= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 202-209!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ovidius: Forvandlinger [Metamorphoses]
= file n. 202 continuato - 25:58 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.43
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli) # ME3-OVID.
212 agnoscitque suos et nomine quemque vocatum [ ]
213 poscit opem credensque parum sibi proxima tangit [ ]
214 corpora; marmor erant. avertitur atque ita supplex [ ]
215 confessasque manus obliquaque bracchia tendens [ ]
216 'vincis' ait, 'Perseu; remove tua monstra tuaeque [ ]
217 saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae, [ ]
218 tolle, precor. non nos odium regnique cupido [ ]
219 compulit ad bellum; pro coniuge movimus arma. [ ]
220 causa fuit meritis melior tua, tempore nostra. [ ]
221 non cessisse piget. nihil, o fortissime, praeter [ ]
222 hanc animam concede mihi, tua cetera sunto.' [ ]
223 talia dicenti neque eum quem voce rogabat [ ]
224 respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime' Perseus, [ ]
225 'et possum tribuisse et magnum est munus inerti [ ]!
226 (pone metum) tribuam: nullo violabere ferro. [ ]
227 quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, [ ]
228 inque domo soceri semper spectabere nostri, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
229 ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.' [2]?
230 dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, [ ]
231 ad quam se trepido Phineus obverterat ore. [1]
232 tum quoque conanti sua vertere lumina cervix [ ]
233 deriguit saxo -que oculorum induruit umor; [ ]
234 sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex [ ]
235 summissaeque manus faciesque obnoxia mansit. [ ]
236 victor Abantiades patrios cum coniuge muros [ ]
237 intrat et immeriti vindex ultorque parentis [ ]
238 adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato [ ]
239 Acrisioneas Proetus possederat arces. [1]
240 sed nec ope armorum nec quam male ceperat arce [ ]
241 torva colubriferi superavit lumina monstri. [ ]
242 te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, [ ]
243 nec iuvenis virtus per tot spectata labores [ ]
244 nec mala mollierant, sed inexorabile durus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
245 exerces odium, nec iniqua finis in ira est; [2]
246 detrectas etiam laudem fictamque Medusae [ ]
247 arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri; [ ]
248 parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis [ ]
249 ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. [ ]
250 hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri [ ]
251 se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon [ ]
252 deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, [ ]
253 quaque super pontum via visa brevissima Thebas [ ]
254 virgineum -que Helicona petit. quo monte potita [ ]
255 constitit et doctas sic est adfata sorores: [ ]
256 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures, [ ]
257 dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. [ ]
258 is mihi causa viae. volui mirabile factum [ ]
259 cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.' [ ]
260 excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
261 has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. [1]?
262 vera tamen fama est; est Pegasus huius origo [ ]
263 fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros. [ ]
264 quae mirata diu factas pedis ictibus undas [ ]?
265 silvarum lucos circumspicit antiquarum [ ]
266 antraque et innumeris distinctas floribus herbas, [ ]
267 felicesque vocat pariter studioque locoque [ ]
268 Mnemonidas. quam sic adfata est una sororum: [ ]
269 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset, [ ]
270 in partem ventura chori Tritonia nostri, [ ]?
271 vera refers meritoque probas artesque locumque, [ ]
272 et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. [ ]
273 sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent [ ]
274 virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus [ ]
275 vertitur et nondum tota me mente recepi. [ ]?
276 Daulida Threicio Phoceaque milite rura [2]?
277 ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
278 templa petebamus Parnasia; vidit euntes [2]
279 nostraque fallaci veneratus numina vultu [ ]?
280 'Mnemonides,' (cognorat enim) 'consistite' dixit [ ]
281 'nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem' [ ]
282 (imber erat) 'vitare meo; subiere minores [ ]
283 saepe casas superi.' dictis et tempore motae [ ]
284 adnuimusque viro primasque intravimus aedes. [1]
285 desierant imbres, victoque Aquilonibus Austro [ ]
286 fusca repurgato fugiebant nubila caelo. [ ]?
287 impetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus [ ]
288 vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. [ ]
289 ipse secuturo similis stetit arduus arce [2]?
290 'qua'que 'via est vobis, erit et mihi' dixit 'eadem' [ ]?
291 seque iacit vecors et summae culmine turris [ ]
292 et cadit in vultus discussisque ossibus oris [ ]
293 tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.' [2]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
294 musa loquebatur; pennae sonuere per auras, [2]
295 voxque salutantum ramis veniebat ab altis. [ ]
296 suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes [ ]
297 unde sonent hominemque putat Iove nata locutum; [ ]
298 ales erat, numeroque novem sua fata querentes [ ]
299 institerant ramis imitantes omnia picae. [ ]?
300 miranti sic orsa deae dea: 'nuper et istae [ ]
301 auxerunt volucrum victae certamine turbam. [ ]
302 Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis, [ ]
303 Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem [1]
304 Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit. [ ]
305 intumuit numero, stolidarum turba sororum [ ]
306 perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes [ ]
307 huc venit et tali committit proelia voce: [ ]
308 'desinite indoctum vana dulcedine vulgus [ ]
309 fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis, [ ]
310 Thespiades, certate, deae. nec voce nec arte [ ]
311 vincemur, totidemque sumus. vel cedite victae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
312 fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, [ ]
313 vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos [ ]?
314 cedemus campis. dirimant certamina nymphae.' [ ]
315 turpe quidem contendere erat, sed cedere visum [ ]
316 turpius; electae iurant per flumina nymphae [ ]
317 factaque de vivo pressere sedilia saxo. [2]?
318 tum sine sorte prior quae se certare professa est [ ]
319 bella canit superum falsoque in honore Gigantas [ ]
320 ponit et extenuat magnorum facta deorum; [ ]
321 emissumque ima de sede Typhoea terrae [3]
322 caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse [ ]
323 terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus [ ]
324 ceperit et septem discretus in ostia Nilus. [ ]
325 huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat [ ]
326 et se mentitis superos celasse figuris: [ ]
327 'dux'que 'gregis' dixit 'fit Iuppiter, unde recurvis [ ]
328 nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
329 Delius in corvo, proles Semeleia capro, [1]
330 fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, [ ]?
331 pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.' [ ]
332 hactenus ad citharam vocalia moverat ora; [ ]
333 poscimur Aonides - sed forsitan otia non sint, [ ]
334 nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures?' [ ]
335 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen' [ ]
336 Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra. [ ]
= file n. 203 - 26:09 minuti
337 musa refert: 'dedimus summam certaminis uni. [ ]
338 surgit et immissos hedera collecta capillos [ ]
339 Calliope querulas praetemptat pollice chordas [ ]
340 atque haec percussis subiungit carmina nervis: [ ]
341 'prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, [ ]
342 prima dedit fruges alimentaque mitia terris, [ ]?
343 prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus. [ ]
344 illa canenda mihi est; utinam modo dicere possim [ ]
345 carmina digna dea! certe dea carmine digna est. [ ]
346 vasta Giganteis ingesta est insula membris [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
347 Trinacris et magnis subiectum molibus urget [ ]
348 aetherias ausum sperare Thyphoea sedes. [2]
349 nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, [ ]
350 dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, [ ]
351 laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur; [ ]
352 degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas [ ]
353 eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. [ ]
354 saepe remoliri luctatur pondera terrae [2]
355 oppidaque et magnos devolvere corpore montes; [ ]
356 inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum [ ]
357 ne pateat latoque solum retegatur hiatu [1]
358 immissusque dies trepidantes terreat umbras. [ ]
359 hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus [2]
360 exierat curru -que atrorum vectus equorum [ ]?
361 ambibat Siculae cautus fundamina terrae. [ ]
362 postquam exploratum satis est loca nulla labare [ ]
363 depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem [ ]
364 monte suo residens natumque amplexa volucrem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
365 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit, [ ]
366 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, [ ]
367 inque dei pectus celeres molire sagittas, [ ]
368 cui triplicis cessit fortuna novissima regni. [ ]
369 tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti [ ]
370 victa domas ipsumque regit qui numina ponti. [ ]
371 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque [ ]
372 imperium profers? agitur pars tertia mundi. [ ]
373 et tamen in caelo (quae iam patientia nostra est!) [ ]
374 spernimur ac mecum vires minuuntur Amoris. [ ]
375 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam [2]
376 abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, [ ]
377 si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem. [ ]
378 at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno [ ]?
379 iunge deam patruo' dixit Venus; ille pharetram [ ]
380 solvit et arbitrio matris de mille sagittis [ ]?
381 unam seposuit, sed qua nec acutior ulla [ ]
382 nec minus incerta est nec quae magis audiat arcum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
383 oppositoque genu curvavit flexile cornum [ ]
384 inque cor hamata percussit harundine Ditem. [2]?
385 haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, [ ]
386 nomine Pergus, aquae; non illo plura Caystros [ ]
387 carmina cycnorum labentibus audit in undis. [ ]
388 silva coronat aquas cingens latus omne suisque [ ]
389 frondibus ut velo Phoebeos summovet ictus. [ ]
390 frigora dant rami, varios humus umida flores; [ ]?
391 perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco [ ]
392 ludit et aut violas aut candida lilia carpit, [ ]
393 dumque puellari studio calathosque sinumque [ ]?
394 implet et aequales certat superare legendo, [ ]
395 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti; [ ]
396 usque adeo est properatus amor. dea territa maesto [ ]
397 et matrem et comites, sed matrem saepius, ore [ ]
398 clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora, [ ]
399 collecti flores tunicis cecidere remissis. [ ]
400 tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
401 haec quoque virgineum movit iactura dolorem. [ ]
402 raptor agit currus et nomine quemque vocando [ ]
403 exhortatur equos, quorum per colla iubasque [ ]
404 excutit obscura tinctas ferrugine habenas; [ ]
405 perque lacus altos et olentia sulphure fertur [ ]
406 stagna Palicorum rupta ferventia terra [2]
407 et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, [ ]
408 inter inaequales posuerunt moenia portus. [ ]
409 est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae [ ]
410 quod coit angustis inclusum cornibus aequor; [ ]
411 hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, [ ]
412 inter Sicelidas Cyane celeberrima Nymphas. [ ]
413 gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo [ ]
414 agnovitque deam 'nec longius ibitis!' inquit [ ]
415 'non potes invitae Cereris gener esse; roganda, [ ]
416 non rapienda fuit. quod si componere magnis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
417 parva mihi fas est, et me dilexit Anapis; [2]?
418 exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.' [1]
419 dixit et in partes diversas bracchia tendens [ ]
420 obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram [ ]
421 terribiles -que hortatus equos in gurgitis ima [ ]
422 contortum valido sceptrum regale lacerto [ ]
423 condidit; icta viam tellus in Tartara fecit [ ]
424 et pronos currus medio cratere recepit. [ ]
425 at Cyane, raptamque deam contemptaque fontis [ ]
426 iura sui maerens, inconsolabile vulnus [ ]
427 mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis [ ]
428 et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas [ ]
429 extenuatur aquas. molliri membra videres, [ ]?
430 ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; [ ]
431 primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, [2]?
432 caerulei crines digitique et crura pedesque [ ]
433 (nam brevis in gelidas membris exilibus undas [ ]
434 transitus est); post haec umeri tergusque latusque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
435 pectoraque in tenues abeunt evanida rivos; [ ]
436 denique pro vivo vitiatas sanguine venas [2]?
437 lympha subit, restatque nihil quod prendere possis. [ ]
438 interea pavidae nequiquam filia matri [ ]
439 omnibus est terris, omni quaesita profundo. [ ]
440 illam non udis veniens Aurora capillis [ ]
441 cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus [ ]
442 flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna [ ]
443 perque pruinosas tulit inrequieta tenebras; [ ]
444 rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam [ ]
445 solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. [ ]?
446 fessa labore sitim conceperat oraque nulli [ ]
447 conluerant fontes, cum tectam stramine vidit [ ]
448 forte casam parvasque fores pulsavit; at inde [ ]
449 prodit anus divamque videt lymphamque roganti [ ]
450 dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
451 dum bibit illa datum, duri puer oris et audax [ ]
452 constitit ante deam risitque avidamque vocavit. [ ]
453 offensa est neque adhuc epota parte loquentem [ ]?
454 cum liquido mixtae perfudit diva polentae. [ ]
455 combibit os maculas et, quae modo bracchia gessit, [ ]
456 crura gerit; cauda est mutatis addita membris, [ ]?
457 inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, [ ]
458 contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. [ ]
459 mirantem flentem -que et tangere monstra parantem [ ]
460 fugit anum latebramque petit aptumque pudori [ ]
461 nomen habet, variis stellatus corpora guttis. [ ]
462 quas dea per terras et quas erraverit undas [ ]
463 dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis. [ ]
464 Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
465 venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset, [ ]
466 omnia narrasset; sed et os et lingua volenti [ ]
467 dicere non aderant, nec qua loqueretur habebat. [ ]
468 signa tamen manifesta dedit notamque parenti [ ]
469 illo forte loco delapsam in gurgite sacro [ ]?
470 Persephones zonam summis ostendit in undis. [ ]
471 quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam [ ]
472 scisset, inornatos laniavit diva capillos [ ]
473 et repetita suis percussit pectora palmis. [ ]
474 nescit adhuc ubi sit; terras tamen increpat omnes [ ]
475 ingratasque vocat nec frugum munere dignas, [ ]
476 Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni [ ]
477 repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas [ ]
478 fregit aratra manu parilique irata colonos [1]?
479 ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit [1]
480 fallere depositum vitiataque semina fecit. [ ]
481 fertilitas terrae latum vulgata per orbem [ ]
482 laesa iacet; primis segetes moriuntur in herbis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
483 et modo sol nimius, nimius modo corripit imber, [ ]
484 sideraque venti -que nocent, avidaeque volucres [ ]
485 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant [ ]
486 triteceas messes et inexpugnabile gramen. [ ]
487 tum caput Eleis Alpheias extulit undis [2]?
488 rorantesque comas a fronte removit ad aures [ ]?
489 atque ait: 'o toto quaesitae virginis orbe [ ]
490 et frugum genetrix, immensos siste labores, [ ]
491 neve tibi fidae violenta irascere terrae; [2]
492 terra nihil meruit patuitque invita rapinae. [ ]
493 nec sum pro patria supplex; huc hospita veni, [ ]
494 Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus. [ ]
495 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni [ ]
496 haec mihi terra solo est; hos nunc Arethusa Penates, [ ]
497 hanc habeo sedem - quam tu, mitissima, serva! [ ]?
498 mota loco cur sim tantique per aequoris undas [ ]
499 advehar Ortygiam, veniet narratibus hora [ ]
500 tempestiva meis, cum tu curaque levata [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
501 et vultus melioris eris. mihi pervia tellus [ ]
502 praebet iter subterque imas ablata cavernas [ ]
503 hic caput attollo desuetaque sidera cerno. [ ]
504 ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, [ ]
505 visa tua est oculis illic Proserpina nostris; [ ]
506 illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, [ ]
507 sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, [3]
508 sed tamen inferni pollens matrona tyranni.' [ ]
509 mater ad auditas stupuit ceu saxea voces [ ]
510 attonitaeque diu similis fuit; utque dolore [ ]
511 pulsa gravi gravis est amentia, curribus auras [ ]
512 exit in aetherias. ibi toto nubila vultu [2]?
513 ante Iovem passis stetit invidiosa capillis [ ]
514 'pro'que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter' inquit, [ ]?
515 'sanguine proque tuo; si nulla est gratia matris, [ ]?
516 nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, [ ]
517 vilior illius, quod nostro est edita partu. [ ]
518 en quaesita diu tandem mihi nata reperta est, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
519 si reperire vocas amittere certius, aut si [ ]?
520 scire ubi sit reperire vocas. quod rapta, feremus, [ ]
521 dummodo reddat eam; neque enim praedone marito [ ]
522 filia digna tua est, si iam mea filia non est.' [ ]
523 Iuppiter excepit: 'commune est pignus onusque [ ]
524 nata mihi tecum. sed si modo nomina rebus [2]
525 addere vera placet, non hoc iniuria factum, [ ]
526 verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, [ ]
527 tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est [ ]
528 esse Iovis fratrem! quid quod non cetera desunt [ ]
529 nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido [ ]
530 si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, [ ]
531 lege tamen certa, si nullos contigit illic [ ]?
532 ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.' [ ]
533 dixerat; at Cereri certum est educere natam. [ ]
534 non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo [ ]
535 solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, [ ]
536 puniceum curva decerpserat arbore pomum [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
537 sumptaque pallenti septem de cortice grana [ ]
538 presserat ore suo. solusque ex omnibus illud [ ]?
539 Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, [ ]
540 inter Avernales haud ignotissima nymphas, [ ]
541 ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris; [ ]
542 vidit et indicio reditum crudelis ademit. [ ]
543 ingemuit regina Erebi testemque profanam [1]
544 fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha [ ]
545 in rostrum et plumas et grandia lumina vertit. [ ]
546 ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis [ ]
547 inque caput crescit longosque reflectitur ungues [ ]
548 vixque movet natas per inertia bracchia pennas; [ ]
549 foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, [ ]?
550 ignavus bubo, dirum mortalibus omen. [ ]
551 hic tamen indicio poenam linguaque videri [ ]
552 commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde [1]
553 pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis? [ ]
554 an quia, cum legeret vernos Proserpina flores, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
555 in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? [ ]
556 quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, [ ]
557 protinus, ut vestram sentirent aequora curam, [ ]
558 posse super fluctus alarum insistere remis [ ]?
559 optastis facilesque deos habuistis et artus [ ]
560 vidistis vestros subitis flavescere pennis. [ ]
561 ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures [ ]
562 tantaque dos oris linguae deperderet usum, [2]
563 virginei vultus et vox humana remansit. [ ]
564 at medius fratrisque sui maestaeque sororis [ ]
565 Iuppiter ex aequo volventem dividit annum; [ ]
566 nunc dea, regnorum numen commune deorum, [ ]
567 cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. [ ]
568 vertitur extemplo facies et mentis et oris; [ ]
569 nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri [1]
570 laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis [ ]
571 nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. [ ]?
572 exigit alma Ceres, nata secura recepta, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
573 quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. [ ]
574 conticuere undae, quarum dea sustulit alto [ ]
575 fonte caput viridesque manu siccata capillos [ ]
576 fluminis Elei veteres narravit amores. [u]?
577 'pars ego nympharum quae sunt in Achaide' dixit [ ]
578 'una fui, nec me studiosius altera saltus [ ]
579 legit nec posuit studiosius altera casses. [ ]
580 sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, [ ]
581 quamvis fortis eram, formosae nomen habebam. [ ]
582 nec mea me facies nimium laudata iuvabat, [ ]
583 quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote [ ]
584 corporis erubui crimenque placere putavi. [ ]?
585 lassa revertebar (memini) Stymphalide silva; [ ]
586 aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum. [ ]
587 invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, [ ]
588 perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte [ ]
589 calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
590 cana salicta dabant nutritaque populus unda [2]
591 sponte sua natas ripis declivibus umbras. [ ]
592 accessi primumque pedis vestigia tinxi, [ ]
593 poplite deinde tenus; neque eo contenta recingor [ ]
594 molliaque impono salici velamina curvae [1]?
595 nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque [ ]
596 mille modis labens excussaque bracchia iacto, [ ]
597 nescioquid medio sensi sub gurgite murmur [ ]
598 territaque insisto propiori margine fontis. [ ]?
599 'quo properas, Arethusa?' suis Alpheos ab undis, [ ]
600 'quo properas?' iterum rauco mihi dixerat ore. [ ]
601 sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes [ ]
602 ripa meas habuit); tanto magis instat et ardet, [ ]
603 et quia nuda fui, sum visa paratior illi. [ ]
604 sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, [ ]
605 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, [ ]
606 ut solet accipiter trepidas urgere columbas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
607 usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque [1]
608 Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin [ ]
609 currere sustinui, nec me velocior ille; [ ]?
610 sed tolerare diu cursus ego viribus impar [ ]
611 non poteram, longi patiens erat ille laboris. [ ]
612 per tamen et campos, per opertos arbore montes, [ ]
613 saxa quoque et rupes et qua via nulla cucurri. [ ]
614 sol erat a tergo; vidi praecedere longam [1]
615 ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat. [ ]
616 sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens [ ]
617 crinales vittas adflabat anhelitus oris. [ ]
618 fessa labore fugae: 'fer opem, deprendimur' inquam, [ ]
619 'armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti [2]
620 ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.' [ ]
621 mota dea est spissisque ferens e nubibus unam [ ]
622 me super iniecit; lustrat caligine tectam [ ]
623 amnis et ignarus circum cava nubila quaerit [ ]
624 bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
625 et bis: 'io Arethusa, io Arethusa!' vocavit. [ ]
626 quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, [ ]
627 si qua lupos audit circum stabula alta frementes, [ ]
628 aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit [ ]?
629 ora canum nullosque audet dare corpore motus? [ ]
630 non tamen abscedit (neque enim vestigia cernit [ ]
631 longius ulla pedum); servat nubemque locumque. [ ]
632 occupat obsessos sudor mihi frigidus artus [ ]
633 caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae; [ ]?
634 quaque pedem movi, manat locus eque capillis [ ]?
635 ros cadit, et citius quam nunc tibi facta renarro [ ]
636 in latices mutor. sed enim cognoscit amatas [ ]
637 amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore [ ]
638 vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas. [ ]
639 Delia rupit humum caecisque ego mersa cavernis [ ]
640 advehor Ortygiam, quae me cognomine divae [ ]
641 grata meae superas eduxit prima sub auras.' [ ]?
642 hac Arethusa tenus. geminos dea fertilis angues [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
643 curribus admovit frenisque coercuit ora [ ]
644 et medium caeli terraeque per aera vecta est, [ ]
645 atque levem currum Tritonida misit in urbem [1]
646 Triptolemo partimque rudi data semina iussit [ ]
647 spargere humo, partim post tempora longa recultae. [ ]
648 iam super Europen sublimis et Asida terram [ ]
649 vectus erat iuvenis; Scythicas advertitur oras. [ ]
650 rex ibi Lyncus erat; regis subit ille Penates. [ ]
651 qua veniat causamque viae nomenque rogatus [ ]
652 et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae, [ ]
653 Triptolemus nomen. veni nec puppe per undas [ ]
654 nec pede per terras; patuit mihi pervius aether. [ ]
655 dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros [ ]
656 frugiferas messes alimentaque mitia reddant.' [ ]
657 barbarus invidit, tantique ut muneris auctor [ ]
658 ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum [ ]
659 adgreditur ferro; conantem figere pectus [ ]?
660 lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
661 Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.' [ ]
662 finierat doctos e nobis maxima cantus; [ ]?
663 at Nymphae vicisse deas Helicona colentes [ ]
664 concordi dixere sono. convicia victae [ ]
665 cum iacerent, 'quoniam' dixit 'certamine vobis [ ]
666 supplicium meruisse parum est maledictaque culpae [ ]
667 additis et non est patientia libera nobis, [ ]
668 ibimus in poenas et qua vocat ira sequemur.' [ ]
669 rident Emathides spernuntque minacia verba; [ ]
670 conataeque loqui et magno clamore protervas [ ]?
671 intentare manus, pennas exire per ungues [ ]
672 aspexere suos, operiri bracchia plumis, [2]?
673 alteraque alterius rigido concrescere rostro [ ]
674 ora videt volucresque novas accedere silvas; [ ]
675 dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae [ ]
676 aere pendebant, nemorum convicia, picae. [ ]
677 nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit [ ]
678 raucaque garrulitas studiumque immane loquendi.' [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 204 - 24:59 minuti
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) .
1 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures [ ]
2 carminaque Aonidum iustamque probaverat iram. [ ]
3 tum secum: 'laudare parum est; laudemur et ipsae, [ ]
4 numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' [ ]
5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes [ ]
6 quam sibi lanificae non cedere laudibus artis [ ]
7 audierat. non illa loco nec origine gentis [ ]
8 clara, sed arte fuit. pater huic Colophonius Idmon [ ]
9 Phocaico bibulas tingebat murice lanas; [ ]
10 occiderat mater, sed et haec de plebe suoque [ ]
11 aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes [ ]
12 quaesierat studio nomen memorabile, quamvis [ ]
13 orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. [ ]
14 huius ut aspicerent opus admirabile, saepe [ ]
15 deseruere sui nymphae dumeta Timoli [ ]
16 deseruere suas nymphae Pactolides undas. [ ]
17 nec factas solum vestes, spectare iuvabat [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
18 tum quoque cum fierent; tantus decor adfuit arti! [ ]
19 sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, [ ]
20 seu digitis subigebat opus repetitaque longo [ ]
21 vellera mollibat nebulas aequantia tractu, [ ]
22 sive levi teretem versabat pollice fusum, [ ]
23 seu pingebat acu, scires a Pallade doctam. [ ]?
24 quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra [ ]
25 'certet' ait 'mecum; nihil est quod victa recusem.' [ ]
26 Pallas anum simulat falsosque in tempora canos [ ]
27 addit et infirmos baculo quos sustinet artus. [ ]
28 tum sic orsa loqui: 'non omnia grandior aetas [ ]?
29 quae fugiamus habet; seris venit usus ab annis. [ ]
30 consilium ne sperne meum: tibi fama petatur [ ]
31 inter mortales faciendae maxima lanae. [ ]
32 cede deae veniam -que tuis, temeraria, dictis [ ]
33 supplice voce roga; veniam dabit illa roganti.' [ ]
34 aspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit [ ]
35 vixque manum retinens confessaque vultibus iram [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
36 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: [ ]
37 'mentis inops longaque venis confecta senecta, [ ]
38 et nimium vixisse diu nocet. audiat istas, [ ]
39 si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces. [ ]
40 consilii satis est in me mihi, neve monendo [ ]
41 profecisse putes, eadem est sententia nobis. [ ]
42 cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?' [ ]
43 tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem [ ]
44 Palladaque exhibuit. venerantur numina nymphae [ ]
45 Mydonidesque nurus, sola est non territa virgo; [ ]
46 sed tamen erubuit, subitusque invita notavit [ ]
47 ora rubor rursus -que evanuit, ut solet aer [1]
48 purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, [ ]
49 et breve post tempus candescere solis ab ortu. [ ]
50 perstat in incepto stolidaque cupidine palmae [ ]
51 in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat [ ]
52 nec monet ulterius nec iam certamina differt. [ ]
53 haud mora, constituunt diversis partibus ambae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
54 et gracili geminas intendunt stamina telas; [ ]
55 tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, [ ]
56 inseritur medium radiis subtemen acutis, [ ]
57 quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum [ ]
58 percusso paviunt insecti pectine dentes. [ ]
59 utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes [ ]
60 bracchia docta movent, studio fallente laborem. [ ]
61 illic et Tyrium quae purpura sensit aenum [ ]
62 texitur et tenues parvi discriminis umbrae, [ ]
63 qualis ab imbre solet percussis solibus arcus [ ]
64 inficere ingenti longum curvamine caelum, [ ]
65 in quo diversi niteant cum mille colores, [ ]?
66 transitus ipse tamen spectantia lumina fallit, [ ]
67 usque adeo quod tangit idem est; tamen ultima distant. [ ]
68 illic et lentum filis immittitur aurum [ ]
69 et vetus in tela deducitur argumentum. [1]?
70 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce [ ]
71 pingit et antiquam de terrae nomine litem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
72 bis sex caelestes medio Iove sedibus altis [ ]
73 augusta gravitate sedent. sua quemque deorum [ ]
74 inscribit facies: Iovis est regalis imago; [ ]
75 stare deum pelagi longoque ferire tridente [ ]
76 aspera saxa facit medioque e vulnere saxi [ ]
77 exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; [ ]
78 at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, [ ]
79 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, [ ]?
80 percussamque sua simulat de cuspide terram [ ]
81 edere cum bacis fetum canentis olivae [ ]
82 mirarique deos; operis Victoria finis. [ ]?
83 ut tamen exemplis intellegat aemula laudis [ ]
84 quod pretium speret pro tam furialibus ausis, [ ]
85 quattuor in partes certamina quattuor addit, [ ]
86 clara colore suo, brevibus distincta sigillis. [ ]
87 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, [ ]
88 nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, [ ]
89 nomina summorum sibi qui tribuere deorum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
90 altera Pygmaeae fatum miserabile matris [ ]
91 pars habet; hanc Iuno victam certamine iussit [ ]
92 esse gruem populisque suis indicere bellum. [ ]
93 pinxit et Antigonen ausam contendere quondam [ ]
94 cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno [ ]
95 in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi [ ]
96 Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis [ ]
97 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro. [ ]
98 qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum, [ ]
99 isque gradus templi, natarum membra suarum, [ ]?
100 amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. [ ]
101 circuit extremas oleis pacalibus oras [ ]?
102 (is modus est) operisque sua facit arbore finem. [ ]
103 Maeonis elusam designat imagine tauri [2]
104 Europen; verum taurum, freta vera putares. [ ]
105 ipsa videbatur terras spectare relictas [2]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
106 et comites clamare suas tactumque vereri [ ]
107 adsilientis aquae timidasque reducere plantas. [ ]
108 fecit et Asterien aquila luctante teneri, [ ]
109 fecit olorinis Ledam recubare sub alis; [2]
110 addidit ut satyri celatus imagine pulchram [2]?
111 Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu, [ ]
112 Amphitryon fuerit cum te, Tirynthia, cepit, [ ]?
113 aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, [1]?
114 Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. [ ]
115 te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco [2]
116 virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus [ ]
117 gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, [ ]?
118 et te flava comas frugum mitissima mater [1]
119 sensit equum, sensit volucrem crinita colubris [ ]
120 mater equi volucris, sensit delphina Melantho. [ ]
121 omnibus his faciem -que suam faciemque locorum [ ]
122 reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, [ ]
123 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
124 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, [ ]
125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, [ ]?
126 ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. [ ]
127 ultima pars telae, tenui circumdata limbo, [ ]
128 nexilibus flores hederis habet intertextos. [1]?
129 non illud Pallas, non illud carpere Livor [ ]
130 possit opus. doluit successu flava virago [ ]
131 et rupit pictas, caelestia crimina, vestes; [ ]
132 utque Cytoriaco radium de monte tenebat, [ ]
133 ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. [ ]
134 non tulit infelix laqueoque animosa ligavit [ ]
135 guttura; pendentem Pallas miserata levavit [ ]
136 atque ita 'vive quidem, pende tamen, improba' dixit, [ ]
137 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, [ ]
138 dicta tuo generi serisque nepotibus esto.' [1]?
139 post ea discedens sucis Hecateidos herbae [1]
140 sparsit, et extemplo tristi medicamine tactae [ ]
141 defluxere comae, cum quis et naris et aures, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
142 fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est; [1]
143 in latere exiles digiti pro cruribus haerent, [1]
144 cetera venter habet, de quo tamen illa remittit [1]
145 stamen et antiquas exercet aranea telas. [ ]?
146 Lydia tota fremit Phrygiaeque per oppida facti [ ]
147 rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. [ ]
148 ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, [ ]
149 tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; [ ]
150 nec tamen admonita est poena popularis Arachnes [ ]
151 cedere caelitibus verbisque minoribus uti. [ ]
152 multa dabant animos, sed enim nec coniugis artes [ ]
153 nec genus amborum magnique potentia regni [ ]
154 sic placuere illi (quamvis ea cuncta placerent) [ ]
155 ut sua progenies; et felicissima matrum [ ]?
156 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. [ ]
157 nam sata Tiresia venturi praescia Manto [ ]?
158 per medias fuerat divino concita motu [ ]?
159 vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
160 et date Latonae Latonigenisque duobus [2]
161 cum prece tura pia lauroque innectite crinem; [ ]
162 ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes [2]?
163 Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant [ ]
164 turaque dant sanctis et verba precantia flammis. [ ]
165 ecce venit comitum Niobe celeberrima turba, [ ]
166 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro [ ]
167 et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro [ ]
168 cum capite immissos umerum per utrumque capillos [ ]
169 constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, [ ]
170 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis [ ]
171 caelestes? aut cur colitur Latona per aras, [ ]
172 numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, [ ]
173 cui licuit soli superorum tangere mensas; [ ]?
174 Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas [ ]
175 est avus, aetherium qui fert cervicibus axem; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
176 Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo. [ ]
177 me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi [ ]
178 sub domina est, fidibusque mei commissa mariti [ ]
179 moenia cum populis a meque viroque reguntur. [1]?
180 in quamcumque domus adverti lumina partem, [ ]
181 immensae spectantur opes; accedit eodem [ ]
182 digna dea facies; huc natas adice septem [ ]?
183 et totidem iuvenes et mox generosque nurusque. [ ]
184 quaerite nunc, habeat quam nostra superbia laudem [ ]
185 nescioquo -que audete satam Titanida Coeo [ ]
186 Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam [ ]
187 exiguam sedem pariturae terra negavit. [ ]
188 nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est; [ ]
189 exsul erat mundi, donec miserata vagantem [ ]?
190 'hospita tu terris erras, ego' dixit 'in undis' [ ]
191 instabilemque locum Delos dedit. illa duorum [ ]
192 facta parens; uteri pars haec est septima nostri. [ ]
193 sum felix; quis enim neget hoc? felixque manebo; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
194 hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit. [ ]
195 maior sum quam cui possit Fortuna nocere, [ ]
196 multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. [ ]
197 excessere metum mea iam bona. fingite demi [ ]
198 huic aliquid populo natorum posse meorum: [ ]?
199 non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, [ ]
200 Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? [ ]
201 infectis propere ite sacris laurumque capillis [ ]
202 ponite.' deponunt et sacra infecta relinquunt, [2]
203 quodque licet, tacito venerantur murmure numen. [ ]
204 indignata dea est summoque in vertice Cynthi [ ]
205 talibus est dictis gemina cum prole locuta: [ ]
206 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, [1]
207 et nisi Iunoni nulli cessura dearum, [2]
208 an dea sim dubitar perque omnia saecula cultis [ ]
209 arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. [ ]?
210 nec dolor hic solus; diro convicia facto [ ]
211 Tantalis adiecit vosque est postponere natis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
212 ausa suis et me, quod in ipsam decidat, orbam [ ]
213 dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' [ ]
214 adiectura preces erat his Latona relatis: [ ]
215 'desine' Phoebus ait; 'poenae mora longa querella est.' [ ]
216 dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu [ ]
217 contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. [ ]
218 planus erat lateque patens prope moenia campus, [1]
219 absiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum [ ]
220 duraque mollierat subiectas ungula glaebas. [ ]
221 pars ibi de septem genitis Amphione fortes [ ]
222 conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco [ ]
223 terga premunt auroque graves moderantur habenas. [ ]
224 e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam [ ]?
225 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem [ ]
226 quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, [ ]
227 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa [ ]
228 tela gerit, frenisque manu moriente remissis [ ]
229 in latus a dextro paulatim defluit armo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
230 proximus audito sonitu per inane pharetrae [ ]?
231 frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbres [ ]
232 nube fugit visa pendentiaque undique rector [ ]?
233 carbasa deducit, ne qua levis effluat aura; [2]
234 frena tamen dantem non evitabile telum [ ]?
235 consequitur, summaeque tremens cervice sagitta [ ]
236 haesit et exstabat nudum de gutture ferrum. [ ]
237 ille ut erat pronus per crura admissa iubasque [ ]
238 volvitur et calido tellurem sanguine foedat. [ ]
239 Phaedimus infelix et aviti nominis heres [2]
240 Tantalus, ut solito finem imposuere labori, [ ]?
241 transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; [ ]
242 et iam contulerant arto luctantia nexu [ ]
243 pectora pectoribus, cum tento concita nervo, [ ]
244 sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. [2]?
245 ingemuere simul, simul incurvata dolore [ ]
246 membra solo posuere, simul suprema iacentes [ ]
247 lumina versarunt, animam simul exhalarunt. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
248 aspicit Alphenor laniataque pectora plangens [ ]
249 evolat ut gelidos complexibus adlevet artus, [ ]
250 inque pio cadit officio; nam Delius illi [ ]
251 intima fatifero rupit praecordia ferro. [1]?
252 quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis [ ]
253 eruta cumque anima cruor est effusus in auras. [ ]
254 at non intonsum simplex Damasicthona vulnus [ ]
255 adficit. ictus erat qua crus esse incipit et qua [ ]
256 mollia nervosus facit internodia poples, [ ]
257 dumque manu temptat trahere exitiabile telum [ ]
258 altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est; [ ]
259 expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum [1]
260 emicat et longe terebrata prosilit aura. [2]?
261 ultimus Ilioneus non profectura precando [ ]
262 bracchia sustulerat 'di'que 'o communiter omnes' [ ]
263 dixerat, ignarus non omnes esse rogandos, [ ]
264 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum [ ]
265 non fuit, Arquitenens; minimo tamen occidit ille [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
266 vulnere, non alte percusso corde sagitta. [ ]
267 fama mali populique dolor lacrimaeque suorum [ ]
268 tam subitae matrem certam fecere ruinae, [ ]
269 mirantem potuisse irascentemque quod ausi [ ]!
270 hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; [ ]
271 nam pater Amphion ferro per pectus adacto [ ]
272 finierat moriens pariter cum luce dolorem. [ ]
273 heu, quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, [ ]
274 quae modo Letois populum summoverat aris [u]
275 et mediam tulerat gressus resupina per urbem, [ ]
276 invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti! [ ]
277 corporibus gelidis incumbit et ordine nullo [ ]
278 oscula dispensat natos suprema per omnes; [ ]
279 a quibus ad caelum liventia bracchia tollens [ ]
280 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, [2]?
281 pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! [ ]
282 corque ferum satia!' dixit 'per funera septem [ ]
283 efferor; exsulta victrixque inimica triumpha. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
284 cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt [ ]
285 quam tibi felici; post tot quoque funera vinco.' [2]?
286 dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu, [ ]
287 qui praeter Nioben unam conterruit omnes; [ ]
288 illa malo est audax. stabant cum vestibus atris [ ]
289 ante toros fratrum demisso crine sorores. [ ]
290 e quibus una trahens haerentia viscere tela [ ]
291 imposito fratri moribunda relanguit ore; [2]?
292 altera solari miseram conata parentem [2]?
293 conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. [ ]
294 oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat. [ ]
295 haec frustra fugiens conlabitur, illa sorori [ ]
296 immoritur; latet haec, illam trepidare videres. [ ]
297 sexque datis leto diversaque vulnera passis [1]?
298 ultima restabat; quam toto corpore mater, [ ]?
299 tota veste tegens 'unam minimamque relinque; [ ]
300 de multis minimam posco' clamavit 'et unam.' [ ]?
301 dumque rogat, pro qua rogat occidit. orba resedit [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
302 exanimes inter natos natasque virumque [ ]
303 deriguitque malis. nullos movet aura capillos, [ ]
304 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis [ ]
305 stant immota genis; nihil est in imagine vivum. [ ]
306 ipsa quoque interius cum duro lingua palato [ ]?
307 congelat, et venae desistunt posse moveri; [ ]
308 nec flecti cervix nec bracchia reddere motus [ ]
309 nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. [1]
310 flet tamen et validi circumdata turbine venti [ ]
311 in patriam rapta est; ibi fixa cacumine montis [ ]
312 liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. [ ]
= file n. 205 - 9:49 minuti
313 tum vero cuncti manifestam numinis iram [ ]?
314 femina virque timent cultuque impensius omnes [ ]
315 magna gemelliparae venerantur numina divae. [ ]
316 utque fit, a facto propiore priora renarrant; [ ]
317 e quibus unus ait: "Lyciae quoque fertilis agris [ ]
318 non impune deam veteres sprevere coloni. [ ]
319 res obscura quidem est ignobilitate virorum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
320 mira tamen; vidi praesens stagnumque locumque [ ]
321 prodigio notum. nam me iam grandior aevo [ ]
322 impatiensque viae genitor deducere lectos [ ]
323 iusserat inde boves gentisque illius eunti [ ]
324 ipse ducem dederat; cum quo dum pascua lustro, [ ]
325 ecce lacu medio sacrorum nigra favilla [ ]
326 ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. [ ]
327 restitit et pavido 'faveas mihi' murmure dixit [ ]
328 dux meus, et simili 'faveas' ego murmure dixi. [ ]
329 Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam [ ]
330 indigenaene deae, cum talia rettulit hospes: [ ]
331 'non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est. [1]
332 illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx [ ]
333 orbem interdixit, quam vix erratica Delos [ ]
334 orantem accepit, tum cum levis insula nabat; [ ]
335 illic incumbens cum Pallados arbore palmae [ ]
336 edidit invita geminos Latona noverca. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
337 hunc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur [2]
338 inque suo portasse sinu, duo numina, natos. [ ]
339 iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, [ ]
340 finibus in Lyciae longo dea fessa labore [ ]
341 sidereo siccata sitim collegit ab aestu, [ ]
342 uberaque ebiberant avidi lactentia nati. [ ]
343 forte lacum mediocris aquae prospexit in imis [ ]
344 vallibus; agrestes illic fruticosa legebant [ ]
345 vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam. [ ]
346 accessit positoque genu Titania terram [1]?
347 pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. [ ]
348 rustica turba vetat; dea sic adfata vetantes: [ ]
349 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. [ ]?
350 nec solem proprium natura nec aera fecit [2]
351 nec tenues undas; ad publica munera veni. [ ]
352 quae tamen ut detis supplex peto. non ego nostros [ ]
353 abluere hic artus lassataque membra parabam, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
354 sed relevare sitim; caret os umore loquentis [2]
355 et fauces arent vixque est via vocis in illis, [ ]
356 haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor [ ]
357 accepisse simul; vitam dederitis in unda. [ ]
358 hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt [ ]
359 parva sinu' (et casu tendebant bracchia nati). [ ]
360 quem non blanda deae potuissent verba movere? [ ]
361 hi tamen orantem perstant prohibere minasque, [ ]
362 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. [ ]
363 nec satis est; ipsos etiam pedibusque manuque [ ]
364 turbavere lacus imoque e gurgite mollem [1]?
365 huc illuc limum saltu movere maligno. [ ]
366 distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei [ ]
367 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra [ ]
368 verba minora dea tollensque ad sidera palmas: [ ]
369 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto.' [ ]
370 eveniunt optata deae; iuvat esse sub undis [ ]
371 et modo tota cava submergere membra palude, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
372 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, [ ]
373 saepe super ripam stagni consistere, saepe [ ]
374 in gelidos resilire lacus; sed nunc quoque turpes [ ]
375 litibus exercent linguas pulsoque pudore, [ ]
376 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. [ ]
377 vox quoque iam rauca est inflataque colla tumescunt [ ]
378 ipsaque dilatant patulos convicia rictus. [2]
379 terga caput tangunt, colla intercepta videntur, [ ]
380 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, [ ]
381 limosoque novae saliunt in gurgite ranae."' [1]
382 sic ubi nescioquis Lycia de gente virorum [ ]
383 rettulit exitium, Satyri reminiscitur alter, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
384 quem Tritoniaca Letous harundine victum [u]?
385 adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit; [ ]
386 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' [2]
387 clamanti cutis est summos derepta per artus, [ ]
388 nec quidquam nisi vulnus erat; cruor undique manat [ ]
389 detectique patent nervi trepidaeque sine ulla [ ]
390 pelle micant venae; salienti viscera possis [ ]
391 et perlucentes numerare in pectore fibras. [ ]
392 illum ruricolae, silvarum numina, Fauni [ ]
393 et Satyri fratres et tum quoque carus Olympus [2]
394 et nymphae flerunt et quisquis montibus illis [ ]
395 lanigerosque greges armentaque bucera pavit. [ ]
396 fertilis immaduit madefactaque terra caducas [ ]
397 concepit lacrimas ac venis perbibit imis; [ ]
398 quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. [ ]
399 inde petens rapidum ripis declivibus aequor [ ]
400 Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. [ ]
401 talibus extemplo redit ad praesentia dictis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
402 vulgus et extinctum cum stirpe Amphiona luget. [ ]
403 mater in invidia est; tamen hanc quoque dicitur unus [ ]
404 flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam [ ]?
405 deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. [ ]
406 concolor hic umerus nascendi tempore dextro [ ]
407 corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis [ ]
408 membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, [ ]
409 cui locus est iuguli medius summique lacerti [ ]
410 defuit; impositum est non comparentis in usum [ ]
411 partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. [ ]
412 finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae [ ]
413 oravere suos ire ad solacia reges, [ ]?
414 Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae [ ]
415 et nondum torvae Calydon invisa Dianae [ ]
416 Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus [ ]
417 Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae [1]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
418 et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, [1]
419 quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo [ ]
420 exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo. [ ]
421 credere quis posset? solae cessastis Athenae. [ ]
422 obstitit officio bellum, subvectaque ponto [ ]
423 barbara Mopsopios terrebant agmina muros. [ ]
424 Threicius Tereus haec auxiliaribus armis [ ]
425 fuderat et clarum vincendo nomen habebat; [ ]
426 quem sibi Pandion opibusque virisque potentem [ ]?
427 et genus a magno ducentem forte Gradivo [ ]?
428 conubio Procnes iunxit. non pronuba Iuno [ ]
429 non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto; [ ]
430 Eumenides tenuere faces de funere raptas, [ ]
431 Eumenides stravere torum, tectoque profanus [2]
432 incubuit bubum thalamique in culmine sedit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
433 hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes [ ]
434 hac ave sunt facti. gratata est scilicet illis [ ]?
435 Thracia, disque ipsi grates egere diemque, [ ]?
436 quaque data est claro Pandione nata tyranno [ ]?
437 quaque erat ortus Itys, festam iussere vocari; [ ]
= file n. 206 - 22:34 minuti
438 usque adeo latet utilitas! iam tempora Titan [ ]
439 quinque per autumnos repetiti duxerat anni, [2]
440 cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit [ ]?
441 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori, [ ]?
442 vel soror huc veniat. redituram tempore parvo [ ]
443 promittes socero; magni mihi muneris instar [ ]
444 germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas [ ]
445 in freta deduci veloque et remige portus [2]
446 Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. [ ]
447 ut primum soceri data copia, dextera dextrae [ ]
448 iungitur et fausto committitur omine sermo. [ ]
449 coeperat adventus causam, mandata referre [ ]
450 coniugis et celeres missae spondere recursus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
451 ecce venit magno dives Philomela paratu, [ ]?
452 divitior forma; quales audire solemus [ ]?
453 Naidas et Dryadas mediis incedere silvis, [ ]
454 si modo des illis cultus similesque paratus. [ ]
455 non secus exarsit conspecta virgine Tereus [ ]
456 quam si quis canis ignem supponat aristis [ ]
457 aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. [ ]
458 digna quidem facies, sed et hunc innata libido [ ]
459 exstimulat, pronumque genus regionibus illis [ ]
460 in Venerem est; flagrat vitio gentisque suoque. [ ]
461 impetus est illi comitum corrumpere curam [ ]
462 nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam [ ]
463 sollicitare datis totumque impendere regnum, [ ]
464 aut rapere et saevo raptam defendere bello; [ ]
465 et nihil est quod non effreno captus amore [2]
466 ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas. [ ]
467 iamque moras male fert cupidoque revertitur ore [ ]
468 ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
469 facundum faciebat amor, quotiensque rogabat [ ]
470 ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat; [ ]
471 addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. [ ]
472 pro superi, quantum mortalia pectora caecae [ ]
473 noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus [ ]
474 creditur esse pius laudemque a crimine sumit. [ ]
475 quid quod idem Philomela cupit patriosque lacertis [ ]
476 blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, [ ]
477 perque suam contraque suam petit ipsa salutem. [ ]
478 spectat eam Tereus praecontrectatque videndo, [ ]
479 osculaque et collo circumdata bracchia cernens [ ]
480 omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris [ ]
481 accipit; et quotiens amplectitur illa parentem, [ ]
482 esse parens vellet. (neque enim minus impius esset!) [ ]
483 vincitur ambarum genitor prece; gaudet agitque [ ]
484 illa patri grates et successisse duabus [2]
485 id putat infelix, quod erit lugubre duabus. [ ]
486 iam labor exiguus Phoebo restabat equique [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
487 pulsabant pedibus spatium declivis Olympi. [ ]
488 regales epulae mensis et Bacchus in auro [1]
489 ponitur; hinc placido dantur sua tempora somno. [ ]
490 at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa [ ]
491 aestuat et, repetens faciem motusque manusque, [ ]
492 qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes [ ]
493 ipse suos nutrit cura removente soporem. [1]
494 lux erat, et generi dextram complexus euntis [ ]
495 Pandion comitem lacrimis commendat obortis: [ ]
496 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit [ ]
497 et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu), [ ]
498 do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, [ ]
499 per superos oro, patrio ut tuearis amore [2]
500 et mihi sollicitae lenimen dulce senectae [ ]
501 quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas. [ ]
502 tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), [ ]
503 si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito.' [ ]
504 mandabat pariterque suae dabat oscula natae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
505 et lacrimae mites inter mandata cadebant. [ ]
506 utque fide pignus dextras utriusque poposcit [ ]
507 inter seque datas iunxit natamque nepotem- [ ]
508 -que absentes pro se memori rogat ore salutent, [1]?
509 supremumque 'vale' pleno singultibus ore [1]
510 vix dixit timuitque suae praesagia mentis. [ ]
511 ut semel imposita est pictae Philomela carinae [ ]
512 admotumque fretum remis tellusque repulsa est, [ ]
513 'vicimus!' exclamat. 'mecum mea vota feruntur' [ ]
514 exultatque et vix animo sua gaudia differt [ ]
515 barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, [ ]
516 non aliter quam cum pedibus praedator obuncis [ ]
517 deposuit nido leporem Iovis ales in alto; [1]
518 nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. [ ]
519 iamque iter effectum iamque in sua litora fessis [ ]
520 puppibus exierant, cum rex Pandione natam [ ]
521 in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, [ ]
522 atque ibi pallentem trepidantem et cuncta timentem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
523 et iam cum lacrimis ubi sit germana rogantem [ ]
524 includit fassusque nefas et virginem et unam [ ]
525 vi superat, frustra clamato saepe parente, [ ]?
526 saepe sorore sua, magnis super omnia divis. [ ]
527 illa tremit velut agna pavens quae saucia cani [ ]
528 ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, [ ]
529 utque columba suo madefactis sanguine plumis [ ]
530 horret adhuc avidosque timet quibus haeserat ungues. [ ]
531 mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, [ ]
532 lugenti similis, caesis plangore lacertis, [ ]
533 intendens palmas 'o diris barbare factis, [ ]
534 o crudelis,' ait 'nec te mandata parentis [ ]
535 cum lacrimis movere piis nec cura sororis [ ]
536 nec mea virginitas nec coniugalia iura? [ ]
537 omnia turbasti; paelex ego facta sororis [ ]
538 tu geminus coniunx, hostis mihi debita poena. [ ]
539 quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, [ ]
540 eripis? atque utinam fecisses ante nefandos [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
541 concubitus; vacuas habuissem criminis umbras. [ ]
542 si tamen haec superi cernunt, si numina divum [ ]
543 sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, [ ]
544 quandocumque mihi poenas dabis. ipsa pudore [ ]
545 proiecto tua facta loquar. si copia detur, [ ]
546 in populos veniam; si silvis clausa tenebor, [ ]
547 implebo silvas et conscia saxa movebo. [ ]?
548 audiet haec aether et si deus ullus in illo est.' [ ]
549 talibus ira feri postquam commota tyranni [ ]
550 nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, [ ]
551 quo fuit accinctus vagina liberat ensem [ ]?
552 arreptamque coma flexis post terga lacertis [ ]
553 vincla pati cogit. iugulum Philomela parabat [2]
554 spemque suae mortis viso conceperat ense; [ ]
555 ille indignantem et nomen patris usque vocantem [ ]
556 luctantemque loqui comprensam forcipe linguam [ ]
557 abstulit ense fero. radix micat ultima linguae, [ ]?
558 ipsa iacet terraeque tremens immurmurat atrae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
559 utque salire solet mutilatae cauda colubrae, [ ]
560 palpitat et moriens dominae vestigia quaerit. [ ]
561 hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur [ ]
562 saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. [ ]
563 sustinet ad Procnen post talia facta reverti, [ ]
564 coniuge quae viso germanam quaerit; at ille [ ]
565 dat gemitus fictos commentaque funera narrat, [ ]
566 et lacrimae fecere fidem. velamina Procne [2]
567 deripit ex umeris auro fulgentia lato [ ]
568 induiturque atras vestes et inane sepulcrum [ ]
569 constituit falsis -que piacula manibus infert [ ]
570 et luget non sic lugendae fata sororis. [ ]
571 signa deus bis sex acto lustraverat anno; [ ]
572 quid faciat Philomela? fugam custodia claudit, [ ]
573 structa rigent solido stabulorum moenia saxo, [ ]
574 os mutum facti caret indice. grande doloris [ ]
575 ingenium est, miserisque venit sollertia rebus. [ ]
576 stamina barbarica suspendit callida tela [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
577 purpureasque notas filis intexuit albis, [ ]
578 indicium sceleris, perfectaque tradidit uni, [ ]
579 utque ferat dominae, gestu rogat. illa rogata [ ]
580 pertulit ad Procnen; nescit quid tradat in illis. [ ]
581 evolvit vestes saevi matrona tyranni [ ]
582 germanaeque suae carmen miserabile legit [ ]
583 et (mirum potuisse) silet. dolor ora repressit, [ ]
584 verbaque quaerenti satis indignantia linguae [ ]
585 defuerunt; nec flere vacat, sed fasque nefasque [ ]
586 confusura ruit poenaeque in imagine tota est. [ ]
587 tempus erat quo sacra solent trieterica Bacchi [ ]
588 Sithoniae celebrare nurus. nox conscia sacris, [ ]
589 nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti, [ ]
590 nocte sua est egressa domo regina deique [ ]?
591 ritibus instruitur furialiaque accipit arma. [ ]
592 vite caput tegitur, lateri cervina sinistro [ ]
593 vellera dependent, umero levis incubat hasta. [ ]
594 concita per silvas turba comitante suarum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
595 terribilis Procne furiisque agitata doloris, [ ]
596 Bacche, tuas simulat. venit ad stabula avia tandem [ ]
597 exululatque euhoe -que sonat portasque refringit [ ]
598 germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi [ ]
599 induit et vultus hederarum frondibus abdit [ ]
600 attonitamque trahens intra sua moenia ducit. [ ]
601 ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, [ ]
602 horruit infelix totoque expalluit ore. [ ]
603 nacta locum Procne sacrorum pignora demit [ ]
604 oraque develat miserae pudibunda sororis [2]
605 amplexumque petit; sed non attollere contra [ ]
606 sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis, [ ]
607 deiectoque in humum vultu iurare volenti [ ]?
608 testarique deos per vim sibi dedecus illud [ ]
609 inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram [2]
610 non capit ipsa suam Procne fletumque sororis [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
611 corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, [ ]
612 sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum [ ]
613 possit. in omne nefas ego me, germana, paravi: [ ]
614 aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, [ ]
615 artificem mediis immittam Terea flammis, [ ]
616 aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem [ ]
617 abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille [ ]
618 sontem animam expellam. magnum quodcumque paravi; [ ]
619 quid sit, adhuc dubito.' peragit dum talia Procne, [ ]
620 ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo [ ]
621 admonita est oculisque tuens immitibus 'a! quam [ ]
622 es similis patri' dixit; nec plura locuta [ ]
623 triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. [ ]
624 ut tamen accessit natus matrique salutem [ ]
625 attulit et parvis adduxit colla lacertis [ ]
626 mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, [ ]
627 mota quidem est genetrix infractaque constitit ira [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
628 invitique oculi lacrimis maduere coactis. [1]?
629 sed simul ex nimia mentem pietate labare [ ]
630 sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis [ ]
631 inque vicem spectans ambo 'cur admovet' inquit [ ]?
632 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? [ ]
633 quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? [ ]
634 cui sis nupta vide, Pandione nata, marito: [ ]
635 degeneras; scelus est pietas in coniuge Terei.' [ ]
636 nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae [ ]
637 lactentem fetum per silvas tigris opacas; [ ]
638 utque domus altae partem tenuere remotam, [ ]
639 tendentemque manus et iam sua fata videntem [ ]
640 et 'mater, mater' clamantem et colla petentem [ ]
641 ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret. [1]?
642 nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum [ ]
643 vulnus erat; iugulum ferro Philomela resolvit, [ ]
644 vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra [ ]
645 dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
646 pars veribus stridunt; manant penetralia tabo. [ ]
647 his adhibet coniunx ignarum Terea mensis [ ]
648 et patrii moris sacrum mentita, quod uni [ ]
649 fas sit adire viro, comites famulosque removit. [ ]
650 ipse sedens solio Tereus sublimis avito [ ]
651 viscitur inque suam sua viscera congerit alvum; [ ]
652 tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite' dixit. [ ]
653 dissimulare nequit crudelia gaudia Procne; [ ]
654 iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis [ ]
655 'intus habes quem poscis' ait. circumspicit ille [ ]
656 atque ubi sit quaerit; quaerenti iterumque vocanti, [ ]
657 sicut erat sparsis furiali caede capillis, [ ]
658 prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum [ ]
659 misit in ora patris nec tempore maluit ullo [ ]
660 posse loqui et meritis testari gaudia dictis. [ ]?
661 Thracius ingenti mensas clamore repellit [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
662 vipereasque ciet Stygia de valle sorores; [ ]
663 et modo, si posset, reserato pectore diras [2]
664 egerere inde dapes semesaque viscera gestit, [2]
665 flet modo seque vocat bustum miserabile nati, [ ]
666 nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. [1]
667 corpora Cecropidum pennis pendere putares; [ ]
668 pendebant pennis! quarum petit altera silvas, [ ]
669 altera tecta subit; neque adhuc de pectore caedis [ ]
670 excessere notae, signataque sanguine pluma est. [ ]
671 ille dolore suo poenaeque cupidine velox [ ]
672 vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae, [ ]
673 prominet immodicum praelonga cuspide rostrum. [ ]
674 nomen epops volucri, facies armata videtur. [ ]
675 hic dolor ante diem longaeque extrema senectae [ ]
676 tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. [ ]
677 sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, [2]
678 iustitia dubium validisne potentior armis. [ ]
679 quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
680 femineae sortis, sed erat par forma duarum. [ ]
681 e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, [ ]
682 Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, [ ]
683 dilectaque diu caruit deus Orithyia, [u]
684 dum rogat et precibus mavult quam viribus uti. [ ]
685 ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, [ ]
686 quae solita est illi nimiumque domestica vento, [ ]
687 'et merito!' dixit. 'quid enim mea tela reliqui, [ ]
688 saevitiam et vires iramque animosque minaces, [ ]?
689 admovique preces, quarum me dedecet usus? [1]
690 apta mihi vis est; vi tristia nubila pello, [2]
691 vi freta concutio nodosaque robora verto [2]?
692 induroque nives et terras grandine pulso. [1]
693 idem ego cum fratres caelum sum nactus aperto [ ]
694 (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, [ ]?
695 ut medius nostris concursibus insonet aether [ ]
696 exsiliantque cavis elisi nubibus ignes; [ ]?
697 idem ego cum subii convexa foramina terrae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
698 supposuique ferox imis mea terga cavernis, [ ]
699 sollicito manes totumque tremoribus orbem. [2]
700 hac ope debueram thalamos petiisse, socerque [ ]
701 non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.' [ ]
702 haec Boreas aut his non inferiora locutus [ ]
703 excussit pennas, quarum iactatibus omnis [ ]
704 adflata est tellus latumque perhorruit aequor; [ ]
705 pulvereamque trahens per summa cacumina pallam [ ]
706 verrit humum pavidamque metu caligine tectus [1]
707 Orithyian amans fulvis amplectitur alis. [u]
708 dum volat, arserunt agitati fortius ignes, [2]
709 nec prius aerii cursus suppressit habenas, [ ]
710 quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor. [ ]
711 illic et gelidi coniunx Actaea tyranni [ ]
712 et genetrix facta est, partus enixa gemellos, [ ]?
713 cetera qui matris, pennas genitoris haberent. [2]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
714 non tamen has una memorant cum corpore natas, [2]
715 barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, [ ]
716 implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; [ ]
717 mox pariter pennae ritu coepere volucrum [ ]
718 cingere utrumque latus, pariter flavescere malae. [ ]
719 ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, [ ]
720 vellera cum Minyis nitido radiantia villo [ ]
721 per mare non notum prima petiere carina. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 207 - 12:37 minuti
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) .
1 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, [ ]
2 perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam [ ]
3 Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati [ ]
4 virgineas volucres miseri senis ore fugarant, [ ]
5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem [1]
6 contigerant rapidas limosi Phasidos undas. [ ]?
7 dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt [ ]
8 lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, [ ]
9 concipit interea validos Aeetias ignes [ ]
10 et luctata diu, postquam ratione furorem [ ]
11 vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas; [ ]?
12 nescioqui deus obstat' ait 'mirumque nisi hoc est, [ ]
13 aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. [ ]
14 nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? [ ]
15 (sunt quoque dura nimis!) cur, quem modo denique vidi, [ ]
16 ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? [ ]
17 excute virgineo conceptas pectore flammas, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
18 si potes, infelix. si possem, sanior essem. [ ]
19 sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, [ ]
20 mens aliud suadet; video meliora proboque, [ ]
21 deteriora sequor. quid in hospite regia virgo [ ]
22 ureris et thalamos alieni concipis orbis? [ ]?
23 haec quoque terra potest quod ames dare. vivat an ille [ ]
24 occidat, in dis est; vivat tamen! idque precari [ ]
25 vel sine amore licet; quid enim commisit Iason? [ ]
26 quem nisi crudelem non tangat Iasonis aetas [2]
27 et genus et virtus? quem non, ut cetera desint, [ ]
28 ore movere potest? certe mea pectora movit. [ ]
29 at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore [ ]
30 concurretque suae segeti, tellure creatis [ ]
31 hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. [ ]
32 hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, [ ]?
33 tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor. [ ]
34 cur non et specto pereuntem oculosque videndo [ ]
35 conscelero? cur non tauros exhortor in illum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
36 terrigenasque feros insopitumque draconem? [ ]?
37 di meliora velint! quamquam non ista precanda, [ ]
38 sed facienda mihi. prodamne ego regna parentis [ ]?
39 atque ope nescioquis servabitur advena nostra [ ]
40 ut per me sospes sine me det lintea ventis [ ]
41 virque sit alterius, poenae Medea relinquar? [ ]
42 si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, [ ]
43 occidat ingratus! sed non is vultus in illo, [ ]
44 non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, [ ]
45 ut timeam fraudem meritiue oblivia nostri; [ ]
46 et dabit ante fidem cogamque in foedera testes [ ]
47 esse deos. quid tuta times? accingere et omnem [ ]
48 pelle moram! tibi se semper debebit Iason, [ ]
49 te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas [ ]
50 servatrix urbes matrum celebrabere turba. [ ]
51 ergo ego germanam fratremque patremque deosque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
52 et natale solum ventis ablata relinquam? [1]
53 nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, [ ]
54 frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, [ ]
55 maximus intra me deus est. non magna relinquam, [ ]!
56 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae [ ]
57 notitiamque loci melioris et oppida quorum [ ]
58 hic quoque fama viget cultusque artesque virorum [ ]
59 quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, [ ]
60 Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix [ ]
61 et dis cara ferar et vertice sidera tangam. [ ]
62 quid quod nescioquid mediis concurrere in undis [ ]
63 dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis [ ]
64 nunc sorbere fretum, nunc reddere cinctaque saevis [ ]
65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? [1]
66 nempe tenens quod amo gremioque in Iasonis haerens [ ]
67 per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor [ ]
68 aut, si quid metuam, metuam de coniuge solo [ ]
69 coniugiumne putas speciosaque nomina culpae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
70 imponis, Medea, tuae? quin aspice quantum [2]
71 adgrediare nefas et, dum licet, effuge crimen!' [ ]
72 dixit, et ante oculos Rectum Pietasque Pudorque [ ]
73 constiterant et victa dabat iam terga Cupido. [ ]
74 ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras [ ]?
75 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, [2]
76 et iam fortis erat pulsusque resederat ardor, [ ]
77 cum videt Aesoniden extinctaque flamma reluxit; [ ]
78 erubuere genae totoque recanduit ore, [1]
79 utque solet ventis alimenta adsumere quaeque [ ]
80 parva sub inducta latuit scintilla favilla [ ]
81 crescere et in veteres agitata resurgere vires, [ ]
82 sic iam lenis amor, iam quem languere putares, [ ]
83 ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. [ ]
84 et casu solito formosior Aesone natus [1]?
85 illa luce fuit; posses ignoscere amanti. [ ]
86 spectat et in vultu veluti tum denique viso [ ]
87 lumina fixa tenet nec se mortalia demens [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
88 ora videre putat nec se declinat ab illo. [ ]?
89 ut vero coepitque loqui dextramque prehendit [ ]?
90 hospes et auxilium submissa voce rogavit [ ]
91 promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: [ ]
92 'quid faciam video, nec me ignorantia veri [ ]
93 decipiet, sed amor. servabere munere nostro; [ ]
94 servatus promissa dato!' per sacra triformis [ ]
95 ille deae lucoque foret quod numen in illo [1]
96 perque patrem soceri cernentem cuncta futuri [ ]
97 eventusque suos et tanta pericula iurat; [ ]
98 creditus accepit cantatas protinus herbas [ ]
99 edidicitque usum laetusque in tecta recessit. [ ]
100 postera depulerat stellas Aurora micantes: [ ]
101 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum [ ]
102 consistuntque iugis; medio rex ipse resedit [ ]
103 agmine purpureus sceptroque insignis eburno. [ ]
104 ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant [ ]
105 aeripedes tauri tactaeque vaporibus herbae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
106 ardent, utque solent pleni resonare camini [1]
107 aut ubi terrena silices fornace soluti [ ]?
108 concipiunt ignem liquidarum aspergine aquarum, [ ]
109 pectora sic intus clausas volventia flammas [ ]
110 gutturaque usta sonant. tamen illis Aesone natus [ ]
111 obvius it; vertere truces venientis ad ora [ ]!
112 terribiles vultus praefixaque cornua ferro, [ ]
113 pulvereumque solum pede pulsavere bisulco [ ]
114 fumificisque locum mugitibus impleverunt. [1]
115 deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes [ ]
116 sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!), [2]
117 pendulaque audaci mulcet palearia dextra [ ]?
118 suppositosque iugo pondus grave cogit aratri [ ]
119 ducere et insuetum ferro proscindere campum. [ ]
120 mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent [ ]
121 adiciuntque animos. galea tum sumit aena [ ]
122 vipereos dentes et aratos spargit in agros. [ ]
123 semina mollit humus valido praetincta veneno [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
124 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes; [ ]
125 utque homines speciem materna sumit in alvo [ ]
126 perque suos intus numeros componitur infans [ ]
127 nec nisi maturus communes exit in auras, [2]?
128 sic ubi visceribus gravidae telluris imago [ ]
129 effecta est hominis, feto consurgit in arvo, [ ]
130 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. [ ]
131 quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas [2]
132 in caput Aesonii iuvenis torquere parantes, [ ]
133 demisere metu vultumque animumque Pelasgi. [1]?
134 ipsa quoque extimuit quae tutum fecerat illum, [ ]
135 utque petit vidit iuvenem tot ab hostibus unum, [ ]
136 palluit et subito sine sanguine frigida sedit; [ ]
137 neve parum valeant a se data gramina, carmen [1]
138 auxiliare canit secretasque advocat artes. [ ]
139 ille gravem medios silicem iaculatus in hostes [ ]
140 a se depulsum Martem convertit in ipsos; [ ]
141 terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
142 civilique cadunt acie. gratantur Achivi [1]
143 victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. [ ]
144 tu quoque victorem complecti, barbara, velles; [ ]
145 obstitit incepto pudor. at complexa fuisses, [ ]
146 sed te ne faceres tenuit reverentia famae. [1]
147 quod licet, adfectu tacito laetaris agisque [ ]
148 carminibus grates et dis auctoribus horum. [ ]
149 pervigilem superest herbis sopire draconem, [ ]
150 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis [ ]
151 dentibus horrendus custos erat arboris aureae [ ]
152 hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci [ ]
153 verbaque ter dixit placidos facientia somnos, [ ]
154 quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, [ ]
155 somnus in ignotos oculos ubi venit et auro [ ]?
156 heros Aesonius potitur spolioque superbus [ ]
157 muneris auctorem secum, spolia altera, portans [ ]
158 victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. [ ]
= file n. 208 - 22:18 minuti
159 Haemoniae matres pro natis dona receptis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
160 grandaevique ferunt patres, congestaque flamma [ ]
161 tura liquefaciunt inductaque cornibus aurum [ ]
162 victima vota cadit; sed abest gratantibus Aeson [ ]
163 iam propior leto fessusque senilibus annis. [ ]?
164 tum sic Aesonides: 'o cui debere salutem [ ]?
165 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti [ ]
166 excessitque fidem meritorum summa tuorum, [ ]
167 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?), [ ]
168 deme meis annis et demptos adde parenti.' [ ]
169 nec tenuit lacrimas. mota est pietate rogantis, [ ]
170 dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; [ ]
171 nec tamen adfectus tales confessa 'quod' inquit [ ]
172 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam [ ]
173 posse tuae videor spatium transcribere vitae? [ ]
174 nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. sed isto, [ ]
175 quod petis, experiar maius dare munus, Iason; [ ]
176 arte mea soceri longum temptabimus aevum, [ ]
177 non annis renovare tuis, modo diva triformis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
178 adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' [ ]
179 tres aberant noctes ut cornua tota coirent [ ]
180 efficerentque orbem. postquam plenissima fulsit [ ]
181 et solida terras spectavit imagine luna, [ ]
182 egreditur tectis vestes induta recinctas, [ ]
183 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, [1]
184 fertque vagos mediae per muta silentia noctis [ ]
185 incomitata gradus. homines volucresque ferasque [ ]
186 solverat alta quies; nullo cum murmure saepes [ ]
187 sopitae similis, nullo cum murmure serpens; [ ]
188 immotaeque silent frondes, silet umidus aer. [ ]
189 sidera sola micant, ad quae sua bracchia tendens [ ]
190 ter se convertit, ter sumptis flumine crinem [ ]
191 inroravit aquis ternisque ululatibus ora [1]
192 solvit et in dura summisso poplite terra [ ]
193 'nox' ait, 'arcanis fidissima, quaeque diurnis [ ]
194 aurea cum luna succeditis ignibus astra, [ ]?
195 tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
196 adiutrixque venis cantusque artisque magorum, [ ]
197 quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis [ ]
198 auraeque et venti montesque amnesque lacusque, [ ]
199 dique omnes nemorum dique omnes noctis, adeste! [ ]
200 quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes [ ]
201 in fontes rediere suos, concussaque sisto, [ ]
202 stantia concutio cantu freta, nubila pello [ ]
203 nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, [ ]?
204 vipereas rumpo verbis et carmine fauces, [ ]
205 vivaque saxa sua convulsaque robora terra [ ]
206 et silvas moveo iubeoque tremescere montes [ ]
207 et mugire solum manesque exire sepulcris. [1]
208 te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores [ ]
209 aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro [ ]
210 pallet avi, pallet nostris Aurora venenis. [ ]
211 vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco [ ]
212 impatiens oneris collum pressistis aratro [ ]
213 vos serpentigenis in se fera bella dedistis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
214 custodemque rudem somni sopistis et aurum [ ]?
215 vindice decepto Graias misistis in urbes. [1]
216 nunc opus est sucis per quos renovata senectus [ ]
217 in florem redeat primosque recolligat annos. [ ]
218 et dabitis; neque enim micuerunt sidera frustra, [ ]
219 nec frustra volucrum tractus cervice draconum [ ]
220 currus adest.' (aderat demissus ab aethere currus.) [ ]
221 qua simul ascendit frenataque colla draconum [2]
222 permulsit manibusque leves agitavit habenas, [ ]
223 sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe [ ]
224 despicit et certis regionibus applicat angues; [ ]
225 et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, [ ]
226 Othrysque Pindus -que et Pindo maior Olympus [ ]
227 perspicit et placitas partim radice revellit, [ ]
228 partim succidit curvamine falcis aenae. [ ]
229 multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, [ ]
230 multa quoque Amphrysi, neque eras immunis, Enipeu; [ ]?
231 nec non Peneos, nec non Spercheides undae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
232 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; [ ]
233 carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, [ ]?
234 nondum mutato vulgatum corpore Glauci. [ ]
235 et iam nona dies curru pennisque draconum [ ]
236 nonaque nox omnes lustrantem viderat agros [ ]
237 cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, [ ]
238 et tamen annosae pellem posuere senectae. [ ]
239 constitit adveniens citra limenque foresque [ ]?
240 et tantum caelo tegitur refugitque viriles [ ]
241 contactus statuitque aras et caespite binas, [ ]
242 dexteriore Hecates, at laeva parte Iuventae. [ ]
243 has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, [ ]
244 haud procul egesta scrobibus tellure duabus [ ]
245 sacra facit cultros -que in guttura velleris atri [ ]
246 conicit et patulas perfundit sanguine fossas. [ ]
247 tum super invergens liquidi carchesia mellis [ ]
248 altera invergens tepidi carchesia lactis [ ]
249 verba simul fudit terrenaque numina civit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
250 umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem [ ]
251 ne properent artus anima fraudare seniles. [ ]
252 quos ubi placavit precibusque et murmure longo, [2]
253 Aesonis effetum proferri corpus ad auras [ ]
254 iussit et in plenos resolutum carmine somnos [ ]
255 exanimi similem stratis porrexit in herbis. [ ]
256 hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros [ ]
257 et monet arcanis oculos removere profanos. [ ]?
258 diffugiunt iussi, passis Medea capillis [ ]
259 bacchantum ritu flagrantes circuit aras [ ]
260 multifidasque faces in fossa sanguinis atra [ ]
261 tingit et infectas geminis accendit in aris [ ]
262 terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. [ ]
263 interea validum posito medicamen aeno [ ]
264 fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. [ ]
265 illic Haemonia radices valle resectas [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
266 seminaque flores -que et sucos incoquit atros; [2]?
267 adicit extremo lapides Oriente petitos [ ]?
268 et quas Oceani refluum mare lavit harenas; [ ]?
269 addit et exceptas luna pernocte pruinas [ ]
270 et strigis infames ipsis cum carnibus alas [ ]
271 inque virum soliti vultus mutare ferinos [ ]
272 ambigui prosecta lupi; nec defuit illis [ ]?
273 squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri [ ]
274 vivacisque iecur cervi, quibus insuper addit [ ]
275 ora caputque novem cornicis saecula passae. [ ]
276 his et mille aliis postquam sine nomine rebus [ ]
277 propositum instruxit mortali barbara maius, [ ]?
278 arenti ramo iampridem mitis olivae [ ]
279 omnia confudit summisque immiscuit ima. [ ]
280 ecce vetus calido versatus stipes aeno [ ]
281 fit viridis primo nec longo tempore frondes [ ]
282 induit et subito gravidis oneratur olivis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
283 at quacumque cavo spumas eiecit aeno [1]?
284 ignis et in terram guttae cecidere calentes, [ ]
285 vernat humus flores -que et mollia pabula surgunt. [ ]
286 quae simul ac vidit, stricto Medea recludit [ ]?
287 ense cenis iugulum veteremque exire cruorem [ ]
288 passa replet sucis; quos postquam combibit Aeson [ ]
289 aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque [ ]
290 canitie posita nigrum rapuere colorem, [ ]
291 pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, [ ]
292 adiectoque cavae supplentur corpore rugae, [ ]
293 membraque luxuriant. Aeson miratur et olim [ ]
294 ante quater denos hunc se reminiscitur annos. [1]
295 viderat ex alto tanti miracula monstri [ ]?
296 Liber et admonitus iuvenes nutricibus annos [ ]
297 posse suis reddi capit hoc a Colchide munus. [2]?
298 neve doli cessent, odium cum coniuge falsum [ ]
299 Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex [ ]
300 confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
301 excipiunt natae. quas tempore callida parvo [ ]
302 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, [ ]
303 dumque refert inter meritorum maxima demptos [ ]
304 Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, [ ]
305 spes est virginibus Pelia subiecta creatis [ ]
306 arte suum parili revirescere posse parentem, [ ]
307 idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci, [ ]
308 illa brevi spatio silet et dubitare videtur [ ]
309 suspenditque animos ficta gravitate rogantum; [ ]
310 mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior [ ]
311 muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est [ ]
312 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.' [ ]
313 protinus innumeris effetus laniger annis [ ]
314 attrahitur flexo circum cava tempora cornu. [ ]
315 cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro [ ]
316 fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, [ ]
317 membra simul pecudis validosque venefica sucos [ ]
318 mergit in aere cavo; minuunt medicamina corpus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
319 cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, [ ]
320 et tener auditur medio balatus aeno; [ ]
321 nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus [2]
322 lascivitque fuga lactentiaque ubera quaerit. [ ]
323 obstipuere satae Pelia, promissaque postquam [ ]
324 exhibuere fidem, tum vero impensius instant. [ ]
325 ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis [2]?
326 dempserat et quarta radiantia nocte micabant [ ]
327 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni [ ]
328 imponit purum laticem et sine viribus herbas. [ ]
329 iamque neci similis resoluto corpore regem [2]
330 et cum rege suo custodes somnus habebat, [ ]
331 quem dederant cantus magicaeque potentia linguae. [ ]
332 intarant iussae cum Colchide limina natae [ ]
333 ambierantque torum; 'quid nunc dubitatis inertes? [ ]
334 stringite' ait 'gladios veteremque haurite cruorem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
335 ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas. [2]
336 in manibus vestris vita est aetasque parentis; [ ]
337 si pietas ulla est nec spes agitatis inanes, [ ]
338 officium praestate patri telisque senectam [ ]?
339 exigite et saniem coniecto emittite ferro.' [ ]
340 his ut quaeque pia est hortatibus impia prima est [ ]
341 et, ne sit scelerata, facit scelus; haud tamen ictus [ ]
342 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt [ ]
343 caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. [ ]?
344 ille cruore fluens cubito tamen adlevat artus [ ]
345 semilacerque toro temptat consurgere et inter [ ]
346 tot medius gladios pallentia bracchia tendens [ ]
347 'quid facitis, natae? quis vos in fata parentis [ ]
348 armat?' ait. cecidere illis animique manusque; [ ]
349 plura locuturo cum verbis guttura Colchis [2]
350 abstulit et calidis laniatum mersit in undis. [ ]
351 quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, [ ]
352 non exempta foret poenae. fugit alta superque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
353 Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque [ ]
354 Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi; [ ]
355 hic ope nympharum sublatus in aera pennis, [ ]
356 cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, [ ]?
357 Deucalioneas effugit inobrutus undas. [2]?
358 Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit [ ]?
359 factaque de saxo longi simulacra draconis [ ]
360 Idaeumque nemus, quo nati furta iuvencum [ ]?
361 occuluit Liber falsi sub imagine cervi, [ ]
362 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, [ ]
363 et quos Maera novo latratu terruit agros, [ ]?
364 Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres [ ]
365 gesserunt tum cum discederet Herculis agmen, [ ]
366 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, [ ]
367 quorum oculos ipso vitiantes omnia visu [ ]
368 Iuppiter exosus fraternis subdidit undis. [ ]
369 transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, [ ]
370 qua pater Alcidamas placidam de corpore natae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
371 miraturus erat nasci potuisse columbam. [1]
372 inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, [ ]
373 quae subitus celebravit olor. (nam Phylius illic [ ]
374 imperio pueri volucresque ferumque leonem [ ]
375 tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus [ ]
376 vicerat, at spreto totiens iratus amore [ ]?
377 praemia poscenti taurum suprema negabat. [ ]
378 ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto [ ]
379 desiluit saxo. cuncti cecidisse putabant; [ ]
380 factus olor niveis pendebat in aere pennis. [ ]
381 at genetrix Hyrie, servari nescia, flendo [ ]?
382 delicuit stagnumque suo de nomine fecit.) [ ]
383 adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis [ ]
384 Ophias effugit natorum vulnera Combe. [ ]
385 inde Calaureae Letoidos aspicit arva [1]
386 in volucrem versi cum coniuge conscia regis. [ ]
387 dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron [ ]
388 concubiturus erat saevarum more ferarum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
389 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis [ ]
390 respicit in tumidam phocen ab Apolline versi [1]
391 Eumelique domum lugentis in aere natum. [1]
392 tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis [ ]
393 contigit; hic aevo veteres mortalia primo [ ]
394 corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. [ ]
395 sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis [ ]
396 flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, [ ]
397 sanguine natorum perfunditur impius ensis [2]
398 ultaque se male mater Iasonis effugit arma. [ ]!
399 hinc Titaniacis ablata draconibus intrat [ ]?
400 Palladias arces, quae te, iustissima Phene, [ ]
401 teque, senex Peripha, pariter videre volantes [ ]
402 innixamque novis neptem Polypemonis alis. [ ]
403 excipit hanc Aegeus, facto damnandus in uno; [ ]
404 nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit. [ ]
405 iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, [ ]
406 qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
407 huius in exitium miscet Medea quod olim [ ]
408 attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. [ ]
409 illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum [ ]
410 esse canis. specus est tenebroso caecus hiatu [2]
411 et via declivis, per quam Tirynthius heros [ ]
412 restantem contraque diem radiosque micantes [ ]
413 obliquantem oculos nexis adamante catenis [ ]
414 Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira [1]
415 implevit pariter ternis latratibus auras [ ]
416 et sparsit virides spumis albentibus agros. [ ]
417 has concresse putant nactasque alimenta feracis [ ]
418 fecundique soli vires cepisse nocendi; [1]
419 quae quia nascuntur dura vivacia caute, [ ]?
420 agrestes aconita vocant. ea coniugis astu [ ]
421 ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti; [ ]
422 sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, [1]?
423 cum pater in capulo gladii cognovit eburno [ ]
424 signa sui generis facinusque excussit ab ore. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
425 effugit illa necem nebulis per carmina motis. [ ]
426 at genitor, quamquam laetatur sospite nato, [ ]
427 attonitus tamen est ingens discrimine parvo [ ]
428 committi potuisse nefas; fovet ignibus aras [ ]
429 muneribusque deos implet feriuntque secures [ ]
430 colla torosa boum vinctorum tempora vittis. [ ]
431 nullus Erecthidis fertur celebratior illo [ ]
432 illuxisse dies; agitant convivia patres [ ]
433 et medium vulgus, nec non et carmina vino [ ]
434 ingenium faciente canunt; 'te, maxime Theseu, [ ]
435 mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, [ ]
436 quodque suis securus arat Cromyona colonus [2]
437 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te [ ]
438 clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, [ ]
439 vidit et immitem Cephisias ora Procrusten, [ ]
440 Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin; [ ]
441 occidit ille Sinis magnis male viribus usus, [ ]
442 qui poterat curvare trabes et agebat ab alto [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
443 ad terram late sparsuras corpora pinus; [ ]
444 tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes [ ]
445 composito Scirone patet, sparsisque latronis [2]?
446 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda, [ ]
447 quae iactata diu fertur durasse vetustas [ ]
448 in scopulos; scopulis nomen Scironis inhaeret. [ ]
449 si titulos annosque tuos numerare velimus, [ ]
450 acta premant annos. pro te, fortissime, vota [ ]
451 publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' [ ]
= file n. 209 - 16:39 minuti
452 consonat adsensu populi precibusque faventum [ ]
453 regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. [ ]?
454 nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, [ ]
455 sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus [ ]
456 gaudia percepit nato secura recepto; [ ]?
457 bella parat Minos, qui quamquam milite, quamquam [ ]
458 classe valet, patria tamen est firmissimus ira [ ]
459 Androgeique necem iustis ulciscitur armis. [ ]
460 ante tamen bello vires adquirit amicas, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
461 quaque potens habitus, volucri freta classe pererrat. [ ]
462 hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, [ ]!
463 promissis Anaphen, regna Astypaleia bello; [ ]
464 hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli [2]
465 florentemque thymo Syron planamque Seriphon [1]
466 marmoreamque Paron, quamque impia prodidit Arne [ ]
467 Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro [ ]
468 mutata est in avem quae nunc quoque diligit aurum, [ ]
469 nigra pedes, nigris velata monedula pennis. [2]
470 nec non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros [ ]
471 et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae [ ]
472 Cnosiacas iuvere rates. latere inde sinistro [2]
473 Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna. [ ]
474 (Oenopiam veteres appellavere, sed ipse [ ]
475 Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.) [ ]
476 turba ruit tantaeque virum cognoscere famae [ ]
477 expetit; occurrunt illi Telamonque minorque [ ]
478 quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
479 ipse quoque egreditur tardus gravitate senili [ ]
480 Aeacus et quae sit veniendi causa requirit. [ ]
481 admonitus patrii luctus suspirat et illi [ ]
482 dicta refert rector populorum talia centum: [ ]
483 'arma iuves oro pro nato sumpta piaeque [2]?
484 pars sis militiae; tumulo solacia posco.' [1]
485 huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi [ ]
486 non facienda meae; neque enim coniunctior ulla [ ]
487 Cecropidis hac est tellus. ea foedera nobis.' [2]
488 tristis abit 'stabunt'que 'tibi tua foedera magno' [ ]
489 dixit et utilius bellum putat esse minari [ ]
490 quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. [ ]
491 classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris [ ]
492 spectari poterat, cum pleno concita velo [1]?
493 Attica puppis adest in portusque intrat amicos, [ ]
494 quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. [ ]
495 Aeacidae longo iuvenes post tempore visum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
496 agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere [1]
497 inque patris duxere domum. spectabilis heros [ ]
498 et veteris retinens etiamnum pignora formae [ ]
499 ingreditur ramumque tenens popularis olivae; [ ]
500 a dextra laevaque duos aetate minores [ ]
501 maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. [ ]
502 postquam congressus primi sua verba tulerunt, [ ]
503 Cecropidum Cephalus peragit mandata rogatque [ ]
504 auxilium foedusque refert et iura parentum [ ]
505 imperiumque peti totius Achaidos addit. [2]?
506 sic ubi mandatum iuvit facundia causam, [ ]
507 Aeacus in capulo sceptri nitente sinistra [ ]?
508 'ne petite auxilium, sed sumite,' dixit 'Athenae! [ ]
509 nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras [ ]
510 dicite, et omnia, quae rerum status iste mearum; [ ]!
511 robora non desunt; superat mihi miles et hoc est [ ]
512 (gratia dis!) felix et inexcusabile tempus.' [ ]
513 'immo ita sit,' Cephalus; 'crescat tua civibus opto [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
514 urbs,' ait. 'adveniens equidem modo gaudia cepi, [ ]
515 cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus [ ]
516 obvia processit; multos tamen inde requiro, [ ]
517 quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.' [ ]?
518 Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus: [ ]
519 'flebile principium melior fortuna secuta est; [ ]
520 hanc utinam possem vobis memorare sine illo! [ ]
521 ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos, [ ]
522 ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris. [ ]
523 et quota pars illi rerum periere mearum! [1]
524 dira lues ira populis Iunonis iniquae [1]
525 incidit exosae dictas a paelice terras. [ ]?
526 dum visum mortale malum tantaeque latebat [ ]
527 causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi; [ ]
528 exitium superabat opem, quae victa iacebat. [ ]
529 principio caelum spissa caligine terras [ ]?
530 pressit et ignavos inclusit nubibus aestus, [ ]
531 dumque quater iunctis explevit cornibus orbem [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 43 – ME4-OVID
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 7,532 [Metamorphoses]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!