Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Catul: ritmo catulliano (libro 1).
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 52 - EL1-PROP Prossimo file n. 91
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 0:00
18. digt. .
1 Haec certe deserta loca et taciturna querenti, [ ]
2 et vacuum zephyri ¨ possidet aura nemus. [ ]
3 hic licet occultos proferre impune dolores, [ ]
4 si modo sola queant ¨ saxa tenere fidem. [ ]
5 unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? [ ]
6 quod mihi das flendi, ¨ Cynthia, principium? [ ]
7 qui modo felices inter numerabar amantis, [2]?
8 nunc in amore tuo ¨ cogor habere notam. [ ]
9 quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant? [ ]
10 an nova tristitiae ¨ causa puella tuae? [ ]
11 sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro [ ]
12 limine formosos ¨ intulit ulla pedes. [ ]
13 quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, [ ]
14 non ita saeva tamen ¨ venerit ira mea, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 0:+
18. digt.
15 ut tibi sim merito semper furor et tua flendo [ ]
16 lumina deiectis ¨ turpia sint lacrimis. [ ]
17 an quia parva damus mutato signa colore, [ ]?
18 et non ulla meo ¨ clamat in ore fides? [ ]
19 vos eritis testes, si quos habet arbor amores, [1]
20 fagus et Arcadio ¨ pinus amica deo: [ ]
21 a quotiens teneras resonant mea verba sub umbras, [ ]
22 scribitur et vestris ¨ 'Cynthia' corticibus! [ ]
23 a tua quot peperit nobis iniuria curas, [ ]
24 quae solum tacitis ¨ cognita sunt foribus! [ ]
25 omnia consuevi timidus perferre superbae [ ]
26 iussa neque arguto ¨ facta dolore queri. [ ]
27 pro quo divini fontes et frigida rupes [ ]
28 et datur inculto ¨ tramite dura quies; [ ]
29 et quodcumque meae possunt narrare querelae, [ ]
30 cogor ad argutas ¨ dicere solus avis. [ ]
31 sed qualiscumque es, resonent mihi 'Cynthia' silvae, [ ]
32 nec deserta tuo ¨ nomine saxa vacent. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 0:++
19. digt. .
1 Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manis, [ ]
2 nec moror extremo ¨ debita fata rogo; [ ]?
3 sed ne forte tuo careat mihi funus amore, [ ]
4 hic timor est ipsis ¨ durior exsequiis. [ ]
5 non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, [ ]
6 ut meus oblito ¨ pulvis amore vacet. [ ]
7 illic Phylacides iucundae coniugis heros [ ]
8 non potuit caecis ¨ immemor esse locis, [ ]
9 sed cupidus falsis attingere gaudia palmis [ ]
10 Thessalus antiquam ¨ venerat umbra domum. [ ]
11 illic quidquid ero, semper tua dicar imago: [ ]
12 traicit et fati ¨ litora magnus amor. [ ]
13 illic formosae veniant chorus heroinae, [u]
14 quas dedit Argivis ¨ Dardana praeda viris; [ ]
15 quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma [ ]
16 gratior, et - Tellus ¨ hoc ita iusta sinat - [ ]
17 quamvis te longae remorentur fata senectae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 4:00
19. digt.
18 cara tamen lacrimis ¨ ossa futura meis. [ ]
19 quae tu viva mea possis sentire favilla! [ ]
20 tum mihi non ullo ¨ mors sit amara loco. [ ]
21 quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto [ ]
22 abstrahat e nostro ¨ pulvere iniquus Amor, [ ]
23 cogat et invitam lacrimas siccare cadentis! [ ]
24 flectitur assiduis ¨ certa puella minis. [ ]
25 quare, dum licet inter nos laetemur amantes: [ ]!
26 non satis est ullo ¨ tempore longus amor. [ ]
20. digt. .
1 Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore - [ ]?
2 id tibi ne vacuo ¨ defluat ex animo - [ ]
3 saepe imprudenti fortuna occurrit amanti: [ ]
4 crudelis Minyis ¨ dixerit Ascanius. [ ]
5 est tibi non infra speciem, non nomine dispar, [ ]
6 Theiodamanteo ¨ proximus ardor Hylae: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 4:+
20. digt.
7 huic tu, sive leges umbrosae flumina silvae, [1]
8 sive Aniena tuos ¨ tinxerit unda pedes, [ ]
9 sive Gigantea spatiabere litoris ora, [ ]?
10 sive ubicumque vago ¨ fluminis hospitio, [ ]
11 Nympharum semper cupidas defende rapinas - [ ]
12 non minor Ausoniis ¨ est amor Adryasin -; [ ]
13 ne tibi sit duros montes et frigida saxa, [ ]
14 Galle, neque expertos ¨ semper adire lacus: [ ]
15 quae miser ignotis error perpessus in oris [ ]
16 Herculis indomito ¨ fleverat Ascanio. [ ]
17 namque ferunt olim Pagasae navalibus Argon [ ]
18 egressam longe ¨ Phasidos isse viam, [ ]
19 et iam praeteritis labentem Athamantidos undis [ ]
20 Mysorum scopulis ¨ applicuisse ratem. [ ]
21 hic manus heroum, placidis ut constitit oris, [u]
22 mollia composita ¨ litora fronde tegit. [ ]
23 at comes invicti iuvenis processerat ultra [ ]
24 raram sepositi ¨ quaerere fontis aquam. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 4:++
20. digt.
25 hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles, [1]?
26 hunc super et Zetes, ¨ hunc super et Calais, [ ]
27 oscula suspensis instabant carpere plumis, [ ]
28 oscula et alterna ¨ ferre supina fuga. [ ]
29 ille sub extrema pendens secluditur ala [ ]
30 et volucres ramo ¨ submovet insidias. [ ]
31 iam Pandioniae cessit genus Orithyiae: [u]
32 a dolor! ibat Hylas, ¨ ibat Hamadryasin. [ ]
33 hic erat Arganthi Pege sub vertice montis [1]
34 grata domus Nymphis ¨ umida Thyniasin, [ ]
35 quam supra nullae pendebant debita curae [ ]
36 roscida desertis ¨ poma sub arboribus, [ ]
37 et circum irriguo surgebant lilia prato [ ]
38 candida purpureis ¨ mixta papaveribus. [ ]
39 quae modo decerpens tenero pueriliter ungui [ ]
40 proposito florem ¨ praetulit officio, [1]
41 et modo formosis incumbens nescius undis [ ]
42 errorem blandis ¨ tardat imaginibus. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 8:00
20. digt.
43 tandem haurire parat demissis flumina palmis [ ]
44 innixus dextro ¨ plena trahens umero. [ ]
45 cuius ut accensae Dryades candore puellae [ ]
46 miratae solitos ¨ destituere choros, [ ]
47 prolapsum leviter facili traxere liquore: [ ]
48 tum sonitum rapto ¨ corpore fecit Hylas. [ ]
49 cui procul Alcides iterat responsa, sed illi [ ]?
50 nomen ab extremis ¨ montibus aura refert. [ ]
51 his, o Galle, tuos monitus servabis amores, [ ]
52 formosum Nymphis ¨ credere visus Hylan. [ ]
21. digt. .
1 'Tu, qui consortem properas evadere casum, [1]
2 miles ab Etruscis ¨ saucius aggeribus, [ ]
3 quid nostro gemitu turgentia lumina torques? [ ]
4 pars ego sum vestrae ¨ proxima militiae. [ ]
5 sic te servato possint gaudere parentes: [ ]
6 me soror Acca tuis ¨ sentiat e lacrimis [ ]
7 Gallum per medios ereptum Caesaris ensis [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) 8:+
21. digt.
8 effugere ignotas ¨ non potuisse manus; [ ]
9 et quaecumque super dispersa invenerit ossa [ ]
10 montibus Etruscis, ¨ haec sciat esse mea.' [ ]
22. digt. .
1 Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates, [ ]
2 quaeris pro nostra ¨ semper amicitia. [ ]
3 si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, [ ]
4 Italiae duris ¨ funera temporibus, [ ]
5 cum Romana suos egit discordia civis - [ ]?
6 sed mihi praecipue, ¨ pulvis Etrusca, dolor: [ ]
7 tu proiecta mei perpessa es membra propinqui, [ ]
8 tu nullo miseri ¨ contegis ossa solo! - [ ]
9 proxima supposito contingens Umbria campo [ ]
10 me genuit terris ¨ fertilis uberibus. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 91
Sextus Propertius: Elegier 2,1 til 3 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
(file n. 86 – 90, compluribus versibus exceptis. LECTOR: ritmo catulliano)
18. til 22. digt.
21 quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto [ ]
18. til 22. digt.
15 ut tibi sim merito semper furor et tua flendo [ ]
18. til 22. digt.
13 illic formosae veniant chorus heroinae, [u]
31 iam Pandioniae cessit genus Orithyiae: [u]
Analyse 3
18. til 22. digt.
25 quare, dum licet inter nos laetemur amantes: [ ]!
18. til 22. digt.
6 quod mihi das flendi, ¨ Cynthia, principium? [ ]
22 scribitur et vestris ¨ ‘Cynthia’ corticibus! [ ]
4 hic timor est ipsis ¨ durior exsequiis. [ ]
4 crudelis Minyis ¨ dixerit Ascanius. [ ]
10 sive ubicumque vago ¨ fluminis hospitio, [ ]
12 non minor Ausoniis ¨ est amor Adryasin -; [ ]
16 Herculis indomito ¨ fleverat Ascanio. [ ]
30 et volucres ramo ¨ submovet insidias. [ ]
32 a dolor! ibat Hylas, ¨ ibat Hamadryasin. [ ]
34 grata domus Nymphis ¨ umida Thyniasin, [ ]
36 roscida desertis ¨ poma sub arboribus, [ ]
38 candida purpureis ¨ mixta papaveribus. [ ]
40 proposito florem ¨ praetulit officio, [1]
42 errorem blandis ¨ tardat imaginibus. [ ]
2 miles ab Etruscis ¨ saucius aggeribus, [ ]
4 pars ego sum vestrae ¨ proxima militiae. [ ]
2 quaeris pro nostra ¨ semper amicitia. [ ]
4 Italiae duris ¨ funera temporibus, [ ]
10 me genuit terris ¨ fertilis uberibus. [ ]
18. til 22. digt.
16 lumina deiectis ¨ turpia sint lacrimis. [ ]
24 quae solum tacitis ¨ cognita sunt foribus! [ ]
26 hunc super et Zetes, ¨ hunc super et Calais, [ ]
6 me soror Acca tuis ¨ sentiat e lacrimis [ ]
18. til 22. digt.
44 innixus dextro ¨ plena trahens umero. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede