= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 410-416!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Lucretius: Om verdens natur [Natura mundi]
= file n. 410 continuato - 25:48 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.30
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) # NA2-LUCR.
373 quin intercurrat quaedam distantia formis. [ ]
374 concharumque genus parili ratione videmus [ ]
375 pingere telluris gremium, qua mollibus undis [ ]
376 litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam. [ ]
377 quare etiam atque etiam simili ratione necessest, [ ]
378 natura quoniam constant neque facta manu sunt [ ]
379 unius ad certam formam primordia rerum, [ ]
380 dissimili inter se quaedam volitare figura. [ ]!
381 Perfacile est animi ratione exsolvere nobis [ ]
382 quare fulmineus multo penetralior ignis [ ]
383 quam noster fuat e taedis terrestribus ortus. [ ]
384 dicere enim possis caelestem fulminis ignem [ ]
385 subtilem magis e parvis constare figuris [ ]
386 atque ideo transire foramina quae nequit ignis [ ]!
387 noster hic e lignis ortus taedaque creatus. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
388 praeterea lumen per cornum transit, at imber [ ]
389 respuitur. quare? nisi luminis illa minora [ ]?
390 corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum. [ ]
391 et quamvis subito per colum vina videmus [ ]
392 perfluere; at contra tardum cunctatur olivum, [ ]
393 aut quia nimirum maioribus est elementis [1]
394 aut magis hamatis inter se perque plicatis, [2]
395 atque ideo fit uti non tam diducta repente [ ]
396 inter se possint primordia singula quaeque [ ]
397 singula per cuius -que foramina permanare. [ ]
398 Huc accedit uti mellis lactisque liquores [ ]
399 iucundo sensu linguae tractentur in ore; [ ]
400 at contra taetra absinthi natura ferique [ ]
401 centauri foedo pertorquent ora sapore; [ ]
402 ut facile agnoscas e levibus atque rotundis [1]?
403 esse ea quae sensus iucunde tangere possunt, [ ]
404 at contra quae amara atque aspera cumque videntur, [u]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
405 haec magis hamatis inter se nexa teneri [2]
406 propterea -que solere vias rescindere nostris [ ]
407 sensibus introitu -que suo perrumpere corpus. [ ]
408 Omnia postremo bona sensibus et mala tactu [ ]?
409 dissimili inter se pugnant perfecta figura; [ ]!
410 ne tu forte putes serrae stridentis acerbum [ ]
411 horrorem constare elementis levibus aeque [ ]!
412 ac musaea mele, per chordas organici quae [ ]
413 mobilibus digitis expergefacta figurant; [ ]
414 neu simili penetrare putes primordia forma [ ]
415 in naris hominum, cum taetra cadavera torrent, [1]
416 et cum scena croco Cilici perfusa recens est [ ]
417 araque Panchaeos exhalat propter odores; [ ]
418 neve bonos rerum simili constare colores [ ]
419 semine constituas, oculos qui pascere possunt, [ ]
420 et qui compungunt aciem lacrimareque cogunt [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
421 aut foeda specie diri turpesque videntur. [ ]
422 omnis enim, sensus quae mulcet cumque, figura [ ]
423 haud sine principiali aliquo levore creatast; [2]!
424 at contra quaecum -que molesta atque aspera constat, [ ]
425 non aliquo sine materiae squalore repertast. [ ]
426 sunt etiam quae iam nec levia iure putantur [ ]
427 esse neque omnino flexis mucronibus unca, [ ]
428 sed magis angellis paulum prostantibus utqui [ ]
429 titillare magis sensus quam laedere possint; [ ]
430 fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. [ ]?
431 denique iam calidos ignis gelidamque pruinam [ ]
432 dissimili dentata modo compungere sensus [ ]
433 corporis, indicio nobis est tactus uterque. [ ]?
434 tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, [ ]
435 corporis est sensus, vel cum res extera sese [ ]
436 insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast [ ]
437 aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, [ ]
438 aut ex offensu cum turbant corpore in ipso [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
439 semina confundunt -que inter se concita sensum; [ ]
440 ut si forte manu quamvis iam corporis ipse [ ]
441 tute tibi partem ferias atque experiare. [ ]
442 quapropter longe formas distare necessest [ ]
443 principiis, varios quae possint edere sensus. [ ]
444 Denique quae nobis durata ac spissa videntur, [ ]
445 haec magis hamatis inter sese esse necessest [2]
446 et quasi ramosis alte compacta teneri. [2]
447 in quo iam genere in primis adamantina saxa [1]
448 prima acie constant ictus contemnere sueta [ ]
449 et validi silices ac duri robora ferri [ ]?
450 aeraque quae claustris restantia vociferantur. [ ]
451 illa quidem debent e levibus atque rotundis [1]
452 esse magis, fluvido quae corpore liquida constant; [ ]
453 namque papaveris haustus itemst facilis quasi aquarum; [ ]!
454 nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
455 et perculsus item proclive volubilis exstat. [2]
456 omnia postremo quae puncto tempore cernis [ ]
457 diffugere, ut fumum nebulas flammasque, necessest, [ ]
458 si minus omnia sunt e levibus atque rotundis, [1]!
459 at non esse tamen perplexis indupedita, [ ]
460 pungere uti possint corpus penetrareque saxa [ ]
461 nec tamen haerere inter se; quodcumque videmus [ ]!
462 (?)sensibus sedatum, facile ut cognoscere possis [2]
463 non e perplexis sed acutis esse elementis. [2]
464 sed quod amara vides eadem quae fluvida constant, [ ]
465 sudor uti maris est, minime mirabile habeto. [1]
466 nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis [1]!
467 est, et squalida multa creant admixta dolores [ ]!
468 corpora; nec tamen haec retineri hamata necessumst; [2]
469 scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, [ ]!
470 provolvi simul ut possint et laedere sensus. [ ]
471 et quo mixta putes magis aspera levibus esse [ ]
472 principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
473 est ratio secernendi, sorsumque videndi [ ]?
474 umor dulcis, ubi per terras crebrius idem [ ]
475 percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat; [1]
476 linquit enim supera taetri primordia viri, [ ]?
477 aspera cum magis in terris haerescere possint. [ ]
478 Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae [ ]
479 ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum [ ]
480 finita variare figurarum ratione. [u]!
481 quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam [ ]?
482 esse infinito debebunt corporis auctu. [ ]
483 namque in eadem una cuiusvis iam brevitate [ ]
484 corporis inter se multum variare figurae [ ]!
485 non possunt: fac enim minimis e partibus esse [1]
486 corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge; [ ]
487 nempe ubi eas partis unius corporis omnis, [ ]?
488 summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, [ ]
489 omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
490 formai speciem totius corporis eius, [1]
491 quod superest, si forte voles variare figuras, [ ]
492 addendum partis alias erit; inde sequetur, [ ]
493 assimili ratione alias ut postulet ordo, [ ]
494 si tu forte voles etiam variare figuras: [ ]
495 ergo formarum novitatem corporis augmen [ ]
496 subsequitur. quare non est ut credere possis [ ]?
497 esse infinitis distantia semina formis, [ ]
498 ne quaedam cogas immani maximitate [ ]
499 esse, supra quod iam docui non posse probari. [ ]
500 iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens [ ]
501 purpura Thessalico concharum tacta colore, [ ]
502 aurea pavonum ridenti imbuta lepore [ ]
503 saecla, novo rerum superata colore iacerent [2]
504 et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
505 et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis [ ]
506 carmina consimili ratione oppressa silerent. [ ]
507 namque aliis aliud praestantius exoreretur. [ ]
508 cedere item retro possent in deteriores [ ]
509 omnia sic partis, ut diximus in meliores. [ ]
510 namque aliis aliud retro quoque taetrius esset [ ]
511 naribus auribus at -que oculis orisque sapori. [2]!
512 quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa [ ]
513 finis utrimque tenet summam, fateare necessest [ ]
514 materiem quoque finitis differre figuris. [2]
515 denique ab ignibus ad gelidas (?)hiemisque pruinas [ ]!
516 finitumst retroque pari ratione remensumst. [ ]
517 omnis enim calor ac frigus, mediique tepores [ ]
518 interutrasque iacent explentes ordine summam. [ ]
519 ergo finita distant ratione creata, [ ]?
520 ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, [ ]
521 hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis. [ ]
522 Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
523 ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum, [ ]
524 inter se simili quae sunt perfecta figura, [ ]
525 infinita cluere. etenim distantia cum sit [u]!
526 formarum finita, necesse est quae similes sint [u]!
527 esse infinitas aut summam materiai [ ]
528 finitam constare, id quod non esse probavi [ ]
529 versibus (?)ostendam corpuscula materiai [ ]
530 ex infinito summam rerum usque tenere, [ ]
531 undique protelo plagarum continuato. [2]?
532 nam quod rara vides magis esse animalia quaedam [ ]
533 fecundamque minus naturam cernis in illis, [ ]
534 at regione loco -que alio terrisque remotis [ ]
535 multa licet genere esse in eo numerumque repleri; [ ]
536 sicut quadrupedum cum primis esse videmus [ ]?
537 in genere anguimanus elephantos, India quorum [ ]
538 milibus e multis vallo munitur eburno, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
539 ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum [2]
540 vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. [ ]!
541 sed tamen id quoque uti concedam, quamlibet esto [ ]
542 unica res quaedam nativo corpore sola, [ ]?
543 cui similis toto terrarum non sit in orbe; [ ]
544 infinita tamen nisi erit vis materiai [1]
545 unde ea progigni possit concepta, creari [ ]
546 non poterit, neque, quod superest, procrescere alique. [ ]
547 quippe etenim sumam hoc quoque uti finita per omne [1]
548 corpora iactari unius genitalia rei, [u]!
549 unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt [ ]
550 materiae tanto in pelago turbaque aliena? [ ]
551 non, ut opinor, habent rationem conciliandi [ ]
552 sed quasi naufragiis magnis multisque coortis [ ]
553 disiectare solet magnum mare transtra cavernas [ ]
554 antemnas proram malos tonsasque natantis, [ ]
555 per terrarum omnis oras fluitantia aplustra [ ]
556 ut videantur et indicium mortalibus edant, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
557 infidi maris insidias virisque dolumque [ ]?
558 ut vitare velint, neve ullo tempore credant, [1]
559 subdola cum ridet placidi pellacia ponti, [ ]
560 sic tibi si finita semel primordia quaedam [3]
561 constitues, aevum debebunt sparsa per omnem [ ]
562 disiectare aestus diversi materiai, [ ]
563 numquam in concilium ut possint compulsa coire [ ]
564 nec remorari in concilio nec crescere adaucta; [ ]!
565 quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, [ ]
566 et res progigni et genitas procrescere posse. [ ]
567 esse igitur genere in quovis primordia rerum [ ]
568 infinita palam est unde omnia suppeditantur. [1]
569 Nec superare queunt motus itaque exitiales [1]
570 perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, [ ]
571 nec porro rerum genitales auctificique [2]
572 motus perpetuo possunt servare creata. [ ]
573 sic aequo geritur certamine principiorum [ ]
574 ex infinito contractum tempore bellum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
575 nunc hic nunc illic superant vitalia rerum [ ]
576 et superantur item. miscetur funere vagor [ ]
577 quem pueri tollunt visentes luminis oras; [ ]
578 nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast [ ]
579 quae non audierit mixtos vagitibus aegris [ ]
580 ploratus mortis comites et funeris atri. [ ]
581 Illud in his obsignatum quoque rebus habere [ ]
582 convenit et memori mandatum mente tenere, [ ]
583 nil esse, in promptu quorum natura videtur, [ ]
584 quod genere ex uno consistat principiorum, [ ]
585 nec quicquam quod non permixto semine constet; [ ]
586 et quodcumque magis vis multas possidet in se [ ]
587 atque potestates, ita plurima principiorum [ ]?
588 in sese genera ac varias docet esse figuras. [1]
589 principio tellus habet in se corpora prima [ ]
590 unde mare immensum volventes frigora fontes [ ]
591 assidue renovent, habet ignes unde oriantur. [ ]
592 nam multis succensa locis ardent sola terrae, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
593 ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae. [ ]?
594 tum porro nitidas fruges arbustaque laeta [ ]
595 gentibus humanis habet unde extollere possit, [2]?
596 unde etiam fluvios frondis et pabula laeta [ ]
597 montivago generi possit praebere ferarum. [ ]
598 quare magna deum mater materque ferarum [ ]
599 et nostri genetrix haec dicta est corporis una. [ ]
600 Hanc veteres Graium docti cecinere poetae [ ]
601 sedibus in curru biiugos agitare leones, [ ]
602 aëris in spatio magnam pendere docentes [ ]
603 tellurem neque posse in terra sistere terram. [ ]!
604 adiunxere feras, quia quamvis effera proles [ ]
605 officiis debet molliri victa parentum. [ ]?
606 muralique caput summum cinxere corona, [1]
607 eximiis munita locis quia sustinet urbis; [2]
608 quo nunc insigni per magnas praedita terras [ ]
609 horrifice fertur divinae matris imago. [ ]
610 hanc variae gentes antiquo more sacrorum [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
611 Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas [ ]
612 dant comites, quia primum ex illis finibus edunt [ ]!
613 per terrarum orbem fruges coepisse creari. [ ]
614 gallos attribuunt, quia, numen qui violarint [ ]
615 matris et ingrati genitoribus inventi sint, [ ]?
616 significare volunt indignos esse putandos, [ ]
617 vivam progeniem qui in oras luminis edant. [ ]
618 tympana tenta tonant palmis et cymbala circum [ ]
619 concava, raucisono -que minantur cornua cantu, [ ]
620 et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, [ ]
621 telaque praeportant violenti signa furoris, [ ]
622 ingratos animos atque impia pectora vulgi [1]?
623 conterrere metu quae possint numinis divae. [ ]
624 ergo cum primum magnas invecta per urbis [ ]
625 munificat tacita mortalis muta salute, [ ]
626 aere atque argento sternunt iter omne viarum [ ]
627 largifica stipe ditantes ninguntque rosarum [ ]
628 floribus umbrantes matrem comitumque catervas. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
629 hic armata manus, Curetas nomine Grai [ ]
630 quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis [ ]
631 ludunt in numerum -que exsultant sanguine laeti [ ]
632 terrificas capitum quatientes numine cristas, [ ]
633 Dictaeos referunt Curetas qui Iovis illum [ ]
634 vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, [ ]
635 cum pueri circum puerum pernice chorea [ ]
637 armati in numerum pulsarent aeribus aera, [ ]
638 ne Saturnus eum malis mandaret adeptus [ ]
639 aeternumque daret matri sub pectore vulnus. [ ]
640 propterea magnam armati matrem comitantur, [ ]?
641 aut quia significant divam praedicere ut armis [ ]
642 ac virtute velint patriam defendere terram [ ]
643 praesidioque parent decorique parentibus esse. [ ]
644 quae bene et eximie quamvis disposta ferantur, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
645 longe sunt tamen a vera ratione repulsa. [2]
646 omnis enim per se divum natura necessest [ ]?
647 immortali aevo summa cum pace fruatur [ ]
648 semota ab nostris rebus seiunctaque longe. [ ]
649 nam privata dolore omni, privata periclis, [u]!
650 ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, [ ]
651 nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. [ ]
652 terra quidem vero caret omni tempore sensu, [ ]?
653 et quia multarum potitur primordia rerum, [ ]
654 multa modis multis effert in lumina solis. [ ]
655 hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare [ ]
656 constituet fruges et Bacchi nomine abuti [ ]
657 mavult quam laticis proprium proferre vocamen, [ ]
658 concedamus ut hic terrarum dictitet orbem [1]
659 esse deum matrem, dum vera re tamen ipse [ ]?
660 religione animum turpi contingere parcat. [ ]
= file n. 411 - 25:52 minuti
661 Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo [ ]
662 lanigerae pecudes et equorum duellica proles [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
663 buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli [1]
664 ex unoque sitim sedantes flumine aquai [1]
665 dissimili vivunt specie retinentque parentum [2]
666 naturam et mores generatim quaeque imitantur. [ ]
667 tanta est in quovis genere herbae materiai [ ]
668 dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque. [ ]
669 hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam [ ]
670 ossa cruor venae calor umor viscera nervi [ ]
671 constituunt; quae sunt porro distantia longe, [ ]
672 dissimili perfecta figura principiorum. [2]!
673 tum porro quaecumque igni flammata cremantur, [ ]
674 si nil praeterea, tamen haec in corpore condunt [ ]
675 unde ignem iacere et lumen summittere possint [ ]
676 scintillasque agere ac late differre favillam. [ ]
677 cetera consimili mentis ratione peragrans [ ]
678 invenies igitur multarum semina rerum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
679 corpore celare et varias cohibere figuras. [2]
680 denique multa vides quibus et color et sapor una [ ]
681 reddita sunt cum odore. in primis pleraque dona [ ]!
682 haec igitur variis debent constare figuris; [ ]
683 nidor enim penetrat qua fucus non it in artus, [ ]
684 fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur [ ]
685 sensibus; ut noscas primis differre figuris. [ ]
686 dissimiles igitur formae glomeramen in unum [ ]
687 conveniunt et res permixto semine constant. [ ]
688 quin etiam passim nostris in versibus ipsis [ ]
689 multa elementa vides multis communia verbis, [ ]
690 cum tamen inter se versus ac verba necesse est [ ]!
691 confiteare alia ex aliis constare elementis; [ ]
692 non quo multa parum communis littera currat [ ]
693 aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem, [ ]!
694 sed quia non vulgo paria omnibus omnia constant. [ ]
695 sic aliis in rebus item communia multa [ ]
696 multarum rerum cum sint primordia, verum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
697 dissimili tamen inter se consistere summa [ ]!
698 possunt; ut merito ex aliis constare feratur [ ]
699 humanum genus et fruges arbustaque laeta. [ ]
700 Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est [ ]
701 omnia. nam vulgo fieri portenta videres, [ ]
702 semiferas hominum species exsistere et altos [ ]
703 interdum ramos egigni corpore vivo, [ ]
704 multaque conecti terrestris membra marinis, [ ]
705 tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras [ ]
706 pascere naturam per terras omniparentis. [2]
707 quorum nil fieri manifestum est, omnia quando [ ]
708 seminibus certis certa genetrice creata [ ]
709 conservare genus crescentia posse videmus. [ ]
710 reicere in terras naturam, multaque caecis [ ]
711 corporibus fugiunt e corpore percita plagis, [ ]
712 quae neque conecti quoquam potuere neque intus [1]
713 vitalis motus consentire atque imitari. [ ]
714 sed ne forte putes animalia sola teneri [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
715 corporibus fugiunt e corpore percita plagis, [ ]
716 quae neque conecti quoquam potuere neque intus [1]
717 vitalis motus consentire atque imitari. [ ]
718 sed ne forte putes animalia sola teneri [ ]
719 legibus hisce, eadem ratio res terminat omnis. [ ]
720 nam veluti tota natura dissimiles sunt [2]
721 inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest [ ]
722 dissimili constare figura principiorum; [3]!
723 non quo multa parum simili sint praedita forma, [ ]
724 sed quia non vulgo paria omnibus omnia constant. [ ]
725 semina cum porro distent, differre necessest [ ]
726 intervalla vias conexus pondera plagas [ ]
727 concursus motus, quae non animalia solum [ ]
728 corpora seiungunt, sed terras ac mare totum [ ]
729 secernunt caelum -que a terris omne retentant. [ ]
730 Nunc age dicta meo dulci quaesita labore [ ]
731 percipe, ne forte haec albis ex alba rearis [ ]
732 principiis esse, ante oculos quae candida cernis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
733 aut ea quae nigrant nigro de semine nata; [ ]?
734 nive alium quemvis quae sunt imbuta colorem, [ ]
735 propterea gerere hunc credas, quod materiai [ ]
736 corpora consimili sint eius tincta colore. [ ]
737 nullus enim color est omnino materiai [2]
738 corporibus, neque par rebus neque denique dispar. [ ]
739 in quae corpora si nullus tibi forte videtur [ ]!
740 posse animi iniectus fieri, procul avius erras. [ ]
741 nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam [ ]?
742 dispexere, tamen cognoscant corpora tactu [ ]
743 ex ineunte aevo nullo coniuncta colore, [ ]
744 scire licet nostrae quoque menti corpora posse [ ]
745 verti in notitiam nullo circumlita fuco. [ ]
746 denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris [ ]
747 tangimus, haud ullo sentimus tincta colore. [ ]
748 quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
749 Omnis enim color omnino mutatur in omnis; [2]
750 quod facere haud ullo debent primordia pacto. [ ]?
751 immutabile enim quiddam superare necessest, [1]
752 ne res ad nilum redigantur funditus omnes. [ ]
753 nam quodcumque suis mutatum finibus exit, [ ]
754 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
755 proinde colore cave contingas semina rerum, [ ]
756 ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. [ ]
757 Praeterea si nulla coloris principiis est [ ]!
758 reddita natura et variis sunt praedita formis, [2]
759 e quibus omne genus gignunt variantque colores [ ]
760 propterea, magni quod refert semina quaeque [ ]
761 cum quibus et quali positura contineantur [2]?
762 et quos inter se dent motus accipiantque, [ ]!
763 perfacile extemplo rationem reddere possis [ ]
764 cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, [ ]
765 marmoreo fieri possint candore repente; [ ]
766 ut mare, cum magni commorunt aequora venti, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
767 vertitur in canos candenti marmore fluctus. [ ]
768 dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus, [ ]
769 materies ubi permixta est illius et ordo [ ]
770 principiis mutatus et addita demptaque quaedam, [u]!
771 continui id fieri ut candens videatur et album. [ ]
772 quod si caeruleis constarent aequora ponti [ ]
773 seminibus, nullo possent albescere pacto. [ ]
774 nam quocumque modo perturbes caerula quae sint, [ ]
775 numquam in marmoreum possunt migrare colorem. [ ]
776 sin alio atque alio sunt semina tincta colore [ ]
777 quae maris efficiunt unum purumque nitorem, [ ]
778 ut saepe ex aliis formis variisque figuris [ ]
779 efficitur quiddam quadratum unaque figura, [ ]?
780 conveniebat, ut in quadrato cernimus esse [ ]?
781 dissimilis formas, ita cernere in aequore ponti [ ]
782 aut alio in quovis uno puroque nitore [ ]?
783 dissimilis longe inter se variosque colores. [ ]!
784 praeterea nil officiunt obstantque figurae [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
785 dissimiles quo quadratum minus omne sit extra; [ ]
786 at varii rerum impediunt prohibentque colores [ ]?
787 quominus esse uno possit res tota nitore. [ ]
788 Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus [ ]!
789 principiis rerum nonnumquam causa colores, [ ]
790 occidit, ex albis quoniam non alba creantur, [ ]
791 nec quae nigra cluent de nigris sed variis ex. [ ]
792 quippe etenim multo proclivius exorientur [ ]?
793 candida de nullo quam nigro nata colore [ ]
794 aut alio quovis qui contra pugnet et obstet. [ ]
795 Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores [ ]
796 esse neque in lucem exsistunt primordia rerum, [ ]
797 scire licet quam sint nullo velata colore. [ ]?
798 qualis enim caecis poterit color esse tenebris? [ ]
799 lumine quin ipso mutatur propterea quod [ ]?
800 recta aut obliqua percussus luce refulget; [ ]
801 pluma columbarum quo pacto in sole videtur, [ ]
802 quae sita cervices circum collumque coronat; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
803 namque alias fit uti claro sit rubra pyropo, [1]
804 interdum quodam sensu fit uti videatur [ ]
805 inter curalium viridis miscere zmaragdos. [ ]
806 caudaque pavonis, larga cum luce repleta est, [2]
807 consimili mutat ratione obversa colores; [2]
808 qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu, [ ]
809 scire licet, sine eo fieri non posse putandum est. [ ]
810 et quoniam plagae quoddam genus excipit in se [ ]
811 pupula, cum sentire colorem dicitur album, [ ]!
812 atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, [ ]
813 nec refert ea quae tangas quo forte colore [ ]
814 praedita sint, verum quali magis apta figura, [1]
815 scire licet nil principiis opus esse colore, [ ]
816 sed variis formis variantis edere tactus. [ ]
817 Praeterea quoniam non certis certa figuris [ ]
818 est natura coloris et omnia principiorum [u]!
819 formamenta queunt in quovis esse nitore, [ ]?
820 cur ea quae constant ex illis non pariter sunt [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
821 omne genus perfusa coloribus in genere omni? [ ]!
822 conveniebat enim corvos quoque saepe volantis [ ]
823 ex albis album pinis iactare colorem [ ]
824 et nigros fieri nigro de semine cycnos [ ]?
825 aut alio quovis uno varioque colore. [ ]?
826 Quin etiam quanto in partis res quaeque minutas [ ]
827 distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis [ ]
828 evanescere paulatim stinguique colorem; [ ]!
829 ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum: [ ]
830 purpura poeniceus -que color clarissimus multo, [ ]
831 filatim cum distractum est, disperditur omnis; [ ]
832 noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem [ ]
833 particulas quam discedant ad semina rerum. [ ]
834 Postremo quoniam non omnia corpora vocem [ ]
835 mittere concedis neque odorem, propterea fit [ ]
836 ut non omnibus attribuas sonitus et odores. [ ]!
837 sic oculis quoniam non omnia cernere quimus, [ ]
838 scire licet quaedam tam constare orba colore [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
839 quam sine odore ullo quaedam sonituque remota, [ ]
840 nec minus haec animum cognoscere posse sagacem [ ]
841 quam quae sunt aliis rebus privata notare. [ ]
842 Sed ne forte putes solo spoliata colore [ ]
843 corpora prima manere, etiam secreta teporis [ ]!
844 sunt ac frigoris omnino calidique vaporis, [1]!
845 et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, [ ]?
846 nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem. [ ]
847 sicut amaracini blandum stactaeque liquorem [ ]
848 et nardi florem, nectar qui naribus halat, [ ]
849 cum facere instituas, cum primis quaerere par est, [ ]
850 quoad licet ac possis reperire, inolentis olivi [ ]
851 naturam, nullam quae mittat naribus auram, [ ]
852 quam minime ut possit mixtos in corpore odores [ ]
853 concoctosque suo contractans perdere viro, [ ]
854 propterea tandem debent primordia rerum [ ]
855 non adhibere suum gignundis rebus odorem [ ]
856 nec sonitum, quoniam nil ab se mittere possunt, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
857 nec simili ratione saporem denique quemquam [ ]!
858 nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, [ ]
859 cetera; quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, [ ]
860 molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, [ ]!
861 omnia sint a principiis seiuncta necessest, [ ]!
862 immortalia si volumus subiungere rebus [ ]!
863 fundamenta quibus nitatur summa salutis; [ ]
864 ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. [ ]
865 Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest [ ]!
866 ex insensilibus tamen omnia confiteare [ ]
867 principiis constare. neque id manifesta refutant [ ]
868 nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt, [ ]
869 sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt [ ]?
870 ex insensilibus, quod dico, animalia gigni. [ ]
871 quippe videre licet vivos exsistere vermis [ ]
872 stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
873 intempestivis ex imbribus umida tellus; [ ]?
874 praeterea cunctas itidem res vertere sese. [ ]
875 vertunt se fluvii frondes et pabula laeta [ ]
876 in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra [ ]
877 naturam, et nostro de corpore saepe ferarum [ ]
878 augescunt viris et corpora pennipotentum. [1]
879 ergo omnis natura cibos in corpora viva [2]
880 vertit et hinc sensus animantum procreat omnis, [ ]
881 non alia longe ratione atque arida ligna [ ]
882 explicat in flammas et in ignis omnia versat. [ ]
883 iamne vides igitur magni primordia rerum [ ]?
884 referre in quali sint ordine quaeque locata [1]
885 et commixta quibus dent motus accipiantque? [ ]?
886 Tum porro quid id est, animum quod percutit ipsum, [ ]
887 quod movet et varios sensus expromere cogit, [ ]
888 ex insensilibus ne credas sensile gigni? [ ]
889 nimirum lapides et ligna et terra quod una [ ]
890 mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
891 illud in his igitur rebus meminisse decebit, [ ]
892 non ex omnibus omnino, quaecumque creant res [ ]!
893 sensilia extemplo me gigni dicere sensus, [ ]?
894 sed magni referre ea primum quantula constent, [ ]!
895 sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, [ ]
896 motibus ordinibus posituris denique quae sint. [ ]
897 quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus; [ ]
898 et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbris, [ ]
899 vermiculos pariunt, quia corpora materiai [ ]
900 antiquis ex ordinibus permota nova re [ ]?
901 conciliantur ita ut debent animalia gigni. [ ]
902 deinde ex sensilibus qui sensile posse creari [ ]
903 constituunt porro ex aliis sentire suetis, [ ]
904 mollia cum faciunt. nam sensus iungitur omnis [ ]
905 visceribus nervis venis, quaecumque videmus [ ]
906 mollia mortali consistere corpore creta. [ ]?
907 sed tamen esto iam posse haec aeterna manere: [ ]!
908 nempe tamen debent aut sensum partis habere [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
909 aut simili totis animalibus esse putari. [2]?
910 at nequeant per se partes sentire necesse est; [ ]
911 namque ad nos sensus membrorum respicit omnis, [ ]
912 nec manus a nobis potis est secreta neque ulla [2]
913 corporis omnino sensum pars sola tenere. [ ]
914 linquitur ut totis animantibus assimulentur. [ ]?
915 sic itidem quae sentimus sentire necessest, [ ]
916 vitali ut possint consentire undique sensu. [ ]
917 qui poterunt igitur rerum primordia dici [ ]
918 et leti vitare vias, animalia cum sint, [3]?
919 atque animalia sint mortalibus una eademque? [ ]!
920 quod tamen ut possint, at coetu concilioque [ ]
921 nil facient praeter vulgum turbamque animantum, [ ]
922 scilicet ut nequeant homines armenta feraeque [ ]
923 inter sese ullam rem gignere conveniundo. [ ]
924 quod si forte suum dimittunt corpore sensum [ ]
925 atque alium capiunt, quid opus fuit attribui id quod [ ]
926 detrahitur? tum praeterea, quod vidimus ante, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
927 quatenus in pullos animalis vertier ova [ ]
928 cernimus alituum vermisque effervere, terram [ ]
929 intempestivos cum putor cepit ob imbris, [ ]
930 scire licet gigni posse ex non sensibus sensus. [ ]
931 Quod si forte aliquis dicet dumtaxat oriri [ ]
932 posse a non sensu sensum mutabilitate, [ ]
933 aut aliquo tamquam partu quo proditur extra, [ ]?
934 huic satis illud erit planum facere atque probare [ ]
935 non fieri partum nisi concilio ante coacto [ ]
936 nec quicquam commutari sine conciliatu. [ ]?
937 principio nequeunt ullius corporis esse [ ]
938 sensus ante ipsam genitam naturam animantis, [ ]
939 nimirum quia materies disiecta tenetur [ ]
940 aëre fluminibus terris terraque creatis, [ ]
941 nec congressa modo vitalis convenienti [ ]?
942 contulit inter se motus, quibus omnituentes [u]!
943 accensi sensus animantem quamque tuentur. [ ]
944 Praeterea quamvis animantem grandior ictus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
945 quam patitur natura, repente adfligit et omnis [u]!
946 corporis atque animi pergit confundere sensus. [ ]
947 dissoluuntur enim positurae principiorum [ ]
948 et penitus motus vitales impediuntur, [ ]?
949 donec materies, omnis concussa per artus, [ ]
950 vitalis animae nodos a corpore solvit [1]?
951 dispersamque foras per caulas eicit omnis. [ ]
952 nam quid praeterea facere ictum posse reamur [ ]
953 oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque? [ ]
954 fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu [ ]
955 reliqui motus vitales vincere saepe, [ ]
956 vincere, et ingentis plagae sedare tumultus [ ]
957 inque suos quicquid rursus revocare meatus [ ]
958 et quasi iam leti dominantem in corpore motum [ ]?
959 discutere ac paene amissos accendere sensus. [ ]
960 nam quare potius leti iam limine ab ipso [ ]
961 ad vitam possint collecta mente reverti, [ ]
962 quam quo decursum prope iam siet ire et abire? [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
963 Praeterea quoniam dolor est ubi materiai [ ]
964 corpora vi quadam per viscera viva per artus [2]
965 sollicitata suis trepidant in sedibus intus, [ ]
966 inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas, [ ]
967 scire licet nullo primordia posse dolore [ ]?
968 temptari nullam -que voluptatem capere ex se; [1]
969 quandoquidem non sunt ex ullis principiorum [ ]
970 corporibus, quorum motus novitate laborent [ ]
971 aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae. [ ]
972 haud igitur debent esse ullo praedita sensu. [ ]
973 Denique uti possint sentire animalia quaeque, [ ]
974 principiis si iam est sensus tribuendus eorum, [ ]
975 quid, genus humanum propritim de quibus auctumst? [2]
976 scilicet et risu tremulo concussa cachinnant [ ]?
977 et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque [ ]
978 multaque de rerum mixtura dicere callent [2]?
979 et sibi proporro quae sint primordia quaerunt; [ ]
980 quandoquidem totis mortalibus assimulata [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
981 ipsa quoque ex aliis debent constare elementis, [ ]
982 inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis: [ ]
983 quippe sequar, quodcumque loqui ridereque dices [1]
984 et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit. [ ]
985 quod si delira haec furiosaque cernimus esse [ ]?
986 et ridere potest non ex ridentibus auctus [1]
987 et sapere et doctis rationem reddere dictis [ ]
988 non ex seminibus sapientibus atque disertis, [ ]
989 qui minus esse queant ea quae sentire videmus [ ]
990 seminibus permixta carentibus undique sensu? [ ]!
991 Denique caelesti sumus omnes semine oriundi; [ ]
992 omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis [ ]
993 umoris guttas mater cum terra recepit, [ ]
994 feta parit nitidas fruges arbustaque laeta [ ]
995 et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, [2]
996 pabula cum praebet quibus omnes corpora pascunt [ ]
997 et dulcem ducunt vitam prolemque propagant; [ ]
998 quapropter merito maternum nomen adepta est. [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
999 cedit item retro, de terra quod fuit ante, [ ]?
1000 in terras et quod missumst ex aetheris oris, [ ]
1001 id rursum caeli rellatum templa receptant. [ ]
1002 nec sic interimit mors res ut materiai [ ]
1003 corpora conficiat, sed coetum dissipat ollis. [ ]
1004 inde aliis aliud coniungit et efficit omnes [ ]
1005 res ita convertant formas mutentque colores [ ]
1006 et capiant sensus et puncto tempore reddant, [ ]
1007 ut noscas referre eadem primordia rerum [ ]
1008 cum quibus et quali positura contineantur [2]?
1009 et quos inter se dent motus accipiantque, [ ]!
1010 neve putes aeterna penes residere potesse [ ]
1011 corpora prima quod in summis fluitare videmus [ ]
1012 rebus et interdum nasci subitoque perire. [ ]
1013 quin etiam refert nostris in versibus ipsis [ ]
1014 cum quibus et quali sint ordine quaeque locata; [1]
1015 namque eadem caelum mare terras flumina solem [ ]
1016 significant, eadem fruges arbusta animantis; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1017 si non omnia sunt, at multo maxima pars est [ ]!
1018 consimilis; verum positura discrepitant res. [2]
1019 sic ipsis in rebus item iam materiai [ ]
1021 concursus motus ordo positura figurae [ ]?
1022 cum permutantur, mutari res quoque debent. [ ]
= file n. 412 - 11:33 minuti
1023 Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem. [1]?
1024 nam tibi vementer nova res molitur ad auris [ ]
1025 accidere et nova se species ostendere rerum. [ ]
1026 sed neque tam facilis res ulla est quin ea primum [ ]
1027 difficilis magis ad credendum constet, itemque [ ]
1028 nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam [ ]
1029 quod non paulatim minuant mirarier omnes. [ ]
1030 principio caeli clarum purumque colorem, [ ]?
1031 quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, [ ]
1032 lunamque et solis praeclara luce nitorem; [ ]
1033 omnia quae nunc si primum mortalibus essent, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1034 ex improviso si sint obiecta repente, [ ]
1035 quid magis his rebus poterat mirabile dici [ ]
1036 aut minus ante quod auderent fore credere gentes? [ ]!
1037 nil, ut opinor: ita haec species miranda fuisset. [ ]
1038 quam tibi iam nemo, fessus satiate videndi, [ ]?
1039 suspicere in caeli dignatur lucida templa! [ ]
1040 desine quapropter novitate exterritus ipsa [ ]
1041 exspuere ex animo rationem, sed magis acri [ ]
1042 iudicio perpende et, si tibi vera videntur, [ ]
1043 dede manus, aut, si falsum est, accingere contra. [ ]
1044 quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit [ ]
1045 infinita foris haec extra moenia mundi, [1]
1046 quid sit ibi porro quo prospicere usque velit mens [ ]?
1047 atque animi iactus liber quo pervolet ipse. [ ]
1048 Principio nobis in cunctas undique partis [ ]
1049 et latere ex utroque supra subterque per omne [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1050 nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se [ ]?
1051 vociferatur, et elucet natura profundi. [3]!
1052 nullo iam pacto veri simile esse putandumst, [1]
1053 undique cum versum spatium vacet infinitum [ ]
1054 seminaque innumero numero summaque profunda [ ]
1055 multimodis volitent aeterno percita motu, [ ]
1056 hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, [ ]
1057 nil agere illa foris tot corpora materiai; [ ]
1058 cum praesertim hic sit natura factus, ut ipsa [ ]
1059 sponte sua forte offensando semina rerum [ ]!
1060 multimodis temere incassum frustraque coacta [ ]
1061 tandem coluerunt ea quae coniecta repente [ ]
1062 magnarum rerum fierent exordia semper, [ ]
1063 terrai maris et caeli generisque animantum. [ ]?
1064 quare etiam atque etiam talis fateare necesse est [ ]
1065 esse alios aibi congressus materiai [ ]
1066 qualis hic est, avido complexu quem tenet aether. [ ]
1067 Praeterea cum materies est multa parata, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1068 cum locus est praesto nec res nec causa moratur [ ]
1069 ulla, geri debent nimirum et confieri res. [2]
1070 nunc et seminibus si tanta est copia quantam [ ]
1071 enumerare aetas animantum non queat omnis, [ ]
1072 visque eadem et natura manet quae semina rerum [2]
1073 conicere in loca quaeque queat simili ratione [ ]
1074 atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare [ ]!
1075 esse alios aliis terrarum in partibus orbis [ ]
1076 et varias hominum gentis et saecla ferarum. [ ]
1077 Huc accedit ut in summa res nulla sit una, [ ]
1078 unica quae gignatur et unica solaque crescat, [ ]!
1079 quin alicuius siet saecli permultaque eodem [ ]
1080 sint genere. in primis animalibus inice mentem; [ ]?
1081 invenies sic montivagum genus esse ferarum, [ ]
1082 sic hominum genitam prolem, sic denique mutas [ ]
1083 squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum. [ ]
1084 quapropter caelum simili ratione fatendumst [ ]
1085 terramque et solem lunam mare, cetera quae sunt, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1086 non esse unica, sed numero magis innumerali; [ ]!
1087 quondoquidem vitae depactus terminus alte [ ]
1088 tam manet haec et tam nativo corpore constant, [2]
1089 quam genus omne quod hic generatimst rebus abundans. [ ]
1090 Quae bene cognita si teneas, natura videtur [ ]!
1091 libera continuo dominis privata superbis [ ]
1092 ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers. [ ]
1093 nam pro sancta deum tranquilla pectora pace [ ]
1094 quae placidum degunt aevum vitamque serenam, [ ]
1095 quis regere immensi summam, quis habere profundi [ ]
1096 indu manu validas potis est moderanter habenas, [ ]
1097 quis pariter caelos omnis convertere et omnis [ ]
1098 ignibus aetheriis terras suffire feraces, [ ]
1099 omnibus inve locis esse omni tempore praesto, [ ]
1100 nubibus ut tenebras faciat caelique serena [ ]
1101 concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedes [ ]
1102 saepe suas disturbet et in deserta recedens [ ]
1103 saeviat exercens telum quod saepe nocentis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1104 praeterit exanimat -que indignos inque merentis? [ ]
1105 Multaque post mundi tempus genitale diemque [ ]
1106 primigenum maris et terrae solisque coortum [ ]
1107 addita corpora sunt extrinsecus, addita circum [ ]!
1108 semina quae magnum iaculando contulit omne; [ ]
1109 unde mare et terrae possent augescere et unde [ ]
1110 appareret spatium caeli domus altaque tecta [ ]
1111 tolleret a terris procul et consurgeret aër. [ ]
1112 nam sua cuique locis ex omnibus omnia plagis [ ]
1113 corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, [ ]!
1114 umor ad umorem, terreno corpore terra [2]?
1115 crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether, [ ]
1116 donec ad extremum crescendi perfica finem [ ]
1117 omnia perduxit rerum natura creatrix; [ ]
1118 ut fit ubi nilo iam plus est quod datur intra [2]
1119 vitalis venas quam quod fluit atque recedit. [ ]
1120 omnibus hic aetas debet consistere rebus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1121 hic natura suis refrenat viribus auctum. [ ]
1122 nam quaecumque vides hilaro grandescere adauctu [ ]
1123 paulatimque gradus aetatis scandere adultae, [ ]
1124 plura sibi assumunt quam de se corpora mittunt, [ ]?
1125 dum facile in venas cibus omnis inditur et dum [ ]
1126 non ita sunt late dispessa ut multa remittant [ ]
1127 et plus dispendi faciant quam vescitur aetas. [ ]
1128 nam certe fluere at -que recedere corpora rebus [ ]
1129 multa manus dandum est; sed plura accedere debent, [ ]
1130 donec alescendi summum tetigere cacumen. [ ]
1131 inde minutatim viris et robur adultum [2]
1132 frangit et in partem peiorem liquitur aetas. [ ]
1133 quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, [ ]
1134 et quo latior est, in cunctas undique partis [ ]!
1135 plura modo dispergit et ab se corpora mittit, [ ]
1136 nec facile in venas cibus omnis diditur ei [ ]
1137 nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus, [ ]
1138 unde queat tantum suboriri ac suppeditare. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1139 iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo [ ]
1140 sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, [ ]
1141 quandoquidem grandi cibus aevo denique defit, [ ]
1142 nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam [ ]!
1143 corpora conficere et plagis infesta domare. [ ]
1144 sic igitur magni quoque circum moenia mundi [ ]
1145 expugnata dabunt labem putrisque ruinas. [ ]
1146 omnia debet enim cibus integrare novando [ ]
1147 et fulcire cibus, cibus omnia sustentare, [ ]
1148 nequiquam, quoniam nec venae perpetiuntur [ ]
1149 quod satis est neque quantum opus est natura ministrat. [ ]
1150 iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus [ ]
1151 vix animalia parva creat quae cuncta creavit [ ]!
1152 saecla deditque ferarum ingentia corpora partu. [ ]!
1153 haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne [ ]
1154 aurea de caelo demisit funis in arva [ ]?
1155 nec mare nec fluctus plangentes saxa crearunt, [ ]
1156 sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.)
1157 praeterea nitidas fruges vinetaque laeta [ ]
1158 sponte sua primum mortalibus ipsa creavit, [ ]
1159 ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta; [ ]
1160 quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, [ ]
1161 conterimusque boves et viris agricolarum, [ ]?
1162 conficimus ferrum vix arvis suppeditati: [ ]
1163 usque adeo parcunt fetus augentque laborem. [ ]
1164 iamque caput quassans grandis suspirat arator [ ]
1165 crebrius, incassum magnos cecidisse labores, [ ]
1166 et cum tempora temporibus praesentia confert [ ]!
1167 praeteritis, laudat fortunas saepe parentis. [ ]
1168 tristis item vetulae vitis sator atque vietae [ ]
1169 temporis incusat momen caelumque fatigat, [ ]
1170 et crepat, antiquum genus ut pietate repletum [ ]
1171 perfacile angustis tolerarit finibus aevum, [ ]
1172 cum minor esset agri multo modus ante viritim. [ ]
1173 nec tenet omnia paulatim tabescere et ire [ ]!
1174 ad (?)scopulum spatio aetatis defessa vetusto. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 413 - 24:21 minuti
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) .
1 E tenebris tantis tam clarum extollere lumen [ ]
2 qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, [ ]!
3 te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc [2]
4 ficta pedum pono pressis vestigia signis, [ ]
5 non ita certandi cupidus quam propter amorem [ ]
6 quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo [ ]
7 cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi [ ]
8 consimile in cursu possint et fortis equi vis? [ ]
9 tu pater es, rerum inventor, tu patria nobis [ ]
10 suppeditas praecepta, tuis -que ex, inclute, chartis, [ ]
11 floriferis ut apes in saltibus omnia libant, [ ]
12 omnia nos itidem depascimur aurea dicta, [ ]
13 aurea perpetua semper dignissima vita. [ ]
14 nam simul ac ratio tua coepit vociferari [ ]
15 naturam rerum, divina mente coorta, [ ]
16 diffugiunt animi terrores, moenia mundi [ ]
17 discedunt, totum video per inane geri res. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
18 apparet divum numen sedesque quietae [ ]
19 quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis [ ]
20 aspergunt neque nix acri concreta pruina [ ]
21 cana cadens violat semperque innubilus aether [ ]
22 integit, et large diffuso lumine ridet. [ ]?
23 omnia suppeditat porro natura neque ulla [ ]?
24 res animi pacem delibat tempore in ullo. [2]
25 at contra nusquam apparent Acherusia templa [ ]
26 nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, [ ]
27 sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur. [ ]
28 his ibi me rebus quaedam divina voluptas [2]
29 percipit atque horror, quod sic natura tua vi [ ]
30 tam manifesta patens ex omni parte retecta est. [ ]
31 Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum [ ]
32 qualia sint et quam variis distantia formis [ ]
33 sponte sua volitent aeterno percita motu [ ]
34 quove modo possint res ex his quaeque creari, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
35 hasce secundum res animi natura videtur [u]!
36 atque animae claranda meis iam versibus esse [ ]
37 et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, [ ]
38 funditus humanam qui vitam turbat ab imo [2]
39 omnia suffundens mortis nigrore neque ullam [ ]
40 esse voluptatem liquidam puramque relinquit. [ ]
41 nam quod saepe homines morbos magis esse timendos [ ]
42 infamemque ferunt vitam quam Tartara leti [ ]
43 et se scire animi naturam sanguinis esse [1]?
44 aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, [ ]?
45 nec prorsum quicquam nostrae rationis egere, [ ]
46 hinc licet advertas animum magis omnia laudis [ ]
47 iactari causa quam quod res ipsa probetur. [ ]
48 extorres idem patria longeque fugati [ ]
49 conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, [ ]?
50 omnibus aerumnis adfecti denique vivunt, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
51 et quodcumque tamen miseri venere parentant [1]
52 et nigras mactant pecudes et manibus divis [ ]
53 inferias mittunt multoque in rebus acerbis [ ]
54 acrius advertunt animos ad religionem. [ ]
55 quo magis in dubiis hominem spectare periclis [ ]
56 convenit adversis -que in rebus noscere qui sit; [ ]
57 nam verae voces tum demum pectore ab imo [ ]
58 eliciuntur et eripitur persona manet, res. [ ]!
59 denique avarities et honorum caeca cupido [ ]
60 quae miseros homines cogunt transcendere finis [ ]
61 iuris et interdum socios scelerum atque ministros [ ]
62 noctes atque dies niti praestante labore [ ]
63 ad summas emergere opes, haec vulnera vitae [ ]
64 non minimam partem mortis formidine aluntur. [ ]
65 turpis enim ferme contemptus et acris egestas [ ]
66 semota ab dulci vita stabilique videtur [1]
67 et quasi iam leti portas cunctarier ante; [ ]
68 unde homines dum se falso terrore coacti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
69 effugisse volunt longe longeque remosse, [ ]
70 sanguine civili rem conflant divitiasque [2]
71 conduplicant avidi, caedem caede accumulantes; [ ]
72 crudeles gaudent in tristi funere fratris [ ]
73 et consanguineum mensas odere timentque. [ ]?
74 consimili ratione ab eodem saepe timore [ ]!
75 macerat invidia ante oculos illum esse potentem, [ ]!
76 illum aspectari, claro qui incedit honore, [ ]
77 ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur. [ ]
78 intereunt partim statuarum et nominis ergo. [ ]
79 et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae [ ]
80 percipit humanos odium lucisque videndae, [2]?
81 ut sibi consciscant maerenti pectore letum [ ]
82 obliti fontem curarum hunc esse timorem, [ ]
83 hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai [ ]!
84 rumpere et in summa pietatem evertere (?)suadet. [ ]?
85 nam iam saepe homines patriam carosque parentis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
86 prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes. [1]!
87 nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis [ ]
88 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus [ ]
89 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
90 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. [ ]
91 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest [ ]
92 non radii solis neque lucida tela diei [2]
93 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]?
94 Primum animum dico, mentem quam saepe vocamus, [ ]
95 in quo consilium vitae regimenque locatum est, [ ]
96 esse hominis partem nilo minus ac manus et pes [1]
97 atque oculi partes animantis totius exstant. [ ]
98 sensum animi certa non esse in parte locatum, [ ]?
99 verum habitum quendam vitalem corporis esse, [ ]
100 harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos [ ]
101 vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
102 ut bona saepe valetudo cum dicitur esse [2]!
103 corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis. [ ]
104 sic animi sensum non certa parte reponunt; [ ]
105 magno opere in quo mi diversi errare videntur. [2]
106 saepe itaque in promptu corpus quod cernitur aegret, [ ]
107 cum tamen ex alia laetamur parte latenti; [ ]
108 et retro fit uti contra sit saepe vicissim, [ ]
109 cum miser ex animo laetatur corpore toto; [ ]
110 non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, [ ]
111 in nullo caput interea sit forte dolore. [ ]
112 praeterea molli cum somno dedita membra [ ]
113 effusumque iacet sine sensu corpus onustum, [ ]
114 est aliud tamen in nobis quod tempore in illo [ ]
115 multimodis agitatur et omnis accipit in se [ ]!
116 laetitiae motus et curas cordis inanis. [ ]
117 nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis [ ]
118 esse neque harmonia corpus sentire solere, [ ]
119 principio fit uti detracto corpore multo [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
120 saepe tamen nobis in membris vita moretur; [ ]
121 atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris [ ]
122 diffugere foras -que per os est editus aër, [1]
123 deserit extemplo venas atque ossa relinquit; [1]
124 noscere ut hinc possis non aequas omnia partis [ ]
125 corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, [ ]
126 sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis [ ]
127 semina, curare in membris ut vita moretur. [2]
128 est igitur calor ac ventus vitalis in ipso [ ]
129 corpore qui nobis moribundos deserit artus. [2]
130 quapropter quoniam est animi natura reperta [1]
131 atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai [ ]
132 nomen, ad organicos alto delatum Heliconi; [ ]?
133 sive aliunde ipsi porro traxere et in illam [ ]
134 transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat. [ ]
135 quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta. [1]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
136 Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri [ ]
137 inter se atque unam naturam conficere ex se, [ ]
138 sed caput esse quasi et dominari in corpore toto [ ]
139 consilium quod nos animum mentemque vocamus. [ ]
140 idque situm media regione in pectoris haeret. [ ]
141 hic exsultat enim pavor ac metus, haec loca circum [ ]
142 laetitiae mulcent; hic ergo mens animusquest. [ ]
143 cetera pars animae per totum dissita corpus [ ]
144 paret et ad numen mentis momenque movetur. [ ]
145 idque sibi solum per se sapit, id sibi gaudet, [2]
146 cum neque res animam neque corpus commovet una. [ ]
147 et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore [ ]
148 laeditur in nobis, non omni concruciamur [ ]
149 corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse [ ]
150 laetitiaque viget, cum cetera pars animai [ ]
151 per membra atque artus nulla novitate cietur. [ ]
152 verum ubi vementi magis est commota metu mens, [ ]
153 consentire animam totam per membra videmus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
154 sudores -que ita pallorem -que exsistere toto [ ]
155 corpore et infringi linguam vocemque aboriri, [ ]
156 caligare oculos, sonere auris, succidere artus, [1]
157 denique concidere ex animi terrore videmus [ ]
158 saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit [ ]
159 esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi [ ]
160 percussast, exim corpus propellit et icit. [ ]
161 Haec eadem ratio naturam animi atque animai [1]?
162 corpoream docet esse. ubi enim propellere membra, [ ]
163 corripere ex somno corpus mutareque vultum [ ]
164 atque hominem totum regere ac versare videtur, [ ]
165 quorum nil fieri sine tactu posse videmus [ ]
166 nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst [ ]
167 corporea natura animum constare animamque? [1]?
168 praeterea pariter fungi cum corpore et una [ ]
169 consentire animum nobis in corpore cernis. [ ]
170 si minus offendit vitam vis horrida teli [ ]
171 ossibus ac nervis disclusis intus adacta, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
172 at tamen insequitur languor terraeque petitus [ ]
173 suavis et in terra mentis qui gignitur aestus, [ ]
174 interdumque quasi exsurgendi incerta voluntas. [ ]!
175 ergo corpoream naturam animi esse necessest, [1]
176 corporeis quoniam telis ictuque laborat. [ ]
177 Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde [ ]
178 constiterit pergam rationem reddere dictis. [ ]
179 principio esse aio persubtilem atque minutis [ ]
180 perquam corporibus factum constare. id ita esse [ ]
181 hinc licet advertas animum ut pernoscere possis. [ ]
182 nil adeo fieri celeri ratione videtur, [ ]
183 quam sibi mens fieri proponit et incohat ipsa. [2]?
184 ocius ergo animus quam res se perciet ulla, [ ]
185 ante oculos quorum in promptu natura videtur. [ ]?
186 at quod mobile tanto operest, constare rotundis [ ]!
187 perquam seminibus debet perquamque minutis, [ ]
188 momine uti parvo possint impulsa moveri. [ ]
189 namque movetur aqua et tantillo momine flutat [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
190 quippe volubilibus parvisque creata figuris. [ ]
191 at contra mellis constantior est natura [ ]
192 et pigri latices magis et cunctantior actus; [ ]
193 haeret enim inter se magis omnis materiai [ ]!
194 copia, nimirum quia non tam levibus exstat [ ]
195 corporibus neque tam subtilibus atque rotundis. [ ]
196 namque papaveris aura potest suspensa levisque [ ]!
197 cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus: [ ]
198 at contra lapidum collectum spicarumque [u]
199 noenu potest. igitur parvissima corpora proquam [ ]
200 et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur. [ ]!
201 at contra quaecumque magis cum pondere magno [ ]
202 asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt. [ ]!
203 nunc igitur quoniam est animi natura reperta [1]
204 mobilis egregie, perquam constare necessest [ ]
205 corporibus parvis et levibus atque rotundis. [ ]
206 quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus [ ]!
207 utilis invenietur et opportuna cluebit. [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
208 haec quoque res etiam naturam dedicat eius, [ ]
209 quam tenui constet textura quamque loco se [ ]?
210 contineat parvo, si possit conglomerari, [ ]?
211 quod simul atque hominem leti secura quies est [ ]?
212 indepta atque animi natura animaeque recessit, [1]?
213 nil ibi libatum de toto corpore cernas [2]?
214 ad speciem, nil ad pondus: mors omnia praestat [ ]
215 vitalem praeter sensum calidumque vaporem. [ ]
216 ergo animam totam perparvis esse necessest [ ]
217 seminibus, nexam per venas viscera nervos; [ ]
218 quatenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit, [ ]?
219 extima membrorum circumcaesura tamen se [ ]
220 incolumem praestat nec defit ponderis hilum. [ ]
221 quod genus est Bacchi cum flos evanuit aut cum [ ]?
222 spiritus unguenti suavis diffugit in auras [1]
223 aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit; [ ]
224 nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur [ ]
225 propterea neque detractum de pondere quicquam, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
226 nimirum quia multa minutaque semina sucos [ ]!
227 efficiunt et odorem in toto corpore rerum. [u]!
228 quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque [ ]
229 scire licet perquam pauxillis esse creatam [ ]
230 seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert. [ ]
231 Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est. [ ]
232 tenuis enim quaedam moribundos deserit aura [ ]
233 mixta vapore, vapor porro trahit aëra secum. [ ]
234 nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aër. [ ]
235 rara quod eius enim constat natura, necessest [ ]
236 aëris inter eum primordia multa moveri. [ ]
237 iam triplex animi est igitur natura reperta; [ ]
238 nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum, [ ]
239 nil horum quoniam recipit mens posse creare [ ]
240 sensiferos motus (?)quaedamque mente volutat. [ ]
241 quarta quoque his igitur quaedam natura necessest [ ]
242 attribuatur. east omnino nominis expers; [ ]?
243 qua neque mobilius quicquam neque tenuius exstat, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
244 nec magis e parvis et levibus ex elementis; [ ]
245 sensiferos motus quae didit prima per artus. [ ]
246 prima cietur enim, parvis perfecta figuris; [ ]
247 inde calor motus et venti caeca potestas [ ]
248 accipit, inde aër; inde omnia mobilitantur, [ ]?
249 concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt [ ]
250 omnia, postremis datur ossibus atque medullis [ ]
251 sive voluptas est sive est contrarius ardor. [ ]!
252 nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre [ ]
253 permanare malum, quin omnia perturbentur [1]
254 usque adeo ut vitae desit locus atque animai [ ]
255 diffugiant partes per caulas corporis omnis. [ ]
256 sed plerumque fit in summo quasi corpore finis [ ]
257 motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus. [ ]
258 Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque [ ]!
259 compta modis vigeant rationem reddere aventem [ ]
260 abstrahit invitum patrii sermonis egestas; [ ]
261 sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
262 inter enim cursant primordia principiorum [ ]
263 motibus inter se, nil ut secernier unum [u]!
264 possit nec spatio fieri divisa potestas, [ ]?
265 sed quasi multae vis unius corporis exstant. [u]!
266 quod genus in quovis animantum viscere vulgo [ ]?
267 est odor et quidam calor et sapor, et tamen ex his [ ]
268 omnibus est unum perfectum corporis augmen. [ ]
269 sic calor atque aër et venti caeca potestas [ ]
270 mixta creant unam naturam et mobilis illa [ ]
271 vis, initum motus ab se quae dividit ollis, [ ]
272 sensifer unde oritur primum per viscera motus. [ ]
273 nam penitus prorsum latet haec natura subestque [ ]
274 nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro [ ]
275 atque anima est animae proporro totius ipsa. [ ]
276 quod genus in nostris membris et corpore toto [ ]
277 mixta latens animi vis est animaeque potestas, [1]
278 corporibus quia de parvis paucisque creatast. [ ]
279 sic tibi nominis haec expers vis facta minutis [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
280 corporibus latet atque animae quasi totius ipsa [ ]
281 proporrost anima et dominatur corpore toto. [ ]
282 consimili ratione necessest ventus et aër [ ]!
283 et calor inter se vigeant commixta per artus [ ]!
284 atque aliis aliud subsit magis emineatque [ ]
285 ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum, [ ]
286 ni calor ac ventus sorsum sorsumque potestas [ ]
287 aëris interimant sensum diductaque solvant. [ ]
288 est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira [ ]
289 cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor. [ ]
290 est et frigida multa comes formidinis aura [ ]!
291 quae ciet horrorem membris et concitat artus. [ ]
292 est etiam quoque pacati status aëris ille, [2]?
293 pectore tranquillo qui fit vultuque sereno. [1]
294 sed calidi plus est illis quibus acria corda [2]
295 iracundaque mens facile effervescit in ira. [ ]
296 quo genere in primis vis est violenta leonum, [ ]
297 pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
298 nec capere irarum fluctus in pectore possunt. [1]
299 at ventosa magis cervorum frigida mens est [ ]
300 et gelidas citius per viscera concitat auras [ ]
301 quae tremulum faciunt membris exsistere motum. [ ]
302 at natura boum placido magis aëre vivit, [1]
303 nec nimis irai fax umquam subdita percit [u]
304 fumida, suffundens caecae caliginis umbra, [ ]
305 nec gelidis torpet telis perfixa pavoris: [ ]
306 interutrasque sitast, cervos saevosque leones. [ ]
307 sic hominum genus est. quamvis doctrina politos [ ]
308 constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit [ ]
309 naturae cuiusque animi vestigia prima. [ ]
310 nec radicitus evelli mala posse putandumst, [1]!
311 quin proclivius hic iras decurrat ad acris, [ ]!
312 ille metu citius paulo temptetur, at ille [ ]
313 tertius accipiat quaedam clementius aequo. [ ]
314 inque aliis rebus multis differre necessest [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
315 naturas hominum varias moresque sequaces; [1]
316 quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas [ ]
317 nec reperire figurarum tot nomina quot sunt [3]!
318 principiis, unde haec oritur variantia rerum. [ ]
319 illud in his rebus video firmare potesse, [ ]
320 usque adeo naturarum vestigia linqui [ ]?
321 parvula quae nequeat ratio depellere nobis, [ ]
322 ut nil impediat dignam dis degere vitam. [ ]
= file n. 414 - 17:18 minuti
323 Haec igitur natura tenetur corpore ab omni [u]!
324 ipsaque corporis est custos et causa salutis; [ ]!
325 nam communibus inter se radicibus haerent [u]!
326 nec sine pernicie divelli posse videntur. [ ]?
327 quod genus e thuris glaebis evellere odorem [2]?
328 haud facile est quin intereat natura quoque eius. [ ]
329 sic animi atque animae naturam corpore toto [ ]
330 extrahere haud facile est quin omnia dissoluantur. [ ]
331 implexis ita principiis ab origine prima [ ]
332 inter se fiunt consorti praedita vita [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
333 nec sibi quae -que sine alterius vi posse videtur [ ]
334 corporis atque animi sorsum sentire potestas, [ ]
335 sed communibus inter eas conflatur utrimque [ ]!
336 motibus accensus nobis per viscera sensus. [ ]
337 praeterea corpus per se nec gignitur umquam [ ]
338 nec crescit neque post mortem durare videtur. [ ]
339 non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem [ ]
340 qui datus est, neque ea causa convellitur ipse, [ ]
341 sed manet incolumis, non, inquam, sic animai [ ]
342 discidium possunt artus perferre relicti, [ ]
343 sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt. [ ]
344 ex ineunte aevo sic corporis atque animai [ ]
345 mutua vitalis discunt contagia motus [ ]
346 maternis etiam membris alvoque reposta, [ ]
347 discidium ut nequeat fieri sine peste maloque; [ ]
348 ut videas, quoniam coniunctast causa salutis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
349 coniunctam quoque naturam consistere eorum. [2]
350 Quod superest, siquis corpus sentire refutat [ ]
351 atque animam credit permixtam corpore toto [ ]
352 suscipere hunc motum quem sensum nominitamus, [ ]
353 vel manifestas res contra verasque repugnat. [u]!
354 quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam, [ ]
355 si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos? [ ]
356 at dimissa anima corpus caret undique sensu; [ ]
357 perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo, [ ]
358 multaque praeterea perdit cum expellitur aevo. [ ]
359 Dicere porro oculos nullam rem cernere posse, [ ]
360 sed per eos animum ut foribus spectare reclusis, [ ]
361 difficilest, contra cum sensus ducat eorum; [ ]
362 sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas; [ ]
363 fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus, [ ]
364 lumina luminibus quia nobis praepediuntur. [ ]
365 quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi, [ ]
366 ostia suscipiunt ullum reclusa laborem. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
367 praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, [1]
368 iam magis exemptis oculis debere videtur [ ]
369 cernere res animus sublatis postibus ipsis. [ ]
370 Illud in his rebus nequaquam sumere possis, [ ]
371 Democriti quod sancta viri sententia ponit, [ ]
372 corporis atque animi primordia singula privis [ ]?
373 apposita alternis variare, ac nectere membra. [ ]
374 nam cum multo sunt animae elementa minora [ ]!
375 quam quibus e corpus nobis et viscera constant, [ ]
376 tum numero quoque concedunt et rara per artus [ ]
377 dissita sunt dumtaxat; ut hoc promittere possis, [ ]!
378 quantula prima queant nobis iniecta ciere [ ]
379 corpora sensiferos motus in corpore, tanta [ ]
380 intervalla tenere exordia prima animai. [ ]!
381 nam neque pulveris interdum sentimus adhaesum [ ]!
382 corpore nec membris incussam sidere cretam, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
383 nec nebulam noctu neque aranei tenuia fila [2]?
384 obvia sentimus, quando obretimur euntes, [ ]
385 nec supera caput eiusdem cecidisse vietam [ ]
386 vestem nec plumas avium papposque volantis [ ]?
387 qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim, [ ]
388 nec repentis itum cuiusviscumque animantis [ ]
389 sentimus nec priva pedum vestigia quaeque, [ ]
390 corpore quae in nostro culices et cetera ponunt. [ ]
391 usque adeo prius est in nobis multa ciendum, [ ]
392 quam primordia sentiscant concussa animai [ ]!
393 semina corporibus nostris immixta per artus, [ ]
394 et quam in his intervallis tuditantia possint [ ]
395 concursare coire et dissultare vicissim. [ ]!
396 Et magis est animus vitai claustra coercens [ ]?
397 et dominantior ad vitam quam vis animai. [ ]!
398 nam sine mente animo -que nequit residere per artus [ ]
399 temporis exiguam partem pars ulla animai, [ ]
400 sed comes insequitur facile et discedit in auras [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
401 et gelidos artus in leti frigore linquit. [ ]?
402 at manet in vita cui mens animusque remansit. [1]
403 quamvis est circum caesis lacer undique membris [ ]
404 truncus, adempta anima circum membrisque remota [ ]
405 vivit et aetherias vitalis suscipit auras. [ ]
406 si non omnimodis, at magna parte animai [ ]
407 privatus, tamen in vita cunctatur et haeret; [ ]
408 ut, lacerato oculo circum si pupula mansit [ ]
409 incolumis, stat cernundi vivata potestas, [ ]?
410 dummodo ne totum corrumpas luminis orbem [2]
411 et circum caedas aciem solamque relinquas; [ ]
412 id quoque enim sine pernicie non fiet eorum. [ ]
413 at si tantula pars oculi media illa peresa est, [ ]!
414 occidit extemplo lumen tenebraeque sequuntur, [1]
415 incolumis quamvis alioquist splendidus orbis. [ ]
416 hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
417 Nunc age, nativos animantibus et mortalis [2]?
418 esse animos animasque levis ut noscere possis, [ ]
419 conquisita diu dulcique reperta labore [ ]?
420 digna tua pergam disponere carmina vita. [ ]
421 tu fac utrumque uno sub iungas nomine eorum, [ ]
422 atque animam verbi causa cum dicere pergam, [ ]
423 mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, [ ]
424 quatenus est unum inter se coniunctaque res est. [ ]!
425 principio quoniam tenuem constare minutis [ ]
426 corporibus docui multoque minoribus esse [ ]
427 principiis factam quam liquidus umor aquai [ ]
428 aut nebula aut fumus - nam longe mobilitate [ ]
429 praestat et a tenui causa magis icta movetur; [ ]
430 quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur. [1]
431 quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte [1]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
432 exhalare vaporem altaria ferreque fumum; [1]!
433 nam procul haec dubio nobis simulacra geruntur - [ ]
434 nunc igitur quoniam quassatis undique vasis [ ]?
435 diffluere umorem et laticem discedere cernis [ ]
436 et nebula ac fumus quoniam discedit in auras, [ ]
437 crede animam quoque diffundi multoque perire [ ]
438 ocius et citius dissolvi in corpora prima, [ ]
439 cum semel ex hominis membris ablata recessit. [ ]
440 quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius, [ ]
441 cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re [ ]
442 ac rarefactum detracto sanguine venis, [ ]
443 aëre qui credas posse hanc cohiberier ullo, [2]
444 corpore qui nostro rarus magis (?)incohibescit? [1]
445 Praeterea gigni pariter cum corpore et una [ ]
446 crescere sentimus pariterque senescere mentem. [ ]
447 nam velut infirmo pueri teneroque vagantur [ ]
448 corpore, sic animi sequitur sententia tenuis. [ ]
449 inde ubi robustis adolevit viribus aetas, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
450 consilium quoque maius et auctior est animi vis. [ ]!
451 post ubi iam validis quassatum est viribus aevi [ ]
452 corpus et obtusis ceciderunt viribus artus, [ ]
453 claudicat ingenium, delirat lingua, labat mens, [ ]
454 omnia deficiunt atque uno tempore desunt. [ ]?
455 ergo dissolui quoque convenit omnem animai [ ]
456 naturam, ceu fumus, in altas aëris auras; [ ]!
457 quandoquidem gigni pariter pariterque videmus [ ]
458 crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci. [ ]
459 Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum [ ]
460 sucipere immanis morbos durumque dolorem, [ ]
461 sic animum curas acris luctumque metumque; [ ]?
462 quare participem leti quoque convenit esse. [1]
463 quin etiam morbis in corporis avius errat [ ]
464 saepe animus; dementit enim deliraque fatur [ ]
465 interdumque gravi lethargo fertur in altum [ ]?
466 aeternum -que soporem oculis nutuque cadenti, [ ]
467 unde neque exaudit voces nec noscere vultus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
468 illorum potis est, ad vitam qui revocantes [ ]
469 circumstant lacrimis rorantes ora genasque. [ ]
470 quare animum quoque dissolui fateare necessest, [ ]
471 quandoquidem penetrant in eum contagia morbi. [ ]
472 nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, [1]
473 multorum exitio perdocti quod sumus ante. [ ]
476 denique cur, hominem cum vini vis penetravit [ ]?
477 acris et in venas discessit diditus ardor, [ ]
478 consequitur gravitas membrorum, praepediuntur [ ]
479 crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, [ ]
480 nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, [2]
481 et iam cetera de genere hoc quaecumque sequuntur, [ ]!
482 cur ea sunt, nisi quod vemens violentia vini [ ]
483 conturbare animam consuevit corpore in ipso? [ ]
484 at quaecumque queunt conturbari inque pediri, [ ]
485 significant, paulo si durior insinuarit [ ]?
486 causa, fore ut pereant aevo privata futuro. [ ]?
487 quin etiam subito vi morbi saepe coactus [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
488 ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, [ ]
489 concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, [ ]?
490 desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat [ ]
491 inconstanter, et in iactando membra fatigat. [ ]
492 nimirum quia vis morbi distracta per artus [ ]
493 turbat agens (?)animam spumans in aequore salso [ ]
494 ventorum validis fervescunt viribus undae. [ ]
495 exprimitur porro gemitus, quia membra dolore [ ]
496 adficiuntur et omnino quod semina vocis [ ]!
497 eiciuntur et ore foras glomerata feruntur [ ]!
498 qua quasi consuerunt et sunt munita viai. [ ]
499 desipientia fit, quia vis animi atque animai [ ]!
500 conturbatur et, ut docui, divisa seorsum [ ]
501 disiectatur eodem illo distracta veneno. [ ]!
502 inde ubi iam morbi reflexit causa reditque [ ]
503 in latebras acer corrupti corporis umor, [2]
504 tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis [ ]
505 paulatim redit in sensus animamque receptat. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
506 haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso [ ]
507 iactentur miserisque modis distracta laborent, [ ]
508 cur eadem credis sine corpore in aëre aperto [ ]
509 cum validis ventis aetatem degere posse? [ ]
510 et quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum, [ ]?
511 cernimus et flecti medicina posse videmus, [2]?
512 id quoque praesagit mortalem vivere mentem. [ ]
513 addere enim partis aut ordine traicere aequumst [ ]
514 aut aliquid prorsum de summa detrahere hilum, [ ]
515 commutare animum quicumque adoritur et infit [1]
516 aut aliam quamvis naturam flectere quaerit. [ ]
517 at neque transferri sibi partis nec tribui vult [ ]
518 immortale quod est quicquam neque defluere hilum. [ ]
519 nam quodcumque suis mutatum finibus exit, [ ]
520 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
521 ergo animus sive agrescit, mortalia signa [ ]
522 mittit, uti docui, seu flectitur a medicina. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
523 usque adeo falsae rationi vera videtur [ ]
524 res occurrere et effugium praecludere eunti [ ]!
525 ancipiti -que refutatu convincere falsum. [2]?
526 Denique saepe hominem paulatim cernimus ire [ ]
527 et membratim vitalem deperdere sensum; [ ]!
528 in pedibus primum digitos livescere et unguis, [ ]
529 inde pedes et crura mori, post inde per artus [ ]
530 ire alios tractim gelidi vestigia leti. [ ]
531 scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno [ ]
532 tempore sincera exsistit, mortalis habendast. [ ]!
533 quod si forte putas ipsam se posse per artus [ ]
534 introrsum trahere et partis conducere in unum [ ]
535 atque ideo cunctis sensum deducere membris, [ ]
536 at locus ille tamen, quo copia tanta animai [1]
537 cogitur, in sensu debet maiore videri; [1]
538 qui quoniam nusquamst, nimirum ut diximus ante, [ ]
539 dilaniata foras dispergitur, interit ergo. [ ]
540 quin etiam si iam libeat concedere falsum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
541 et dare posse animam glomerari in corpore eorum, [ ]
542 lumina qui linquunt moribundi particulatim, [ ]
543 mortalem tamen esse animam fateare necesse, [ ]
544 nec refert utrum pereat dispersa per auras [ ]
545 an contracta suis e partibus obbrutescat, [ ]?
546 quando hominem totum magis ac magis undique sensus [ ]
547 deficit et vitae minus et minus undique restat. [ ]
= file n. 415 - 21:10 minuti
548 Et quoniam mens est hominis pars una, loco quae [ ]
549 fixa manet certo, velut aures atque oculi sunt [ ]
550 atque alii sensus qui vitam cumque gubernant, [ ]
551 et veluti manus atque oculus naresve seorsum [ ]
552 secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse, [ ]
553 sed tamen in parvo liquuntur tempore tabe, [ ]?
554 sic animus per se non quit sine corpore et ipso [ ]
555 esse homine, illius quasi quod vas esse videtur [ ]
556 sive aliud quid vis potius coniunctius ei [ ]
557 fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
558 Denique corporis at -que animi vivata potestas [2]!
559 inter se coniuncta valent vitaque fruuntur; [ ]!
560 nec sine corpore enim vitalis edere motus [ ]?
561 sola potest animi per se natura nec autem [ ]?
562 cassum anima corpus durare et sensibus uti. [ ]
563 scilicet avulsus radicibus ut nequit ullam [1]
564 dispicere ipse oculus rem sorsum corpore toto, [ ]
565 sic anima atque animus per se nil posse videtur. [ ]
566 nimirum quia per venas et viscera mixtim, [ ]
567 per nervos atque ossa, tenetur corpore ab omni [ ]!
568 nec magnis intervallis primordia possunt [ ]
569 libera dissultare, ideo conclusa moventur [ ]!
570 sensiferos motus quos extra corpus in auras [ ]
571 aëris haud possunt post mortem eiecta moveri [ ]
572 propterea quia non simili ratione tenentur. [ ]
573 corpus enim atque animans erit aër, si cohibere [ ]
574 sese anima atque in eos poterit concludere motus [ ]
575 quos ante in nervis et in ipso corpore agebat. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
576 quare etiam atque etiam resoluto corporis omni [2]
577 tegmine et eiectis extra vitalibus auris [ ]?
578 dissolui sensus animi fateare necessest [ ]
579 atque animam, quoniam coniunctast causa duobus. [ ]
580 Denique cum corpus nequeat perferre animai [ ]
581 discidium quin in taetro tabescat odore, [ ]?
582 quid dubitas quin ex imo penitusque coorta [1]
583 emanarit uti fumus diffusa animae vis, [1]?
584 atque ideo tanta mutatum putre ruina [ ]?
585 conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt [ ]
586 fundamenta, foras anima emanante per artus [2]?
587 perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, [ ]
588 atque foramina? multimodis ut noscere possis [ ]!
589 dispertitam animae naturam exisse per artus [ ]
590 et prius esse sibi distractam corpore in ipso, [ ]
591 quam prolapsa foras enaret in aëris auras. [2]?
592 quin etiam finis dum vitae vertitur intra, [ ]
593 saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
594 ire anima ac toto solui de corpore velle [ ]?
595 et quasi supremo languescere tempore vultus [ ]?
596 molliaque exsangui trunco cadere omnia membra. [ ]
597 quod genus est, animo male factum cum perhibetur [ ]
598 aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes [ ]
599 extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum. [ ]
600 conquassatur enim tum mens animaeque potestas [ ]
601 omnis et haec ipso cum corpore collabefiunt; [ ]
602 ut gravior paulo possit dissolvere causa. [ ]
603 quid dubitas tandem quin extra prodita corpus [ ]
604 imbecilla foras in aperto, tegmine dempto, [ ]
605 non modo non omnem possit durare per aevum [ ]
606 sed minimum quodvis nequeat consistere tempus? [ ]
607 nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur [ ]
608 ire foras animam incolumem de corpore toto [ ]
609 nec prius ad iugulum et supera succedere fauces, [ ]
610 verum deficere in certa regione locatam; [ ]
611 ut sensus alios in parti quemque sua scit [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
612 dissolui. quod si immortalis nostra foret mens, [ ]!
613 non tam se moriens dissolui conquereretur, [ ]
614 sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis. [ ]
615 Denique cur animi numquam mens consiliumque [ ]
616 gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis [ ]
617 sedibus et certis regionibus omnibus haeret, [ ]
618 si non certa loca ad nascendum reddita cuique [ ]
619 sunt, et ubi quicquid possit durare creatum [ ]
620 atque ita multimodis partitis artubus esse, [ ]?
621 membrorum ut numquam exsistat praeposterus ordo? [ ]
622 usque adeo sequitur res rem neque flamma creari [ ]
623 fluminibus solitast neque in igni gignier algor. [ ]
624 Praeterea si immortalis natura animaist [ ]
625 et sentire potest secreta a corpore nostro, [ ]?
626 quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam. [ ]
627 nec ratione alia nosmet proponere nobis [ ]
628 possumus infernas animas Acherunte vagari. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
629 pictores itaque et scriptorum saecla priora [1]
630 sic animas intro duxerunt sensibus auctas. [ ]
631 at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa [ ]
632 esse potest animae neque sorsum lingua, neque aures; [ ]
633 haud igitur per se possunt sentire neque esse. [ ]
634 Et quoniam toto sentimus corpore inesse [ ]
635 vitalem sensum et totum esse animale videmus, [ ]
636 si subito medium celeri praeciderit ictu [ ]
637 vis aliqua ut sorsum partem secernat utramque, [ ]
638 dispertita procul dubio quoque vis animai [ ]
639 et discissa simul cum corpore disicietur. [ ]
640 at quod scinditur et partis discedit in ullas, [ ]!
641 scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse. [2]
642 falciferos memorant currus abscidere membra [ ]
643 saepe ita de subito permixta caede calentis, [ ]
644 ut tremere in terra videatur ab artubus id quod [ ]
645 decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis [ ]
646 mobilitate mali non quit sentire dolorem [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
647 et simul in pugnae studio quod dedita mens est: [ ]
648 corpore reliquo pugnam caedesque petessit, [2]
649 nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe [ ]
650 inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, [ ]
651 nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat. [ ]
652 inde alius conatur adempto surgere crure, [u]!
653 cum digitos agitat propter moribundus humi pes. [ ]
654 et caput abscisum calido viventeque trunco [1]
655 servat humi vultum vitalem oculosque patentis, [1]
656 donec reliquias animai reddidit omnis. [u]?
657 quin etiam tibi si lingua vibrante minanti [ ]
658 serpentis cauda procero corpore (?)utrumque [ ]
659 sit libitum in multas partis discidere ferro, [ ]
660 omnia iam sorsum cernes ancisa recenti [ ]
661 vulnere tortari et terram conspergere tabo, [ ]
662 ipsam seque retro partem petere ore priorem [ ]
663 vulneris ardenti, ut morsu premat, icta dolore. [ ]
664 omnibus esse igitur totas dicemus in illis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
665 particulis animas? at ea ratione sequetur [ ]
666 unam animantem animas habuisse in corpore multas. [ ]
667 ergo divisast ea quae fuit una simul cum [ ]?
668 corpore; quapropter mortale utrumque putandumst, [ ]
669 in multas quoniam partis disciditur aeque. [ ]
670 Praeterea si immortalis natura animai [ ]
671 constat et in corpus nascentibus insinuatur, [ ]
672 cur super anteactam aetatem meminisse nequimus [ ]!
673 nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus? [ ]!
674 nam si tanto operest animi mutata potestas, [1]
675 omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, [ ]!
676 non, ut opinor, id a leto iam longius errat; [ ]?
677 quapropter fateare necessest quae fuit ante [ ]!
678 interiisse et quae nunc est nunc esse creatam. [ ]
679 Praeterea si iam perfecto corpore nobis [ ]
680 inferri solitast animi vivata potestas [1]
681 tum cum gignimur et vitae cum limen inimus, [ ]!
682 haud ita conveniebat uti cum corpore et una [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
683 cum membris videatur in ipso sanguine cresse, [ ]!
684 sed velut in cavea per se sibi vivere solam [ ]
685 convenit, ut sensu corpus tamen adfluat omne. [ ]
686 quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst [ ]
687 expertis animas nec leti lege solutas. [ ]?
688 nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst [ ]!
689 corporibus nostris extrinsecus insinuatas - [ ]
690 quod fieri totum contra manifesta docet res. [ ]
691 namque ita conexa est per venas viscera nervos [ ]
692 ossaque, uti dentes quoque sensu participentur; [ ]
693 morbus ut indicat et gelidai stringor aquai [2]!
694 et lapis oppressus subsit si frugibus asper - [ ]
695 nec, tam contextae cum sint, exire videntur [ ]
696 incolumes posse et salvas exsolvere sese [ ]
697 omnibus e nervis atque ossibus articulisque. [ ]
698 quod si forte putas extrinsecus insinuatam [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
699 permanare animam nobis per membra solere, [1]
700 tanto quique magis cum corpore fusa peribit. [1]
701 quod permanat enim dissolvitur, interit ergo. [ ]
702 dispertitus enim per caulas corporis omnis [ ]
703 ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis, [ ]
704 disperit atque aliam naturam sufficit ex se, [ ]
705 sic anima atque animus quamvis integra recens in [ ]
706 corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, [ ]
707 dum quasi per caulas omnis diduntur in artus [ ]
708 particulae quibus haec animi natura creatur, [1]
709 quae nunc in nostro dominatur corpore nata [ ]
710 ex illa quae tunc periit partita per artus. [ ]
711 quapropter neque natali privata videtur [3]
712 esse die natura animae nec funeris expers. [1]?
713 Semina praeterea linquuntur necne animai [ ]
714 corpore in exanimo? quod si linquuntur et insunt, [ ]
715 haud erit ut merito immortalis possit haberi, [ ]!
716 partibus amissis quoniam libata recessit. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
717 sin ita sinceris membris ablata profugit [ ]
718 ut nullas partis in corpore liquerit ex se, [ ]
719 unde cadavera rancenti iam viscere vermis [ ]!
720 exspirant atque unde animantum copia tanta [ ]!
721 exos et exsanguis tumidos perfluctuat artus? [ ]
722 quod si forte animas extrinsecus insinuari [ ]
723 vermibus et privas in corpora posse venire [1]
724 credis nec reputas cur milia multa animarum [ ]
725 conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut [ ]!
726 quaerendum videatur et in discrimen agendum, [ ]
727 utrum tandem animae venentur semina quaeque [ ]
728 vermiculorum ipsae -que sibi fabricentur ubi sint, [ ]
729 an quasi corporibus perfectis insinuentur. [ ]
730 at neque cur faciant ipsae quareve laborent [ ]
731 dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt, [ ]
732 sollicitae volitant morbis alguque fameque. [ ]
733 corpus enim magis his vitiis adfine laborat [ ]
734 et mala multa animus contage fungitur eius. [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
735 sed tamen his esto quamvis facere utile corpus [ ]
736 cui subeant; at qua possint via nulla videtur. [ ]
737 haud igitur faciunt animae sibi corpora et artus. [ ]
738 nec tamen est utqui perfectis insinuentur [ ]
739 corporibus; neque enim poterunt subtiliter esse [ ]
740 conexae neque consensu contagia fient. [ ]
741 Denique cur acris violentia triste leonum [2]
742 seminium sequitur, vulpes dolus, et fuga cervis [ ]
743 a patribus datur et patrius pavor incitat artus, [ ]
744 et iam cetera de genere hoc cur omnia membris [ ]!
745 ex ineunte aevo generascunt ingenioque, [ ]
746 si non, certa suo quia semine seminioque [ ]
747 vis animi pariter crescit cum corpore quoque? [ ]
748 quod si immortalis foret et mutare soleret [ ]
749 corpora, permixtis animantes moribus essent, [ ]
750 effugeret canis Hyrcano de semine saepe [2]
751 cornigeri incursum cervi tremeretque per auras [ ]
752 aëris accipiter fugiens veniente columba, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
753 desiperent homines, saperent fera saecla ferarum. [ ]
754 illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt [ ]
755 immortalem animam mutato corpore flecti. [ ]?
756 quod mutatur enim dissolvitur, interit ergo. [1]
757 traiciuntur enim partes atque ordine migrant; [ ]
758 quare dissolui quoque debent posse per artus, [ ]
759 denique ut intereant una cum corpore cunctae. [ ]
760 sin animas hominum dicent in corpora semper [ ]
761 ire humana, tamen quaeram cur e sapienti [1]
762 stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus, [ ]
764 nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis. [ ]
765 scilicet in tenero tenerascere corpore mentem [ ]
766 confugient. quod si iam fit, fateare necessest [ ]
767 mortalem esse animam, quoniam mutata per artus [ ]
768 tanto opere amittit vitam sensumque priorem. [ ]
769 quove modo poterit pariter cum corpore quoque [ ]
770 confirmata cupitum aetatis tangere florem [ ]!
771 vis animi, nisi erit consors in origine prima? [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
772 quidve foras sibi vult membris exire senectis? [ ]
773 an metuit conclusa manere in corpore putri [ ]!
774 et domus aetatis spatio ne fessa vetusto [ ]
775 obruat? at non sunt immortali ulla pericla. [ ]
776 Denique conubia ad Veneris partusque ferarum [ ]
777 esse animas praesto deridiculum esse videtur, [1]?
778 exspectare immortalis mortalia membra [ ]!
779 innumero numero certareque praeproperanter [ ]
780 inter se quae prima potissimaque insinuetur; [ ]!
781 si non forte ita sunt animarum foedera pacta [ ]
782 ut quae prima volans advenerit insinuetur [ ]
783 prima neque inter se contendant viribus hilum. [ ]!
784 Denique in aethere non arbor, non aequore in alto [ ]!
785 nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis [ ]
786 nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse. [ ]
787 certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
788 sic animi natura nequit sine corpore oriri [2]?
789 sola neque a nervis et sanguine longius esse. [ ]
790 quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis [ ]
791 in capite aut umeris aut imis calcibus esse [ ]
792 posset et innasci quavis in parte soleret, [ ]?
793 tandem in eodem homine at -que in eodem vase manere. [ ]
794 quod quoniam nostro quoque constat corpore certum [ ]
795 dispositumque videtur ubi esse et crescere possit [ ]!
796 sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum [ ]
797 totum posse extra corpus durare genique. [ ]
798 quare, corpus ubi interiit, periisse necessest [ ]!
799 confiteare animam distractam in corpore toto. [ ]
800 quippe etenim mortale aeterno iungere et una [ ]!
801 consentire putare et fungi mutua posse [ ]!
802 desiperest. quid enim diversius esse putandums [ ]
803 aut magis inter se disiunctum discrepitansque, [ ]!
804 quam mortale quod est immortali atque perenni [ ]
805 iunctum in concilio saevas tolerare procellas? [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
806 praeterea quaecumque manent aeterna necessest [ ]
807 aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus [ ]
808 nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas [ ]
809 dissociare intus partis, ut materiai [ ]
810 corpora sunt quorum naturam ostendimus ante, [ ]
811 aut ideo durare aetatem posse per omnem, [ ]!
812 plagarum quia sunt expertia, sicut inanest [ ]
813 quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, [ ]
814 aut etiam quia nulla loci fit copia circum, [ ]
815 quo quasi res possint discedere dissoluique, [ ]
816 sicut summarum summast aeterna, neque extra [ ]
817 quis locus est quod diffugiant neque corpora sunt quae [ ]
818 possint incidere et valida dissolvere plaga. [ ]
819 quod si forte ideo magis immortalis habendast, [ ]
820 quod vitalibus ab rebus munita tenetur, [1]!
821 aut quia non veniunt omnino aliena salutis [ ]
822 aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt [ ]
823 pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
824 praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, [ ]
825 advenit id quod eam de rebus saepe futuris [ ]
826 macerat inque metu male habet curisque fatigat [ ]
827 praeteritis -que male admissis peccata remordent. [ ]
828 adde furorem animi proprium atque oblivia rerum, [ ]
829 adde quod in nigras lethargi mergitur undas. [ ]
= file n. 416 - 19:36 minuti
830 Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, [ ]
831 quandoquidem natura animi mortalis habetur. [1]
832 et velut anteacto nil tempore sensimus aegri, [ ]
833 ad confligendum venientibus undique Poenis, [ ]
834 omnia cum belli trepido concussa tumultu [ ]
835 horrida contremuere sub altis aetheris oris, [ ]!
836 in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum [ ]!
837 omnibus humanis esset terraque marique, [2]
838 sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai [ ]
839 discidium fuerit quibus e sumus uniter apti, [ ]
840 scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, [ ]
841 accidere omnino poterit sensumque movere, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
842 non si terra mari miscebitur et mare caelo. [ ]
843 et si iam nostro sentit de corpore postquam [ ]
844 distractast animi natura animaeque potestas, [1]?
845 nil tamen est ad nos qui comptu coniugioque [ ]
846 corporis atque animae consistimus uniter apti. [ ]
847 nec, si materiem nostram collegerit aetas [ ]
848 post obitum rursum -que redegerit ut sita nunc est [ ]
849 atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, [ ]
850 pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, [ ]
851 interrupta semel cum sit repetentia nostri. [ ]
852 et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante [ ]
853 qui fuimus, nil iam de illis nos adficit angor. [ ]
854 nam cum respicias immensi temporis omne [ ]
855 praeteritum spatium, tum motus materiai [ ]
856 multimodis quam sint, facile hoc accrescere possis, [ ]
857 semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta [ ]!
858 haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. [ ]
859 nec memori tamen id quimus reprehendere mente; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
860 inter enim iectast vitai pausa vageque [ ]?
861 deerrarunt passim motus ab sensibus omnes. [ ]
862 debet enim, misere si forte aegreque futurumst, [ ]?
863 ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit [ ]
864 accidere. id quoniam mors eximit, esseque probet [ ]
865 illum cui possint incommoda conciliari, [ ]
866 scire licet nobis nil esse in morte timendum [ ]
867 nec miserum fieri qui non est posse neque hilum [ ]
868 differre an nullo fuerit iam tempore natus, [ ]
869 mortalem vitam mors cum immortalis ademit. [ ]
870 Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, [ ]
871 post mortem fore ut aut putescat corpore posto [ ]
872 aut flammis interfiat malisve ferarum, [ ]
873 scire licet non sincerum sonere atque subesse [ ]
874 caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse [ ]
875 credere se quemquam sibi sensum in morte futurum. [ ]
876 non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
877 nec radicitus e vita se tollit et eicit, [u]!
878 sed facit esse sui quiddam super inscius ipse. [ ]
879 vivus enim sibi cum proponit quisque futurum, [ ]
880 corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, [ ]
881 ipse sui miseret; neque enim se dividit illim [ ]
882 nec removet satis a proiecto corpore et illum [2]
883 se fingit sensu -que suo contaminat adstans. [ ]
884 hinc indignatur se mortalem esse creatum [ ]
885 nec videt in vera nullum fore morte alium se [ ]?
886 qui possit vivus sibi se lugere peremptum [2]
887 stansque iacentem se lacerari urive dolere. [u]!
888 nam si in morte malumst malis morsuque ferarum [ ]
889 tractari, non invenio qui non sit acerbum [ ]?
890 ignibus impositum calidis torrescere flammis [ ]
891 aut in melle situm suffocari atque rigere [ ]?
892 frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
893 urgerive superne obtritum pondere terrae. [1]!
894 'Iam iam non domus accipiet te laeta, neque uxor [ ]
895 optima nec dulces occurrent oscula nati [ ]
896 praeripere et tacita pectus dulcedine tangent. [ ]
897 non poteris factis florentibus esse, tuisque [ ]
898 praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit [ ]
899 una dies infesta tibi tot praemia vitae.' [ ]
900 illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum [ ]
901 iam desiderium rerum super insidet una.' [ ]
902 quod bene si videant animo dictisque sequantur, [ ]
903 dissoluant animi magno se angore metuque. [ ]
904 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi [ ]?
905 quod superest cunctis privatus doloribus aegris. [2]
906 at nos horrifico cinefactum te prope busto [ ]
907 insatiabiliter deflevimus, aeternumque [1]
908 nulla dies nobis maerorem e pectore demet.' [ ]?
909 illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari [ ]
910 tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.)
911 cur quisquam aeterno possit tabescere luctu. [ ]
912 Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque [ ]
913 pocula saepe homines et inumbrant ora coronis, [ ]
914 ex animo ut dicant 'brevis hic est fructus homullis; [ ]
915 iam fuerit neque post umquam revocare licebit.' [ ]
916 tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum, [ ]?
917 quod sitis exurat miseros atque arida torrat, [ ]
918 aut aliae cuius desiderium insideat rei. [1]
919 nec sibi enim quisquam tum se vitamque requirit, [ ]?
920 cum pariter mens et corpus sopita quiescunt. [ ]
921 nam licet aeternum per nos sic esse soporem, [ ]
922 nec desiderium nostri nos adficit ullum. [ ]?
923 et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus [ ]
924 longe ab sensiferis primordia motibus errant, [ ]
925 cum correptus homo ex somno se colligit ipse. [ ]?
926 multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst, [ ]
927 si minus esse potest quam quod nil esse videmus; [ ]
928 maior enim turba et disiectus materiai [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 30 – NA3-LUCR
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 3,929 [Rerum natura]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!