File n. 89 – 10:17 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 90
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 89 Sextus Propertius: Elegier 1,14 til 17 [Carmina]
Læst som af Catul: ritmo catulliano (libro 1).
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                        0:00
14. digt.                                                                     .
  1              Tu licet abiectus   Tiberina molliter unda                [2]
  2                Lesbia Mentoreo   ¨ vina bibas opere,                   [ ]?
  3            et modo tam celeres   mireris currere lintres               [ ]
  4             et modo tam tardas   ¨ funibus ire ratis;                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
14. digt.
  5            et nemus unde satas   intendat vertice silvas,              [ ]
  6                urgetur quantis   ¨ Caucasus arboribus;                 [ ]
  7             non tamen ista meo   valeant contendere amori:             [ ]
  8             nescit Amor magnis   ¨ cedere divitiis.                    [ ]
  9               nam sive optatam   mecum trahit illa quietem,            [ ]
 10               seu facili totum   ¨ ducit amore diem,                   [1]
 11               tum mihi Pactoli   veniunt sub tecta liquores,           [ ]?
 12              et legitur Rubris   ¨ gemma sub aequoribus;               [ ]
 13              tum mihi cessuros   spondent mea gaudia reges;            [ ]
 14           quae maneant, dum me   ¨ fata perire volent!                 [ ]
 15              nam quis divitiis   adverso gaudet Amore?                 [ ]
 16              nulla mihi tristi   ¨ praemia sint Venere!                [ ]
 17             illa potest magnas   heroum infringere vires,              [ ]?
 18               illa etiam duris   ¨ mentibus esse dolor;                [ ]
 19             illa neque Arabium   metuit transcendere limen             [ ]
 20             nec timet ostrino,   ¨ Tulle, subire toro,                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
14. digt.
 21              et miserum   toto iuvenem   versare cubili:               [1]
 22           quid relevant variis   ¨ serica textilibus?                  [ ]
 23          quae mihi dum   placata aderit,   non ulla verebor            [1]
 24              regna vel Alcinoi   ¨ munera despicere.                   [ ]
15. digt.                                                                     .
  1           Saepe ego multa tuae   levitatis dura timebam,               [ ]
  2             hac tamen excepta,   ¨ Cynthia, perfidia.                  [ ]
  3               aspice me quanto   rapiat fortuna periclo!               [ ]
  4             tu tamen in nostro   ¨ lenta timore venis;                 [ ]
  5             et potes hesternos   manibus componere crinis              [ ]
  6                et longa faciem   ¨ quaerere desidia,                   [ ]
  7                 nec minus Eois   pectus variare lapillis,              [u]
  8                ut formosa novo   ¨ quae parat ire viro.                [ ]
  9              at non sic Ithaci   digressu mota Calypso                 [ ]?
 10                  desertis olim   ¨ fleverat aequoribus:                [ ]
 11               multos illa dies   incomptis maesta capillis             [ ]
 12                sederat iniusto   ¨ multa locuta salo,                  [ ]
 13           et quamvis   numquam post haec   visura, dolebat             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
 14             illa tamen, longae   ¨ conscia laetitiae.                  [ ]
 15              nec sic Aesoniden   rapientibus anxia ventis              [ ]
 16                Hypsipyle vacuo   ¨ constitit in thalamo:               [ ]
 17              (Hypsipyle nullos   post illos sensit amores,             [ ]
 18              ut semel Haemonio   ¨ tabuit hospitio).                   [ ]
 19                coniugis Euadne   miseros elata per ignis               [1]?
 20               occidit, Argivae   ¨ fama pudicitiae.                    [ ]
 21               Alphesiboea suos   ulta est pro coniuge fratres,         [ ]
 22              sanguinis et cari   ¨ vincula rupit amor.                 [ ]
 23              quarum nulla tuos   potuit convertere mores,              [ ]
 24           tu quoque uti fieres   ¨ nobilis historia.                   [ ]
 25            desine iam   revocare tuis   periuria verbis,               [ ]!
 26            Cynthia, et oblitos   ¨ parce movere deos;                  [ ]
 27                audax a! nimium   nostro dolitura periclo,              [ ]
 28             si quid forte tibi   ¨ durius inciderit!                   [ ]
 29              nulla prius vasto   labentur flumina ponto,               [ ]?
 30              annus et inversas   ¨ duxerit ante vices,                 [ ]
 31            quam tua sub nostro   mutetur pectore cura:                 [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                        4:00
15. digt.
 32          sis quodcumque voles,   ¨ non aliena tamen.                   [ ]
 33            tam tibi ne   viles isti   videantur ocelli,                [2]?
 34            per quos saepe mihi   ¨ credita perfidia est!               [ ]
 35                hos tu iurabas,   si quid mentita fuisses,              [ ]
 36             ut tibi suppositis   ¨ exciderent manibus:                 [ ]
 37             et contra   magnum potes hos   attollere Solem,            [ ]
 38            nec tremis admissae   ¨ conscia nequitiae?                  [ ]
 39                quis te cogebat   multos pallere colores                [ ]
 40              et fletum invitis   ¨ ducere luminibus?                   [ ]
 41           quis ego nunc pereo,   similis moniturus amantis             [ ]
 42                'o nullis tutum   ¨ credere blanditiis!'                [ ]
16. digt.                                                                     .
  1          'Quae fueram   magnis olim   patefacta triumphis,             [ ]?
  2                 ianua Tarpeiae   ¨ nota pudicitiae;                    [ ]?
  3                 cuius inaurati   celebrarunt limina currus,            [ ]?
  4              captorum lacrimis   ¨ umida supplicibus,                  [ ]
  5            nunc ego, nocturnis   potorum saucia rixis,                 [ ]
  6               pulsata indignis   ¨ saepe queror manibus,               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
  7           et mihi non   desunt turpes   pendere corollae               [ ]
  8              semper et exclusi   ¨ signa iacere faces.                 [ ]
  9             nec possum infamis   dominae defendere noctes              [ ]
 10               nobilis obscenis   ¨ tradita carminibus;                 [ ]
 11            nec tamen illa suae   revocatur parcere famae,              [ ]
 12              turpior et saecli   ¨ vivere luxuria.                     [ ]
 13            has inter   gravius cogor   deflere querelas                [ ]
 14             supplicis a longis   ¨ tristior excubiis.                  [ ]
 15            ille meos   numquam patitur   requiescere postis,           [ ]
 16                arguta referens   ¨ carmina blanditia:                  [2]
 17              'ianua vel domina   penitus crudelior ipsa,               [ ]
 18            quid mihi tam duris   ¨ clausa taces foribus?               [ ]
 19           cur numquam   reserata meos   admittis amores,               [ ]
 20                nescia furtivas   ¨ reddere mota preces?                [ ]
 21             nullane finis erit   nostro concessa dolori,               [ ]
 22            turpis et in tepido   ¨ limine somnus erit?                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
 23              me mediae noctes,   me sidera plena iacentem,             [1]
 24                 frigidaque Eoo   ¨ me dolet aura gelu:                 [u]
 25                tu sola humanos   numquam miserata dolores              [ ]?
 26              respondes tacitis   ¨ mutua cardinibus.                   [ ]
 27             o  utinam   traiecta cava   mea vocula rima                [ ]
 28              percussas dominae   ¨ vertat in auriculas!                [ ]
 29              sit licet et saxo   patientior illa Sicano,               [ ]
 30             sit licet et ferro   ¨ durior et chalybe,                  [ ]
 31            non tamen illa suos   poterit compescere ocellos,           [ ]
 32              surget et invitis   ¨ spiritus in lacrimis.               [ ]
 33            nunc iacet alterius   felici nixa lacerto,                  [ ]?
 34                at mea nocturno   ¨ verba cadunt Zephyro.               [ ]
 35               sed tu sola mei,   tu maxima causa doloris,              [1]?
 36             victa meis numquam   ¨ ianua muneribus,                    [ ]
 37               te non ulla meae   laesit petulantia linguae,            [ ]
 38               quae solet irato   ¨ dicere torta ioco,                  [1]
 39              ut me tam   longa raucum   patiare querela                [ ]
 40              sollicitas trivio   ¨ pervigilare moras.                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)                        8:00
16. digt.
 41             at tibi saepe novo   deduxi carmina versu,                 [ ]?
 42            osculaque impressis   ¨ nixa dedi gradibus.                 [ ]
 43           ante tuos   quotiens verti   me, perfida, postis,            [ ]?
 44             debitaque occultis   ¨ vota tuli manibus!'                 [ ]
 45         haec ille et   si quae miseri   novistis amantes,              [1]
 46                   et matutinis   ¨ obstrepit alitibus.                 [ ]
 47         sic ego nunc   dominae vitiis   et semper amantis              [ ]
 48               fletibus aeterna   ¨ differor invidia.'                  [ ]
17. digt.                                                                     .
  1           Et merito,   quoniam potui   fugisse puellam,                [ ]
  2              nunc ego desertas   ¨ alloquor alcyonas,                  [ ]
  3              nec mihi Cassiope   salvo visura carinam,                 [ ]?
  4               omniaque ingrato   ¨ litore vota cadunt.                 [ ]
  5             quin etiam absenti   prosunt tibi, Cynthia, venti:         [ ]?
  6            aspice, quam saevas   ¨ increpat aura minas.                [ ]
  7               nullane placatae   veniet fortuna procellae?             [2]
  8             haecine parva meum   ¨ funus harena teget?                 [ ]
  9           tu tamen in   melius saevas   converte querelas:             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
17. digt.
 10            sat tibi sit poenae   ¨ nox et iniqua vada.                 [ ]?
 11              an poteris siccis   mea fata reposcere ocellis,           [ ]
 12              ossaque nulla tuo   ¨ nostra tenere sinu?                 [ ]
 13             a pereat,   quicumque ratis   et vela paravit              [ ]
 14               primus et invito   ¨ gurgite fecit iter!                 [ ]
 15            nonne fuit   levius dominae   pervincere mores -            [ ]
 16            quamvis dura, tamen   ¨ rara puella fuit -                  [ ]
 17               quam sic ignotis   circumdata litora silvis              [ ]
 18             cernere et optatos   ¨ quaerere Tyndaridas?                [ ]
 19              illic si qua meum   sepelissent fata dolorem,             [ ]
 20              ultimus et posito   ¨ staret amore lapis,                 [ ]
 21                 illa meo caros   donasset funere crinis,               [ ]
 22             molliter et tenera   ¨ poneret ossa rosa;                  [ ]
 23              illa meum extremo   clamasset pulvere nomen,              [ ]?
 24               ut mihi non ullo   ¨ pondere terra foret.                [ ]
 25              at vos, aequoreae   formosa Doride natae,                 [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
17. digt.
 26                 candida felici   ¨ solvite vela choro:                 [1]
 27            si quando   vestras labens   Amor attigit undas,            [ ]
 28                mansuetis socio   ¨ parcite litoribus!                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 90
Sextus Propertius: Elegier 1,18 til 22 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: