= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 401, 405-410!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ennius: Annaler [Annales] Lucretius: Om verdens natur [Natura mundi]
= file n. 401 continuato - 36:43 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.29
Quintus Ennius: Annaler, 15. bog (Loeb) # NA1-LUCR.
384 Malos diffindunt, fiunt tabulata falaeque [ ]
385 occumbunt multi letum ferroque lapique [ ]
386 aut intra muros aut extra praecipe casu. [ ]
387 arcus subspiciunt mortalibus quae perhibentur. [ ]
388 sicut fortis equus spatio qui saepe supremo [ ]
389 vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit. [ ]!
_____________________________________________________________________________..
Quintus Ennius: Annaler, 16. bog (Loeb) .
390 Quippe vetusta virum non est satis bella moveri? [ ]
391 post aetate pigret subferre laborem. ..
392 postremo longinqua dies quod fregerit aetas. [ ]
393 reges per regnum statuasque sepulchraque quaerunt; [ ]
394 aedificant nomen, summa nituntur opum vi. [ ]?
395 aestatem autumnus sequitur, post acer hiems it. [ ]
396 primus senex bradys in regimen belloque peritus. [ ]
397 quos ubi rex Epulo spexit de cautibus celsis. [ ]
398 montibus obstipis obstantibus unde oritur nox. [ ]?
399 si luci si nox si mox si iam data sit frux. [ ]
400 nox quando mediis signis praecincta volabit. [ ]
401 interea fax ..
402 occidit oceanum -que rubra tractim obruit aethra. [ ]
403 hic insidiantes vigilant, partim requiescunt [ ]
404 contecti gladiis, sub scutis ore faventes. [ ]
405 'navorum imperium servare est induperantum. [ ]
406 quo res sapsa loco sese ostentatque iubetque. [ ]?
Quintus Ennius: Annaler, 16. bog (Loeb)
407 spero, si speres quicquam prodesse potis sunt.' [ ]
408 non in sperando cupide rem prodere summam. [ ]
409 Undique conveniunt velut imber tela tribuno: [ ]
410 configunt parmam, tinnit hastilibus umbo [ ]
411 aerato sonitu galeae, sed nec pote quisquam [1]?
412 undique nitendo corpus discerpere ferro; [ ]
413 semper abundantes hastas frangitque quatitque; [ ]
414 totum sudor habet corpus multumque laborat, [ ]
415 nec respirandi fit copia; praepete ferro [ ]
416 Histri tela manu iacientes sollicitabant. [1]?
417 concidit et sonitum simul insuper arma dederunt. [ ]
418 prandere iubet horiturque. ..
419 rex deinde citatus ..
420 convellit sese. ..
421 clamor ad caelum volvendus per aethera vagit. [ ]
422 qui clamos oppugnantes vagore volanti. [ ]
423 ingenio forti dextrum latus pertudit hasta. [ ]
Quintus Ennius: Annaler, 16. bog (Loeb)
424 tunc timido manat ex omni corpore sudor. [2]
425 tamen induvolans secum abstulit hasta ..
426 insigne. ..
_____________________________________________________________________________..
Quintus Ennius: Annaler, 17. bog (Loeb) .
427 Tum cava sub monte late specus intus patebat. [1]
428 dux ipse vias. ..
429 it eques et plausu cava concutit ungula terram. [ ]
430 concurrunt veluti venti quom spiritus Austri [ ]
431 imbricitor Aquiloque suo cum flamine contra [ ]
432 indu mari magno fluctus extollere certant. [ ]
433 tollitur in caelum clamor exortus utrimque. [ ]
434 noenu decet mussare bonos qui facta labore [ ]
435 nixi militiae peperere. ..
436 neque corpora firma ..
437 longiscunt quicquam. ..
438 quom soles eadem facient longiscere longe. [ ]
_____________________________________________________________________________..
Quintus Ennius: Annaler, 18. bog (Loeb) .
439 degrumare forum. ..
440 aere fulva. ..
_____________________________________________________________________________..
Quintus Ennius: Annaler, andre vers (Loeb) .
441 hortatore bono prius quam iam finibus termo. [1]?
442 labitur uncta carina per aequora cana celocis. [ ]!
443 quom a carcere fusi ..
444 currus cum sonitu magno permittere certant. [ ]
445 quomque gubernator magna contorsit equos vi. [ ]
446 impetus haud longe mediis regionibus restat. [ ]
447 ingenti vadit cursu qua redditus termo est. [ ]
448 patrem divumque hominumque. ..
449 divumque hominumque pater rex. ..
450 Iuppiter hic risit, tempestatesque serenae [ ]
451 riserunt omnes risu Iovis omnipotentis. [1]
452 qui fulmine claro ..
453 omnia per sonitus arcet. ..
454 tum tonuit laevum bene tempestate serena. [ ]
455 exin per terras postquam celerissimus rumor. [ ]
456 olli cernebant magnis de rebus agentes. [ ]
457 effudit voces proprio cum pectore sancto. [ ]
458 'tibi vita ..
459 seu mors in mundo est' ..
Quintus Ennius: Annaler, andre vers (Loeb)
460 dictis Romanis incutit iram. ..
461 ausus es hoc ex ore tuo. ..
462 'quis pater aut cognatus volet vos contra tueri?' [ ]
463 'aversabuntur semper vos vostraque vulta' [ ]
464 animus quom pectore latrat ..
465 clamore bovantes ..
466 pausam fecere fremendi. ..
467 moribus antiquis res stat Romana virisque. [ ]
468 septingenti sunt paulo plus aut minus anni [ ]!
469 augusto augurio postquam incluta condita Roma est. [ ]
470 fortes Romani sunt tamquam caelus profundus. [ ]
471 'audire est operae pretium procedere recte [ ]
472 qui rem Romanam Latiumque augescere vultis.' [ ]
473 quem non virtutis egentem. ..
474 quom nihil horridius unquam lex ulla iuberet. [ ]
475 nobis unde forent fructus vitaeque propagmen. [ ]
476 hos pestis necuit, pars occidit illa duellis. [ ]
477 cum legionibus quom proficiscitur induperator. [ ]!
Quintus Ennius: Annaler, andre vers (Loeb)
478 nec metus ulla tenet; freti virtute quiescunt. [ ]
479 'pandite sultis genas et corde relinquite somnum.' [ ]
480 quom sese exsiccat somno Romana iuventus. [ ]
481 fortunasque suas coepere latrones ..
482 inter se memorare. ..
483 tergus igitur sagus pinguis opertat. ..
484 unus Surus surum ferre tamen defendere posset. ..
485 qui vicit non est victor nisi victus fatetur. [ ]
486 dum quidem unus homo Romanus toga superescit. [2]?
487 iam cata signa fere sonitum dare voce parabant. [ ]
488 inde loci lituus sonitus effudit acutos. [ ]
489 optima cum pulchris animis Romana iuventus. [ ]
490 succincti gladiis media regione cracentes. [ ]
491 succincti corda machaeris. ..
492 levesque sequuntur in hastis. ..
493 incedit veles vulgo sicilibus latis. ..
494 quae valide veniunt; falarica missa. ..
495 pila retunduntur venientibus obvia pilis [ ]
496 teloque trabali. ..
497 runata recedit. ..
Quintus Ennius: Annaler, andre vers (Loeb)
498 spiras legionibus nexit. ..
499 quomque caput caderet, carmen tuba sola peregit [ ]
500 et pereunte viro raucus sonus aere cucurrit. [ ]
501 oscitat in campis caput a cervice revulsum [ ]
502 semianimesque micant oculi lucemque requirunt. [1]
503 stant pulvere campi. ..
504 'nam me gravis impetus Orci ..
505 percutit in latus.' ..
506 euax! aquast aspersa Latinis. ..
507 hic pede pes premitur, armisque teruntur ..
508 arma viro vir. ..
509 hic tum nostri cessere parumper. ..
510 'quo tam temere itis?' ..
511 decretum est stare et fossari corpora telis. [ ]
512 taetros elephantos. ..
513 it nigrum campis agmen. ..
514 viresque valentes ..
515 contudit crudelis hiems. ..
516 tanto sublatae sunt agmine tunc lapides. ..
Quintus Ennius: Annaler, andre vers (Loeb)
517 Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus [ ]
518 vincla suis magnis animis abrupit et inde [ ]
519 fert sese campi per caerula laetaque prata [ ]?
520 celso pectore; saepe iubam quassat simul altam; [ ]!
521 spiritus ex anima calida spumas agit albas. [1]?
522 it equitatus uti celerissimus. ..
523 heia machaeras! ..
524 deque totondit agros laetos atque oppida cepit. [ ]
525 'quianam legiones caedimus ferro?' ..
526 proletarius publicitus scutisque feroque [ ]!
527 ornatur ferro, muros urbemque forumque [ ]
528 excubiis curant. ..
529 atque atque accedit muros Romana iuventus. [ ]
530 aut permarceret paries percussa trifaci [ ]
531 cum magno strepitu Volcanum ventus vegebat. [ ]
532 flamma loci postquam concussa est turbine saevo. [ ]
Quintus Ennius: Annaler, andre vers (Loeb)
533 multa foro ponit et (?)agea longa repletur. [u]?
534 ratibusque fremebat ..
535 imber Neptuni. ..
536 fluctusque natantes. ..
537 'haud temere est quod tu tristi cum corde gubernas.' [ ]
538 'dum clavum rectum teneam navemque gubernem.' [ ]
539 tonsillas apiunt configunt litus aduncas. [ ]
540 navibus explebant sese terrasque replebant. [ ]
541 atque manu magna Romanos inpulit amnis. [ ]?
542 Brundisium pulchro praecinctum praepete portu. [ ]
543 Bruttace bilingui. ..
544 inde Parum ululabant. ..
545 huic statuam statui maiorum obatus Athenis. [ ]?
546 Europam Libyamque rapax ubi dividit unda. [ ]
547 non si, lingua loqui saperet quibus ora decem sint, [ ]
548 innumerum, ferro cor sit pectusque revinctum. [ ]
549 omnes mortales sese laudarier optant. [ ]
550 irarum effunde quadrigas. ..
Quintus Ennius: Annaler, andre vers (Loeb)
551 contempsit fontes quibus exerugit aquae vis. [ ]
552 vertunt crateras ahenos. ..
553 sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum. [ ]?
554 quom illud 'quo iam semel est imbuta veneno'. ..
555 sed sola terrarum postquam permensa parumper. [ ]
556 iamque fere quattuor partum. ..
557 vix solum complere cohum terroribus caeli. [ ]
558 inde patefecit radiis rota candida caelum. [2]
559 interea fugit albus iubar Hyperionis cursum. [ ]
560 funduntque elatis naribus lucem. ..
561 furentibus ventis. ..
562 vestro sine nomine, venti. ..
563 perque fabam repunt et mollia crura reponunt. [ ]
564 terrai frugiferai. ..
565 capitibus nutantes pinos rectosque cupressos. ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 405 - 23:25 minuti
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) .
1 Aeneadum genetrix, hominum divumque voluptas, [ ]
2 alma Venus, caeli subter labentia signa [ ]
3 quae mare navigerum, quae terras frugiferentis [ ]
4 concelebras, per te quoniam genus omne animantum [ ]
5 concipitur visit -que exortum lumina solis: [ ]
6 te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli [ ]?
7 adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus [ ]
8 summittit flores, tibi rident aequora ponti [ ]
9 placatumque nitet diffuso lumine caelum. [ ]?
10 nam simul ac species patefactast verna diei [ ]
11 et reserata viget genitabilis aura favoni, [ ]
12 aëriae primum volucres te, diva, tuumque [ ]
13 significant initum perculsae corda tua vi. [ ]
14 inde ferae pecudes persultant pabula laeta [ ]
15 et rapidos tranant amnis: ita capta lepore [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
16 te sequitur cupide quo quamque inducere pergis. [1]
17 denique per maria ac montis fluviosque rapaces [ ]
18 frondiferasque domos avium camposque virentis [ ]
19 omnibus incutiens blandum per pectora amorem [ ]
20 efficis ut cupide generatim saecla propagent. [ ]
21 quae quoniam rerum naturam sola gubernas [ ]
22 nec sine te quicquam dias in luminis oras [ ]
23 exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam, [ ]
24 te sociam studeo scribendis versibus esse [ ]?
25 quos ego de rerum natura pangere conor [2]?
26 Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni [ ]
27 omnibus ornatum voluisti excellere rebus. [ ]
28 quo magis aeternum da dictis, diva, leporem. [ ]
29 effice ut interea fera moenera militiai [ ]
30 per maria ac terras omnis sopita quiescant. [ ]
31 nam tu sola potes tranquilla pace iuvare [1]
32 mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors [ ]
33 armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
34 reicit aeterno devictus vulnere amoris, [ ]?
35 atque ita suspiciens tereti cervice reposta [ ]
36 pascit amore avidos inhians in te, dea, visus, [ ]
37 eque tuo pendet resupini spiritus ore. [2]
38 hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto [ ]?
39 circumfusa super, suavis ex ore loquelas [ ]
40 funde petens placidam Romanis, incluta, pacem. [ ]?
41 nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo [2]
42 possumus aequo animo nec Memmi clara propago [ ]
43 talibus in rebus communi desse saluti. [ ]?
50 quod superest, vacuas auris (animumque sagacem) [ ]
51 semotum a curis adhibe veram ad rationem, [1]?
52 ne mea dona tibi studio disposta fideli, [ ]
53 intellecta prius quam sint, contempta relinquas. [ ]
54 nam tibi de summa caeli ratione deumque [ ]
55 disserere incipiam et rerum primordia pandam, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
56 unde omnis natura creet res auctet alatque [ ]
57 quove eadem rursum natura perempta resolvat, [2]
58 quae nos materiem et genitalia corpora rebus [ ]
59 reddunda in ratione vocare et semina rerum [ ]!
60 appellare suemus et haec eadem usurpare [ ]!
61 corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis. [ ]
62 Humana ante oculos foede cum vita iaceret [ ]
63 in terris oppressa gravi sub religione [ ]
64 quae caput a caeli regionibus ostendebat [ ]
65 horribili super aspectu mortalibus instans, [ ]
66 primum Graius homo mortalis tollere contra [ ]
67 est oculos ausus primusque obsistere contra, [ ]
68 quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti [ ]
69 murmure compressit caelum, sed eo magis acrem [ ]
70 irritat animi virtutem, effringere ut arta [1]
71 naturae primus portarum claustra cupiret. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
72 ergo vivida vis animi pervicit, et extra [1]!
73 processit longe flammantia moenia mundi [ ]
74 atque omne immensum peragravit mente animoque, [ ]
75 unde refert nobis victor quid possit oriri, [ ]
76 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
77 quanam sit ratione atque alte terminus haerens. [ ]!
78 quare religio pedibus subiecta vicissim [ ]?
79 obteritur, nos exaequat victoria caelo. [ ]
80 Illud in his rebus vereor, ne forte rearis [ ]
81 impia te rationis inire elementa viamque [ ]!
82 indugredi sceleris. quod contra saepius illa [ ]
83 religio peperit scelerosa atque impia facta. [ ]
84 Aulide quo pacto Triviai virginis aram [2]?
85 Iphianassai turparunt sanguine foede [ ]
86 ductores Danaum delecti, prima virorum. [ ]
87 cui simul infula virgineos circumdata comptus [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
88 ex utraque pari malarum parte profusast, [ ]?
89 et maestum simul ante aras adstare parentem [ ]
90 sensit et hunc propter ferrum celare ministros [ ]
91 aspectuque suo lacrimas effundere civis, [ ]
92 muta metu terram genibus summissa petebat. [ ]
93 nec miserae prodesse in tali tempore quibat [2]!
94 quod patrio princeps donarat nomine regem. [ ]
95 nam sublata virum manibus tremebundaque ad aras [ ]
96 deductast, non ut sollemni more sacrorum [ ]
97 perfecto posset claro comitari Hymenaeo, [1]
98 sed casta inceste nubendi tempore in ipso [ ]
99 hostia concideret mactatu maesta parentis, [ ]?
100 exitus ut classi felix faustusque daretur. [1]
101 tantum religio potuit suadere malorum. [ ]
102 Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum [2]
103 terriloquis victus dictis desciscere quaeres. [ ]
104 quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt [ ]
105 somnia quae vitae rationes vertere possint [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
106 fortunasque tuas omnis turbare timore! [ ]
107 et merito. nam si certam finem esse viderent [ ]
108 aerumnarum homines, aliqua ratione valerent [ ]
109 religionibus at -que minis obsistere vatum. [ ]!
110 nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, [ ]
111 aeternas quoniam poenas in morte timendumst. [ ]
112 ignoratur enim quae sit natura animai, [1]
113 nata sit an contra nascentibus insinuetur, [ ]
114 et simul intereat nobiscum morte dirempta [ ]
115 an tenebras Orci visat vastasque lacunas [ ]?
116 an pecudes alias divinitus insinuet se, [1]
117 Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno [ ]
118 detulit ex Helicone perenni fronde coronam, [ ]!
119 per gentis Italas hominum quae clara clueret; [ ]
120 etsi praeterea tamen esse Acherusia templa [ ]
121 Ennius aeternis exponit versibus edens, [ ]
122 quo neque permaneant animae neque corpora nostra, [ ]
123 sed quaedam simulacra modis pallentia miris; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
124 unde sibi exortam semper florentis Homeri [ ]
125 commemorat speciem lacrimas effundere salsas [ ]
126 coepisse et rerum naturam expandere dictis. [ ]
127 quapropter bene cum superis de rebus habenda [ ]
128 nobis est ratio, solis lunaeque meatus [ ]
129 qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur [u]!
130 in terris, tunc cum primis ratione sagaci [ ]
131 unde anima atque animi constet natura videndum, [ ]
132 et quae res nobis vigilantibus obvia mentis [ ]
133 terrificet morbo adfectis somnoque sepultis, [ ]
134 cernere uti videamur eos audireque coram, [ ]
135 morte obita quorum tellus amplectitur ossa. [2]
136 Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta [ ]
137 difficile inlustrare Latinis versibus esse, [ ]!
138 multa novis verbis praesertim cum sit agendum [ ]
139 propter egestatem linguae et rerum novitatem; [ ]
140 sed tua me virtus tamen et sperata voluptas [ ]
141 suavis amicitiae quemvis efferre laborem [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
142 suadet et inducit noctes vigilare serenas [ ]
143 quaerentem dictis quibus et quo carmine demum [ ]
144 clara tuae possim praepandere lumina menti, [ ]
145 res quibus occultas penitus convisere possis. [ ]
146 Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest [ ]
147 non radii solis neque lucida tela diei [2]
148 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]
149 principium cujus hinc nobis exordia sumet, [ ]
150 nullam rem e nilo gigni divinitus umquam. [ ]
151 quippe ita formido mortalis continet omnis, [ ]
152 quod multa in terris fieri caeloque tuentur [ ]
153 quorum operum causas nulla ratione videre [ ]
154 possunt ac fieri divino numine rentur. [ ]?
155 quas ob res ubi viderimus nil posse creari [ ]
156 de nilo, tum quod sequimur iam rectius inde [1]
157 perspiciemus, et unde queat res quaeque creari [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
158 et quo quaeque modo fiant opera sine divum. [u]
159 Nam si de nilo fierent, ex omnibus rebus [ ]?
160 omne genus nasci posset, nil semine egeret. [ ]
161 e mare primum homines, e terra posset oriri [ ]?
162 squamigerum genus et volucres erumpere caelo; [1]
163 armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum, [ ]
164 incerto partu culta ac deserta tenerent. [ ]
165 nec fructus idem arboribus constare solerent, [ ]
166 sed mutarentur, ferre omnes omnia possent. [ ]
167 quippe ubi non essent genitalia corpora cuique, [ ]
168 qui posset mater rebus consistere certa? [ ]
169 at nunc seminibus quia certis quaeque creantur, [ ]
170 inde enascitur at -que oras in luminis exit, [ ]!
171 materies ubi inest cuiusque et corpora prima; [ ]
172 atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, [ ]
173 quod certis in rebus inest secreta facultas. [ ]
174 praeterea cur vere rosam, frumenta calore, [ ]
175 vitis autumno fundi suadente videmus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
176 si non, certa suo quia tempore semina rerum [ ]
177 cum confluxerunt, patefit quodcumque creatur, [ ]
178 dum tempestates adsunt et vivida tellus [ ]
179 tuto res teneras effert in luminis oras? [ ]
180 quod si de nilo fierent, subito exorerentur [ ]?
181 incerto spatio at -que alienis partibus anni, [ ]
182 quippe ubi nulla forent primordia quae genitali [ ]
183 concilio possent arceri tempore iniquo. [ ]?
184 nec porro augendis rebus spatio foret usus [ ]
185 seminis ad coitum, si e nilo crescere possent. [ ]
186 nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis [ ]
187 e terraque exorta repente arbusta salirent. [ ]!
188 quorum nil fieri manifestum est, omnia quando [ ]
189 paulatim crescunt, ut par est, semine certo [ ]
190 crescentesque genus servant; ut noscere possis [ ]
191 quidque sua de materia grandescere alique. [ ]?
192 huc accedit uti sine certis imbribus anni [ ]
193 laetificos nequeat fetus summittere tellus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
194 nec porro secreta cibo natura animantum [2]?
195 propagare genus possit vitamque tueri; [1]
196 ut potius multis communia corpora rebus [ ]
197 multa putes esse, ut verbis elementa videmus, [ ]
198 quam sine principiis ullam rem exsistere posse. [ ]
199 denique cur homines tantos natura parare [ ]
200 non potuit, pedibus qui pontum per vada possent [ ]
201 transire et magnos manibus divellere montis [ ]
202 multaque vivendo vitalia vincere saecla, [ ]?
203 si non, materies quia rebus reddita certast [ ]
204 gignundis e qua constat quid possit oriri? [ ]
205 nil igitur fieri de nilo posse fatendumst, [ ]?
206 semine quando opus est rebus quo quaeque creatae [ ]
207 aëris in teneras possint proferrier auras. [ ]
208 postremo quoniam incultis praestare videmus [ ]?
209 culta loca et manibus meliores reddere fetus, [ ]
210 esse videlicet in terris primordia rerum [ ]!
211 quae nos fecundas vertentes vomere glebas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
212 terraique solum subigentes cimus ad ortus. [u]
213 quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore [ ]
214 sponte sua multo fieri meliora videres. [ ]
215 Huc accedit uti quidque in sua corpora rursum [ ]
216 dissoluat natura neque ad nilum interimat res. [2]
217 nam si quid mortale e cunctis partibus esset, [ ]!
218 ex oculis res quae -que repente erepta periret. [ ]
219 nulla vi foret usus enim quae partibus eius [u]!
220 discidium parere et nexus exsolvere posset. [ ]
221 quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque, [ ]
222 donec vis obiit quae res diverberet ictu [ ]
223 aut intus penetret per inania dissoluatque [ ]
224 nullius exitium patitur natura videri. [ ]
225 praeterea quaecum -que vetustate amovet aetas, [ ]
226 si penitus perimit consumens materiem omnem, [ ]
227 unde animale genus generatim in lumina vitae [ ]
228 redducit Venus, aut redductum daedala tellus [ ]
229 unde alit atque auget generatim pabula praebens? [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
230 unde mare ingenui fontes externaque longe [ ]
231 flumina suppeditant? unde aether sidera pascit? [ ]
232 omnia enim debet, mortali corpore quae sunt, [ ]?
233 infinita aetas consumpse anteacta diesque. [ ]
234 quod si in eo spatio at -que anteacta aetate fuere [ ]
235 e quibus haec rerum consistit summa refecta, [ ]
236 immortali sunt natura praedita certe; [ ]
237 haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti. [ ]
238 denique res omnis eadem vis causaque vulgo [ ]
239 conficeret, nisi materies aeterna teneret, [ ]
240 inter se nexu minus aut magis indupedita. [ ]
241 tactus enim leti satis esset causa profecto, [ ]?
242 quippe ubi nulla forent aeterno corpore quorum [ ]
243 contextum vis deberet dissolvere quaeque. [ ]
244 at nunc, inter se quia nexus principiorum [ ]!
245 dissimiles constant aeternaque materies est, [ ]
246 incolumi remanent res corpore, dum satis acris [ ]
247 vis obeat pro textura cuiusque reperta. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
248 haud igitur redit ad nilum res ulla, sed omnes [ ]
249 discidio redeunt in corpora materiai. [ ]
250 postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether [ ]
251 in gremium matris terrai praecipitavit; [ ]?
252 at nitidae surgunt fruges ramique virescunt [ ]
253 arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur; [ ]
254 hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum, [ ]
255 hinc laetas urbis pueris florere videmus [ ]
256 frondiferasque novis avibus canere undique silvas; [ ]
257 hinc fessae pecudes pingui per pabula laeta [ ]
258 corpora deponunt et candens lacteus umor [2]
259 uberibus manat distentis; hinc nova proles [ ]
260 artubus infirmis teneras lasciva per herbas [ ]
261 ludit lacte mero mentis perculsa novellas. [ ]
262 haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur, [ ]
263 quando alid ex alio reficit natura nec ullam [ ]
264 rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena. [ ]
265 Nunc age, res quoniam docui non posse creari [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
266 de nilo neque item genitas ad nil revocari, [1]
267 nequa forte tamen coeptes diffidere dictis, [ ]
268 quod nequeunt oculis rerum primordia cerni, [ ]
269 accipe praeterea quae corpora tute necessest [ ]
270 confiteare esse in rebus nec posse videri. [ ]
271 principio venti vis verberat incita pontum [ ]
272 ingentisque ruit navis et nubila differt, [ ]
273 interdum rapido percurrens turbine campos [ ]
274 arboribus magnis sternit montisque supremos [ ]
275 silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri [1]
276 cum fremitu saevit -que minaci murmure ventus. [2]
277 sunt igitur venti nimirum corpora caeca [ ]?
278 quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli [ ]
279 verrunt ac subito vexantia turbine raptant, [ ]
280 nec ratione fluunt alia stragemque propagant [ ]
281 et cum mollis aquae fertur natura repente [ ]
282 flumine abundanti, quam largis imbribus auget [ ]
283 montibus ex altis magnus decursus aquai [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
284 fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, [ ]
285 nec validi possunt pontes venientis aquai [ ]
286 vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri [ ]!
287 molibus incurrit validis cum viribus amnis. [ ]
288 dat sonitu magno stragem volvitque sub undis [ ]?
289 grandia saxa ruit qua quidquid fluctibus obstat. [ ]
290 sic igitur debent venti quoque flamina ferri, [ ]
291 quae veluti validum cum flumen procubuere [ ]
292 quamlibet in partem, trudunt res ante ruuntque [ ]
293 impetibus crebris, interdum vertice torto [ ]
294 corripiunt rapide -que rotanti turbine portant. [ ]
295 quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca, [ ]
296 quandoquidem factis et moribus aemula magnis [ ]
297 amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt. [ ]!
298 tum porro varios rerum sentimus odores [ ]
299 nec tamen ad naris venientis cernimus umquam, [ ]
300 nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus [ ]
301 usurpare oculis nec voces cernere suemus; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
302 quae tamen omnia corporea constare necessest [ ]!
303 natura, quoniam sensus impellere possunt. [ ]
304 tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res. [ ]
305 denique fluctifrago suspensae in litore vestes [ ]
306 uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt. [ ]
307 at neque quo pacto persederit umor aquai [ ]
308 visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu. [ ]
309 in parvas igitur partis dispergitur umor [ ]
310 quas oculi nulla possunt ratione videre. [ ]
311 quin etiam multis solis redeuntibus annis [ ]
312 anulus in digito subter tenuatur habendo, [ ]
313 stilidici casus lapidem cavat, uncus aratri [1]
314 ferreus occulte decrescit vomer in arvis, [ ]?
315 strataque iam vulgi pedibus detrita viarum [ ]
316 saxea conspicimus; tum portas propter aëna [ ]
317 signa manus dextras ostendunt attenuari [ ]
318 saepe salutantum tactu praeterque meantum. [ ]
319 haec igitur minui, cum sint detrita, videmus. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
320 sed quae corpora decedant in tempore quoque, [u]!
321 invida praeclusit speciem natura videndi. [ ]
322 postremo quaecumque dies naturaque rebus [ ]
323 paulatim tribuit, moderatim crescere cogens, [ ]
324 nulla potest oculorum acies contenta tueri, [ ]
325 nec porro quaecumque aevo macieque senescunt; [ ]
326 nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa [ ]
327 quid quoque amittant in tempore cernere possis. [ ]?
328 corporibus caecis igitur natura gerit res. [ ]
= file n. 406 - 23:15 minuti
329 Nec tamen undique corporea stipata tenentur [ ]!
330 omnia natura; namque est in rebus inane. [ ]
331 quod tibi cognosse in multis erit utile rebus [ ]
332 nec sinet errantem dubitare et quaerere semper [ ]
333 de summa rerum et nostris diffidere dictis. [ ]
334 quapropter locus est intactus inane vacansque. [ ]
335 quod si non esset, nulla ratione moveri [ ]?
336 res possent; namque officium quod corporis exstat, [ ]
337 officere atque obstare, id in omni tempore adesset [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
338 omnibus; haud igitur quicquam procedere posset, [ ]
339 principium quoniam cedendi nulla daret res. [ ]
340 at nunc per maria ac terras sublimaque caeli [ ]
341 multa modis multis varia ratione moveri [ ]
342 cernimus ante oculos, quae, si non esset inane, [ ]?
343 non tam sollicito motu privata carerent [ ]?
344 nam genita omnino nulla ratione fuissent, [ ]?
345 undique materies quoniam stipata quiesset. [ ]
346 praeterea quamvis solidae res esse putentur, [ ]
347 hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas. [ ]
348 in saxis ac speluncis permanat aquarum [ ]
349 liquidus umor et uberibus flent omnia guttis. [ ]!
350 dissipat in corpus sese cibus omne animantum. [1]
351 crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt, [ ]
352 quod cibus in totas usque ab radicibus imis [ ]
353 per truncos ac per ramos diffunditur omnis. [ ]
354 inter saepta meant voces et clausa domorum [ ]
355 transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
356 quod, nisi inania sint, qua possent corpora quaeque [ ]
357 transire, haud ulla fieri ratione videres. [ ]
358 denique cur alias aliis praestare videmus [ ]
359 pondere res rebus nilo maiore figura? [ ]?
360 nam si tantundemst in lanae glomere quantum [ ]
361 corporis in plumbo est, tantundem pendere par est, [ ]
362 corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum, [ ]
363 contra autem natura manet sine pondere inanis. [2]
364 ergo quod magnumst aeque leviusque videtur, [ ]
365 nimirum plus esse sibi declarat inanis; [ ]?
366 at contra gravius plus in se corporis esse [ ]
367 dedicat et multo vacui minus intus habere. [ ]
368 est igitur nimirum id quod ratione sagaci [ ]
369 quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus. [ ]
370 Illud in his rebus ne te deducere vero [ ]?
371 possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor. [ ]
372 cedere squamigeris latices nitentibus aiunt [ ]
373 et liquidas aperire vias, quia post loca pisces [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
374 linquant, quo possint cedentes confluere undae. [ ]
375 sic alias quoque res inter se posse moveri [ ]
376 et mutare locum, quamvis sint omnia plena. [1]
377 scilicet id falsa totum ratione receptumst. [1]
378 nam quo squamigeri poterunt procedere tandem, [1]?
379 ni spatium dederint latices? concedere porro [ ]
380 quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt? [ ]
381 aut igitur motu privandumst corpora quaeque [ ]?
382 aut esse admixtum dicendumst rebus inane [ ]
383 unde initum primum capiat res quaeque movendi. [ ]
384 postremo duo de concursu corpora lata [ ]
385 si cita dissiliant, nempe aër omne necessest, [ ]?
386 inter corpora quod fiat, possidat inane. [ ]!
387 is porro quamvis circum celerantibus auris [ ]
388 confluat, haud poterit tamen uno tempore totum [2]
389 compleri spatium; nam primum quemque necessest [ ]
390 occupet ille locum, deinde omnia possideantur. [ ]
391 quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
392 tum putat id fieri quia se condenseat aër, [ ]
393 errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante [ ]
394 et repletur item vacuum quod constitit ante, [ ]
395 nec tali ratione potest denserier aër, [2]?
396 nec, si iam posset, sine inani posset, opinor, [2]
397 ipse in se trahere et partis conducere in unum. [ ]
398 Quapropter, quamvis causando multa noreris, [ ]
399 esse in rebus inane tamen fateare necessest. [ ]!
400 multaque praeterea tibi possum commemorando [ ]
401 argumenta fidem dictis corradere nostris. [ ]
402 verum animo satis haec vestigia parva sagaci [ ]
403 sunt per quae possis cognoscere cetera tute. [ ]
404 namque canes ut montivagae persaepe ferarum [ ]
405 naribus inveniunt intectas fronde quietes, [ ]
406 cum semel institerunt vestigia certa viai, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
407 sic alid ex alio per te tute ipse videre [ ]?
408 talibus in rebus poteris caecasque latebras [ ]
409 insinuare omnis et verum protrahere inde. [ ]
410 quod si pigraris paulumve recesseris ab re, [ ]
411 hoc tibi de plano possum promittere, Memmi: [2]
412 usque adeo largos haustus e fontibus magnis [ ]?
413 lingua meo suavis diti de pectore fundet, [ ]?
414 ut verear ne tarda prius per membra senectus [ ]
415 serpat et in nobis vitai claustra resolvat, [ ]?
416 quam tibi de quavis una re versibus omnis [2]?
417 argumentorum sit copia missa per auris. [ ]
418 Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis, [ ]
419 omnis, ut est igitur per se, natura duabus [ ]?
420 constitit in rebus; nam corpora sunt et inane, [ ]
421 haec in quo sita sunt et qua diversa moventur. [2]
422 corpus enim per se communis dedicat esse [ ]
423 sensus; cui nisi prima fides fundata valebit, [ ]
424 haud erit occultis de rebus quo referentes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
425 confirmare animi quicquam ratione queamus. [ ]
426 tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus, [ ]
427 si nullum foret, haud usquam sita corpora possent [ ]
428 esse neque omnino quoquam diversa meare; [ ]?
429 id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante. [ ]
430 praeterea nil est quod possis dicere ab omni [ ]
431 corpore seiunctum secretumque esse ab inani, [ ]
432 quod quasi tertia sit numero natura reperta. [2]!
433 nam quodcum -que erit, esse aliquid debebit id ipsum; [ ]
434 cui si tactus erit quamvis levis exiguusque, [ ]
435 augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit, [ ]
436 corporis augebit numerum summamque sequetur. [ ]
437 sin intactile erit, nulla de parte quod ullam [ ]?
438 rem prohibere queat per se transire meantem, [ ]
439 scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus. [ ]
440 praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
441 aut aliis fungi debebit agentibus ipsum [2]?
442 aut erit ut possint in eo res esse gerique. [ ]
443 at facere et fungi sine corpore nulla potest res [ ]
444 nec praebere locum porro nisi inane vacansque. [ ]
445 ergo praeter inane et corpora tertia per se [ ]!
446 nulla potest rerum in numero natura relinqui, [1]
447 nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros [ ]
448 nec ratione animi quam quisquam possit apisci. [ ]
449 Nam quaecumque cluent, aut his coniuncta duabus [ ]
450 rebus ea invenies aut horum eventa videbis. [ ]?
451 coniunctum est id quod nusquam sine permitiali [ ]
452 discidio potis est seiungi seque gregari, [ ]
453 pondus uti saxis, calor ignist, liquor aquai, [ ]
454 tactus corporibus cunctis, intactus inani. [ ]
455 servitium contra paupertas divitiaeque, [ ]
456 libertas bellum concordia, cetera quorum [ ]
457 adventu manet incolumis natura abituque, [ ]
458 haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
459 tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis [ ]?
460 consequitur sensus, transactum quid sit in aevo, [ ]
461 tum quae res instet, quid porro deinde sequatur. [ ]
462 nec per se quemquam tempus sentire fatendumst [ ]
463 semotum ab rerum motu placidaque quiete. [1]
464 denique Tyndaridem raptam belloque subactas [ ]
465 Troiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst [ ]
466 ne forte haec per se cogant nos esse fateri, [ ]
467 quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, [ ]
468 irrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas. [ ]!
469 namque aliud terris, aliud regionibus ipsis [ ]
470 eventum dici poterit quodcumque erit actum. [1]
471 denique materies si rerum nulla fuisset [ ]
472 nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur, [ ]
473 numquam Tyndaridis forma conflatus amoris [ ]
474 ignis, Alexandri Phrygio sub pectore gliscens, [ ]
475 clara accendisset saevi certamine belli, [ ]
476 nec clam durateus Troianis Pergama partu [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
477 inflammasset equus nocturno Graiugenarum; [ ]
478 perspicere ut possis res gestas funditus omnis [ ]
479 non ita uti corpus per se constare neque esse, [ ]
480 nec ratione cluere eadem qua constet inane, [ ]!
481 sed magis ut merito possis eventa vocare [ ]?
482 corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur. [ ]?
483 Corpora sunt porro partim primordia rerum, [ ]
484 partim concilio quae constant principiorum. [ ]
485 sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis [ ]
486 stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum. [ ]
487 etsi difficile esse videtur credere quicquam [ ]!
488 in rebus solido reperiri corpore posse. [2]?
489 transit enim fulmen caeli per saepta domorum, [ ]
490 clamor ut ac voces; ferrum candescit in igni [ ]
491 dissiliuntque fero ferventia saxa vapore; [ ]
492 tum labefactatus rigor auri solvitur aestu; [ ]
493 tum glacies aeris flamma devicta liquescit; [ ]?
494 permanat calor argentum penetraleque frigus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
495 quando utrumque manu retinentes pocula rite [ ]
496 sensimus infuso lympharum rore superne. [ ]
497 usque adeo in rebus solidi nil esse videtur. [1]
498 sed quia vera tamen ratio naturaque rerum [ ]
499 cogit, ades, paucis dum versibus expediamus [ ]
500 esse ea quae solido at -que aeterno corpore constent, [ ]
501 semina quae rerum primordiaque esse docemus, [ ]
502 unde omnis rerum nunc constet summa creata. [ ]
503 Principio quoniam duplex natura duarum [ ]
504 dissimilis rerum longe constare repertast, [ ]
505 corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, [ ]?
506 esse utramque sibi per se puramque necessest. [ ]?
507 nam quaecumque vacat spatium, quod inane vocamus, [ ]
508 corpus ea non est; quae porro cumque tenet se [ ]
509 corpus, ea vacuum nequaquam constat inane. [ ]
510 sunt igitur solida ac sine inani corpora prima. [2]
511 praeterea quoniam genitis in rebus inanest, [ ]
512 materiem circum solidam constare necessest, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
513 nec res ulla potest vera ratione probari [ ]
514 corpore inane suo celare atque intus habere, [ ]?
515 si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. [ ]
516 id porro nil esse potest nisi materiai [ ]
517 concilium, quod inane queat rerum cohibere. [ ]
518 materies igitur, solido quae corpore constat, [ ]
519 esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur. [ ]
520 tum porro si nil esset quod inane vacaret, [ ]?
521 omne foret solidum; nisi contra corpora certa [ ]
522 essent quae loca complerent quaecumque tenerent, [ ]!
523 omne quod est spatium vacuum constaret inane. [ ]
524 alternis igitur nimirum corpus inani [ ]
525 disiunctumst, quoniam nec plenum naviter exstat [ ]
526 nec porro vacuum. sunt ergo corpora certa [ ]
527 quae spatium pleno possint distinguere inane. [ ]
528 haec neque dissolui plagis extrinsecus icta [ ]?
529 possunt nec porro penitus penetrata retexi [ ]
530 nec ratione queunt alia temptata labare; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
531 id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante. [ ]
532 nam neque collidi sine inani posse videtur [2]?
533 quicquam nec frangi nec findi in bina secando [ ]
534 nec capere umorem neque item manabile frigus [2]
535 nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. [ ]
536 et quo quaeque magis cohibet res intus inane, [ ]
537 tam magis his rebus penitus temptata labascit. [ ]
538 ergo si solida ac sine inani corpora prima [3]
539 sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest. [ ]
540 praeterea nisi materies aeterna fuisset, [ ]
541 antehac ad nilum penitus res quaeque redissent [ ]
542 de nilo -que renata forent quaecumque videmus. [2]
543 at quoniam supra docui nil posse creari [ ]
544 de nilo neque quod genitum est ad nil revocari, [1]
545 esse immortali primordia corpore debent, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
546 dissolui quo quae -que supremo tempore possint, [2]
547 materies ut suppeditet rebus reparandis. [ ]
548 sunt igitur solida primordia simplicitate [ ]?
549 nec ratione queunt alia servata per aevum [ ]
550 ex infinito iam tempore res reparare. [ ]?
551 Denique si nullam finem natura parasset [ ]
552 frangendis rebus, iam corpora materiai [ ]
553 usque redacta forent aevo frangente priore, [ ]
554 ut nil ex illis a certo tempore posset [ ]
555 conceptum ad summum aetatis pervadere finem. [ ]
556 nam quidvis citius dissolvi posse videmus [ ]
557 quam rursus refici; quapropter longa diei [ ]?
558 infinita aetas anteacti temporis omnis [ ]
559 quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque, [ ]
560 numquam reliquo reparari tempore posset. [2]?
561 at nunc nimirum frangendi reddita finis [ ]
562 certa manet, quoniam refici rem quamque videmus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
563 et finita simul generatim tempora rebus [1]
564 stare, quibus possint aevi contingere florem. [ ]
565 huc accedit uti, solidissima materiai [ ]
566 corpora cum constant, possint tamen omnia reddi, [ ]
567 mollia quae fiunt, aër aqua terra vapores, [1]
568 quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, [ ]
569 admixtum quoniam semel est in rebus inane. [ ]
570 at contra si mollia sint primordia rerum, [ ]!
571 unde queant validi silices ferrumque creari [ ]
572 non poterit ratio reddi; nam funditus omnis [ ]
573 principio fundamenti natura carebit. [ ]?
574 sunt igitur solida pollentia simplicitate [ ]
575 quorum condenso magis omnia conciliatu [ ]
576 artari possunt validasque ostendere viris. [ ]?
577 porro si nullast frangendis reddita finis [ ]
578 corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque [ ]
579 nunc etiam superare necessest corpora rebus, [ ]!
580 quae nondum clueant ullo temptata periclo. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
581 at quoniam fragili natura praedita constant, [ ]?
582 discrepat aeternum tempus potuisse manere [ ]
583 innumerabilibus plagis vexata per aevum. [ ]
584 Denique iam quoniam generatim reddita finis [ ]
585 crescendi rebus constat vitamque tenendi, [ ]
586 et quid quaeque queant per foedera naturai, [u]
587 quid porro nequeant, sancitum quandoquidem exstat, [ ]
588 nec commutatur quicquam, quin omnia constant [ ]
589 usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae [ ]
590 ostendant maculas generalis corpore inesse, [ ]
591 immutabilis materiae quoque corpus habere [1]!
592 debent nimirum. nam si primordia rerum [ ]
593 commutari aliqua possent ratione revicta, [1]?
594 incertum quoque iam constet quid possit oriri, [ ]
595 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
596 quanam sit ratione atque alte terminus haerens, [ ]!
597 nec totiens possent generatim saecla referre [ ]
598 naturam mores victum motusque parentum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
599 Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen [ ]
600 corporis illius quod nostri cernere sensus [ ]
601 iam nequeunt, id nimirum sine partibus exstat [ ]
602 et minima constat natura nec fuit umquam [ ]?
603 per se secretum neque posthac esse valebit, [ ]?
604 alterius quoniamst ipsum pars, primaque et una, [ ]
605 inde aliae atque aliae similes ex ordine partes [ ]
606 agmine condenso naturam corporis explent, [ ]?
607 quae quoniam per se nequeunt constare, necessest [ ]
608 haerere unde queant nulla ratione revelli. [ ]
609 sunt igitur solida primordia simplicitate [ ]?
610 quae minimis stipata cohaerent partibus arte, [u]!
611 non ex illarum conventu conciliata, [ ]
612 sed magis aeterna pollentia simplicitate, [ ]
613 unde neque avelli quicquam neque deminui iam [ ]
614 concedit natura reservans semina rebus. [u]!
615 praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque [ ]
616 corpora constabunt ex partibus infinitis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
617 quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit [ ]
618 dimidiam partem nec res praefiniet ulla. [ ]
619 ergo rerum inter summam minimamque quid escit? [ ]?
620 nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis [ ]
621 summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, [u]!
622 ex infinitis constabunt partibus aeque. [ ]
623 quod quoniam ratio reclamat vera negatque [ ]
624 credere posse animum, victus fateare necessest [ ]
625 esse ea quae nullis iam praedita partibus exstent [ ]
626 et minima constent natura. quae quoniam sunt, [ ]?
627 illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum. [ ]
628 denique si minimas in partis cuncta resolvi [ ]
629 cogere consuesset rerum natura creatrix, [ ]
630 iam nil ex illis eadem reparare valeret [ ]
631 propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, [ ]
632 non possunt ea quae debet genitalis habere [ ]
633 materies, varios conexus pondera plagas [ ]
634 concursus motus, per quae res quaeque geruntur. [ ]
= file n. 407 - 20:45 minuti
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
635 Quapropter qui materiem rerum esse putarunt [ ]
636 ignem atque ex igni summam consistere solo, [ ]
637 magno opere a vera lapsi ratione videntur. [2]?
638 Heraclitus init quorum dux proelia primus, [ ]
639 clarus ob obscuram linguam magis inter inanis [ ]
640 quamde gravis inter Graios qui vera requirunt. [ ]
641 omnia enim stolidi magis admirantur amantque, [ ]
642 inversis quae sub verbis latitantia cernunt, [ ]
643 veraque constituunt quae belle tangere possunt [ ]
644 auris et lepido quae sunt fucata sonore. [ ]
645 Nam cur tam variae res possent esse requiro, [ ]
646 ex uno si sunt igni puroque creatae. [ ]
647 nil prodesset enim calidum denserier ignem [ ]
648 nec rarefieri, si partes ignis eandem [ ]?
649 naturam quam totus habet super ignis haberent. [ ]
650 acrior ardor enim conductis partibus esset, [ ]
651 languidior porro disiectis disque sipatis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
652 amplius hoc fieri nil est quod posse rearis [ ]
653 talibus in causis, nedum variantia rerum [ ]
654 tanta queat densis rarisque ex ignibus esse. [ ]
655 id quoque, si faciant admixtum rebus inane, [ ]
656 denseri poterunt ignes rarique relinqui. [1]
657 sed quia multa sibi cernunt contraria (?)muse [ ]
658 et fugitant in rebus inane relinquere purum, [ ]!
659 ardua dum metuunt, amittunt vera viai, [ ]
660 nec rursum cernunt exempto rebus inani [ ]
661 omnia denseri fierique ex omnibus unum [ ]?
662 corpus, nil ab se quod possit mittere raptim; [ ]
663 aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, [ ]?
664 ut videas non e stipatis partibus esse. [ ]
665 quod si forte alia credunt ratione potesse [ ]?
666 ignis in coetu stingui mutareque corpus, [ ]
667 scilicet ex nulla facere id si parte reparcent, [ ]
668 occidet ad nilum nimirum funditus ardor [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
669 omnis et e nilo fient quaecumque creantur. [2]?
670 nam quodcumque suis mutatum finibus exit, [ ]
671 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
672 proinde aliquid superare necesse est incolume ollis, [ ]!
673 ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes [ ]
674 de niloque renata vigescat copia rerum. [u]!
675 nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam [ ]
676 sunt quae conservant naturam semper eandem, [ ]
677 quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant [ ]?
678 naturam res et convertunt corpora sese, [ ]
679 scire licet non esse haec ignea corpora rerum. [ ]!
680 nil referret enim quaedam decedere, abire, [ ]
681 atque alia attribui, mutarique ordine quaedam, [ ]?
682 si tamen ardoris naturam cuncta tenerent; [ ]
683 ignis enim foret omnimodis quodcumque crearent. [ ]
684 verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora quorum [ ]
685 concursus motus ordo positura figurae [ ]?
686 efficiunt ignis, mutatoque ordine mutant [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
687 naturam neque sunt igni simulata neque ulli [ ]
688 praeterea rei quae corpora mittere possit [u]
689 sensibus et nostros adiectu tangere tactus. [ ]
690 Dicere porro ignem res omnis esse neque ullam [ ]
691 rem veram in numero rerum constare nisi ignem, [1]
692 quod facit hic idem, perdelirum esse videtur. [2]?
693 nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat [ ]
694 et labefactat eos, unde omnia credita pendent, [ ]
695 unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem. [ ]!
696 credit enim sensus ignem cognoscere vere, [ ]
697 cetera non credit, quae nilo clara minus sunt. [ ]?
698 quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur. [ ]?
699 quo referemus enim? quid nobis certius ipsis [ ]
700 sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus? [ ]
701 praeterea quare quisquam magis omnia tollat [ ]?
702 et velit ardoris naturam linquere solam, [ ]
703 quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat? [ ]
704 aequa videtur enim dementia dicere utrumque. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
705 Quapropter qui materiem rerum esse putarunt [ ]
706 ignem atque ex igni summam consistere posse, [ ]
707 et qui principium gignundis aëra rebus [ ]
708 constituere, aut umorem quicumque putarunt [ ]!
709 fingere res ipsum per se, terramve creare [ ]
710 omnia et in rerum naturas vertier omnis, [ ]
711 magno opere a vero longe derrasse videntur. [2]
712 adde etiam qui conduplicant primordia rerum [ ]
713 aëra iungentes igni terramque liquori, [ ]
714 et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur [ ]!
715 ex igni terra atque anima procrescere et imbri. [1]
716 quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, [ ]?
717 insula quem triquetris terrarum gessit in oris, [ ]
718 quam fluitans circum magnis anfractibus aequor [ ]
719 Ionium glaucis aspergit virus ab undis, [ ]
720 angustoque fretu rapidum mare dividit undis [ ]
721 Italiae terrarum oras a finibus eius. [ ]?
722 hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
723 murmura flammarum rursum se colligere iras, [ ]
724 faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis [ ]
725 ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. [ ]?
726 quae cum magna modis multis miranda videtur [ ]
727 gentibus humanis regio visendaque fertur, [2]
728 rebus opima bonis, multa munita virum vi, [ ]?
729 nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se [ ]
730 nec sanctum magis et mirum carumque videtur. [ ]
731 carmina quin etiam divini pectoris eius [ ]?
732 vociferantur et exponunt praeclara reperta, [ ]!
733 ut vix humana videatur stirpe creatus. [ ]?
734 Hic tamen et supra quos diximus inferiores [ ]
735 partibus egregie multis multoque minores, [ ]
736 quamquam multa bene ac divinitus invenientes [1]
737 ex adyto tamquam cordis responsa dedere [ ]
738 sanctius et multo certa ratione magis quam [ ]
739 Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, [ ]
740 principiis tamen in rerum fecere ruinas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
741 et graviter magni magno cecidere ibi casu; [ ]
742 primum quod motus exempto rebus inani [ ]
743 constituunt et res mollis rarasque relinquunt, [ ]
744 aëra solem ignem terras animalia fruges, [ ]
745 nec tamen admiscent in eorum corpus inane; [ ]
746 deinde quod omnino finem non esse secandis [ ]?
747 corporibus faciunt neque pausam stare fragori [ ]
748 nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam; [ ]
749 cum videamus id extremum cuiusque cacumen [ ]!
750 esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, [ ]
751 conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis [ ]
752 extremum quod habent, minimum consistere in illis. [ ]
753 huc accedit item, quoniam primordia rerum [ ]
754 mollia constituunt, quae nos nativa videmus [ ]
755 esse et mortali cum corpore funditus, utqui [ ]?
756 debeat ad nilum iam rerum summa reverti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
757 de niloque renata vigescere copia rerum; [u]!
758 quorum utrumque quid a vero iam distet habebis. [2]
759 deinde inimica modis multis sunt atque veneno [ ]
760 ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt [u]!
761 aut ita diffugient ut tempestate coacta [ ]
762 fulmina diffugere at -que imbris ventosque videmus. [ ]
763 Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur [ ]!
764 atque in eas rursus res omnia dissoluuntur, [ ]
765 qui magis illa queunt rerum primordia dici [ ]
766 quam contra res illorum retroque putari? [ ]
767 alternis gignuntur enim mutantque colorem [ ]
768 et totam inter se naturam tempore ab omni. [ ]!
770 sin ita forte putas ignis terraeque coire [ ]
771 corpus et aërias auras roremque liquoris, [ ]
772 nil in concilio naturam ut mutet eorum, [ ]?
773 nulla tibi ex illis poterit res esse creata, [ ]
774 non animans, non exanimo cum corpore, ut arbor. [ ]
775 quippe suam quidque in coetu variantis acervi [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
776 naturam ostendet mixtusque videbitur aër [ ]
777 cum terra simul atque ardor cum rore manere. [ ]
778 at primordia gignundis in rebus oportet [ ]!
779 naturam clandestinam caecamque adhibere, [ ]
780 emineat nequid quod contra pugnet et obstet [ ]
781 quominus esse queat proprie quodcumque creatur. [ ]
782 Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus auras [ ]
783 et primum faciunt ignem se vertere in auras [ ]
784 aëris, hinc imbrem gigni terramque creari [ ]
785 ex imbri retro -que a terra cuncta reverti, [ ]
786 umorem primum, post aëra, deinde calorem, [ ]
787 nec cessare haec inter se mutare, meare [ ]!
788 a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi. [ ]
789 quod facere haud ullo debent primordia pacto. [ ]?
790 immutabile enim quiddam superare necessest, [1]
791 ne res ad nilum redigantur funditus omnes. [ ]
792 nam quodcumque suis mutatum finibus exit, [ ]
793 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
794 quapropter quoniam quae paulo diximus ante [ ]
795 in commutatum veniunt, constare necessest [ ]
796 ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, [ ]
797 ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. [ ]
798 quin potius tali natura praedita quaedam [ ]?
799 corpora constituas, ignem si forte crearint, [ ]
800 posse eadem demptis paucis paucisque tributis, [ ]
801 ordine mutato et motu, facere aëris auras, [2]
802 sic alias aliis rebus mutarier omnis? [ ]
803 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras [ ]
804 aëris e terra res omnis crescere alique; [ ]?
805 et nisi tempestas indulget tempore fausto [ ]
806 imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, [ ]
807 solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, [ ]?
808 crescere non possint fruges arbusta animantes.' [ ]
809 scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor [ ]
810 adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis [ ]
811 omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
812 adiutamur enim dubio procul atque alimur nos [1]
813 certis ab rebus, certis aliae atque aliae res. [ ]
814 nimirum quia multa modis communia multis [ ]
815 multarum rerum in rebus primordia mixta [ ]
816 sunt, ideo variis variae res rebus aluntur. [ ]
817 atque eadem magni refert primordia saepe [ ]?
818 cum quibus et quali positura contineantur [2]?
819 et quos inter se dent motus accipiantque; [ ]!
820 namque eadem caelum mare terras flumina solem [ ]
821 constituunt, eadem fruges arbusta animantis, [ ]
822 verum aliis alioque modo commixta moventur. [ ]
823 quin etiam passim nostris in versibus ipsis [ ]
824 multa elementa vides multis communia verbis, [ ]
825 cum tamen inter se versus ac verba necessest [ ]!
826 confiteare et re et sonitu distare sonanti. [ ]
827 tantum elementa queunt permutato ordine solo. [ ]?
828 at rerum quae sunt primordia, plura adhibere [ ]
829 possunt unde queant variae res quaeque creari. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
830 Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian [2]
831 quam Grai memorant nec nostra dicere lingua [u]
832 concedit nobis patrii sermonis egestas, [ ]
833 sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis. [ ]!
834 principio, rerum quam dicit homoeomerian, [2]
835 ossa videlicet e pauxillis atque minutis [ ]!
836 ossibus hic et de pauxillis atque minutis [ ]
837 visceribus viscus gigni sanguenque creari [ ]
838 sanguinis inter se multis coeuntibus guttis [ ]!
839 ex aurique putat micis consistere posse [ ]
840 aurum et de terris terram concrescere parvis, [ ]
841 ignibus ex ignis, umorem umoribus esse, [ ]?
842 cetera consimili fingit ratione putatque. [ ]
843 nec tamen esse ulla idem ex parte in rebus inane [ ]!
844 concedit neque corporibus finem esse secandis. [ ]
845 quare in utraque mihi pariter ratione videtur [ ]
846 errare atque illi, supra quos diximus ante. [ ]
847 adde quod imbecilla nimis primordia fingit; [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
848 si primordia sunt, simili quae praedita constant [ ]!
849 natura atque ipsae res sunt aequeque laborant [ ]
850 et pereunt neque ab exitio res ulla refrenat. [ ]?
851 nam quid in oppressu valido durabit eorum, [1]?
852 ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis? [ ]
853 ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa? [ ]!
854 nil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis [ ]
855 tam mortalis erit quam quae manifesta videmus [ ]
856 ex oculis nostris aliqua vi victa perire. [1]?
857 at neque reccidere ad nilum res posse neque autem [ ]
858 crescere de nilo testor res ante probatas. [2]
859 praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, [ ]
860 scire licet nobis venas et sanguen et ossa [ ]
861 sive cibos omnis commixto corpore dicent [ ]
862 esse et habere in se nervorum corpora parva [ ]
863 ossaque et omnino venas partisque cruoris, [1]
864 fiet uti cibus omnis, et aridus et liquor ipse, [ ]!
865 ex alienigenis rebus constare putetur, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
866 ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto. [ ]
867 praeterea quaecum -que e terra corpora crescunt [ ]
868 si sunt in terris, terram constare necessest [ ]
869 ex alienigenis, quae terris exoriuntur. [ ]
870 transfer item, totidem verbis utare licebit. [ ]?
871 in lignis si flamma latet fumusque cinisque, [ ]
872 ex alienigenis consistant ligna necessest. [ ]
873 praeterea tellus quae corpora cumque alit, auget [ ]
874 ex alienigenis, quae lignis exoriuntur. [ ]
875 Linquitur hic quaedam latitandi copia tenuis, [ ]
876 id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis [ ]
877 res putet immixtas rebus latitare, sed illud [ ]
878 apparere unum cuius sint plurima mixta [ ]
879 et magis in promptu primaque in fronte locata. [1]
880 quod tamen a vera longe ratione repulsumst. [2]?
881 conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci [ ]
882 robore cum saxi franguntur, mittere signum [ ]
883 sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
884 cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem. [ ]
885 consimili ratione herbas quoque saepe decebat [ ]
886 et latices dulcis guttas similique sapore [ ]
887 mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, [ ]
888 scilicet, et glebis terrarum saepe friatis [ ]
889 herbarum genera et fruges frondisque videri [ ]
890 dispertita inter terram latitare minute, [ ]
891 postremo in lignis cinerem fumumque videri, [ ]
892 cum praefracta forent, ignisque latere minutos. [ ]
893 quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, [ ]
894 scire licet non esse in rebus res ita mixtas, [ ]!
895 verum semina multimodis immixta latere [ ]!
896 multarum rerum in rebus communia debent. [ ]
897 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis [ ]
898 arboribus vicina cacumina summa terantur [u]!
899 inter se, validis facere id cogentibus austris, [ ]
900 donec flammai fulserunt flore coorto.' [ ]
901 scilicet et non est lignis tamen insitus ignis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
902 verum semina sunt ardoris multa, terendo [ ]!
903 quae cum confluxere, creant incendia silvis. [ ]!
904 quod si facta foret silvis abscondita flamma, [ ]
905 non possent ullum tempus celarier ignes, [ ]
906 conficerent vulgo silvas, arbusta cremarent. [ ]
907 iamne vides igitur, paulo quod diximus ante, [ ]
908 permagni referre eadem primordia saepe [ ]
909 cum quibus et quali positura contineantur [2]?
910 et quos inter se dent motus accipiantque, [ ]!
911 atque eadem paulo inter se mutata creare [ ]!
912 ignis et lignum? quo pacto verba quoque ipsa [ ]
913 inter se paulo mutatis sunt elementis, [ ]
914 cum ligna atque ignis distincta voce notemus. [ ]
915 denique iam quaecum -que in rebus cernis apertis [ ]
916 si fieri non posse putas, quin materiai [ ]
917 corpora consimili natura praedita fingas, [ ]?
918 hac ratione tibi pereunt primordia rerum: [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
919 fiet uti risu tremulo concussa cachinnent [2]
920 et lacrimis salsis umectent ora genasque. [ ]?
= file n. 408 - 14:07 minuti
921 Nunc age quod superest cognosce et clarius audi. [ ]
922 nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri [ ]
923 percussit thyrso laudis spes magna meum cor [ ]
924 et simul incussit suavem mi in pectus amorem [ ]
925 musarum, quo nunc instinctus mente vigenti [ ]
926 avia Pieridum peragro loca nullius ante [ ]
927 trita solo. iuvat integros accedere fontis [ ]
928 atque haurire, iuvat -que novos decerpere flores [ ]
929 insignemque meo capiti petere inde coronam [ ]
930 unde prius nulli velarint tempora musae; [ ]?
931 primum quod magnis doceo de rebus et artis [ ]
932 religionum animum nodis exsolvere pergo, [ ]
933 deinde quod obscura de re tam lucida pango [ ]?
934 carmina, musaeo contingens cuncta lepore. [ ]
935 id quoque enim non ab nulla ratione videtur; [ ]
936 sed veluti pueris absinthia taetra medentes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
937 cum dare conantur, prius oras pocula circum [ ]
938 contingunt mellis dulci flavoque liquore, [ ]
939 ut puerorum aetas improvida ludificetur [ ]
940 labrorum tenus, interea perpotet amarum [ ]
941 absinthi laticem deceptaque non capiatur, [ ]
942 sed potius tali pacto recreata valescat, [ ]?
943 sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur [ ]
944 tristior esse quibus non est tractata, retroque [ ]
945 vulgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti [ ]
946 carmine Pierio rationem exponere nostram [ ]
947 et quasi musaeo dulci contingere melle, [ ]
948 si tibi forte animum tali ratione tenere [ ]
949 versibus in nostris possem, dum perspicis omnem [ ]
950 naturam rerum qua constet compta figura. [ ]
951 Sed quoniam docui solidissima materiai [ ]
952 corpora perpetuo volitare invicta per aevum, [ ]
953 nunc age, summai quaedam sit finis eorum [ ]
954 necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
955 seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, [ ]
956 pervideamus utrum finitum funditus omne [ ]
957 constet an immensum pateat vasteque profundum. [ ]
958 Omne quod est igitur nulla regione viarum [ ]
959 finitumst; namque extremum debebat habere. [ ]
960 extremum porro nullius posse videtur [ ]
961 esse, nisi ultra sit quod finiat; ut videatur [ ]!
962 quo non longius haec sensus natura sequatur. [ ]!
963 nunc extra summam quoniam nil esse fatendum, [ ]
964 non habet extremum, caret ergo fine modoque. [ ]
965 nec refert quibus adsistas regionibus eius; [ ]
966 usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis [ ]
967 tantundem partis infinitum omne relinquit. [ ]
968 praeterea si iam finitum constituatur [ ]
969 omne quod est spatium, siquis procurrat ad oras [ ]
970 ultimus extremas iaciatque volatile telum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
971 id validis utrum contortum viribus ire [ ]
972 quo fuerit missum mavis longeque volare, [ ]
973 an prohibere aliquid censes obstareque posse? [ ]
974 alterutrum fatearis enim sumasque necessest. [ ]
975 quorum utrum -que tibi effugium praecludit et omne [ ]
976 cogit ut exempta concedas fine patere. [ ]
977 nam sive est aliquid quod probeat efficiatque [ ]
978 quominus quo missum est veniat finique locet se, [ ]
979 sive foras fertur, non est a fine profectum. [ ]
980 hoc pacto sequar atque, oras ubicumque locaris [1]
981 extremas, quaeram quid telo denique fiat. [ ]
982 fiet uti nusquam possit consistere finis [ ]
983 effigiumque fugae prolatet copia semper. [ ]
984 postremo ante oculos res rem finire videtur; [ ]
985 aër dissaepit collis atque aëra montes, [ ]
986 terra mare et contra mare terras terminat omnis; [ ]
987 omne quidem vero nil est quod finiat extra. [ ]?
988 Praeterea spatium summai totius omne [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
989 undique si inclusum certis consisteret oris [ ]
990 finitumque foret, iam copia materiai [ ]
991 undique ponderibus solidis confluxet ad imum [ ]
992 nec res ulla geri sub caeli tegmine posset [ ]
993 nec foret omnino caelum neque lumina solis, [ ]?
994 quippe ubi materies omnis cumulata iaceret [ ]
995 ex infinito iam tempore subsidendo. [ ]?
996 at nunc nimirum requies data principiorum [ ]
997 corporibus nullast, quia nil est funditus imum [ ]
998 quo quasi confluere et sedis ubi ponere possint. [1]
999 semper in assiduo motu res quaeque geruntur [ ]?
1000 partibus e cunctis infernaque suppeditantur [ ]
1001 ex infinito cita corpora materiai. [ ]?
1002 est igitur natura loci spatiumque profundi, [2]
1003 quod neque clara suo percurrere fulmina cursu [ ]
1004 perpetuo possint aevi labentia tractu [ ]?
1005 nec prorsum facere ut restet minus ire meando; [ ]
1006 usque adeo passim patet ingens copia rebus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
1007 finibus exemptis in cunctas undique partis. [ ]
1008 Ipsa modum porro sibi rerum summa parare [ ]
1009 ne possit, natura tenet, quae corpus inani [2]
1010 et quod inane autem est finiri corpore cogit, [ ]?
1011 ut sic alternis infinita omnia reddat, [ ]
1012 aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum, [ ]
1013 simplice natura pateat tamen immoderatum. [2]?
1014 nec mare nec tellus neque caeli lucida templa [ ]
1015 nec mortale genus nec divum corpora sancta [ ]
1016 exiguum possent horai sistere tempus. [ ]?
1017 nam dispulsa suo de coetu materiai [ ]?
1018 copia ferretur magnum per inane soluta, [ ]
1019 sive adeo potius numquam concreta creasset [ ]
1020 ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset. [ ]
1021 nam certe neque consilio primordia rerum [ ]?
1022 ordine se suo quae -que sagaci mente locarunt [2]
1023 nec quos quaeque (darent motus pepigere profecto) [ ]
1024 sed quia multa modis multis mutata per omne [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
1025 ex infinito vexantur percita plagis, [ ]
1026 omne genus motus et coetus experiundo [ ]
1027 tandem deveniunt in talis disposituras, [ ]
1028 qualibus haec rerum consistit summa creata, [ ]
1029 et multos etiam magnos servata per annos [ ]
1030 ut semel in motus coniectast convenientis, [ ]
1031 efficit ut largis avidum mare fluminis undis [ ]
1032 integrent amnes et solis terra vapore [ ]
1033 fota novet fetus summissaque gens animantum [ ]
1034 floreat et vivant labentes aetheris ignes; [ ]
1035 quod nullo facerent pacto, nisi materiai [ ]
1036 ex infinito suboriri copia posset, [2]?
1037 unde amissa solent reparare in tempore quaeque. [ ]
1038 nam veluti privata cibo natura animantum [2]?
1039 diffluit amittens corpus, sic omnia debent [ ]
1040 dissolui simul ac defecit suppeditare [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
1041 materies aliqua ratione aversa viai. [2]?
1042 nec plagae possunt extrinsecus undique summam [ ]
1043 conservare omnem quaecumque est conciliata. [ ]
1044 cudere enim crebro possunt partemque morari, [ ]
1045 dum veniant aliae ac suppleri summa queatur. [ ]?
1046 interdum resilire tamen coguntur et una [ ]
1047 principiis rerum spatium tempusque fugai [ ]
1048 largiri, ut possint a coetu libera ferri. [ ]
1049 quare etiam atque etiam suboriri multa necessest, [2]
1050 et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, [ ]
1051 infinita opus est vis undique materiai. [1]
1052 Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, [ ]
1053 in medium summae quod dicunt omnia niti, [ ]
1054 atque ideo mundi naturam stare sine ullis [ ]?
1055 ictibus externis neque quoquam posse resolvi [ ]
1056 summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa [ ]
1057 (ipsum si quicquam posse in se sistere credis): [ ]
1058 et quae pondera sunt sub terris omnia sursum [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
1059 nitier in terra -que retro requiescere posta, [ ]
1060 ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus. [ ]
1061 et simili ratione animalia suppa vagari [ ]!
1062 contendunt neque posse e terris in loca caeli [ ]!
1063 reccidere inferiora magis quam corpora nostra [ ]!
1064 sponte sua possint in caeli templa volare: [ ]
1065 illi cum videant solem, nos sidera noctis [ ]
1066 cernere, et alternis nobiscum tempora caeli [ ]
1067 dividere et noctes parilis agitare diebus. [ ]
1068 sed vanus stolidis haec (error falsa probavit,) [ ]
1069 amplexi quod habent perversa (rem ratione;) [ ]
1070 nam medium nil esse potest, (quando omnia constant) [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
1071 infinita. neque omnino, si iam (medium sit,) [u]!
1072 possit ibi quicquam consistere (eam magis ob rem,) [ ]
1073 quam quavis alia longe ratione (repelli:) [ ]?
1074 omnis enim locus ac spatium, quod inane (vocamus,) [ ]
1075 per medium, per non medium, concedere (debet) [ ]
1076 aeque ponderibus, motus quacumque feruntur. [ ]
1077 nec quisquam locus est, quo corpora cum venere, [ ]
1078 ponderis amissa vi possint stare in inani; [ ]?
1079 nec quod inane autem est ulli subsistere debet, [ ]
1080 quin, sua quod natura petit, concedere pergat. [2]
1081 haud igitur possunt tali ratione teneri [ ]
1082 res in concilium medii cuppedine victae. [ ]
1083 Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt [ ]
1084 in medium niti, sed terrarum atque liquoris, [ ]
1085 umorem ponti magnasque e montibus undas, [ ]
1086 et quasi terreno quae corpore contineantur, [ ]?
1087 at contra tenuis exponunt aëris auras [ ]
1088 et calidos simul a medio differrier ignis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
1089 atque ideo totum circum tremere aethera signis [ ]
1090 et solis flammam per caeli caerula pasci, [ ]
1091 quod calor a medio fugiens se ibi colligit omnis, [ ]
1092 nec prorsum arboribus summos frondescere ramos [ ]
1093 posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum [ ]
1102 ne volucri ritu flammarum moenia mundi [2]
1103 diffugiant subito magnum per inane soluta [ ]
1104 et ne cetera consimili ratione sequantur [1]!
1105 neve ruant caeli tonitralia templa superne [ ]
1106 terraque se pedibus raptim subducat et omnis [ ]
1107 inter permixtas rerum caelique ruinas [ ]
1108 corpora solventis abeat per inane profundum, [ ]
1109 temporis ut puncto nil exstet reliquiarum [ ]?
1110 desertum praeter spatium et primordia caeca. [ ]
1111 nam quaecumque prius de parti corpora desse [ ]
1112 constitues, haec rebus erit pars ianua leti, [ ]
1113 hac se turba foras dabit omnis materiai. [ ]
1114 Haec sic pernosces parva perductus opella; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.)
1115 namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca [ ]?
1116 nox iter eripiet quin ultima naturai [u]
1117 pervideas: ita res accendent lumina rebus. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 409 - 22:16 minuti
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) .
1 Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, [ ]
2 e terra magnum alterius spectare laborem; [ ]
3 non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, [ ]
4 sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est. [ ]
5 suave etiam belli certamina magna tueri [ ]
6 per campos instructa tua sine parte pericli. [ ]
7 sed nil dulcius est, bene quam munita tenere [ ]!
8 edita doctrina sapientum templa serena, [ ]?
9 despicere unde queas alios passimque videre [ ]
10 errare atque viam palantis quaerere vitae, [ ]
11 certare ingenio, contendere nobilitate, [ ]
12 noctes atque dies niti praestante labore [ ]
13 ad summas emergere opes rerumque potiri. [ ]
14 o miseras hominum mentis, o pectora caeca! [ ]?
15 qualibus in tenebris vitae quantisque periclis [ ]
16 degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
17 nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui [2]
18 corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur [ ]
19 iucundo sensu cura semota metuque? [ ]
20 ergo corpoream ad naturam pauca videmus [ ]
21 esse opus omnino, quae demant cumque dolorem, [ ]
22 delicias quoque uti multas substernere possint. [ ]
23 gratius interdum neque natura ipsa requirit, [2]
24 si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes [ ]
25 lampadas igniferas manibus retinentia dextris, [ ]
26 lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, [ ]
27 nec domus argento fulget auroque renidet [ ]
28 nec citharae reboant laqueata aurataque templa, [ ]
29 cum tamen inter se prostrati in gramine molli [ ]!
30 propter aquae rivum sub ramis arboris altae [ ]?
31 non magnis opibus iucunde corpora curant, [ ]
32 praesertim cum tempestas arridet et anni [ ]
33 tempora conspergunt viridantis floribus herbas. [ ]
34 nec calidae citius decedunt corpore febres, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
35 textilibus si in picturis ostroque rubenti [ ]
36 iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est. [ ]
37 quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae [ ]
38 proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, [ ]
39 quod superest, animo quoque nil prodesse putandum; [ ]
40 si non forte tuas legiones per loca campi [ ]
41 fervere cum videas belli simulacra cientis, [ ]
42 subsidiis magnis (?)epicuri constabilitas, [2]?
43 ornatas armis (?)ita stuas pariterque animatas, [1]?
43 fervere cum videas classem lateque vagari, [ ]
44 his tibi tum rebus timefactae religiones [ ]
45 effugiunt animo pavidae; mortisque timores [ ]
46 tum vacuum pectus linquunt curaque solutum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
47 quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, [1]
48 re veraque metus hominum curaeque sequaces [1]
49 nec metuunt sonitus armorum nec fera tela [ ]
50 audacterque inter reges rerumque potentis [ ]
51 versantur neque fulgorem reverentur ab auro [ ]
52 nec clarum vestis splendorem purpureai, [ ]
53 quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas? [ ]
54 omnis cum in tenebris praesertim vita laboret. [ ]
55 nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis [ ]
56 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus [ ]
57 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
58 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. [ ]
59 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest [ ]
60 non radii solis neque lucida tela diei [2]
61 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]
62 Nunc age, quo motu genitalia materiai [2]?
63 corpora res varias gignant genitasque resolvant [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
64 et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis [1]
65 reddita mobilitas magnum per inane meandi, [ ]
66 expediam: tu te dictis praebere memento. [ ]
67 nam certe non inter se stipata cohaeret [ ]!
68 materies, quoniam minui rem quamque videmus [ ]
69 et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo [ ]
70 ex oculis -que vetustatem subducere nostris, [ ]
71 cum tamen incolumis videatur summa manere [ ]
72 propterea quia, quae decedunt corpora cuique, [ ]
73 unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant, [ ]
74 illa senescere at haec contra florescere cogunt, [u]!
75 nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur [ ]
76 semper, et inter se mortales mutua vivunt. [ ]!
77 augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, [ ]
78 inque brevi spatio mutantur saecla animantum [ ]?
79 et quasi cursores vitai lampada tradunt. [ ]?
80 Si cessare putas rerum primordia posse [ ]
81 cessandoque novos rerum progignere motus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
82 avius a vera longe ratione vagaris. [ ]?
83 nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest [ ]!
84 aut gravitate sua ferri primordia rerum [1]?
85 aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe [ ]
86 obvia conflixere, fit ut diversa repente [ ]!
87 dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint [ ]
88 ponderibus solidis neque quicquam a tergo ibus obstet. [ ]
89 et quo iactari magis omnia materiai [ ]?
90 corpora pervideas, reminiscere totius imum [ ]
91 nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima [ ]
92 consistant, quoniam spatium sine fine modoquest [ ]
93 immensumque patere in cunctas undique partis [ ]!
94 pluribus ostendi et certa ratione probatumst. [ ]
95 quod quoniam constat, nimirum nulla quies est [ ]
96 reddita corporibus primis per inane profundum, [ ]
97 sed magis assiduo varioque exercita motu [ ]
98 partim intervallis magnis confulta resultant, [ ]
99 pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
100 et quaecumque magis condenso conciliatu [ ]
101 exiguis intervallis convecta resultant, [ ]
102 indupedita suis perplexis ipsa figuris, [ ]
103 haec validas saxi radices et fera ferri [ ]?
104 corpora constituunt et cetera de genere horum. [ ]
105 cetera, quae porro magnum per inane vagantur, [ ]
106 paucula dissiliunt longe longeque recursant [ ]
107 in magnis intervallis; haec aëra rarum [ ]
108 sufficiunt nobis et splendida lumina solis. [1]
109 multaque praeterea magnum per inane vagantur, [ ]
110 conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam [ ]
111 consociare etiam motus potuere recepta. [ ]
112 cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago [u]?
113 ante oculos semper nobis versatur et instat. [ ]
114 contemplator enim, cum solis lumina cumque [ ]
115 inserti fundunt radii per opaca domorum: [ ]
116 multa minuta modis multis per inane videbis [ ]
117 corpora misceri radiorum lumine in ipso [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
118 et velut aeterno certamine proelia pugnas [ ]
119 edere turmatim certantia nec dare pausam, [ ]
120 conciliis et discidiis exercita crebris; [ ]
121 conicere ut possis ex hoc, primordia rerum [ ]
122 quale sit in magno iactari semper inani. [ ]?
123 dumtaxat rerum magnarum parva potest res [ ]
124 exemplare dare et vestigia notitiai. [ ]
125 hoc etiam magis haec animum te advertere par est [ ]
126 corpora quae in solis radiis turbare videntur, [ ]
127 quod tales turbae motus quoque materiai [ ]
128 significant clandestinos caecosque subesse. [ ]
129 multa videbis enim plagis ibi percita caecis [1]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
130 commutare viam retroque repulsa reverti [ ]
131 nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis. [ ]
132 scilicet hic a principiis est omnibus error. [u]!
133 prima moventur enim per se primordia rerum; [ ]?
134 inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu [ ]
135 et quasi proxima sunt ad viris principiorum, [ ]!
136 ictibus illorum caecis impulsa cientur, [ ]
137 ipsaque proporro paulo maiora lacessunt. [ ]
138 sic a principiis ascendit motus et exit [ ]
139 paulatim nostros ad sensus, ut moveantur [ ]
140 illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus [ ]
141 nec quibus id faciant plagis apparet aperte. [ ]
142 Nunc quae mobilitas sit reddita materiai [ ]
143 corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi. [ ]
144 primum aurora novo cum spargit lumine terras [ ]
145 et variae volucres nemora avia pervolitantes [ ]
146 aëra per tenerum liquidis loca vocibus opplent, [ ]
147 quam subito soleat sol ortus tempore tali [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
148 convestire sua perfundens omnia luce, [ ]
149 omnibus in promptu manifestumque esse videmus. [ ]
150 at vapor is quem sol mittit lumenque serenum [ ]
151 non per inane meat vacuum; quo tardius ire [ ]
152 cogitur, aërias quasi dum diverberat undas. [ ]
153 nec singillatim corpuscula quaeque vaporis [ ]
154 sed complexa meant inter se conque globata; [ ]
155 quapropter simul inter se retrahuntur et extra [ ]!
156 officiuntur, uti cogantur tardius ire. [ ]?
157 at quae nunc solida primordia simplicitate, [ ]?
158 cum per inane meant vacuum nec res remoratur [ ]
159 ulla foris atque ipsa suis e partibus una [ ]?
160 unum in quem coepere locum conixa feruntur, [ ]
161 debent nimirum praecellere mobilitate [ ]
162 et multo citius ferri quam lumina solis [ ]
163 multiplexque loci spatium transcurrere eodem [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
164 tempore quo solis pervulgant fulgura caelum. [2]
165 nec persectari primordia singula quaeque, [ ]?
166 ut videant qua quid -que geratur cum ratione. [ ]
167 At quidam contra haec, ignari materiai, [ ]
168 naturam non posse deum sine numine credunt [ ]
169 tanto opere humanis rationibus admoderate [2]
170 tempora mutare annorum frugesque creare, [u]!
171 et iam cetera, mortalis quae suadet adire [ ]!
172 ipsaque deducit dux vitae dia voluptas [2]
173 et res per Veneris blanditur saecla propagent, [ ]
174 ne genus occidat humanum. quorum omnia causa [u]!
175 constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus [ ]
176 magno opere a vera lapsi ratione videntur. [2]?
177 nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint, [ ]
178 hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim [ ]
179 confirmare aliis -que ex rebus reddere multis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
180 nequaquam nobis divinitus esse creatam [1]
181 naturam mundi: tanta stat praedita culpa. [ ]
182 quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta. [ ]
183 nunc id quod superest de motibus expediemus. [1]
184 Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus [ ]
185 confirmare tibi, nullam rem posse sua vi [ ]
186 corpoream sursum ferri sursumque meare; [ ]
187 ne tibi dent in eo flammarum corpora fraudem. [ ]
188 sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt [ ]
189 et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, [ ]
190 pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. [ ]
191 nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum [ ]
192 et celeri flamma degustant tigna trabesque, [ ]?
193 sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est. [ ]
194 quod genus e nostro cum missus corpore sanguis [ ]
195 emicat exsultans alte spargitque cruorem. [ ]
196 nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque [ ]?
197 respuat umor aquae? nam quo magis ursimus alte [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
198 derecta et magna vi multi pressimus aegre, [ ]
199 tam cupide sursum revomit magis atque remittit, [ ]
200 plus ut parte foras emergant exsiliantque. [ ]?
201 nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, [ ]
202 quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur. [ ]!
203 sic igitur debent flammae quoque posse per auras [ ]
204 aëris expressae sursum succedere, quamquam [ ]
205 pondera, quantum in sest, deorsum deducere pugnent. [ ]
206 nocturnasque faces caeli sublime volantis [ ]
207 nonne vides longos flammarum ducere tractus [ ]
208 in quascumque dedit partis natura meatum? [ ]
209 non cadere in terram stellas et sidera cernis? [ ]
210 sol etiam caeli de vertice dissipat omnis [ ]?
211 ardorem in partis et lumine conserit arva; [ ]
212 in terras igitur quoque solis vergitur ardor. [ ]
213 tranversosque volare per imbris fulmina cernis; [ ]!
214 nunc hic nunc illinc abrupti nubibus ignes [ ]
215 concursant; cadit in terras vis flammea vulgo. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
216 Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus, [2]
217 corpora cum deorsum rectum per inane feruntur [ ]
218 ponderibus propriis, incerto tempore ferme [ ]
219 incertisque locis spatio depellere paulum, [ ]
220 tantum quod momen mutatum dicere possis. [ ]
221 quod nisi declinare solerent, omnia deorsum, [u]!
222 imbris uti guttae, caderent per inane profundum, [ ]
223 nec foret offensus natus nec plaga creata [ ]
224 principiis: ita nil umquam natura creasset. [ ]
225 Quod si forte aliquis credit graviora potesse [ ]
226 corpora, quo citius rectum per inane feruntur, [ ]
227 incidere ex supero levioribus atque ita plagas [ ]
228 gignere quae possint genitalis reddere motus, [ ]
229 avius a vera longe ratione recedit. [ ]?
230 nam per aquas quaecumque cadunt atque aëra rarum, [ ]
231 haec pro ponderibus casus celerare necessest [ ]
232 propterea quia corpus aquae naturaque tenuis [ ]
233 aëris haud possunt aeque rem quamque morari, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
234 sed citius cedunt gravioribus exsuperata. [ ]
235 at contra nulli de nulla parte neque ullo [ ]
236 tempore inane potest vacuum subsistere rei, [ ]
237 quin, sua quod natura petit, concedere pergat; [2]
238 omnia quapropter debent per inane quietum [ ]
239 aeque ponderibus non aequis concita ferri. [ ]
240 haud igitur poterunt levioribus incidere umquam [ ]
241 ex supero graviora neque ictus gignere per se [ ]!
242 qui varient motus per quos natura gerat res. [ ]
243 quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest [ ]
244 corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus [ ]
245 obliquos videamur et id res vera refutet. [ ]
246 namque hoc in promptu manifestumque esse videmus, [ ]
247 pondera, quantum in sest, non posse obliqua meare, [ ]
248 ex supero cum praecipitant, quod cernere possis. [ ]
249 sed nil omnino recta regione viai [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
250 declinare quis est qui (?)possit cernere sese? [1]
251 Denique si semper motus conectitur omnis [ ]
252 et vetere exoritur semper novus ordine certo [ ]
253 nec declinando faciunt primordia motus [ ]?
254 principium quoddam quod fati foedera rumpat, [ ]?
255 ex infinito ne causam causa sequatur, [ ]
256 libera per terras unde haec animantibus exstat, [ ]
257 unde est haec, inquam, fatis avulsa voluntas [ ]
258 per quam progredimur quo ducit quemque voluptas, [ ]
259 declinamus item motus nec tempore certo [1]
260 nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? [ ]
261 nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas [ ]
262 principium dat et hinc motus per membra rigantur. [ ]
263 nonne vides etiam patefactis tempore puncto [ ]
264 carceribus non posse tamen prorumpere equorum [ ]
265 vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? [ ]
266 omnis enim totum per corpus materiai [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
267 copia conciri debet, concita per artus [ ]
268 omnis ut studium mentis conixa sequatur; [ ]
269 ut videas initum motus a corde creari [ ]?
270 ex animi -que voluntate id procedere primum, [ ]
271 inde dari porro per totum corpus et artus. [ ]
272 nec similest ut cum impulsi procedimus ictu [ ]?
273 viribus alterius magnis magnoque coactu. [ ]
274 nam tum materiem totius corporis omnem [ ]
275 perspicuumst nobis invitis ire rapique, [ ]?
276 donec eam refrenavit per membra voluntas. [ ]?
277 iamne vides igitur, quamquam vis extera multos [ ]
278 pellat et invitos cogat procedere saepe [ ]
279 praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro [ ]
280 quiddam quod contra pugnare obstareque possit? [ ]
281 cuius ad arbitrium quoque copia materiai [ ]
282 cogitur interdum flecti per membra per artus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
283 et proiecta refrenatur retroque residit. [2]!
284 quare in seminibus quoque idem fateare necessest, [ ]
285 esse aliam praeter plagas et pondera causam [ ]
286 motibus, unde haec est nobis innata potestas, [ ]
287 de nilo quoniam fieri nil posse videmus. [ ]
288 pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant [ ]?
289 externa quasi vi. sed ne mens ipsa necessum [ ]
290 intestinum habeat cunctis in rebus agendis [ ]
291 et devicta quasi cogatur ferre patique, [ ]?
292 id facit exiguum clinamen principiorum [ ]
293 nec regione loci certa nec tempore certo. [ ]
= file n. 410 - 25:48 minuti
294 Nec stipata magis fuit umquam materiai [1]
295 copia nec porro maioribus intervallis. [1]?
296 nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde. [ ]
297 quapropter quo nunc in motu principiorum [ ]
298 corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere [ ]!
299 et posthac semper simili ratione ferentur, [ ]
300 et quae consuerint gigni gignentur eadem [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
301 condicione et erunt et crescent vique valebunt, [ ]
302 quantum cuique datum est per foedera naturai. [u]
303 nec rerum summam commutare ulla potest vis; [ ]
304 nam neque, quo possit genus ullum materiai [ ]
305 effugere ex omni, quicquam est extra, neque in omne [ ]
306 unde coorta queat nova vis irrumpere et omnem [ ]
307 naturam rerum mutare et vertere motus. [ ]
308 Illud in his rebus non est mirabile, quare, [ ]
309 omnia cum rerum primordia sint in motu, [ ]
310 summa tamen summa videatur stare quiete, [ ]
311 praeterquam siquid proprio dat corpore motus. [ ]
312 omnis enim longe nostris ab sensibus infra [ ]
313 primorum natura iacet; quapropter, ubi ipsa [2]
314 cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent; [ ]
315 praesertim cum, quae possimus cernere, celent [ ]
316 saepe tamen motus spatio diducta locorum. [ ]
317 nam saepe in colli tondentes pabula laeta [ ]
318 lanigerae reptant pecudes quo quamque vocantes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
319 invitant herbae gemmantes rore recenti, [ ]
320 et satiati agni ludunt blandeque coruscant; [ ]?
321 omnia quae nobis longe confusa videntur [ ]
322 et velut in viridi candor consistere colli. [ ]
323 praeterea magnae legiones cum loca cursu [ ]
324 camporum complent belli simulacra cientes, [ ]
325 fulgor ibi ad caelum se tollit totaque circum [ ]
326 aere renidescit tellus subterque virum vi [ ]
327 excitur pedibus sonitus clamoreque montes [ ]
328 icti reiectant voces ad sidera mundi [ ]
329 et circumvolitant equites mediosque repente [ ]
330 transmittunt valido quatientes impete campos. [ ]
331 et tamen est quidam locus altis montibus unde [ ]
332 stare videntur et in campis consistere fulgor. [ ]
333 Nunc age iam deinceps cunctarum exordia rerum [ ]
334 qualia sint et quam longe distantia formis [ ]
335 percipe, multigenis quam sint variata figuris; [ ]
336 non quo multa parum simili sint praedita forma, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
337 sed quia non vulgo paria omnibus omnia constant. [ ]
338 nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta [ ]
339 ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla, [ ]
340 debent nimirum non omnibus omnia prorsum [ ]
341 esse pari filo similique adfecta figura. [2]
342 praeterea genus humanum mutaeque natantes [2]
343 squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque [ ]
344 et variae volucres, laetantia quae loca aquarum [ ]
345 concelebrant circum ripas fontisque lacusque, [ ]
346 et quae pervulgant nemora avia pervolitantes; [ ]
347 quorum unum quidvis generatim sumere perge, [ ]
348 invenies tamen inter se differre figuris. [ ]!
349 nec ratione alia proles cognoscere matrem [ ]?
350 nec mater posset prolem; quod posse videmus [ ]
351 nec minus atque homines inter se nota cluere. [ ]
352 nam saepe ante deum vitulus delubra decora [ ]
353 turicremas propter mactatus concidit aras [ ]
354 sanguinis exspirans calidum de pectore flumen. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
355 at mater viridis saltus orbata peragrans [ ]
356 (?)non quit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, [ ]
357 omnia convisens oculis loca si queat usquam [ ]
358 conspicere amissum fetum, completque querelis [ ]
359 frondiferum nemus adsistens et crebra revisit [ ]
360 ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, [ ]
361 nec tenerae salices atque herbae rore vigentes [ ]
362 fluminaque illa queunt summis labentia ripis [ ]
363 oblectare animum subitamque avertere curam, [ ]
364 nec vitulorum aliae species per pabula laeta [ ]
365 derivare queunt animum curaque levare: [ ]
366 usque adeo quiddam proprium notumque requirit. [ ]
367 praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi [ ]
368 cornigeras norunt matres agnique petulci [ ]
369 balantum pecudes: ita, quod natura reposcit, [ ]
370 ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. [ ]?
371 postremo quodvis frumentum non tamen omne [ ]
372 quique suo genere inter se simile esse videbis, [ ]!
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 29 – NA2-LUCR
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 2,373 [Rerum natura]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!