= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 216-224!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ovidius: Forvandlinger [Metamorphoses]
= file n. 216 continuato - 17:30 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.45
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) # ME5-OVID.
471 corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat. [ ]
472 somnus abit; silet illa diu repetitque quietis [ ]
473 ipsa suae speciem, dubiaque ita mente profatur: [ ]
474 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago? [ ]
475 quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi? [ ]
476 ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis [ ]
477 et placet et possim, si non sit frater, amare, [ ]
478 et me dignus erat; verum nocet esse sororem. [ ]
479 dummodo tale nihil vigilans committere temptem, [ ]
480 saepe licet simili redeat sub imagine somnus; [ ]
481 testis abest somno, nec abest imitata voluptas. [ ]
482 pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido, [ ]
483 gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido [ ]
484 contigit! ut iacui totis resoluta medullis! [ ]?
485 ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas [ ]
486 noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris. [ ]
487 o ego, si liceat mutato nomine iungi, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
488 quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! [ ]
489 quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! [ ]
490 omnia di facerent essent communia nobis, [ ]
491 praeter avos; tu me vellem generosior esses. [ ]?
492 nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem; [ ]
493 at mihi, quae male sum quos tu sortita parentes, [ ]
494 nil nisi frater eris; quod obest, id habebimus unum. [ ]
495 quid mihi significant ergo mea visa? quod autem [ ]
496 somnia pondus habent? an habent et somnia pondus? [ ]
497 di melius! - di nempe suas habuere sorores; [ ]
498 sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, [ ]
499 Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. [ ]
500 sunt superis sua iura; quid ad caelestia ritus [ ]
501 exigere humanos diversaque foedera tempto? [2]
502 aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor [ ]
503 aut, hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque [ ]
504 mortua componar positaeque det oscula frater. [ ]
505 et tamen arbitrium quaerit res ista duorum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
506 finge placere mihi; scelus esse videbitur illi. [ ]
507 at non Aeolidae thalamos timuere sororum. [ ]
508 unde sed hos novi? cur haec exempla paravi? [ ]?
509 quo feror? oscenae procul hinc discedite flammae, [ ]
510 nec nisi qua fas est germanae frater ametur. [2]
511 si tamen ipse mei captus prior esset amore, [ ]
512 forsitan illius possem indulgere furori. [ ]
513 ergo ego quem fueram non reiectura petentem [ ]
514 ipsa petam. poterisne loqui? poterisne fateri? [ ]
515 coget amor, potero; vel si pudor ora tenebit, [ ]
516 littera celatos arcana fatebitur ignes.' [2]?
517 hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem. [ ]
518 in latus erigitur cubitoque innixa sinistro [ ]
519 'viderit; insanos' inquit 'fateamur amores. [ ]?
520 ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?' [2]
521 et meditata manu componit verba trementi; [ ]
522 dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. [ ]
523 incipit et dubitat; scribit damnatque tabellas; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
524 et notat et delet; mutat culpatque probatque, [ ]
525 inque vicem sumptas ponit positasque resumit; [ ]
526 quid velit ignorat; quidquid factura videtur [ ]
527 displicet; in vultu est audacia mixta pudori. [ ]
528 scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem [ ]
529 verbaque correctis incidere talia ceris: [ ]
530 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, [ ]
531 hanc tibi mittit amans; pudet, a, pudet edere nomen! [ ]
532 et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem [ ]
533 posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis [ ]
534 ante forem quam spes votorum certa fuisset. [ ]
535 esse quidem laesi poterat tibi pectoris index [ ]
536 et color et macies et vultus et umida saepe [ ]
537 lumina nec causa suspiria mota patenti [ ]
538 et crebri amplexus et quae, si forte notasti, [ ]
539 oscula sentiri non esse sororia possent. [ ]?
540 ipsa tamen, quamvis animi grave vulnus habebam, [ ]
541 quamvis intus erat furor igneus, omnia feci [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
542 (sunt mihi di testes) ut tandem sanior essem, [ ]
543 pugnavique diu violenta Cupidinis arma [ ]?
544 effugere infelix, et plus quam ferre puellam [ ]
545 posse putes ego dura tuli; superata fateri [ ]
546 cogor opemque tuam timidis exposcere votis. [ ]
547 tu servare potes, tu perdere solus amantem; [ ]
548 elige utrum facias. non hoc inimica precatur, [1]
549 sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse [ ]
550 expetit et vinclo tecum propiore ligari. [1]
551 iura senes norint et quid liceatque nefasque [ ]
552 fasque sit inquirant legumque exanima servent; [ ]
553 conveniens Venus est annis temeraria nostris. [ ]
554 quid liceat nescimus adhuc et cuncta licere [ ]
555 credimus et sequimur magnorum exempla deorum. [ ]
556 nec nos aut durus pater aut reverentia famae [ ]
557 aut timor impediet; tamen ut sit causa timendi, [ ]
558 dulcia fraterno sub nomine furta tegemus. [ ]
559 est mihi libertas tecum secreta loquendi, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
560 et damus amplexus et iungimus oscula coram; [ ]
561 quantum est quod desit? miserere fatentis amorem [ ]
562 et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, [ ]
563 neve merere meo subscribi causa sepulcro.' [2]?
564 talia nequiquam perarantem plena reliquit [ ]
565 cera manum summus -que in margine versus adhaesit. [ ]
566 protinus impressa signat sua crimina gemma, [ ]
567 quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), [ ]
568 deque suis unum famulis pudibunda vocavit [ ]
569 et paulum blandita 'fer has. fidissime, nostro' [ ]
570 dixit et adiecit longo post tempore 'fratri.' [ ]
571 cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae; [ ]
572 omine turbata est, misit tamen. apta minister [ ]
573 tempora nactus adit traditque latentia verba. [ ]
574 attonitus subita iuvenis Maeandrius ira [ ]
575 proicit acceptas lecta sibi parte tabellas [ ]
576 vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri, [ ]
577 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
578 effuge' ait, 'qui, si nostrum tua fata pudorem [ ]?
579 non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.' [ ]
580 ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni [ ]
581 dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa, [ ]?
582 et pavet obsessum glaciali frigore corpus; [ ]
583 mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, [ ]
584 linguaque vix tales icto dedit aere voces: [ ]?
585 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius [ ]
586 indicium feci? quid quae celanda fuerunt [ ]
587 tam cito commisi properatis verba tabellis? [ ]?
588 ante erat ambiguis animi sententia dictis [ ]
589 praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem, [ ]?
590 parte aliqua veli, qualis foret aura, notare [2]?
591 debueram tutoque mari decurrere, quae nunc [1]?
592 non exploratis implevi lintea ventis. [ ]
593 auferor in scopulos igitur subversaque toto [ ]
594 obruor Oceano, neque habent mea vela recursus. [ ]
595 quid quod et ominibus certis prohibebar amori [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
596 idulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti [ ]
597 excidit et fecit spes nostras cera caducas? [ ]
598 nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas, [ ]
599 sed potius mutanda dies? deus ipse monebat [ ]
600 signaque certa dabat, si non male sana fuissem. [ ]
601 et tamen ipsa loqui nec me committere cerae [ ]
602 debueram praesensque meos aperire furores. [ ]
603 vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis; [ ]
604 plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae; [ ]
605 invito potui circumdare bracchia collo [ ]?
606 et, si reicerer, potui moritura videri [u]
607 amplectique pedes adfusaque poscere vitam. [ ]
608 omnia fecissem, quorum si singula duram [ ]
609 flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. [ ]
610 forsitan et missi sit quaedam culpa ministri; [ ]
611 non adiit apte nec legit idonea, credo, [ ]
612 tempora nec petiit horamque animumque vacantem. [ ]?
613 haec nocuere mihi; neque enim est de tigride natus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
614 nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum [ ]
615 aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae. [ ]
616 vincetur; repetendus erit, nec taedia coepti [ ]
617 ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. [ ]
618 nam primum, si facta mihi revocare liceret, [ ]
619 non coepisse fuit; coepta expugnare secundum est. [ ]
620 quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, [ ]
621 non tamen ausorum semper memor esse meorum. [ ]
622 et quia desierim. leviter voluisse videbor, [ ]
623 aut etiam temptasse illum insidiisque petisse; [ ]!
624 vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit [1]
625 pectora nostra, deo, sed victa libidine credar. [ ]
626 denique iam nequeo nil commisisse nefandum: [ ]
627 et scripsi et petii, temerata est nostra voluntas; [ ]
628 ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. [ ]
629 quod superest multum est in vota, in crimina parvum.' [ ]
630 dixit, et (incertae tanta est discordia mentis) [ ]
631 cum pigeat temptasse, libet temptare, modumque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
632 exit et infelix committit saepe repelli. [ ]
633 mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque [ ]
634 inque peregrina ponit nova moenia terra. [ ]
635 tum vero maestam tota Miletida mente [ ]
636 defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem [ ]?
637 deripuit planxitque suos furibunda lacertos, [ ]
638 iamque palam est demens inconcessaeque fatetur [ ]
639 spem Veneris, siquidem patriam invisosque Penates [ ]
640 deserit et profugi sequitur vestigia fratris. [ ]
641 utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso [2]
642 Ismariae celebrant repetita triennia Bacchae, [ ]
643 Byblida non aliter latos ululasse per agros [1]
644 Bubasides videre nurus; quibus illa relictis [2]
645 Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. [ ]
646 iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, [ ]
647 quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, [ ]
648 pectus et ora leae, caudam serpentis habebat. [ ]
649 deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
650 concidis et dura positis tellure capillis, [ ]?
651 Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas. [ ]
652 saepe illam nymphae teneris Lelegeides ulnis [ ]
653 tollere conantur, saepe ut medeatur amori [ ]
654 praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti. [ ]
655 muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas [ ]
656 Byblis et umectat lacrimarum gramina rivo. [ ]
657 Naidas his venam, quae numquam arescere posset, [ ]
658 supposuisse ferunt; quid enim dare maius habebant? [ ]
659 protinus, ut secto piceae de cortice guttae [ ]
660 utque tenax gravida manat tellure bitumen, [1]
661 utque sub adventum spirantis lene Favoni [ ]
662 sole remollescit, quae frigore constitit, unda, [ ]
663 sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis [ ]
664 vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis [ ]
665 nomen habet dominae nigraque sub ilice manat. [ ]
= file n. 217 - 10:44 minuti
666 fama novi centum Cretaeas forsitan urbes [ ]
667 implesset monstri, si non miracula nuper [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
668 Iphide mutata Crete propiora tulisset. [2]
669 proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno [ ]
670 progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, [ ]
671 ingenua de plebe virum; nec census in illo [2]?
672 nobilitate sua maior, sed vita fidesque [ ]
673 inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures [ ]
674 vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset: [ ]
675 'quae voveam duo sunt, minimo ut relevere dolore [ ]
676 utque marem parias. onerosior altera sors est, [ ]
677 et vires fortuna negat; quod abominor, ergo, [ ]
678 edita forte tuo fuerit si femina partu [ ]
679 (invitus mando; Pietas, ignosce), necetur.' [ ]
680 dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis [ ]
681 tam qui mandabat quam cui mandata dabantur. [ ]
682 sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum [ ]
683 sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto; [ ]
684 certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo [ ]
685 vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
686 cum medio noctis spatio sub imagine somni [ ]
687 Inachis ante torum pompa comitata sacrorum [ ]
688 aut stetit aut visa est; inerant lunaria fronti [ ]
689 cornua cum spicis nitido flaventibus auro [1]
690 et regale decus. cum qua latrator Anubis [1]?
691 sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, [ ]
692 quique premit vocem digitoque silentia suadet; [ ]
693 sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris [ ]
694 plenaque somniferis serpens peregrina venenis. [ ]
695 tum velut excussam somno et manifesta videntem [ ]
696 sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, [ ]
697 pone graves curas mandataque falle mariti; [ ]
698 nec dubita, cum te partu Lucina levarit, [ ]?
699 tollere quidquid erit. dea sum auxiliaris opemque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
700 exorata fero, nec te coluisse quereris [1]
701 ingratum numen.' monuit thalamoque recessit. [ ]
702 laeta toro surgit purasque ad sidera supplex [ ]
703 Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. [ ]
704 ut dolor increvit seque ipsum pondus in auras [ ]
705 expulit et nata est ignaro femina patre, [ ]?
706 iussit ali mater puerum mentita; fidemque [2]
707 res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. [ ]
708 vota pater solvit nomenque imponit avitum; [ ]
709 Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater, [ ]
710 quod commune foret nec quemquam falleret illo. [ ]
711 indetecta pia mendacia fraude latebant. [ ]
712 cultus erat pueri; facies, quam sive puellae [ ]
713 sive dares puero, fieret formosus uterque. [ ]
714 tertium interea decimo successerat annus, [ ]
715 cum pater, Iphi, tibi flavam despondit Ianthen, [1]?
716 inter Phaestiadas quae laudatissima formae [ ]
717 dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
718 par aetas, par forma fuit, primasque magistris [ ]
719 accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. [ ]?
720 hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum [ ]
721 vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar. [ ]
722 coniugium pactae -que exspectat tempora taedae, [ ]
723 quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; [ ]
724 Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget [ ]
725 hoc ipsum flammas ardetque in virgine virgo. [ ]
726 vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus' inquit, [ ]
727 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque [ ]
728 cura tenet Veneris? si di me parcere vellent, [ ]?
729 parcere debuerant; si non, et perdere vellent, [ ]
730 naturale malum saltem et de more dedissent. [1]
731 nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum. [ ]
732 urit oves aries, sequitur sua femina cervum. [ ]
733 sic et aves coeunt, interque animalia cuncta [ ]
734 femina femineo correpta cupidine nulla est. [ ]
735 vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
736 monstra ferat, taurum dilexit filia Solis. [ ]
737 femina nempe marem; meus est furiosior illo, [ ]
738 si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est [ ]
739 spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae [ ]
740 passa bovem est, et erat qui deciperetur adulter. [1]
741 huc licet e toto sollertia confluat orbe, [2]?
742 ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, [ ]
743 quid faciet? num me puerum de virgine doctis [ ]
744 artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? [ ]?
745 quin animum formas teque ipsa recolligis, Iphi, [ ]
746 consiliique inopes et stultos excutis ignes? [ ]
747 quid sis nata vides, nisi te quoque decipis ipsam: [ ]
748 et pete quod fas est, et ama quod femina debes. [ ]
749 spes est quae capiat, spes est quae pascat amorem; [ ]
750 hanc tibi res adimit. non te custodia caro [ ]
751 arcet ab amplexu nec cauti cura mariti, [ ]
752 non patris asperitas, non se negat ipsa roganti; [ ]
753 nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
754 esse potes felix, ut dique hominesque laborent. [ ]
755 nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, [2]
756 dique mihi faciles quidquid valuere dederunt. [ ]
757 quod volo vult genitor, vult ipsa socerque futurus; [ ]
758 at non vult natura, potentior omnibus istis, [u]!
759 quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus, [ ]
760 luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe, [ ]
761 nec mihi continget; mediis sitiemus in undis. [ ]
762 pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis [1]
763 sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?' [2]
764 pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo [ ]
765 aestuat utque celer venias, Hymenaee, precatur. [ ]
766 quod petit haec Telethusa timens modo tempora differt, [ ]
767 nunc ficto languore moram trahit, omina saepe [ ]
768 visaque causatur. sed iam consumpserat omnem [ ]
769 materiam ficti, dilataque tempora taedae [2]?
770 institerant, unusque dies restabat. at illa [ ]
771 crinalem capiti vittam nataeque sibique [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
772 detrahit et passis aram complexa capillis [1]
773 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque [ ]
774 quae colis et septem digestum in cornua Nilum, [ ]
775 fer, precor' inquit, 'opem nostroque medere timori. [ ]
776 te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi [ ]
777 cunctaque cognovi, sonitum comitesque facesque [ ]?
778 sistrorum memorique animo tua iussa notavi. [ ]
779 quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce [ ]
780 consilium munusque tuum est; miserere duarum [ ]
781 auxilioque iuva.' lacrimae sunt verba secutae. [ ]
782 visa dea est movisse suas (et moverat!) aras, [ ]
783 et templi tremuere fores imitataque lunam [ ]
784 cornua fulserunt crepuitque sonabile sistrum. [ ]
785 non secura quidem, fausto tamen omine laeta [1]
786 mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem, [ ]
787 quam solita est, maiore gradu; nec candor in ore [2]
788 permanet et vires augentur et acrior ipse est [ ]?
789 vultus et incomptis brevior mensura capillis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli)
790 plusque vigoris adest habuit quam femina. nam quae [ ]
791 femina nuper eras, puer es. date munera templis, [ ]
792 nec timida gaudete fide. dant munera templis, [ ]
793 addunt et titulum; titulus breve carmen habebat [ ]
794 DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS [ ]
795 postera lux radiis latum patefecerat orbem, [ ]
796 cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes [ ]
797 conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe. [ ]
___________________________________________________________________________ ..
= file n. 218 - 10:56 minuti
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) .
1 Inde per immensum croceo velatus amictu [ ]
2 aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras [ ]
3 tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. [ ]?
4 adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba [ ]
5 nec laetos vultus nec felix attulit omen; [ ]
6 fax quoque quam tenuit lacrimoso stridula fumo [2]
7 usque fuit nullos -que invenit motibus ignes. [ ]
8 exitus auspicio gravior; nam nupta per herbas [ ]
9 dum nova Naiadum turba comitata vagatur, [ ]
10 occidit in talum serpentis dente recepto. [ ]
11 quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras [ ]
12 deflevit vates, ne non temptaret et umbras, [ ]
13 ad Styga Taenaria est ausus descendere porta; [ ]
14 perque leves populos simulacraque functa sepulcro [ ]
15 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem [ ]
16 umbrarum dominum, pulsisque ad carmina nervis [ ]
17 sic ait: 'o positi sub terra numina mundi, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
18 in quem reccidimus quidquid mortale creamur, [ ]
19 si licet et falsi positis ambagibus oris [ ]
20 vera loqui sinitis, non huc ut opaca viderem [1]
21 Tartara descendi, nec uti villosa colubris [ ]
22 terna Medusaei vincirem guttura monstri; [ ]
23 causa viae est coniunx, in quam calcata venenum [ ]
24 vipera diffudit crescentesque abstulit annos. [ ]
25 posse pati volui nec me temptasse negabo; [ ]
26 vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est; [ ]
27 an sit et hic dubito. sed et hic tamen auguror esse, [ ]
28 famaque si veteris non est mentita rapinae, [ ]
29 vos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris [ ]
30 per Chaos hoc ingens vastique silentia regni, [ ]
31 Eurydices, oro, properata retexite fata. [2]?
32 omnia debemur vobis, paulumque morati [ ]
33 serius aut citius sedem properamus ad unam; [ ]
34 tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
35 humani generis longissima regna tenetis. [1]
36 haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, [2]
37 iuris erit vestri; pro munere poscimus usum. [1]?
38 quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est [1]
39 nolle redire mihi; leto gaudete duorum.' [ ]?
40 talia dicentem nervosque ad verba moventem [ ]
41 exsangues flebant animae; nec Tantalus undam [ ]
42 captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, [ ]
43 nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt [ ]
44 Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. [ ]?
45 tum primum lacrimis victarum carmina fama est [ ]
46 Eumenidum maduisse genas; nec regia coniunx [ ]
47 sustinet oranti nec qui regit ima negare, [ ]
48 Eurydicenque vocant. umbras erat illa recentes [ ]
49 inter et incessit passu de vulnere tardo. [ ]?
50 hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros, [ ]
51 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas [ ]
52 exierit valles; aut inrita dona futura. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
53 carpitur acclivis per muta silentia trames, [ ]
54 arduus, obscurus, caligine densus opaca. [1]
55 nec procul abfuerunt telluris margine summae; [ ]
56 hic ne deficeret metuens avidusque videndi [1]
57 flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est, [ ]
58 bracchiaque intendens prendique et prendere certans [ ]
59 nil nisi cedentes infelix adripit auras. [ ]
60 iamque iterum moriens non est de coniuge quidquam [ ]
61 questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?) [ ]
62 supremumque 'vale', quod iam vix auribus ille [ ]
63 acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est. [ ]
64 non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus [ ]
65 quam tria qui Stygii, medio portante catenas, [ ]
66 colla canis vidit; quem non pavor ante reliquit [ ]
67 quam natura prior, saxo per corpus oborto; [ ]
68 quique in se crimen traxit voluitque videri [ ]
69 Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, [ ]
70 infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
71 pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. [1]
72 orantem frustraque iterum transire volentem [ ]
73 portitor arcuerat. septem tamen ille diebus [ ]
74 squalidus in ripa Cereris sine munere sedit; [ ]?
75 cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. [ ]
76 esse deos Erebi crudeles questus in altam [ ]?
77 se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum. [ ]
78 tertius aequoreis inclusum Piscibus annum [ ]
79 finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus [ ]?
80 femineam Venerem, seu quod male cesserat illi, [ ]
81 sive fidem dederat. multas tamen ardor habebat [ ]
82 iungere se vati; multae doluere repulsae. [2]?
83 ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem [ ]
84 in teneros transferre mares citraque iuventam [ ]
85 aetatis breve ver et primos carpere flores. [ ]
86 collis erat collemque super planissima campi [ ]
87 area, quam viridem faciebant graminis herbae. [ ]
88 umbra loco deerat; qua postquam parte resedit [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
89 dis genitus vates et fila sonantia movit, [2]
90 umbra loco venit. non Chaonis abfuit arbor, [2]
91 non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, [ ]
92 nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, [ ]
93 et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis [ ]
94 enodisque abies curvataque glandibus ilex [ ]
95 et platanus genialis acer -que coloribus impar [ ]
96 amnicolaeque simul salices et aquatica lotos [ ]
97 perpetuoque virens buxum tenuesque myricae [ ]
98 et bicolor myrtus et bacis caerula tinus. [ ]
99 vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una [ ]
100 pampineae vites et amictae viribus ulmi [1]
101 ornique et piceae pomoque onerata rubenti [1]
102 arbutus et lentae, victoris praemia, palmae [ ]
103 et succincta comas hirsutaque vertice pinus, [ ]
104 grata deum Matri; siquidem Cybeleius Attis [1]
105 exuit hac hominem truncoque induruit alto. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
106 adfuit huic turbae metas imitata cupressus, [1]
107 nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, [ ]?
108 qui citharam nervis et nervis temperat arcum. [ ]
109 namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva [ ]
110 ingens cervus erat lateque patentibus altas [1]
111 ipse suo capiti praebebat cornibus umbras. [ ]
112 cornua fulgebant auro, demissaque in armos [ ]?
113 pendebant tereti gemmata monilia collo; [ ]
114 bulla super frontem parvis argentea loris [ ]
115 vincta movebantur, parilesque ex aere nitebant [ ]
116 auribus e geminis circum cava tempora bacae. [ ]
117 isque metu vacuus naturalique pavore [ ]?
118 deposito celebrare domos mulcendaque colla [ ]
119 quamlibet ignotis manibus praebere solebat. [ ]
120 sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, [ ]
121 gratus erat, Cyparisse, tibi; tu pabula cervum [ ]?
122 ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, [ ]?
123 tu modo texebas varios per cornua flores, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
124 nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc [ ]
125 mollia purpureis frenabas ora capistris. [ ]?
126 aestus erat mediusque dies, solisque vapore [ ]
127 concava litorei fervebant bracchia Cancri; [ ]
128 fessus in herbosa posuit sua corpora terra [ ]?
129 cervus et arborea frigus ducebat ab umbra. [ ]?
130 hunc puer imprudens iaculo Cyparissus acuto [ ]
131 fixit et, ut saevo morientem vulnere vidit, [ ]
132 velle mori statuit. quae non solacia Phoebus [ ]
133 dixit et ut leviter pro materiaque doleret [ ]
134 admonuit! gemit ille tamen munusque supremum [ ]
135 hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni. [ ]
136 iamque per immensos egesto sanguine fletus [ ]?
137 in viridem verti coeperunt membra colorem, [ ]
138 et modo qui nivea pendebant fronte capilli [ ]
139 horrida caesaries fieri, sumptoque rigore [ ]
140 sidereum gracili spectare cacumine caelum. [ ]
141 ingemuit tristisque deus 'lugebere nobis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
142 lugebisque alias aderisque dolentibus' inquit. [ ]
= file n. 219 - 12:54 minuti
143 tale nemus vates attraxerat inque ferarum [ ]?
144 concilio medius turba volucrumque sedebat. [ ]
145 ut satis impulsas temptavit pollice chordas [ ]
146 et sensit varios, quamvis diversa sonarent, [ ]
147 concordare modos, hoc vocem carmine movit: [ ]
148 'ab Iove, Musa parens (cedunt Iovis omnia regno), [ ]
149 carmina nostra move. Iovis est mihi saepe potestas [ ]
150 dicta prius; cecini plectro graviore Gigantas [ ]
151 sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis. [ ]
152 nunc opus est leviore lyra; puerosque canamus [ ]
153 dilectos superis inconcessisque puellas [ ]
154 ignibus attonitas meruisse libidine poenam. [ ]
155 rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore [ ]
156 arsit, et inventum est aliquid quod Iuppiter esse [ ]
157 quam quod erat mallet. nulla tamen alite verti [ ]
158 dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre. [ ]
159 nec mora, percusso mendacibus aere pennis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
160 abripit Iliaden, qui nunc quoque pocula miscet [ ]
161 invitaque Iovi nectar Iunone ministrat. [1]
162 te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus, [2]?
163 tristia si spatium ponendi fata dedissent. [ ]
164 qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit [ ]
165 ver hiemem Piscique Aries succedit aquoso, [ ]
166 tu totiens oreris viridique in caespite flores. [ ]
167 te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe [ ]
168 in medio positi caruerunt praeside Delphi, [ ]
169 dum deus Eurotan immunitamque frequentat [ ]?
170 Sparten. nec citharae nec sunt in honore sagittae; [ ]
171 immemor ipse sui non retia ferre recusat, [ ]
172 non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui [ ]
173 ire comes, longa -que alit adsuetudine flammas. [ ]
174 iamque fere medius Titan venientis et actae [ ]
175 noctis erat spatioque pari distabat utrimque; [ ]
176 corpora veste levant et suco pinguis olivi [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
177 splendescunt latique ineunt certamina disci. [ ]
178 quem prius aerias libratum Phoebus in auras [ ]
179 misit et oppositas disiecit pondere nubes; [ ]
180 reccidit in solidam longo post tempore terram [ ]
181 pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem. [ ]
182 protinus imprudens actusque cupidine lusus [ ]
183 tollere Taenarides orbem properabat; at illum [ ]
184 dura repercusso subiecit pondere tellus [ ]
185 in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque [ ]
186 quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus; [ ]
187 et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, [ ]
188 nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. [ ]
189 nil prosunt artes; erat immedicabile vulnus. [ ]
190 ut, si quos violas riguoque papavera in horto [ ]
191 liliaque infringat fulvis horrentia linguis, [ ]
192 marcida demittant subito caput illa gravatum [ ]
193 nec se sustineant spectentque cacumine terram, [ ]
194 sic vultus moriens iacet, et defecta vigore [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
195 ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit. [ ]
196 'laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,' [ ]?
197 Phoebus ait 'videoque tuum, mea crimina, vulnus. [ ]
198 tu dolor es facinusque meum; mea dextera leto [ ]
199 inscribenda tuo est; ego sum tibi funeris auctor. [ ]
200 quae mea culpa tamen? nisi si lusisse vocari [2]
201 culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari. [ ]
202 atque utinam pro te vitam tecumve liceret [ ]?
203 reddere! quod quoniam fatali lege tenemur, [ ]?
204 semper eris mecum memorique haerebis in ore. [ ]
205 te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, [ ]?
206 flosque novus scripto gemitus imitabere nostros. [ ]
207 tempus et illud erit, quo se fortissimus heros [ ]
208 addat in hunc florem folioque legatur eodem.' [ ]
209 talia dum vero memorantur Apollinis ore, [ ]?
210 ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, [2]
211 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro [ ]
212 flos oritur formamque capit quam lilia, si non [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
213 purpureus color his, argenteus esset in illis. [ ]
214 non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris); [ ]
215 ipse suos gemitus foliis inscribit et AIAI [ ]
216 flos habet inscriptum funestaque littera ducta est. [ ]
217 nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon honorque [ ]
218 durat in hoc aevi celebrandaque more priorum [ ]
219 annua praelata redeunt Hyacinthia pompa. [ ]?
220 at si forte roges fecundam Amathunta metallis [ ]
221 an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque [ ]
222 atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu [ ]
223 frons erat; unde etiam nomen traxere Cerastae. [ ]
224 ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara, [2]
225 ignarus sceleris quam si quis sanguine tinctam [ ]
226 advena vidisset, mactatos crederet illic [ ]
227 lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes; [ ]
228 hospes erat caesus! sacris offensa nefandis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
229 ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat [ ]
230 deserere alma Venus. 'sed quid loca grata, quid urbes [ ]
231 peccavere meae? quod' dixit 'crimen in illis? [ ]
232 exilio poenam potius gens impia pendat [ ]
233 vel nece vel si quid medium est mortisque fugaeque. [ ]
234 idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?' [ ]
235 dum dubitat quo mutet eos, ad cornua vultum [ ]
236 flexit et admonita est haec illis posse relinqui; [ ]
237 grandiaque in torvos transformat membra iuvencos. [ ]
238 sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae [ ]
239 esse negare deam; pro quo sua numinis ira [ ]
240 corpora cum forma primae vulgasse feruntur; [1]
241 utque pudor cessit sanguisque induruit oris, [ ]
242 in rigidum parvo silicem discrimine versae. [ ]
243 quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes [ ]
244 viderat, offensus vitiis quae plurima menti [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
245 femineae natura dedit, sine coniuge caelebs [2]
246 vivebat thalamique diu consorte carebat. [ ]
247 interea niveum mira feliciter arte [ ]?
248 sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci [ ]
249 nulla potest, operisque sui concepit amorem. [ ]
250 virginis est verae facies, quam vivere credas [ ]
251 et, si non obstet reverentia, velle moveri; [ ]?
252 ars adeo latet arte sua. miratur et haurit [ ]?
253 pectore Pygmalion simulati corporis ignes. [2]
254 saepe manus operi temptantes admovet, an sit [ ]
255 corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur, [ ]
256 oscula dat reddi -que putat loquiturque tenetque [ ]
257 sed credit tactis digitos insidere membris [ ]
258 et metuit pressos veniat ne livor in artus. [ ]
259 et modo blanditias adhibet, modo grata puellis [ ]
260 munera fert illi, conchas teretesque lapillos [ ]
261 et parvas volucres et flores mille colorum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
262 liliaque pictas -que pilas et arbore lapsas [1]
263 Heliadum lacrimas. ornat quoque vestibus artus; [ ]
264 dat digitis gemmas, dat longa monilia collo, [ ]
265 aure leves bacae, redimicula pectore pendent. [ ]
266 cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur. [ ]
267 conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis [ ]?
268 appellatque tori sociam acclinataque colla [ ]
269 mollibus in plumis tamquam sensura reponit. [ ]
270 festa dies Veneris tota celeberrima Cypro [1]
271 venerat, et pandis inductae cornibus aurum [ ]
272 conciderant ictae nivea cervice iuvencae, [ ]
273 turaque fumabant, cum munere functus ad aras [2]
274 constitit et timide 'si, di, dare cuncta potestis, [1]?
275 sit coniunx, opto,' non ausus 'eburnea virgo' [ ]
276 dicere Pygmalion 'similis mea' dixit 'eburnae.' [ ]
277 sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
278 vota quid illa velint et, amici numinis omen, [2]
279 flamma ter accensa est apicemque per aera duxit. [ ]
280 ut rediit, simulacra suae petit ille puellae [ ]
281 incumbensque toro dedit oscula; visa tepere est. [ ]
282 admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat; [ ]
283 temptatum mollescit ebur positoque rigore [ ]
284 subsedit digitis ceditque, ut Hymettia sole [ ]
285 cera remollescit tractataque pollice multas [ ]
286 flectitur in facies ipsoque fit utilis usu. [ ]
287 dum stupet et dubie gaudet fallique veretur, [ ]
288 rursus amans rursusque manu sua vota retractat. [ ]
289 corpus erat; saliunt temptatae pollice venae. [ ]
290 tum vero Paphius plenissima concipit heros [ ]
291 verba quibus Veneri grates agit, oraque tandem [1]
292 ore suo non falsa premit; dataque oscula virgo [ ]
293 sensit et erubuit, timidumque ad lumina lumen [ ]
294 attollens pariter cum caelo vidit amantem. [ ]
295 coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
296 cornibus in plenum noviens lunaribus orbem [ ]
297 illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen. [1]
= file n. 220 - 16:40 minuti
298 editus hac ille est, qui si sine prole fuisset, [1]
299 inter felices Cinyras potuisset haberi. [ ]
300 dira canam; procul hinc, natae, procul este, parentes! [ ]
301 aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes, [ ]
302 desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, [ ]
303 vel, si credetis, facti quoque credite poenam. [ ]?
304 si tamen admissum sinit hoc natura videri, [ ]
305 gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi, [ ]
306 gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis [ ]
307 quae tantum genuere nefas. sit dives amomo, [ ]
308 cinnamaque costum -que suum sudataque ligno [ ]
309 tura ferat floresque alias Panchaia tellus, [ ]
310 dum ferat et murram; tanti nova non fuit arbor. [ ]
311 ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
312 Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto; [1]?
313 stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis [ ]
314 e tribus una soror. scelus est odisse parentem; [ ]
315 hic amor est odio maius scelus. undique lecti [ ]
316 te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus [ ]
317 ad thalami certamen adest. ex omnibus unum [ ]
318 elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus. [ ]
319 illa quidem sentit foedoque repugnat amori, [ ]
320 et secum 'qua mente feror? quid molior?' inquit [ ]
321 'di, precor, et pietas sacrataque iura parentum, [ ]
322 hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, [ ]
323 si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur [ ]
324 hanc Venerem pietas, coeuntque animalia nullo [ ]
325 cetera dilectu, nec habetur turpe iuvencae [ ]
326 ferre patrem tergo; fit equo sua filia coniunx, [ ]
327 quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius [ ]
328 semine concepta est, ex illo concipit ales. [ ]
329 felices quibus ista licent! humana malignas [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
330 cura dedit leges, et quod natura remittit [ ]
331 invida iura negant. gentes tamen esse feruntur, [ ]
332 in quibus et nato genetrix et nata parenti [1]
333 iungitur, ut pietas geminato crescat amore. [2]
334 me miseram, quod non nasci mihi contigit illic [ ]
335 fortunaque loci laedor! quid in ista revolvor? [1]?
336 spes interdictae, discedite! dignus amari [ ]
337 ille, sed ut pater, est. ergo si filia magni [1]
338 non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem. [ ]
339 nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno [ ]
340 est mihi proximitas; aliena potentior essem. [ ]
341 ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines, [ ]
342 dum scelus effugiam; retinet malus ardor amantem, [ ]
343 ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque [ ]
344 osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. [ ]
345 ultra autem sperare aliquid potes, impia virgo, [1]
346 nec quot confundas et iura et nomina sentis? [ ]
347 tune eris et matris paelex et adultera patris? [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
348 tune soror nati genetrixque vocabere fratris? [1]
349 nec metues atro crinitas angue sorores, [ ]?
350 quas facibus saevis oculos atque ora petentes [ ]
351 noxia corda vident? at tu, dum corpore non es [ ]
352 passa nefas, animo ne concipe, neve potentis [ ]?
353 concubitu vetito naturae pollue foedus. [ ]?
354 velle puta; res ipsa vetat. pius ille memorque est [ ]?
355 moris - et o vellem similis furor esset in illo!' [ ]
356 dixerat. at Cinyras, quem copia digna procorum [ ]
357 quid faciat dubitare facit, scitatur ab ipsa, [ ]
358 nominibus dictis, cuius velit esse mariti. [ ]
359 illa silet primo patriisque in vultibus haerens [ ]
360 aestuat et tepido suffundit lumina rore. [ ]
361 virginei Cinyras haec credens esse timoris [ ]
362 flere vetat siccatque genas atque oscula iungit. [ ]
363 Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem [ ]
364 optet habere virum, 'similem tibi' dixit; at ille [ ]
365 non intellectam vocem conlaudat et 'esto [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
366 tam pia semper' ait. pietatis nomine dicto [ ]
367 demisit vultus sceleris sibi conscia virgo. [ ]
368 noctis erat medium, curasque et corpora somnus [ ]
369 solverat; at virgo Cinyreia pervigil igni [ ]
370 carpitur indomito furiosaque vota retractat. [ ]
371 et modo desperat, modo vult temptare, pudetque [ ]
372 et cupit, et quid agat non invenit; utque securi [ ]
373 saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, [ ]
374 quo cadat in dubio est omnique a parte timetur, [ ]?
375 sic animus vario labefactus vulnere nutat [ ]
376 huc levis atque illuc momentaque sumit utroque. [ ]
377 nec modus aut requies, nisi mors, reperitur amoris; [ ]
378 mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces [ ]
379 destinat, et zona summo de poste revincta [ ]?
380 'care vale Cinyra; causam te intellige mortis' [ ]
381 dixit et aptabat pallenti vincula collo. [ ]
382 murmura verborum fidas nutricis ad aures [ ]
383 pervenisse ferunt limen servantis alumnae; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
384 surgit anus reseratque fores mortisque paratae [ ]
385 instrumenta videns spatio conclamat eodem [ ]
386 seque ferit scinditque sinus ereptaque collo [1]
387 vincula dilaniat. tum denique flere vacavit, [ ]
388 tum dare complexus laqueique requirere causam. [ ]
389 muta silet virgo terramque immota tuetur [ ]
390 et deprensa dolet tardae conamina mortis. [ ]
391 instat anus canosque suos et inania nudans [ ]
392 ubera per cunas alimentaque prima precatur [ ]?
393 ut sibi committat quidquid dolet. illa rogantem [ ]
394 aversata gemit; certa est exquirere nutrix [ ]
395 nec solam spondere fidem. 'dic' inquit 'opemque [ ]
396 me sine ferre tibi; non est mea pigra senectus. [ ]?
397 seu furor est, habeo quae carmine sanet et herbis; [ ]
398 sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu; [ ]
399 ira deum sive est, sacris placabilis ira. [ ]
400 quid rear ulterius? certe fortuna domusque [ ]
401 sospes et in cursu est; vivit genetrixque paterque.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
402 Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo [ ]?
403 pectore. nec nutrix etiamnum concipit ullum [ ]
404 mente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem; [ ]
405 propositique tenax quodcumque est orat ut ipsi [ ]
406 indicet, et gremio lacrimantem tollit anili [ ]
407 atque ita complectens infirmis membra lacertis [ ]
408 'sensimus' inquit; 'amas. sed et hic mea (pone timorem) [ ]
409 sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam [ ]
410 hoc pater.' exsiluit gremio furibunda torumque [ ]
411 ore premens 'discede, precor, miseroque pudori [ ]
412 parce' ait; instanti 'discede, aut desine' dixit [ ]
413 'quaerere quid doleam; scelus est quod scire laboras.' [ ]
414 horret anus tremulasque manus annisque metuque [ ]
415 tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae; [ ]
416 et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, [ ]
417 terret et indicium laquei coeptaeque minatur [ ]
418 mortis, et officium commisso spondet amori. [ ]
419 extulit illa caput lacrimisque implevit obortis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
420 pectora nutricis conataque saepe fateri [4]
421 saepe tenet vocem pudibundaque vestibus ora [ ]
422 texit et 'o' dixit 'felicem coniuge matrem!' [ ]
423 hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus [ ]
424 ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto [ ]
425 vertice canities rigidis stetit hirta capillis. [ ]
426 multaque ut excuteret diros, si posset, amores [ ]
427 addidit; at virgo scit se non falsa moneri, [ ]
428 certa mori tamen est, si non potiatur amore. [ ]
429 'vive' ait haec, 'potiere tuo' et non ausa 'parente' [ ]
430 dicere conticuit promissaque numine firmat. [ ]
431 festa piae Cereris celebrabant annua matres [ ]
432 illa, quibus nivea velatae corpore veste [ ]?
433 primitias frugum dant spicea serta suarum [ ]
434 perque novem noctes Venerem tactusque viriles [ ]
435 in vetitis numerant. turba Cenchreis in illa [ ]
436 regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
437 ergo legitima vacuus dum coniuge lectus, [1]?
438 nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix [1]
439 nomine mentito veros exponit amores [1]
440 et faciem laudat; quaesitis virginis annis [ ]
441 'par' ait 'est Myrrhae.' quam postquam adducere iussa est [ ]
442 utque domum rediit, 'gaude, mea' dixit 'alumna; [ ]
443 vicimus!' infelix non toto pectore sentit [ ]?
444 laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent, [ ]
445 sed tamen et gaudet; tanta est discordia mentis. [ ]
446 tempus erat quo cuncta silent, interque Triones [ ]
447 flexerat obliquo plaustrum temone Bootes; [ ]
448 ad facinus venit illa suum. fugit aurea caelo [ ]
449 luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes, [ ]
450 nox caret igne suo; primus tegis, Icare, vultus [ ]?
451 Erigoneque pio sacrata parentis amore. [ ]
452 ter pedis offensi signo est revocata, ter omen [ ]
453 funereus bubo letali carmine fecit; [ ]?
454 it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
455 nutricisque manum laeva tenet, altera motu [ ]
456 caecum iter explorat. thalami iam limina tangit, [ ]
457 iamque fores aperit, iam ducitur intus; at illi [ ]
458 poplite succiduo genua intremuere fugitque [ ]
459 et color et sanguis animusque relinquit euntem. [ ]
460 quoque suo propior sceleri est, magis horret et ausi [ ]
461 paenitet et vellet non cognita posse reverti. [ ]
462 cunctantem longaeva manu deducit et alto [ ]?
463 admotam lecto cum traderet 'accipe' dixit, [ ]
464 'ista tua est, Cinyra' devotaque corpora iunxit. [2]?
465 accipit obsceno genitor sua viscera lecto [ ]?
466 virgineosque metus levat hortaturque timentem. [ ]
467 forsitan aetatis quoque nomine 'filia' dixit, [ ]
468 dixit et illa 'pater.' sceleri ne nomina desint. [1]
469 plena patris thalamis excedit et impia diro [ ]
470 semina fert utero conceptaque crimina portat. [ ]
471 postera nox facinus geminat, nec finis in illa est, [ ]
472 cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
473 post tot concubitus, inlato lumine vidit [ ]?
474 et scelus et natam; verbisque dolore retentis [ ]
475 pendenti nitidum vagina deripit ensem. [ ]?
476 Myrrha fugit tenebris -que et caecae munere noctis [ ]
477 intercepta neci est, latosque vagata per agros [ ]
478 palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit. [ ]
479 perque novem erravit redeuntis cornua lunae, [ ]
480 cum tandem terra requievit fessa Sabaea; [ ]
481 vixque uteri portabat onus. tum nescia voti [ ]
482 atque inter mortisque metus et taedia vitae [ ]
483 est tales complexa preces: 'o si qua patetis [ ]?
484 numina confessis, merui nec triste recuso [ ]
485 supplicium. sed ne violem vivosque superstes [ ]
486 mortuaque extinctos, ambobus pellite regnis [ ]
487 mutataeque mihi vitamque necemque negate.' [1]
488 numen confessis aliquod patet; ultima certe [ ]
489 vota suos habuere deos. nam crura loquentis [ ]
490 terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
491 porrigitur radix, longi firmamina trunci [ ]
492 ossaque robur agunt, mediaque manente medulla [ ]
493 sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos, [ ]
494 in parvos digiti, duratur cortice pellis. [ ]?
495 iamque gravem crescens uterum praestrinxerat arbor [ ]
496 pectoraque obruerat collumque operire parabat; [ ]
497 non tulit illa moram venientique obvia ligno [ ]
498 subsedit mersitque suos in cortice vultus. [ ]
499 quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus, [ ]
500 flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae. [ ]
501 est honor et lacrimis, stillataque robore murra [ ]
502 nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo. [ ]
= file n. 221 - 17:59 minuti
503 at male conceptus sub robore creverat infans [ ]
504 quaerebatque viam qua se genetrice relicta [1]
505 exsereret; media gravidus tumet arbore venter. [ ]
506 tendit onus matrem, neque habent sua verba dolores, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
507 nec Lucina potest parientis voce vocari. [1]
508 nitenti tamen est similis curvataque crebros [ ]
509 dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet. [ ]
510 constitit ad ramos mitis Lucina dolentes [ ]
511 admovitque manus et verba puerpera dixit; [ ]
512 arbor agit rimas et fissa cortice vivum [ ]
513 reddit onus, vagitque puer, quem mollibus herbis [ ]
514 Naides impositum lacrimis unxere parentis. [ ]
515 laudaret faciem Livor quoque: qualia namque [ ]
516 corpora nudorum tabula pinguntur Amorum, [2]
517 talis erat; sed, ne faciat discrimina cultus, [ ]
518 aut huic adde leves aut illis deme pharetras. [ ]
519 labitur occulte fallitque volatilis aetas, [ ]
520 et nihil est annis velocius. ille sorore [ ]
521 natus avoque suo, qui conditus arbore nuper, [ ]?
522 nuper erat genitus, modo formosissimus infans, [ ]
523 iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
524 iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes. [1]
525 namque pharetratus dum dat puer oscula matri, [ ]
526 inscius exstanti destrinxit harundine pectus. [ ]
527 laesa manu natum dea reppulit; altius actum [2]
528 vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam. [1]
529 capta viri forma non iam Cythereia curat [ ]
530 litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam [ ]
531 piscosamque Cnidon gravidamque Amathunta metallis. [ ]
532 abstinet et caelo; caelo praefertur Adonis. [ ]
533 hunc tenet, huic comes est, adsuetaque semper in umbra [ ]
534 indulgere sibi formamque augere colendo [ ]
535 per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur [2]
536 fine genus vestem ritu succincta Dianae. [ ]
537 hortaturque canes tutaeque animalia praedae, [ ]
538 aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum [ ]
539 aut agitat dammas; a fortibus abstinet apris [ ]?
540 raptoresque lupos armatosque unguibus ursos [ ]
541 vitat et armenti saturatos caede leones. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
542 te quoque ut hos timeas, si quid prodesse monendo [ ]
543 possit, Adoni, monet 'fortis'que 'fugacibus esto' [ ]
544 inquit; 'in audaces non est audacia tuta. [ ]
545 parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo, [ ]
546 neve feras quibus arma dedit natura lacesse, [ ]
547 stet mihi ne magno tua gloria. non movet aetas [ ]
548 nec facies nec quae Venerem movere leones [ ]
549 saetigerosque sues oculosque animosque ferarum. [ ]
550 fulmen habent acres in aduncis dentibus apri, [1]
551 impetus est fulvis et vasta leonibus ira, [ ]
552 invisumque mihi genus est.' quae causa roganti [ ]
553 'dicam' ait 'et veteris monstrum mirabere culpae. [ ]
554 sed labor insolitus iam me lassavit, et ecce [ ]
555 opportuna sua blanditur populus umbra [ ]
556 datque torum caespes; libet hac requiescere tecum' [ ]
557 - et requievit - 'humo' pressitque et gramen et ipsum, [ ]
558 inque sinu iuvenis posita cervice reclinis [ ]
559 sic ait ac mediis interserit oscula verbis: [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
560 'forsitan audieris aliquam certamine cursus [ ]
561 veloces superasse viros; non fabula rumor [ ]
562 ille fuit (superabat enim). nec dicere posses [ ]
563 laude pedum formaene bono praestantior esset. [ ]
564 scitanti deus huic de coniuge 'coniuge' dixit [ ]
565 'nil opus est, Atalanta, tibi; fuge coniugis usum. [ ]
566 nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.' [ ]
567 territa sorte dei per opacas innuba silvas [2]?
568 vivit et instantem turbam violenta procorum [ ]
569 condicione fugat 'nec sum potienda nisi' inquit [ ]
570 'victa prius cursu. pedibus contendite mecum; [ ]
571 praemia veloci coniunx thalamique dabuntur, [ ]?
572 mors pretium tardis. ea lex certaminis esto.' [ ]
573 illa quidem immitis; sed (tanta potentia formae est) [ ]
574 venit ad hanc legem temeraria turba procorum. [ ]
575 sederat Hippomenes cursus spectator iniqui [ ]
576 et 'petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?' [ ]
577 dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
578 ut faciem et posito corpus velamine vidit [ ]
579 (quale meum, vel quale tuum, si femina fias), [ ]
580 obstipuit tollensque manus 'ignoscite' dixit, [ ]
581 'quos modo culpavi; nondum mihi praemia nota, [ ]?
582 quae peteretis, erant.' laudando concipit ignes [ ]
583 et ne quis iuvenum currat velocius optat [ ]
584 insidiasque timet. 'sed cur certaminis huius [ ]
585 intemptata mihi fortuna relinquitur?' inquit. [ ]
586 'audentes deus ipse iuvat.' tum talia secum [ ]
587 exigit Hippomenes, passu volat alite virgo. [ ]
588 quae quamquam Scythica non setius ire sagitta [ ]
589 Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem [2]
590 miratur magis; et cursus facit ipse decorem. [ ]
591 aura refert ablata citis talaria plantis, [ ]
592 tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque [ ]
593 poplitibus suberant picto genualia limbo; [ ]
594 inque puellari corpus candore ruborem [ ]
595 traxerat, haud aliter quam cum super atria velum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
596 candida purpureum simulatas inficit umbras. [2]
597 dum notat haec hospes, decursa novissima meta est [ ]
598 et tegitur festa victrix Atalanta corona; [ ]
599 dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas. [ ]
600 non tamen eventu iuvenis deterritus horum [ ]
601 constitit in medio vultuque in virgine fixo [ ]
602 'quid facilem titulum superando quaeris inertes? [ ]
603 mecum confer' ait. 'seu me fortuna potentem [ ]
604 fecerit, a tanto non indignabere vinci; [ ]?
605 namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi [ ]
606 est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum, [ ]
607 nec virtus citra genus est. seu vincar, habebis [ ]
608 Hippomene victo magnum et memorabile nomen.' [ ]
609 talia dicentem molli Schoeneia vultu [ ]
610 aspicit et dubitat, superari an vincere malit. [ ]
611 atque ita 'quis deus hunc formosis' inquit 'iniquus [ ]
612 perdere vult carae -que iubet discrimine vitae [ ]
613 coniugium petere hoc? non sum, me iudice, tanti! [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
614 nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi), [ ]
615 sed quod adhuc puer est; non me movet ipse, sed aetas. [ ]
616 quid quod inest virtus et mens interrita leti? [ ]
617 quid quod ab aequorea numeratur origine quartus? [ ]
618 quid quod amat tantique putat conubia nostra [ ]
619 ut pereat, si me fors illi dura negarit? [ ]
620 dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos. [ ]
621 coniugium crudele meum est; tibi nubere nulla [2]
622 nolet, et optari potes a sapiente puella. [ ]?
623 cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis? [ ]
624 viderit! intereat, quoniam tot caede procorum [ ]
625 admonitus non est agiturque in taedia vitae. [ ]
626 occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum, [ ]
627 indignamque necem pretium patietur amoris? [ ]
628 non erit invidiae victoria nostra ferendae. [ ]
629 sed non culpa mea est. utinam desistere velles, [ ]
630 aut, quoniam es demens, utinam velocior esses! [ ]
631 at quam virgineus puerilis vultus in ore est! [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
632 a, miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem! [ ]
633 vivere dignus eras. quod si felicior essem [ ]?
634 nec mihi coniugium fata importuna negarent, [ ]
635 unus eras cum quo sociare cubilia vellem.' [ ]
636 dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta, [1]
637 quod facit ignorans amat et non sentit amorem. [ ]
638 iam solitos poscunt cursus populusque paterque, [ ]
639 cum me sollicita proles Neptunia voce [ ]?
640 invocat Hippomenes 'Cytherea'que 'comprecor ausis [ ]
641 adsit' ait 'nostris et quos dedit adiuvet ignes.' [ ]
642 detulit aura preces ad me non invida blandas; [2]?
643 motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur. [ ]
644 est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt, [ ]
645 telluris Cypriae pars optima, quem mihi prisci [ ]
646 sacravere senes templisque accedere dotem [1]
647 hanc iussere meis; medio nitet arbor in arvo, [ ]
648 fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro. [ ]?
649 hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
650 aurea poma manu; nullique videnda nisi ipsi [ ]
651 Hippomenen adii docuique quis usus in illis. [ ]
652 signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque [ ]
653 emicat et summam celeri pede libat harenam; [ ]
654 posse putes illos sicco freta radere passu [ ]
655 et segetis canae stantes percurrere aristas. [ ]
656 adiciunt animos iuveni clamorque favorque [1]
657 verbaque dicentum 'nunc, nunc, incumbere tempus; [ ]
658 Hippomene, propera! nunc viribus utere totis; [ ]
659 pelle moram, vinces!' dubium Megareius heros [ ]
660 gaudeat an virgo magis his Schoneia dictis. [ ]
661 o quotiens, cum iam posset transire, morata est [ ]
662 spectatosque diu vultus invita reliquit! [ ]
663 aridus e lasso veniebat anhelitus ore, [ ]
664 metaque erat longe; tum denique de tribus unum [ ]
665 fetibus arboreis proles Neptunia misit. [ ]
666 obstipuit virgo nitidique cupidine pomi [ ]
667 declinat cursus aurumque volubile tollit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
668 praeterit Hippomenes; resonant spactacula plausu. [ ]
669 illa moram celeri cessataque tempora cursu [ ]
670 corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit; [ ]
671 et rursus pomi iactu remorata secundi [ ]?
672 consequitur transitque virum. pars ultima cursus [ ]
673 restabat. 'nunc' inquit 'ades, dea muneris auctor' [ ]
674 inque latus campi, quo tardius illa rediret, [ ]?
675 iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum. [ ]?
676 an peteret, virgo visa est dubitare; coegi [ ]?
677 tollere et adieci sublato pondera malo [ ]?
678 impediique oneris pariter gravitate moraque. [ ]
679 neve meus sermo cursu sit tardior ipso, [ ]
680 praeterita est virgo, duxit sua praemia victor. [ ]
681 dignane cui grates ageret, cui turis honorem [ ]?
682 ferret, Adoni, fui? nec grates immemor egit [2]?
683 nec mihi tura dedit; subitam convertor in iram [ ]
684 contemptuque dolens ne sim spernenda futuris [ ]
685 exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
686 templa, deum Matri quae quondam clarus Echion [ ]
687 fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis, [2]?
688 transibant, et iter longum requiescere suasit. [ ]
689 illic concubitus intempestiva cupido [ ]
690 occupat Hippomenen, a numine concita nostro. [1]?
691 luminis exigui fuerat prope templa recessus, [ ]
692 speluncae similis, nativo pumice tectus, [ ]?
693 religione sacer prisca, quo multa sacerdos [ ]?
694 lignea contulerat veterum simulacra deorum; [ ]
695 hunc init et vetito temerat sacraria probro. [ ]
696 sacra retorserunt oculos, turritaque Mater [ ]
697 an Stygia sontes dubitavit mergeret unda; [ ]
698 poena levis visa est. ergo modo levia fulvae [ ]
699 colla iubae velant, digiti curvantur in ungues, [ ]
700 ex umeris armi fiunt, in pectora totum [ ]?
701 pondus abit, summae cauda verruntur harenae; [ ]
702 iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt, [ ]
703 pro thalamis celebrant silvas aliisque timendi [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
704 dente premunt domito Cybeleia frena leones. [ ]
705 hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum [1]
706 quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet [ ]
707 effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.' [ ]
708 illa quidem monuit iunctisque per aera cycnis [ ]
709 carpit iter; sed stat monitis contraria virtus. [ ]
710 forte suem latebris vestigia certa secuti [ ]
711 excivere canes, silvisque exire parantem [1]
712 fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu; [ ]?
713 protinus excussit pando venabula rostro [ ]?
714 sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem [ ]
715 trux aper insequitur totosque sub inguine dentes [ ]
716 abdidit et fulva moribundum stravit harena. [ ]
717 vecta levi curru medias Cytherea per auras [ ]
718 Cypron olorinis nondum pervenerat alis; [2]
719 agnovit longe gemitum morientis et albas [ ]
720 flexit aves illuc, utque aethere vidit ab alto [ ]
721 exanimem inque suo iactantem sanguine corpus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli)
722 desiluit pariterque sinum pariterque capillos [ ]
723 rupit et indignis percussit pectora palmis. [ ]
724 questaque cum fatis 'at non tamen omnia vestri [1]
725 iuris erunt' dixit; 'luctus monimenta manebunt [ ]
726 semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago [ ]
727 annua plangoris peraget simulamina nostri. [ ]
728 at cruor in florem mutabitur. an tibi quondam [1]
729 femineos artus in olentes vertere mentas, [ ]
730 Persephone, licuit, nobis Cinyreius heros [ ]
731 invidiae mutatus erit?' sic fata cruorem [2]
732 nectare odorato sparsit, qui tactus ab illo [2]
733 intumuit sic, ut fulvo perlucida caeno [ ]
734 surgere bulla solet; nec plena longior hora [ ]?
735 facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus. [ ]
736 qualem quae lento celant sub cortice granum [ ]
737 punica ferre solent. brevis est tamen usus in illo; [ ]
738 namque male haerentem et nimia levitate caducum [ ]
739 excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.' [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 222 - 17:05 minuti
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) .
1 Carmine dum tali silvas animosque ferarum [ ]?
2 Threicius vates et saxa sequentia ducit, [2]
3 ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis [ ]
4 pectora velleribus tumuli de vertice cernunt [1]
5 Orphea percussis sociantem carmina nervis. [ ]
6 e quibus una leves iactato crine per auras [ ]?
7 'en' ait, 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam [ ]
8 vatis Apollinei vocalia misit in ora, [ ]?
9 quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; [ ]
10 alterius telum lapis est, qui missus in ipso [ ]
11 aere concentu victus vocisque lyraeque est [ ]
12 ac veluti supplex pro tam furialibus ausis [ ]
13 ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt [ ]
14 bella modusque abiit insanaque regnat Erinys. [ ]
15 cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens [ ]
16 clamor et infracto Berecyntia tibia cornu [ ]
17 tympanaque et plausus et Bacchei ululatus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
18 obstrepuere sono citharae; tum denique saxa [ ]
19 non exauditi rubuerunt sanguine vatis. [ ]?
20 ac primum attonitas etiamnum voce canentis [ ]
21 innumeras volucres anguesque agmenque ferarum [ ]
22 Maenadas Orphei titulum rapuere theatri; [ ]?
23 inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris [ ]
24 et coeunt, ut aves, si quando luce vagantem [ ]
25 noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro [ ]
26 ceu matutina cervus periturus harena [ ]?
27 praeda canum est; vatemque petunt et fronde virentes [ ]
28 coniciunt thyrsos non haec in munera factos. [ ]
29 hae glaebas, illae dereptos arbore ramos, [ ]
30 pars torquent silices; neu desint tela furori, [ ]
31 forte boves presso subigebant vomere terram, [ ]
32 nec procul hinc multo fructum sudore parantes [ ]
33 dura lacertosi fodiebant arva coloni, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
34 agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt [2]?
35 arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros [ ]
36 sarculaque rastri -que graves longique ligones. [ ]
37 quae postquam rapuere ferae cornuque minaci [ ]
38 divulsere boves, ad vatis fata recurrunt [ ]
39 tendentemque manus atque illo tempore primum [ ]
40 inrita dicentem nec quidquam voce moventem [ ]
41 sacrilegae perimunt, perque os (pro Iuppiter!) illud [ ]
42 auditum saxis intellectumque ferarum [ ]
43 sensibus in ventos anima exhalata recessit. [ ]
44 te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, [ ]
45 te rigidi silices, te carmina saepe secutae [ ]
46 fleverunt silvae, positis te frondibus arbor [ ]
47 tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt [ ]
48 increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo [ ]
49 Naides et Dryades passosque habuisse capillos. [ ]
50 membra iacent diversa locis; caput, Hebre, lyramque [ ]
51 excipis et (mirum!) medio dum labitur amne, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
52 flebile nescioquid queritur lyra, flebile lingua [ ]
53 murmurat exanimis, respondent flebile ripae. [ ]
54 iamque mare invectae flumen populare relinquunt [ ]
55 et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi. [ ]
56 hic ferus expositum peregrinis anguis harenis [2]
57 os petit et sparsos stillanti rore capillos. [ ]
58 tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem [ ]
59 arcet et in lapidum rictus serpentis apertos [ ]
60 congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. [ ]
61 umbra subit terras et quae loca viderat ante [ ]
62 cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum [ ]
63 invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis. [ ]
64 hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, [ ]
65 nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit [ ]
66 Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. [ ]?
67 non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus [ ]
68 amissoque dolens sacrorum vate suorum [ ]
69 protinus in silvis matres Edonidas omnes, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
70 quae videre nefas, torta radice ligavit. [1]?
71 quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, [ ]
72 traxit et in solidam detrusit acumina terram; [2]
73 utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, [ ]
74 crus ubi commisit volucris sensitque teneri, [ ]
75 plangitur et trepidans astringit vincula motu, [ ]
76 sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, [ ]?
77 exsternata fugam frustra temptabat; at illam [ ]
78 lenta tenet radix exsultantemque coercet. [ ]
79 dumque ubi sint digiti, dum pes ubi quaerit et ungues, [ ]
80 aspicit in teretes lignum succedere suras [ ]
81 et conata femur maerenti plangere dextra [1]
82 robora percussit; pectus quoque robora fiunt, [ ]
83 robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros [ ]
84 esse putes ramos - et non fallare putando. [ ]
85 nec satis hoc Baccho est; ipsos quoque deserit agros [ ]
86 cumque choro meliore sui vineta Timoli [ ]?
87 Pactolonque petit, quamvis non aureus illo [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
88 tempore nec caris erat invidiosus harenis. [ ]?
89 hunc adsueta cohors Satyri Bacchaeque frequentant, [ ]
90 at Silenus abest; titubantem annisque meroque [1]
91 ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis [2]
92 ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus [ ]
93 orgia tradideret cum Cecropio Eumolpo. [ ]
94 qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, [ ]
95 hospitis adventu festum genialiter egit [ ]
96 per bis quinque dies et iunctas ordine noctes. [ ]
97 et iam stellarum sublime coegerat agmen [ ]
98 Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros [ ]
99 rex venit et iuveni Silenum reddit alumno [ ]?
100 huic deus optandi gratum sed inutile, fecit [ ]
101 muneris arbitrium gaudens altore recepto. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
102 ille male usurus donis ait: 'effice quidquid [2]
103 corpore contigero fulvum vertatur in aurum.' [ ]
104 adnuit optatis nocituraque munera solvit [ ]
105 Liber et indoluit quod non meliora petisset. [ ]
106 laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros [ ]
107 pollicitique fidem tangendo singula temptat. [ ]
108 vixque sibi credens, non alta fronde virentem [2]
109 ilice detraxit virgam: virga aurea facta est; [ ]
110 tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; [ ]
111 contigit et glaebam: contactu glaeba potenti [ ]
112 massa fit; arentes Cereris decerpsit aristas: [ ]
113 aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: [ ]
114 Hesperidas donasse putes; si postibus altis [ ]
115 admovit digitos, postes radiare videntur; [ ]
116 ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, [ ]
117 unda fluens palmis Danaen eludere posset. [ ]
118 vix spes ipse suas animo capit aurea fingens [ ]
119 omnia. gaudenti mensas posuere ministri [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
120 exstructas dapibus nec tostae frugis egentes. [ ]
121 tum vero, sive ille sua Cerealia dextra [ ]
122 munera contigerat, Cerealia dona rigebant; [ ]
123 sive dapes avido convellere dente parabat, [ ]
124 lammina fulva dapes admoto dente premebat; [2]?
125 miscuerat puris auctorem muneris undis: [ ]
126 fusile per rictus aurum fluitare videres. [ ]
127 attonitus novitate mali divesque miserque [ ]?
128 effugere optat opes et quae modo voverat odit. [ ]
129 copia nulla famem relevat, sitis arida guttur [ ]
130 urit, et inviso meritus torquetur ab auro. [ ]?
131 ad caelumque manus et splendida bracchia tollens [ ]
132 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit, [ ]
133 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.' [ ]
134 mite deum numen; Bacchus peccasse fatentem [ ]
135 restituit pactique fide data munera solvit. [ ]
136 'neve male optato maneas circumlitus auro [ ]?
137 vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
138 perque iugum ripae labentibus obvius undis [ ]
139 carpe viam, donec venias ad fluminis ortus [ ]
140 spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, [ ]?
141 subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' [ ]
142 rex iussae succedit aquae; vis aurea tinxit [ ]
143 flumen et humano de corpore cessit in amnem. [2]?
144 nunc quoque iam veteris percepto semine venae [ ]
145 arva rigent auro madidis pallentia glaebis. [ ]
146 ille perosus opes silvas et rura colebat [ ]
147 Panaque montanis habitantem semper in antris; [ ]?
148 pingue sed ingenium mansit nocituraque, ut ante, [ ]
149 rursus erant domino stultae praecordia mentis. [ ]
150 nam freta prospiciens late riget arduus alto [1]
151 Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque [ ]?
152 Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. [ ]
153 Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
154 et leve cerata modulatur harundine carmen, [2]?
155 ausus Apollineos prae se contemnere cantus [ ]
156 iudice sub Tmolo certamen venit ad impar. [ ]
157 monte suo senior iudex consedit et aures [ ]
158 liberat arboribus; quercu coma caerula tantum [ ]
159 cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. [ ]
160 isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit [ ]
161 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille [ ]
162 barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) [ ]
163 carmine delenit. post hunc sacer ora retorsit [2]
164 Tmolus ad os Phoebi; vultum sua silva secuta est. [ ]
165 ille caput flavum lauro Parnaside vinctus [ ]
166 verrit humum Tyrio saturata murice palla, [2]?
167 distinctamque fidem gemmis et dentibus Indis [ ]
168 sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum; [ ]
169 artificis status ipse fuit. tum stamina docto [ ]
170 pollice sollicitat, quorum dulcedine captus [ ]
171 Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
172 iudicium sanctique placet sententia montis [ ]
173 omnibus; arguitur tamen atque iniusta vocatur [ ]
174 unius sermone Midae. nec Delius aures [ ]
175 humanam stolidas patitur retinere figuram, [ ]
176 sed trahit in spatium villisque albentibus implet [ ]
177 instabilesque imas facit et dat posse moveri. [ ]
178 cetera sunt hominis; partem damnatur in unam [ ]
179 induiturque aures lente gradientis aselli. [ ]
180 ille quidem celare cupit turpique pudore [2]
181 tempora purpureis temptat velare tiaris; [ ]
182 sed solitus longos ferro resecare capillos [ ]
183 viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum [ ]
184 dedecus auderet cupiens efferre sub auras, [ ]
185 nec posset reticere tamen, secedit humumque [ ]
186 effodit et domini quales aspexerit aures [ ]?
187 voce refert parva terraeque immurmurat haustae; [ ]
188 indiciumque suae vocis tellure regesta [ ]
189 obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
190 creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus [ ]
191 coepit et, ut primum pleno maturuit anno, [ ]?
192 prodidit agricolam; leni nam motus ab Austro [ ]
193 obruta verba refert dominique coarguit aures. [ ]
194 ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus [1]
195 angustum citra pontum Nepheleidos Helles [ ]
196 Laomedonteis Letoius adstitit arvis. [1]
197 dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi [2]?
198 ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti; [ ]
199 inde novae primum moliri moenia Troiae [ ]?
200 Laomedonta videt susceptaque magna labore [ ]
201 crescere difficili nec opes exposcere parvas, [ ]
202 cumque tridentigero tumidi genitore profundi [ ]
203 mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno [ ]
204 aedificat muros pactus pro moenibus aurum. [ ]
205 stabat opus; pretium rex infitiatur et addit, [ ]
206 perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. [ ]
207 'non impune feres' rector maris inquit et omnes [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
208 inclinavit aquas ad avarae litora Troiae [1]
209 inque freti formam terras convertit opesque [ ]
210 abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. [ ]
211 poena neque haec satis est; regis quoque filia monstro [ ]
212 poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam [ ]
213 vindicat Alcides promissaque munera dictos [ ]
214 poscit equos, tantique operis mercede negata [ ]
215 bis periura capit superatae moenia Troiae. [ ]
216 nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit [ ]
217 Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus [ ]
218 clarus erat diva nec avi magis ille superbit [1]
219 nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti [ ]
220 contigit haud uni, coniunx dea contigit uni. [ ]?
= file n. 223 - 14:30 minuti
221 namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae, [1]
222 concipe; mater eris iuvenis, qui fortibus actis [ ]
223 acta patris vincet maiorque vocabitur illo.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
224 ergo, ne quidquam mundus Iove maius haberet, [ ]?
225 quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, [ ]
226 Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit [ ]
227 in suaque Aeaciden succedere vota nepotem [ ]
228 iussit et amplexus in virginis ire marinae. [ ]
229 est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus. [ ]
230 bracchia procurrunt ubi, si foret altior unda, [ ]
231 portus erat; summis inductum est aequor harenis. [ ]
232 litus habet solidum, quod nec vestigia servet [ ]
233 nec remoretur iter nec opertum pendeat alga. [ ]
234 myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis; [ ]
235 est specus in medio (natura factus an arte [ ]?
236 ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire [ ]
237 frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. [2]?
238 illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, [ ]
239 occupat et, quoniam precibus temptata repugnas, [ ]
240 vim parat innectens ambobus colla lacertis; [ ]
241 quod nisi venisses variatis saepe figuris [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
242 ad solitas artes, auso foret ille potitus. [ ]
243 sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat), [ ]
244 nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus). [ ]
245 tertia forma fuit maculosae tigridis; illa [ ]
246 territus Aeacides a corpore bracchia solvit. [ ]?
247 isque deos pelagi vino super aequora fuso [1]
248 et pecoris fibris et fumo turis adorat, [ ]?
249 donec Carpathius medio de gurgite vates [ ]
250 'Aeacide' dixit 'thalamis potiere petitis; [ ]
251 tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, [ ]?
252 ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. [ ]
253 nec te decipiat centum mentita figuras, [ ]
254 sed preme quidquid erit, dum quod fuit ante reformet.' [ ]
255 dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum [ ]
256 admisitque suos in verba novissima fluctus. [ ]
257 pronus erat Titan inclinatoque tenebat [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
258 Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto [2]
259 Nereis ingreditur consueta cubilia ponto. [ ]
260 vix bene virgineos Peleus invaserat artus; [ ]
261 illa novat formas, donec sua membra teneri [ ]
262 sentit et in partes diversas bracchia tendi. [ ]
263 tum demum ingemuit 'neque' ait 'sine numine vincis' [ ]
264 exhibita estque Thetis. confessam amplectitur heros [ ]
265 et potitur votis ingentique implet Achille. [ ]
266 felix et nato, felix et coniuge Peleus, [ ]
267 et cui, si demas iugulati crimina Phoci, [2]
268 omnia contigerant. fraterno sanguine sontem [ ]
269 expulsumque domo patria Trachinia tellus [ ]?
270 accipit. hic regnum sine vi, sine caede regebat [ ]
271 Lucifero genitore satus patriumque nitorem [ ]
272 ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus [ ]?
273 dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. [ ]
274 quo postquam Aeacides fessus curaque viaque [ ]
275 venit et intravit paucis comitantibus urbem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
276 quosque greges pecorum et quae secum armenta trahebat [ ]
277 haud procul a muris sub opaca valle reliquit. [4]
278 copia cum facta est adeundi tecta tyranni, [ ]
279 velamenta manu praetendens supplice qui sit [ ]
280 quosque satus memorat, tantum sua crimina celat [ ]
281 mentiturque fugae causam; petit urbe vel agro [ ]
282 se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore [1]?
283 talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi [ ]
284 nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus. [ ]
285 adicis huic animo momenta potentia, clarum [ ]?
286 nomen avumque Iovem. ne tempora perde precando; [ ]
287 quod petis omne feres tuaque haec pro parte vocato, [ ]
288 qualiacumque vides. utinam meliora videres!' [ ]
289 et flebat. moveat tantos quae causa dolores [ ]
290 Peleusque comitesque rogant, quibus ille profatur: [ ]
291 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes [ ]
292 terret aves, semper pennas habuisse putetis; [ ]
293 vir fuit et (tanta est animi constantia) iam tum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
294 acer erat belloque ferox ad vimque paratus, [ ]
295 nomine Daedalion, illo genitore creatus, [ ]
296 qui vocat Auroram caeloque novissimus exit. [ ]
297 culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae [ ]
298 coniugiique fuit; fratri fera bella placebant. [1]
299 illius virtus reges gentesque subegit, [ ]
300 quae nunc Thesbaeas agitat mutata columbas. [ ]
301 nata erat huic Chione, quae dotatissima forma [ ]?
302 mille procos habuit bis septem nubilis annis. [ ]
303 forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, [ ]
304 ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo, [ ]
305 videre hanc pariter, pariter traxere calorem. [ ]
306 spem Veneris differt in tempora noctis Apollo; [ ]
307 non fert ille moras virgaque movente soporem [ ]
308 virginis os tangit: tactu iacet illa potenti [ ]
309 vimque dei patitur. nox caelum sparserat astris; [ ]
310 Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
311 ut sua maturus complevit tempora venter, [ ]
312 alipedis de stirpe dei versuta propago [ ]
313 nascitur Autolycus, furtum ingeniosus ad omne, [ ]
314 candida de nigris et de candentibus atra [ ]
315 qui facere adsuerat, patriae non degener artis; [ ]
316 nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) [ ]
317 carmine vocali clarus citharaque Philammon. [2]?
318 quid peperisse duos et dis placuisse duobus, [ ]
319 et forti genitore et progenitore nitenti [ ]!
320 esse satam prodest? an obest quoque gloria multis? [ ]
321 obfuit huic certe, quae se praeferre Dianae [ ]
322 sustinuit faciemque deae culpavit. at illi [ ]
323 ira ferox mota est 'factis'que 'placebimus' inquit. [ ]
324 nec mora, curvavit cornum nervoque sagittam [ ]
325 impulit et meritam traiecit harundine linguam. [2]
326 lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, [ ]
327 conantemque loqui cum sanguine vita reliquit. [ ]
328 quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
329 corde tuli fratrique pio solacia dixi; [2]?
330 quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti [ ]
331 accipit et natam delamentatur ademptam. [ ]
332 ut vero ardentem vidit, quater impetus illi [ ]
333 in medios fuit ire rogos; quater inde repulsus [ ]
334 concita membra fugae mandat similisque iuvenco [ ]
335 spicula crabronum pressa cervice gerenti, [2]
336 qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus [ ]
337 plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. [ ]
338 effugit ergo omnes veloxque cupidine leti [ ]
339 vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo, [ ]?
340 cum se Daedalion saxo misisset ab alto, [ ]?
341 fecit avem et subitis pendentem sustulit alis [ ]
342 oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, [ ]
343 virtutem antiquam, maiores corpore vires. [ ]
344 et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes [ ]
345 saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.' [ ]
346 quae dum Lucifero genitus miracula narrat [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
347 de consorte suo, cursu festinus anhelo [ ]
348 advolat armenti custos Phoceus Onetor [ ]
349 et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum [ ]
350 cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus; [ ]
351 pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris. [1]?
352 ille refert: 'fessos ad litora curva iuvencos [ ]
353 adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe [ ]
354 tantum respiceret, quantum superesse videret; [ ]
355 parsque boum fulvis genua inclinarat harenis [ ]
356 latarumque iacens campos spectabat aquarum, [ ]
357 pars gradibus tardis illuc errabat et illuc, [ ]
358 nant alii celsoque exstant super aequora collo. [ ]
359 templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, [ ]
360 sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto; [ ]
361 Nereides Nereusque tenent (hos navita templi [ ]
362 edidit esse deos, dum retia litore siccat). [ ]
363 iuncta palus huic est, densis obsessa salictis, [ ]
364 quam restagnantis fecit maris unda paludem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
365 inde fragore gravi strepitans loca proxima terret [ ]
366 belua vasta lupus silvisque palustribus exit, [ ]
367 oblitus et spumis et crasso sanguine rictus [ ]
368 fulmineos, rubra suffusus lumina flamma. [ ]
369 qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, [ ]
370 acrior est rabie; neque enim ieiunia curat [ ]
371 caede boum diramque famem finire, sed omne [ ]
372 vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. [ ]
373 pars quoque de nobis funesto saucia morsu, [2]
374 dum defensamus, leto est data; sanguine litus [ ]
375 undaque prima rubet demugitaeque paludes. [ ]?
376 sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit; [ ]
377 dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, [ ]
378 arma capessamus coniunctaque tela feramus.' [ ]
379 dixerat agrestis; nec Pelea damna movebant, [ ]
380 sed memor admissi Nereida conligit orbam [u]?
381 damna sua inferias extincto mittere Phoco. [ ]
382 induere arma viros violentaque sumere tela [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
383 rex iubet Oetaeus, cum quis simul ipse parabat [ ]
384 ire; sed Alcyone coniunx excita tumultu [ ]
385 prosilit et, nondum totos ornata capillos, [ ]
386 disicit hos ipsos colloque infusa mariti, [ ]
387 mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur [ ]
388 et lacrimis, animasque duas ut servet in una. [ ]
389 Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque [ ]
390 pone metus; plena est promissi gratia vestri. [ ]
391 non placet arma mihi contra nova monstra moveri, [ ]
392 numen adorandum pelagi est.' erat ardua turris, [ ]
393 arce focus summa, fessis loca grata carinis. [ ]
394 ascendunt illuc stratosque in litore tauros [ ]
395 cum gemitu aspiciunt vastatoremque cruento [ ]?
396 ore ferum longos infectum sanguine villos. [ ]
397 inde manus tendens in aperti litora ponti [ ]
398 caeruleam Peleus Psamathen ut finiat iram [ ]
399 orat opemque ferat. nec vocibus illa rogantis [ ]
400 flectitur Aeacidae; Thetis hanc pro coniuge supplex [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
401 accepit veniam. sed enim revocatus ab acri [ ]
402 caede lupus perstat dulcedine sanguinis asper, [ ]
403 donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae [ ]
404 marmore mutavit. corpus praeterque colorem [2]
405 omnia servavit; lapidis color indicat illum [ ]
406 iam non esse lupum, iam non debere timeri. [ ]
407 nec tamen hac profugum consistere Pelea terra [ ]
408 fata sinunt; Magnetas adit vagus exul et illic [ ]
409 sumit an Haemonio purgamina caedis Acasto. [ ]
= file n. 224 - 26:35 minuti
410 interea fratrisque sui fratremque secutis [ ]
411 anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, [ ]
412 consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, [ ]
413 ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus [ ]
414 invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. [ ]
415 consilii tamen ante sui, fidissima, certam [ ]?
416 te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
417 ossa receperunt buxoque simillimus ora [2]
418 pallor obit lacrimisque genae maduere profusis. [ ]
419 ter conata loqui ter fletibus ora rigavit [1]
420 singultuque pias interrumpente querelas [ ]
421 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem [ ]
422 vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? [ ]
423 iam potes Alcyone securus abesse relicta? [2]?
424 iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? [ ]
425 at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, [ ]
426 non etiam metuam, curaeque timore carebunt. [ ]
427 aequora me terrent et ponti tristis imago; [ ]
428 et laceras nuper tabulas in litore vidi [ ]
429 et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. [ ]
430 neve tuum fallax animum fiducia tangat, [ ]
431 quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes [ ]
432 contineat ventos et, cum velit, aequora placet: [ ]
433 cum semel emissi tenuerunt aequora venti, [ ]
434 nil illis vetitum est, incommendataque tellus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
435 omnis et omne fretum est; caeli quoque nubila vexant [ ]
436 excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. [ ]
437 qua magis hos novi (nam novi et saepe paterna [ ]
438 parva domo vidi), magis hos reor esse timendos. [2]?
439 quod tua si flecti precibus sententia nullis, [ ]
440 care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, [ ]
441 me quoque tolle simul. certe iactabimur una, [ ]
442 nec nisi quae patiar metuam; pariterque feremus, [ ]
443 quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.' [ ]
444 talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur [ ]
445 sidereus coniunx; neque enim minor ignis in ipso est. [ ]
446 sed neque propositos pelagi dimittere cursus [1]
447 nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli, [ ]
448 multaque respondit timidum solantia pectus. [ ]
449 non tamen idcirco causam probat; addidit illis [ ]
450 hoc quoque lenimen, qua solo flexit amantem: [2]?
451 'longa quidem est nobis omnis mora; sed tibi iuro [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
452 per patrios ignes, si me modo fata remittant, [1]
453 ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.' [ ]
454 his ubi promissis spes est admota recursus, [ ]
455 protinus eductam navalibus aequore tingi [1]
456 aptarique suis pinum iubet armamentis. [ ]
457 qua rursus visa, veluti praesaga futuri, [1]
458 horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas [ ]
459 amplexusque dedit tristique miserrima tandem [ ]
460 ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est. [ ]
461 at iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt [ ]
462 ordinibus geminis ad fortia pectora remos [ ]
463 aequalique ictu scindunt freta. sustulit illa [ ]?
464 umentes oculos stantemque in puppe recurva [ ]
465 concussaque manu dantem sibi signa maritum [ ]
466 prima videt redditque notas; ubi terra recessit [ ]
467 longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus, [ ]
468 dum licet insequitur fugientem lumine pinum; [ ]
469 haec quoque ut haud poterat spatio summota videri, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
470 vela tamen spectat summo fluitantia malo; [ ]
471 ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum [ ]
472 seque toro ponit: renovat lectusque torusque [2]
473 Alcyones lacrimas et quae pars admonet absit. [ ]
474 portibus exierant, et moverat aura rudentes; [ ]
475 obvertit lateri pendentes navita remos [ ]
476 cornuaque in summa locat arbore totaque malo [ ]
477 carbasa deducit venientesque accipit auras. [2]
478 aut minus aut certe medium non amplius aequor [ ]
479 puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, [2]
480 cum mare sub noctem tumidis albescere coepit [ ]
481 fluctibus et praeceps spirare valentius Eurus. [2]
482 'ardua iamdudum demittite cornua' rector [ ]
483 clamat 'et antemnis totum subnectite velum.' [ ]
484 hic iubet: impediunt adversae iussa procellae, [ ]
485 nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam. [1]?
486 sponte tamen properant alii subducere remos, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
487 pars munire latus, pars ventis vela negare; [1]
488 egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, [ ]
489 hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, [ ]
490 aspera crescit hiems omnique e parte feroces [ ]?
491 bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. [ ]
492 ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur [ ]?
493 scire ratis rector nec quid iubeatve vetetve; [ ]
494 tanta mali moles tantoque potentior arte est. [2]
495 quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, [2]?
496 undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. [ ]
497 fluctibus erigitur caelumque aequare videtur [ ]
498 pontus et inductas aspergine tangere nubes; [ ]
499 et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, [ ]?
500 concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, [ ]
501 sternitur interdum spumisque sonantibus albet. [ ]
502 ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
503 et nunc sublimis veluti de vertice montis [1]
504 despicere in valles imumque Acheronta videtur, [ ]?
505 nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, [ ]
506 suspicere inferno summum de gurgite caelum. [ ]
507 saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem [ ]
508 nec levius pulsata sonat quam ferreus olim [ ]
509 cum laceras aries ballistave concutit arces; [ ]
510 utque solent sumptis incursu viribus ire [ ]
511 pectore in arma feri protentaque tela leones, [ ]?
512 sic, ubi se ventis admiserat unda coortis, [ ]
513 ibat in alta ratis multoque erat altior illis. [ ]
514 iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae [ ]
515 rima patet praebetque viam letalibus undis. [ ]
516 ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres [ ]
517 inque fretum credas totum descendere caelum [ ]
518 inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. [ ]
519 vela madent nimbis, et cum caelestibus undis [ ]
520 aequoreae miscentur aquae. caret ignibus aether [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
521 caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque [ ]
522 discutiunt tamen has praebentque micantia lumen [ ]
523 fulmina; fulmineis ardescunt ignibus ignes. [ ]
524 dat quoque iam saltus intra cava texta carinae [ ]
525 fluctus; et ut miles, numero praestantior omni [ ]
526 cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, [ ]
527 spe potitur tandem laudisque accensus amore [ ]
528 inter mille viros murum tamen occupat unus, [ ]
529 sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, [ ]
530 vastius insurgens decimae ruit impetus undae, [ ]
531 nec prius absistit fessam oppugnare carinam [ ]
532 quam velut in captae descendat moenia navis. [ ]
533 pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, [ ]
534 pars maris intus erat; trepidant haud setius omnes, [ ]
535 quam solet urbs aliis murum fodientibus extra [ ]
536 atque aliis murum trepidare tenentibus intus. [ ]
537 deficit ars animi -que cadunt totidemque videntur, [ ]
538 quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
539 non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, [ ]
540 funera quos maneant, hic votis numen adorat [ ]
541 bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens [ ]
542 poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, [ ]?
543 huic cum pignoribus domus et quod cuique relictum est. [ ]
544 Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore [2]?
545 nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, [ ]
546 gaudet abesse tamen. patriae quoque vellet ad oras [ ]
547 respicere inque domum supremos vertere vultus, [ ]
548 verum ubi sit nescit: tanta vertigine pontus [ ]
549 fervet, et inducta piceis e nubibus umbra [ ]?
550 omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. [ ]
551 frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, [ ]?
552 frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes [ ]
553 unda velut victrix sinuataque despicit undas; [ ]
554 nec levius, quam si quis Atho Pindumve revulsos [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
555 sede sua totos in apertum everterit aequor, [1]
556 praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu [ ]
557 mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum [ ]
558 gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato [ ]
559 functa suo est. alii partes et membra carinae [ ]
560 trunca tenent; tenet ipse manu, qua sceptra solebat, [ ]?
561 fragmina navigii Ceyx socerumque patremque [1]?
562 invocat (heu!) frustra. sed plurima nantis in ore est [ ]
563 Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, [ ]
564 illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus [ ]
565 optat et exanimis manibus tumuletur amicis; [ ]
566 dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, [ ]
567 nominat Alcyonen ipsisque immurmurat undis. [ ]
568 ecce super medios fluctus niger arcus aquarum [ ]
569 frangitur et rupta mersum caput obruit unda. [ ]
570 Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
571 illa luce fuit, quoniamque excedere caelo [ ]
572 non licuit, densis texit sua nubibus ora. [ ]
573 Aeolus interea tantorum ignara malorum [ ]
574 dinumerat noctes et iam, quas induat ille, [ ]
575 festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, [ ]
576 ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. [1]
577 omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, [ ]
578 ante tamen cunctos Iunonis templa colebat [ ]
579 proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras, [ ]?
580 utque foret sospes coniunx suus utque rediret [ ]
581 optabat, nullamque sibi praeferret; at illi [ ]
582 hoc de tot votis poterat contingere solum. [ ]
583 at dea non ultra pro functo morte rogari [ ]?
584 sustinet, utque manus funestas arceat aris, [ ]
585 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis, [ ]
586 vise soporiferam Somni velociter aulam [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
587 exstinctique iube Ceycis imagine mittat [u]?
588 somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.' [ ]
589 dixerat; induitur velamina mille colorum [1]
590 Iris et arcuato caelum curvamine signans [ ]
591 tecta petit iussi sub nube latentia regis. [ ]
592 est prope Cimmerios longo spelunca recessu, [ ]?
593 mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, [ ]?
594 quo numquam radiis oriens mediusve cadensve [ ]
595 Phoebus adire potest; nebulae caligine mixtae [ ]
596 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. [ ]
597 non vigil ales ibi cristati cantibus oris [2]?
598 evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt [ ]
599 sollicitive canes canibusve sagacior anser; [ ]
600 non fera, non pecudes, non moti flamine rami [ ]?
601 humanaeve sonum reddunt convicia linguae; [ ]
602 muta quies habitat. saxo tamen exit ab imo [ ]
603 rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens [ ]
604 invitat somnos crepitantibus unda lapillis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
605 ante fores antri fecunda papavera florent [ ]?
606 innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem [ ]
607 Nox legit et spargit per opacas umida terras. [2]
608 ianua ne verso stridorum cardine reddat, [ ]?
609 nulla domo tota est, custos in limine nullus. [2]
610 at medio torus est, ebeno sublimis in antro, [ ]
611 plumeus, atricolor, pullo velamine tectus, [ ]?
612 quo cubat ipse deus membris languore solutis. [ ]
613 hunc circa passim varias imitantia formas [ ]
614 somnia vana iacent totidem quot messis aristas, [ ]
615 silva gerit frondes, eiectas litus harenas. [ ]?
616 quo simul intravit manibusque obstantia virgo [ ]
617 somnia dimovit, vestis fulgore reluxit [ ]
618 sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes [ ]
619 vix oculos tollens iterumque iterumque relabens [ ]
620 summaque percutiens nutanti pectora mento [ ]
621 excussit tandem sibi se cubitoque levatus, [ ]
622 quid veniat (cognovit enim) scitatur; at illa: [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
623 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, [ ]
624 pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris [ ]
625 fessa ministeriis mulces reparasque labori, [ ]
626 somnia quae veras aequent imitamine formas [ ]?
627 Herculea Trachine iube sub imagine regis [3]?
628 Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. [ ]
629 imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit, [ ]
630 Iris abit; neque enim ulterius tolerare soporis [ ]
631 vim poterat, labi -que ut somnum sensit in artus, [ ]
632 effugit et remeat per quos modo venerat arcus. [ ]
633 at pater e populo natorum mille suorum [ ]?
634 excitat artificem simulatoremque figurae [2]
635 Morphea. non illo quisquam sollertius alter [ ]
636 exprimit incessus vultumque sonumque loquendi; [ ]
637 adicit et vestes et consuetissima cuique [ ]
638 verba. sed hic solos homines imitatur, at alter [1]?
639 fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens; [ ]
640 hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli)
641 nominat. est etiam diversae tertius artis [ ]
642 Phantasos; ille in humum saxumque undamque trabemque, [ ]
643 quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit. [ ]
644 regibus hi ducibus -que suos ostendere vultus [ ]
645 nocte solent, populos alii plebemque pererrant. [ ]?
646 praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum [ ]
647 Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus [ ]
648 eligit et rursus molli languore solutus [ ]
649 deposuitque caput stratoque recondidit alto. [1]
650 ille volat nullos strepitus facientibus alis [ ]
651 per tenebras intraque morae breve tempus in urbem [ ]
652 pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis [ ]
653 in faciem Ceycis abit sumptaque figura [u]
654 luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis [ ]
655 coniugis ante torum miserae stetit; uda videtur [ ]
656 barba viri madidisque gravis fluere unda capillis. [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 45 – ME6-OVID
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 11,657 [Metamorphoses]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!