File n. 97 – 9:59 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 98
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 97 Sextus Propertius: Elegier 2,26 til 28 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
26. digt.                                                                     .
  1              Vidi te in somnis   fracta, mea vita, carina              [ ]
  2                   Ionio lassas   ¨ ducere rore manus,                  [ ]?
  3            et quaecumque in me   fueras mentita, fateri,               [ ]
  4           nec iam umore gravis   ¨ tollere posse comas,                [2]
  5               qualem purpureis   agitatam fluctibus Hellen,            [ ]
  6               aurea quam molli   ¨ tergore vexit ovis.                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
26. digt.
  7           quam timui,   ne forte tuum   mare nomen haberet             [ ]?
  8               teque tua labens   ¨ navita fleret aqua!                 [ ]
  9          quae tum ego Neptuno,   quae tum cum Castore fratri,          [ ]
 10           quaeque tibi excepi,   ¨ iam dea Leucothoae!                 [ ]
 11               at tu vix primas   extollens gurgite palmas              [ ]
 12               saepe meum nomen   ¨ iam peritura vocas.                 [ ]
 13             quod si forte tuos   vidisset Glaucus ocellos,             [ ]
 14                    esses Ionii   ¨ facta puella maris,                 [2]
 15            et tibi ob invidiam   Nereides increpitarent,               [u]
 16                candida Nesaee,   ¨ caerula Cymothoe.                   [ ]
 17              sed tibi subsidio   delphinum currere vidi,               [ ]
 18             qui puto, Arioniam   ¨ vexerat ante lyram.                 [ ]
 19             iamque ego conabar   summo me mittere saxo,                [2]?
 20             cum mihi discussit   ¨ talia visa metus.                   [ ]
 21               nunc admirentur,   quod tam mihi pulchra puella          [ ]
 22                serviat et tota   ¨ dicar in urbe potens.               [ ]
 23               non, si Cambysae   redeant et flumina Croesi,            [ ]
 24               dicat 'de nostro   ¨ surge, poeta, toro!'                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
26. digt.
 25           nam mea cum recitat,   dicit se odisse beatos:               [ ]
 26             carmina tam sancte   ¨ nulla puella colit.                 [ ]
 27         multum in amore fides,   multum constantia prodest:            [ ]
 28         qui dare multa potest,   ¨ multum et amare potest.             [ ]
 29            seu mare per longum   mea cogitet ire puella,               [ ]
 30          hanc sequar, et fidos   ¨ una aget aura duos,                 [ ]
 31                unum litus erit   sopitis unaque tecto                  [ ]?
 32               arbor, et ex una   ¨ saepe bibemus aqua;                 [ ]
 33             et tabula una duos   poterit componere amantis,            [ ]
 34              prora cubile mihi   ¨ seu mihi puppis erit.               [ ]
 35               omnia perpetiar:   saevus licet urgeat Eurus             [ ]
 36            velaque in incertum   ¨ frigidus Auster agat,               [ ]
 37           quicumque et   venti miserum   vexastis Ulixem               [ ]
 38              et Danaum Euboico   ¨ litore mille ratis,                 [ ]
 39                et qui movistis   duo litora, cum ratis Argus           [ ]?
 40                dux erat ignoto   ¨ missa columba mari.                 [ ]
 41               illa meis tantum   non umquam desit ocellis,             [ ]
 42                 incendat navem   ¨ Iuppiter ipse licet.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
26. digt.
 43             certe isdem   nudi pariter   iactabimur oris:              [1]
 44           me licet unda ferat,   ¨ te modo terra tegat.                [ ]
 45               sed non Neptunus   tanto crudelis amori,                 [ ]
 46                Neptunus fratri   ¨ par in amore Iovi:                  [ ]
 47                testis Amymone,   latices cum ferret, in Argis          [2]?
 48            compressa et Lernae   ¨ pulsa tridente palus.               [ ]
 49             quam deus amplexus   votum persolvit: at illi              [ ]
 50                  aurea divinas   ¨ urna profudit aquas.                [ ]
 51             crudelem et Borean   rapta Orithyia negavit:               [ ]?
 52             hic deus et terras   ¨ et maria alta domat.                [ ]
 53              crede mihi, nobis   mitescet Scylla nec umquam            [2]
 54              alternante vacans   ¨ vasta Charybdis aqua;               [ ]
 55           ipsaque sidera erunt   nullis obscura tenebris,              [ ]
 56                purus et Orion,   ¨ purus et Haedus erit.               [u]
 57           quod mihi si   ponenda tuo   sit corpore vita,               [2]
 58               exitus hic nobis   ¨ non inhonestus erit.                [ ]
27. digt.                                                                     .
  1               At vos incertum,   mortales, funeris horam               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
27. digt.
  2          quaeritis, et qua sit   ¨ mors aditura via;                   [ ]
  3             quaeritis et caelo   (Phoenicum inventa) sereno,           [ ]
  4         quae sit stella homini   ¨ commoda quaeque mala.               [ ]
  5          seu pedibus   Parthos sequimur   seu classe Britannos,        [ ]
  6             et maris et terrae   ¨ caeca pericla viae;                 [ ]
  7             rursus et obiectum   fletur caput esse tumultu,            [ ]
  8              cum Mavors dubias   ¨ miscet utrimque manus;              [ ]
  9            praeterea   domibus flammam   metuisque ruinas,             [ ]
 10             neu subeant labris   ¨ pocula nigra tuis.                  [ ]
 11             solus amans novit,   quando periturus et a qua             [ ]
 12        morte, neque hic Boreae   ¨ flabra neque arma timet;            [ ]
 13          iam licet et   Stygia sedeat   sub harundine remex,           [ ]
 14             cernat et infernae   ¨ tristia vela ratis:                 [ ]
 15              si modo clamantis   revocaverit aura puellae,             [ ]
 16                concessum nulla   ¨ lege redibit iter.                  [ ]
28. digt.                                                                     .
  1             Iuppiter, affectae   tandem miserere puellae               [ ]
  2               tam formosa tuum   ¨ mortua crimen erit.                 [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
28. digt.
  3         hoc tibi vel   poterit coniunx   ignoscere Iuno:               [ ]
  4             frangitur et Iuno,   ¨ si qua puella perit.                [ ]
  5             venit enim tempus,   quo torridus aestuat aer,             [ ]
  6               incipit et sicco   ¨ fervere terra Cane.                 [ ]
  7            sed non tam ardoris   culpa est neque crimina caeli,        [ ]
  8           quam totiens sanctos   ¨ non habuisse deos.                  [ ]
  9            hoc perdit miseras,   hoc perdidit ante puellas:            [ ]
 10             quicquid iurarunt,   ¨ ventus et unda rapit.               [ ]
 11              num sibi collatam   doluit Venus? illa peraeque           [ ]
 12               prae se formosis   ¨ invidiosa dea est.                  [ ]
 13              an contempta tibi   Iunonis templa Pelasgae?              [ ]?
 14            Palladis aut oculos   ¨ ausa negare bonos?                  [ ]
 15              semper, formosae,   non nostis parcere verbis:            [ ]
 16        hoc tibi lingua nocens,   ¨ hoc tibi forma dedit.               [ ]
 17                sed tibi vexata   per multa pericula vita               [ ]?
 18                 extremo veniet   ¨ mollior aura die.                   [ ]
 19                 Io versa caput   primos mugiverat annos:               [ ]
 20            nunc dea, quae Nili   ¨ flumina vacca bibit.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
28. digt.
 21                Ino etiam prima   terris aetate vagata est:             [ ]
 22            hanc miser implorat   ¨ navita Leucothoen.                  [ ]
 23           Andromede   monstris fuerat   devota marinis:                [ ]
 24              haec eadem Persei   ¨ nobilis uxor erat.                  [ ]
 25              Callisto Arcadios   erraverat ursa per agros:             [ ]
 26              haec nocturna suo   ¨ sidere vela regit.                  [ ]
 27             quod si forte tibi   properarint fata quietem,             [ ]
 28                 ipsa sepultura   ¨ facta beata tua                     [ ]
 29              narrabis Semelae,   quo sis formosa periclo               [ ]
 30           (credet et illa, suo   ¨ docta puella malo),                 [ ]
 31               et tibi Maeonias   omnis heroidas inter                  [ ]?
 32              primus erit nulla   ¨ non tribuente locus.                [ ]
 33          nunc, utcumque potes,   fato gere saucia morem:               [1]
 34               et deus et durus   ¨ vertitur ipse dies.                 [ ]
 35             deficiunt   magico torti   sub carmine rhombi,             [ ]
 36              et iacet extincto   ¨ laurus adusta foco,                 [ ]
 37              et iam Luna negat   totiens descendere caelo,             [ ]
 38              nigraque funestum   ¨ concinit omen avis.                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
28. digt.
 39               una ratis   fati nostros   portabit amores               [ ]
 40            caerula ad infernos   ¨ velificata lacus.                   [ ]
 41                  si non unius,   quaeso, miserere duorum:              [ ]?
 42               vivam, si vivet;   ¨ si cadet illa, cadam.               [ ]
 43             pro quibus optatis   sacro me carmine damno:               [ ]?
 44    scribam ego 'per magnum est   ¨ salva puella Iovem;'                [ ]
 45             ante tuosque pedes   illa ipsa operata sedebit,            [ ]
 46             narrabitque sedens   ¨ longa pericla sua.                  [ ]?
 47          haec tua, Persephone,   maneat clementia, nec tu,             [ ]
 48           Persephonae coniunx,   ¨ saevior esse velis.                 [ ]
 49             sunt apud infernos   tot milia formosarum:                 [ ]
 50        pulchra sit in superis,   ¨ si licet, una locis!                [ ]
 51             vobiscum est Iope,   vobiscum candida Tyro,                [ ]?
 52                vobiscum Europe   ¨ nec proba Pasiphae,                 [ ]
 53            et quot Troia tulit   vetus et quot Achaia formas           [ ]
 54            et Thebae et Priami   ¨ diruta regna senis,                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
28. digt.
 55          et quaecumque erat in   numero Romana puella,                 [1]
 56             occidit: has omnis   ¨ ignis avarus habet.                 [ ]
 57         nec forma aeternum aut   cuiquam est fortuna perennis:         [ ]
 58            longius aut propius   ¨ mors sua quemque manet.             [ ]
 59      tu quoniam es,   mea lux, magno   dimissa periclo,                [ ]
 60                  munera Dianae   ¨ debita redde choros,                [u]
 61           redde etiam excubias   Divae nunc, ante iuvencae,            [ ]
 62                 votivas noctes   ¨ et mihi solve decem!                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 98
Sextus Propertius: Elegier 2,29 til 32 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: