File n. 93 – 12:16 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 94
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 93 Sextus Propertius: Elegier 2,9 til 13 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        0:00
9. digt.                                                                      .
  1       Iste quod est,   ego saepe fui:   sed fors et in hora            [ ]
  2                hoc ipso eiecto   ¨ carior alter erit.                  [ ]
  3               Penelope poterat   bis denos salva per annos             [ ]
  4             vivere, tam multis   ¨ femina digna procis;                [ ]
  5              coniugium   falsa poterat   differre Minerva,             [ ]
  6               nocturno solvens   ¨ texta diurna dolo;                  [ ]
  7            visura et   quamvis numquam   speraret Ulixem,              [ ]
  8               illum expectando   ¨ facta remansit anus.                [ ]
  9            nec non exanimem amplectens Briseis Achillem                [ ]!

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 10                 candida vesana   ¨ verberat ora manu,                  [1]?
 11             et dominum   lavit maerens   captiva cruentum              [ ]
 12              propositum flavis   ¨ in Simoente vadis,                  [ ]
 13             foedavitque comas,   et tanti corpus Achilli               [ ]
 14             maximaque in parva   ¨ sustulit ossa manu,                 [ ]
 15          cum tibi nec   Peleus aderat   nec caerula mater              [ ]
 16               Scyria nec viduo   ¨ Deidamia toro.                      [ ]
 17              tunc igitur veris   gaudebat Graecia nuptis,              [ ]
 18               tunc etiam felix   ¨ inter et arma pudor.                [ ]
 19                  at tu non una   potuisti nocte vacare,                [ ]?
 20                impia, non unum   ¨ sola manere diem!                   [ ]
 21               quin etiam multo   duxistis pocula risu:                 [ ]
 22              forsitan et de me   ¨ verba fuere mala.                   [ ]
 23             hic etiam petitur,   qui te prius ipse reliquit.           [ ]
 24               di faciant, isto   ¨ capta fruare viro!                  [ ]
 25            haec mihi vota tuam   propter suscepta salutem,             [ ]
 26         cum capite hoc Stygiae   ¨ iam poterentur aquae,               [ ]
 27            et lectum   flentes circum   staremus amici?                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 28           hic ubi tum, pro di,   ¨ perfida, quisve fuit?               [ ]
 29             quid si longinquos   retinerer miles ad Indos,             [ ]
 30              aut mea si staret   ¨ navis in Oceano?                    [ ]
 31         sed vobis   facile est verba et   componere fraudes:           [ ]
 32               hoc unum didicit   ¨ femina semper opus.                 [ ]
 33               non sic incertae   mutantur flamine Syrtes,              [ ]
 34              nec folia hiberno   ¨ tam tremefacta Noto,                [ ]
 35              quam cito feminea   non constat foedus in ira,            [ ]
 36          sive ea causa gravis,   ¨ sive ea causa levis.                [ ]
 37        nunc, quoniam ista tibi   placuit sententia, cedam:             [ ]
 38           tela, precor, pueri,   ¨ promite acuta magis!                [ ]
 39               figite certantes   atque hanc mihi solvite vitam!        [ ]
 40             sanguis erit vobis   ¨ maxima palma meus.                  [ ]
 41             sidera sunt testes   et matutina pruina                    [ ]?
 42               et furtim misero   ¨ ianua aperta mihi,                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        4:00
9. digt.
 43             te nihil in   vita nobis   acceptius umquam:               [1]
 44      nunc quoque eris, quamvis   ¨ sis inimica mihi;                   [ ]?
 45            nec domina ulla meo   ponet vestigia lecto:                 [ ]?
 46             solus ero, quoniam   ¨ non licet esse tuum.                [ ]
 47         atque utinam,   si forte pios   eduximus annos,                [ ]?
 48              ille vir in medio   ¨ fiat amore lapis!                   [ ]
 49             non ob regna magis   diris cecidere sub armis              [ ]
 50                  Thebani media   ¨ non sine matre duces,               [ ]
 51          quam, mihi si   media liceat   pugnare puella;                [ ]
 52          mortem ego non fugiam   ¨ morte subire tua.                   [ ]
10. digt.                                                                     .
  1            Sed tempus   lustrare aliis   Helicona choreis,             [ ]
  2             et campum Haemonio   ¨ iam dare tempus equo.               [ ]
  3            iam libet et fortis   memorare ad proelia turmas            [ ]
  4                  et Romana mei   ¨ dicere castra ducis.                [ ]
  5              quod si deficiant   vires, audacia certe                  [ ]
  6           laus erit: in magnis   ¨ et voluisse sat est.                [ ]
  7              aetas prima canat   Veneres, extrema tumultus:            [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
  8            bella canam, quando   ¨ scripta puella mea est.             [ ]
  9             nunc volo subducto   gravior procedere vultu,              [ ]
 10            nunc aliam citharam   ¨ me mea Musa docet.                  [ ]
 11       surge, anime, ex humili;   iam carmina, sumite vires;            [ ]
 12                Pierides, magni   ¨ nunc erit oris opus.                [ ]
 13            iam negat Euphrates   equitem post terga tueri              [ ]?
 14          Parthorum, et Crassos   ¨ se tenuisse dolet:                  [ ]
 15            India quin,   Auguste, tuo   dat colla triumpho,            [ ]!
 16              et domus intactae   ¨ te tremit Arabiae;                  [ ]
 17             et si qua extremis   tellus se subtrahit oris,             [ ]
 18              sentiat illa tuas   ¨ postmodo capta manus.               [ ]
 19        haec ego castra sequar;   vates tua castra canendo              [ ]
 20            magnus ero: servent   ¨ hunc mihi fata diem!                [ ]
 21             at caput in magnis   ubi non est tangere signis,           [ ]
 22               ponitur his imos   ¨ ante corona pedes,                  [1]
 23          sic nos nunc   inopes laudis   conscendere culmen,            [ ]
 24              pauperibus sacris   ¨ vilia tura damus.                   [ ]
 25          nondum etiam Ascraeos   norunt mea carmina fontis,            [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
 26              sed modo Permessi   ¨ flumine lavit Amor.                 [ ]
11. digt.                                                                     .
  1            Scribant de te alii   vel sis ignota licebit;               [ ]
  2            laudet, qui sterili   ¨ semina ponit humo:                  [ ]?
  3             omnia, crede mihi,   tecum uno munera lecto                [ ]?
  4                auferet extremi   ¨ funeris atra dies;                  [ ]
  5               et tua transibit   contemnens ossa viator,               [ ]
  6          nec dicet: 'cinis hic   ¨ docta puella fuit.'                 [ ]
12. digt.                                                                     .
  1           Quicumque ille fuit,   puerum qui pinxit Amorem,             [ ]
  2              nonne putas miras   ¨ hunc habuisse manus?                [ ]
  3                is primum vidit   sine sensu vivere amantis,            [ ]
  4               et levibus curis   ¨ magna perire bona.                  [ ]
  5               idem non frustra   ventosas addidit alas                 [ ]
  6                fecit et humano   ¨ corde volare deum:                  [1]
  7               scilicet alterna   quoniam iactamur in unda,             [ ]
  8            nostraque non ullis   ¨ permanet aura locis.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        8:00
12. digt.
  9              et merito hamatis   manus est armata sagittis,            [2]
 10          et pharetra ex humero   ¨ Cnosia utroque iacet,               [ ]
 11           ante ferit   quoniam tuti   quam cernimus hostem,            [ ]
 12           nec quisquam ex illo   ¨ vulnere sanus abit.                 [ ]
 13             in me tela manent,   manet et puerilis imago:              [1]
 14               sed certe pennas   ¨ perdidit ille suas;                 [ ]
 15             evolat heu! nostro   quoniam de pectore nusquam,           [ ]
 16                assiduusque meo   ¨ sanguine bella gerit.               [ ]
 17         quid tibi iucundum est   siccis habitare medullis?             [ ]
 18             si pudor est, alio   ¨ traice bella tua!                   [ ]
 19                intactos   isto satius   temptare veneno:               [ ]
 20            non ego, sed tenuis   ¨ vapulat umbra mea.                  [ ]
 21            quam si perdideris,   quis erit, qui talia cantet           [ ]
 22           (haec mea Musa levis   ¨ gloria magna tua est),              [ ]
 23           qui caput et digitos   et lumina nigra puellae               [ ]
 24            et canat ut soleant   ¨ molliter ire pedes?                 [ ]
13. digt.                                                                     .
  1            Non tot Achaemeniis   armantur Susa sagittis,               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
  2            spicula quot nostro   ¨ pectore fixit Amor.                 [ ]
  3          hic me tam   gracilis vetuit   contemnere Musas,              [ ]
  4             iussit et Ascraeum   ¨ sic habitare nemus,                 [ ]
  5                 non ut Pieriae   quercus mea verba sequantur,          [ ]
  6             aut possim Ismaria   ¨ ducere valle feras,                 [ ]
  7            sed magis ut nostro   stupefiat Cynthia versu:              [ ]
  8           tunc ego sim Inachio   ¨ notior arte Lino.                   [ ]
  9           non ego sum   formae tantum   mirator honestae,              [ ]
 10           nec si qua illustris   ¨ femina iactat avos:                 [ ]
 11           me iuvet in   gremio doctae   legisse puellae,               [ ]
 12               auribus et puris   ¨ scripta probasse mea.               [ ]
 13          haec ubi contigerint,   populi confusa valeto                 [ ]
 14             fabula; nam domina   ¨ iudice tutus ero.                   [ ]
 15            quae si forte bonas   ad pacem verterit auris,              [ ]
 16             possum inimicitias   ¨ tunc ego ferre Iovis.               [ ]
 17            quandocumque igitur   nostros mors claudet ocellos,         [ ]
 18            accipe, quae serves   ¨ funeris acta mei.                   [ ]
 19             nec mea tunc longa   spatietur imagine pompa,              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
 20              nec tuba sit fati   ¨ vana querela mei,                   [ ]
 21           nec mihi tunc fulcro   sternatur lectus eburno,              [ ]
 22            nec sit in Attalico   ¨ mors mea nixa toro.                 [ ]
 23               desit odoriferis   ordo mihi lancibus, adsint            [ ]
 24                  plebei parvae   ¨ funeris exsequiae:                  [ ]
 25         sat mea sat magna est,   si tres sint pompa libelli,           [ ]
 26           quos ego Persephonae   ¨ maxima dona feram.                  [ ]
 27                tu vero   nudum pectus   lacerata sequeris,             [ ]?
 28               nec fueris nomen   ¨ lassa vocare meum,                  [ ]
 29           osculaque in gelidis   pones suprema labellis,               [ ]
 30              cum dabitur Syrio   ¨ munere plenus onyx.                 [ ]
 31         deinde, ubi suppositus   cinerem me fecerit ardor,             [ ]
 32                 accipiat Manis   ¨ parvula testa meos,                 [ ]
 33               et sit in exiguo   laurus super addita busto,            [ ]
 34           quae tegat exstincti   ¨ funeris umbra locum;                [ ]
 35            et duo sint versus:   'qui nunc iacet horrida pulvis,       [ ]
 36              unius hic quondam   ¨ servus amoris erat.'                [ ]
 37          nec minus haec nostri   notescet fama sepulcri,               [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
 38             quam fuerant Pthii   ¨ busta cruenta viri.                 [ ]
 39          tu quoque si   quando venies   ad facta, memento,             [ ]
 40            hoc iter ad lapides   ¨ cana veni memores.                  [ ]
 41               interea cave sis   nos aspernata sepultos:               [ ]
 42             non nihil ad verum   ¨ conscia terra sapit.                [ ]
 43          atque utinam   primis animam   me ponere cunis                [1]
 44              iussisset quaevis   ¨ de Tribus una Soror!                [ ]
 45             nam quo tam dubiae   servetur spiritus horae?              [ ]
 46             Nestoris est visus   ¨ post tria saecla cinis:             [ ]
 47              cui si tam longae   minuisset fata senectae               [ ]
 48               Gallicus Iliacis   ¨ miles in aggeribus,                 [ ]
 49             non ille Antilochi   vidisset corpus humari,               [ ]?
 50          diceret aut: 'o mors,   ¨ cur mihi sera venis?'               [ ]
 51                tu tamen amisso   non numquam flebis amico:             [ ]
 52            fas est praeteritos   ¨ semper amare viros.                 [ ]
 53             testis, cui niveum   quondam percussit Adonin              [ ]
 54                venantem Idalio   ¨ vertice durus aper:                 [ ]
 55                 illis formosus   iacuisse paludibus, illuc             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                       12:00
13. digt.
 56                 diceris effusa   ¨ tu, Venus, isse coma.               [ ]
 57              sed frustra mutos   revocabis, Cynthia, Manis:            [ ]
 58           nam mea qui poterunt   ¨ ossa minuta loqui?                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 94
Sextus Propertius: Elegier 2,14 til 16 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: