munera de prono   ¨ saepe voluta sinu.                  [1]
 27             et quotiens   raro duxti   suspiria motu,                  [ ]
 28                  obstupui vano   ¨ credulus auspicio,                  [ ]
 29          ne qua tibi insolitos   portarent visa timores,               [ ]
 30              neve quis invitam   ¨ cogeret esse suam:                  [ ]
 31                 donec diversas   praecurrens luna fenestras,           [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                        8:00
3. digt.
 32                 luna moraturis   ¨ sedula luminibus,                   [1]
 33           compositos   levibus radiis   patefecit ocellos.             [ ]
 34               sic ait in molli   ¨ fixa toro cubitum:                  [ ]
 35              'tandem te nostro   referens iniuria lecto                [ ]
 36               alterius clausis   ¨ expulit e foribus?                  [ ]
 37          namque ubi longa meae   consumpsti tempora noctis,            [ ]
 38             languidus exactis,   ¨ ei mihi, sideribus?                 [ ]
 39                o  utinam talis   perducas, improbe, noctes,            [ ]?
 40              me miseram qualis   ¨ semper habere iubes!                [ ]
 41              nam modo purpureo   fallebam stamine somnum,              [ ]
 42              rursus et Orpheae   ¨ carmine fessa lyrae;                [ ]
 43             interdum   leviter mecum   deserta querebar                [ ]
 44                 externo longas   ¨ saepe in amore moras:               [ ]
 45                dum me iucundis   lapsam Sopor impulit alis.            [ ]?
 46             illa fuit lacrimis   ¨ ultima cura meis.'                  [ ]
4. digt.                                                                      .
  1           Quid mihi tam multas   laudando, Basse, puellas              [ ]
  2                 mutatum domina   ¨ cogis abire mea?                    [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
  3          quid me non   pateris vitae   quodcumque sequetur             [ ]
  4              hoc magis assueto   ¨ ducere servitio?                    [ ]
  5              tu licet Antiopae   formam Nycteidos et tu                [ ]
  6              Spartanae referas   ¨ laudibus Hermionae                  [ ]
  7            et quascumque tulit   formosi temporis aetas:               [ ]?
  8              Cynthia non illas   ¨ nomen habere sinat;                 [ ]
  9              nedum, si levibus   fuerit collata figuris,               [ ]
 10                  inferior duro   ¨ iudice turpis eat.                  [ ]
 11             haec sed forma mei   pars est extrema furoris:             [ ]
 12           sunt maiora, quibus,   ¨ Basse, perire iuvat;                [2]
 13            ingenuus   color et multis   decus artibus et quae          [ ]
 14              gaudia sub tacita   ¨ ducere veste libet.                 [ ]
 15           quo magis et nostros   contendis solvere amores,             [ ]
 16              hoc magis accepta   ¨ fallit uterque fide.                [ ]
 17              non impune feres:   sciet haec insana puella              [ ]
 18            et tibi non tacitis   ¨ vocibus hostis erit;                [ ]
 19          nec tibi me post haec   committet Cynthia nec te              [ ]
 20            quaeret; erit tanti   ¨ criminis illa memor,                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 21             et te circum omnis   alias irata puellas                   [ ]
 22            differet; heu nullo   ¨ limine caurus eris!                 [ ]
 23               nullas illa suis   contemnet fletibus aras,              [ ]
 24             et quicumque sacer   ¨ qualis ubique lapis.                [ ]
 25               non ullo gravius   temptatur Cynthia damno               [ ]
 26            quam sibi cum rapto   ¨ cessat amore decus,                 [ ]
 27              praecipue nostro.   maneat sic semper, adoro,             [ ]
 28          nec quicquam ex illa,   ¨ quod querar, inveniam.              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 87
Sextus Propertius: Elegier 1,5 til 8 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: