= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 311-316!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Silius Italicus: Puniske krig [Punica]
= file n. 311 continuato - 21:57 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.61
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.) # PU6-SILI.
107 instabat ferroque trabes, quo frangeret altos [ ]
108 portarum postes quateretque morantia claustra. [ ]
109 hic latera intextus stellatis axibus agger, [ ]?
110 hic grauida armato surgebat uinea dorso. [ ]
111 at postquam properata satis quae commonet usus, [ ]
112 dat signum atque alacer scalis transcendere muros [ ]
113 imperat ac saeuis urbem terroribus implet. [ ]
114 tum subito dextrum offulsit conatibus omen. [ ]
115 cerua fuit, raro terris spectata colore, [ ]
116 quae candore niuem, candore anteiret olores. [ ]
117 hanc agreste Capys donum, cum moenia sulco [ ]
118 signaret, grato paruae mollitus amore [ ]
119 nutrierat sensusque hominis donarat alendo. [ ]
120 inde exuta feram docilisque accedere mensis [ ]
121 atque ultro blanda attactu gaudebat erili. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
122 aurato matres adsuetae pectine mitem [ ]
123 comere et umenti fluuio reuocare colorem. [ ]
124 numen erat iam cerua loci, famulamque Dianae [ ]
125 credebant, ac tura deum de more dabantur. [ ]
126 haec aeui uitaeque tenax felixque senectam [ ]
127 mille indefessos uiridem duxisse per annos [ ]
128 saeclorum numero Troianis condita tecta [ ]?
129 aequabat. sed iam longo nox uenerat aeuo. [ ]
130 nam, subito incursu saeuorum agitata luporum [ ]
131 qui noctis tenebris urbem (miserabile bello [ ]
132 prodigium) intrarant, primos ad luminis ortus [ ]
133 extulerat sese portis pauidaque petebat [ ]?
134 consternata fuga positos ad moenia campos. [ ]
135 exceptam laeto iuuenum certamine ductor [ ]
136 mactat, diua, tibi (tibi enim haec gratissima sacra) [ ]
137 Fuluius atque 'adsis,' orat 'Latonia, coeptis.' [ ]
138 inde alacer fidensque dea circumdata clausis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
139 arma mouet, quaque obliquo curuantur in orbem [ ]
140 moenia flexa sinu, spissa uallata corona [ ]
141 alligat et telis in morem indaginis ambit. [ ]
142 dum pauitant, spumantis equi fera corda fatigans [ ]
143 euehitur porta sublimis Taurea cristis [ ]
144 bellator, cui Sidonius superare lacerto [ ]
145 ductor et Autolalas dabat et Maurusia tela. [ ]
146 is trepido ac lituum tinnitu stare neganti [ ]?
147 imperitans uiolenter equo, postquam auribus hostis [ ]
148 uicinum sese uidet et clamare propincum, [ ]?
149 'Claudius huic' inquit (praestabat Claudius arte [ ]
150 bellandi et merita mille inter proelia fama) [ ]
151 'huic' inquit 'solum, si qua est fiducia dextrae, [ ]
152 det sese campo atque ineat certamina mecum.' [ ]?
153 una mora Aeneadae, postquam uox attigit auris, [ ]
154 dum daret auspicium iusque in certamina ductor: [ ]
155 praeuetitum namque et capital committere Martem [ ]
156 sponte uiris. erumpit ouans, ut Fuluius arma [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
157 imperio soluit, patulumque inuectus in aequor [ ]
158 erigit undantem glomerato puluere nubem. [2]
159 indignatus opem ammenti socioque iuuare [ ]!
160 expulsum nodo iaculum atque accersere uires [1]
161 Taurea uibrabat nudis conatibus hastam: [ ]
162 inde ruens ira telum contorquet in auras. [ ]?
163 at non idem animus Rutulo: speculatur et omni [1]
164 corpore perlustrat qua sit certissima ferro [ ]
165 in uulnus uia, nunc uibrat, nunc comprimit hastam [ ]
166 mentiturque minas. mediam tunc transiit ictu [ ]
167 parmam, sed grato fraudata est sanguine cuspis. [ ]
168 tum strictum propere uagina detegit ensem. [ ]?
169 et iam ferrata rapiebat calce uolantem [ ]?
170 Taurea cornipedem fugiens minitantia fata. [ ]
171 nec Rutulus leuior cedentis perdere terga: [ ]
172 nam profugo rapidus fusis instabat habenis, [ ]
173 utque metus uictum, sic ira et gloria portis [ ]
174 uictorem immisit meritique cupido cruoris. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
175 ac dum uix oculis, uix credunt mentibus hostem [ ]
176 confisum nullo comitante inrumpere tectis, [ ]
177 per mediam propere trepidantum interritus urbem [ ]
178 egit ecum auersa -que euasit ad agmina porta. [2]?
179 hinc ardore pari nisuque incurrere muris [ ]?
180 ignescunt animi penetrataque tecta subire. [ ]
181 tela simul flammaeque micant. tunc saxeus imber [ ]
182 ingruit, et summis ascendunt turribus hastae. [ ]
183 nec pronum audendi uirtute excellere cuiquam: [ ]
184 aequarunt irae dextras. Dictaea per auras [ ]
185 tranat et in medium perlabitur urbis harundo. [ ]
186 laetatur non hortandi, non plura monendi [ ]
187 Fuluius esse locum. rapiunt sibi quisque laborem. [ ]
188 quos ubi tam erectos animi uidet, et super esse [ ]
189 factorum sibi quemque ducem, ruit impete uasto [ ]
190 ad portam magnaeque optat discrimina famae. [ ]
191 tres claustra aequaeuo seruabant corpore fratres, [ ]
192 quis delecta manus centeni cuique ferebant [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
193 excubias unaque locum statione tenebant [1]
194 forma ex his Numitor, cursu plantaque uolucri [ ]
195 praestabat Laurens, membrorum mole Taburnus. [ ]
196 sed non una uiris tela: hic mirabilis arcu, [1]
197 ille hastam quatere ac medicatae cuspidis ictu [ ]
198 proelia moliri et nudo non credere ferro, [ ]
199 tertius aptabat flammis ac sulphure taedas: [ ]
200 qualis Atlantiaco memoratur litore quondam [ ]
201 monstrum Geryones immane tricorporis irae, [ ]
202 cui tres in pugna dextrae uaria arma gerebant: [ ]
203 una ignes saeuos, ast altera pone sagittas [ ]
204 fundebat, ualidam torquebat tertia cornum, [ ]
205 atque uno diuersa dabat tria uulnera nisu. [2]
206 hos ubi non aequis uariantes proelia consul [ ]
207 conspexit telis et portae limina circum [ ]
208 stragem ac perfusos subeuntum sanguine postis, [ ]
209 concitat intortam furiatis uiribus hastam. [ ]
210 letum triste ferens auras secat Itala taxus [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
211 et, qua nudarat, dum fundit spicula ab alto, [ ]
212 arcum protendens Numitor latus, ilia transit. [ ]
213 at non obsaepto contentus limine Martem [ ]
214 exercere, leuis bello, sed turbidus ausi, [ ]
215 Virrius incauto feruore eruperat amens [ ]?
216 reclusa in campum porta miseramque furori [ ]
217 uincentum obtulerat pubem. ruit obuia in arma [ ]
218 Scipio et oblatum metit insatiabilis agmen. [ ]
219 Tifata umbrifero generatum monte Calenum [ ]
220 nutrierant audere trucem, nec corpore magno [ ]
221 mens erat inferior. subsidere saepe leonem, [ ]
222 nudus inire caput pugnas, certare iuuenco [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
223 atque obliqua trucis deducere cornua tauri [1]
224 adsuerat crudoque aliqua se attollere facto. [1]
225 is, dum praecipites expellit Virrius urbe, [ ]
226 seu spreto, seu ne fieret mora, nudus in aequor [ ]?
227 thorace exierat leuiorque premebat anhelos [ ]
228 pondere loricae et palantis uictor agebat. [2]
229 iamque Veliternum media transegerat aluo, [ ]
230 iam solitum aequali ludo committere equestris [ ]?
231 Scipiadae pugnas Marium tellure reuulso [ ]
232 perculerat saxo. miser implorabat amicum [ ]
233 cum gemitu expirans, scopulusque premebat hiantem. [ ]
234 sed ualidas saeuo uires duplicante dolore [ ]?
235 effudit lacrimas pariter cornumque sonantem [ ]
236 Scipio, solamen properans optabile in armis [ ]
237 hostem prostrato morientem ostendere amico. [ ]?
238 tranauit, uolucris liquidas ceu scinderet auras, [ ]
239 hasta uiri pectus rupitque immania membra: [ ]
240 quanta est uis agili per caerula summa Liburnae, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
241 quae, pariter quotiens reuocatae ad pectora tonsae [ ]
242 percussere fretum, uentis fugit ocior et se, [ ]
243 quam longa est, uno remorum praeterit ictu. [ ]
244 Ascanium Volesus, proiectis ocius armis [ ]
245 quo leuior peteret muros, per aperta uolantem [ ]
246 adsequitur planta, deiectum protinus ense [ ]?
247 ante pedes domini iacuit caput, ipse secutus [ ]
248 corruit ulterior procursus impete truncus. [ ]
249 nec spes obsessis ultra reserata tueri [ ]
250 moenia: conuertunt gressus recipique precantis [ ]
251 (infandum) excludunt socios dum cardine uerso [ ]
252 obnixi torquent obices, munimina sera. [ ]
253 acrius hoc instant Itali clausosque fatigant. [ ]
254 et, ni caeca sinu terras nox conderet atro, [ ]
255 perfractae rapido patuissent milite portae. [ ]
256 sed non in requiem pariter cessere tenebrae: [ ]
257 hinc sopor impauidus, qualem uictoria mouit; [ ]
258 at Capua aut maestis ululantum flebile matrum [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
259 questibus aut gemitu trepidantum exterrita patrum [ ]
260 tormentis finem metamque laboribus orat. [ ]
261 mussat perfidiae ductor coetuque senatus [ ]
262 Virrius a Poeno nullam docet esse salutem, [ ]
263 uociferans pulsis uiuendi e pectore curis: [ ]
264 'speraui sceptra Ausoniae pepigique, sub armis [ ]?
265 si dexter Poenis deus et Fortuna fuisset, [ ]
266 ut Capuam Iliaci migrarent regna Quirini. [ ]
267 qui quaterent muros Tarpeiaque moenia, misi; [ ]
268 nec mihi poscendi uigor afuit, alter ut aequos [ ]
269 portaret fasces nostro de nomine consul. [ ]
270 hactenus est uixisse satis. dum copia noctis, [ ]!
271 cui cordi comes aeterna est Acherontis ad undam [ ]
272 libertas, petat ille meas mensasque dapesque [ ]
273 et uictus mentem fuso per membra Lyaeo [ ]
274 sopitoque necis morsu medicamina cladis [1]
275 hauriat ac placidis exarmet fata uenenis.' [ ]
276 haec ait et turba repetit comitante penatis. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
277 aedibus in mediis consurgens ilice multa [ ]
278 extruitur rogus, hospitium commune peremptis. [ ]
279 nec uulgum cessat furiare dolorque pauorque. [ ]
280 nunc menti Decius serae redit et bona uirtus [ ]
281 exilio punita truci. despectat ab alto [2]?
282 sacra Fides agitatque uirum fallacia corda. [ ]
283 uox occulta subit passim diffusa per auras: [ ]
284 'foedera, mortales, ne saeuo rumpite ferro, [ ]
285 sed castam seruate Fidem. fulgentibus ostro [ ]
286 haec potior regnis. dubio qui frangere rerum [ ]
287 gaudebit pacta ac tenuis spes linquet amici, [ ]
288 non illi domus, aut coniunx, aut uita manebit [ ]
289 umquam expers luctus lacrimaeque. aget aequore semper [ ]
290 ac tellure premens, aget aegrum nocte dieque [ ]
291 despecta ac uiolata Fides.' adit omnia iamque [ ]
292 concilia ac mensas contingit et abdita nube [ ]
293 accumbitque toris epulaturque improba Erinys. [ ]
294 ipsa etiam Stygio spumantia pocula tabo [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
295 porrigit et large poenas letumque ministrat. [ ]
296 Virrius interea, dum dat penetrare medullas [ ]
297 exitio, ascendit -que pyram atque amplexibus haeret [ ]
298 iungentum fata et subici iubet ocius ignis. [ ]
299 stringebant tenebrae metas, uictorque ruebat. [ ]
300 iamque superstantem muro sociosque Milonem [ ]
301 uoce attollentem pubes Campana uidebat. [ ]
302 pandunt attoniti portas trepidoque capessunt [ ]
303 castra inimica gradu, quis leto auertere poenas [2]?
304 defuerant animi. patet urbs confessa furorem [ ]
305 et reserat Tyrio maculatas hospite sedes. [2]?
306 matronae puerique ruunt maestumque senatus [ ]
307 concilium nullique hominum lacrimabile uulgus. [ ]
308 stabant innixi pilis exercitus omnis [ ]
309 spectabantque uiros et laeta et tristia ferre [ ]
310 indocilis nunc propexis in pectora barbis [ ]
311 uerrere humum, nunc foedantis in puluere crinem [ ]
312 canentem et turpi lacrima precibusque pudendis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
313 femineum tenues ululatum fundere in auras. [ ]
314 atque ea dum miles miratur inertia facta [2]
315 expectatque ferox sternendi moenia signum, [ ]
316 ecce repens tacito percurrit pectora sensu [ ]
317 religio et saeuas componit numine mentis, [ ]
318 ne flammam taedasque uelint, ne templa sub uno [ ]
319 in cinerem traxisse rogo. subit intima corda [ ]
320 perlabens sensim mitis deus. ille superbae [ ]
321 fundamenta Capyn posuisse antiquitus urbi [ ]
322 non cuiquam uisus passim monet, ille refusis [ ]
323 in spatium immensum campis habitanda relinqui [ ]
324 utile tecta docet. paulatim atrocibus irae [ ]?
325 languescunt animis, et uis mollita senescit. [ ]
326 Pan Ioue missus erat seruari tecta uolente [ ]?
327 Troia, pendenti similis Pan semper et imo [ ]
328 uix ulla inscribens terrae uestigia cornu. [ ]
329 dextera lasciuit caesa Tegeatide capra [ ]
330 uerbera laeta mouens festa per compita cauda. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
331 cingit acuta comas et opacat tempora pinus, [ ]
332 ac parua erumpunt rubicunda cornua fronte. [ ]
333 stant aures, imoque cadit barba hispida mento. [1]
334 pastorale deo baculum, pellisque sinistrum [1]
335 uelat grata latus tenerae de corpore dammae. [ ]
336 nulla im praeruptum tam prona et inhospita cautes, [ ]
337 in qua non librans corpus similisque uolanti [ ]
338 cornipedem tulerit praecisa per auia plantam. [ ]
339 interdum inflexus medio nascentia tergo [ ]
340 respicit adridens hirtae ludibria caudae, [ ]
341 obtendensque manum solem inferuescere fronti [ ]
342 arcet et umbrato perlustrat pascua uisu. [ ]
343 hic, postquam mandata dei perfecta malamque [ ]
344 sedauit rabiem et permulsit corda furentum, [ ]
345 Arcadiae uolucris saltus et amata reuisit [ ]
346 Maenala, ubi argutis longe de uertice sacro [ ]?
347 dulce sonans calamis ducit stabula omnia cantu. [ ]
348 at legio Ausonidum, flammas ductore iubente [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
349 arceri portis stantisque relinquere muros [ ]?
350 (mite decus mentis), condunt ensesque facesque. [ ]
351 multa deum templis domibusque nitentibus auro [ ]
352 egeritur praeda et uictus alimenta superbi, [ ]
353 quisque bonis periere, uirum de corpore uestes [ ]
354 femineae mensaeque alia tellure petitae [ ]
355 poculaque Eoa luxum inritantia gemma. [u]
356 nec modus argento, caelataque pondera facti [ ]
357 tantum epulis auri, tum passim corpora longo [ ]
358 ordine captiua, et domibus deprompta talenta, [ ]
359 pascere longincum non deficientia bellum. [ ]
360 immensique greges famulae ad conuiuia turbae. [ ]
361 Fuluius, ut finem spoliandis aedibus aere [ ]
362 belligero reuocante dedit, sublimis ab alto [ ]
363 suggestu, magnis fautor non futtilis ausis, [ ]
364 'Lanuuio generate,' inquit 'quem Sospita Iuno [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
365 dat nobis, Milo, Gradiui cape uictor honorem. [2]?
366 tempora murali cinctus turrita corona.' [2]
367 tum sontes procerum meritosque piacula prima [ ]
368 acciet et iusta punit commissa securi. [ ]
369 hic atrox uirtus (nec enim occuluisse probarim [ ]
370 spectatum uel in hoste decus) clamore feroci [ ]
371 Taurea 'tune' inquit 'ferro spoliabis inultus [ ]
372 te maiorem anima, et iusso lictore recisa [1]
373 ignauos cadet ante pedes fortissima ceruix? [ ]
374 haud umquam hoc uobis dederit deus.' inde minaci [ ]
375 obtutu toruum contra et furiale renidens [ ]?
376 bellatorem alacer per pectora transigit ensem. [1]
377 cui ductor: 'patriam moriens comitare cadentem. [ ]
378 qui nobis animus, quae dextera cuique uiritim, [1]
379 decernet Mauors. tibi, si rebare pudendum [2]
380 iussa pati, licuit pugnanti occumbere letum.' [ ]
= file n. 312 - 11:10 minuti
381 dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam, [ ]
382 interea geminos terra crudelis Hibera [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
383 Fortuna abstulerat permiscens tristia laetis [ ]
384 Scipiadas, magnumque decus magnumque dolorem. [ ]
385 forte Dicarchea iuuenis dum sedit in urbe [ ]?
386 Scipio post belli repetens extrema penatis, [ ]
387 huc tristis lacrimas et funera acerba suorum [ ]
388 fama tulit. duris quamquam non cedere suetus [ ]
389 pulsato lacerat uiolenter pectore amictus. [1]
390 non comites tenuisse ualent, non ullus honorum [ ]
391 militiaeue pudor. pietas irata sinistris [ ]
392 caelicolis furit atque odit solacia luctus. [ ]
393 iamque dies iterumque dies absumpta querelis: [ ]
394 uersatur species ante ora oculosque parentum. [ ]
395 ergo excire parat manis animasque suorum [1]
396 adloquioque uirum tantos mulcere dolores. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
397 hortatur uicina palus, ubi signat Auerni [3]
398 squalentem introitum stagnans Acherusius umor. [ ]
399 noscere uenturos agitat mens protinus annos. [ ]?
400 sic ad Cymaeam, quae tum sub nomine Phoebi [ ]
401 Autonoe tripodas sacros antrumque tenebat, [ ]
402 fert gressus iuuenis consultaque pectoris aegri [ ]
403 pandit et aspectus orat contingere patrum. [ ]?
404 nec cunctata diu uates 'mactare repostis [ ]?
405 mos umbris' inquit 'consueta piacula nigras [ ]
406 sub lucem pecudes reclusaeque abdere terrae [ ]
407 manantem iugulis spirantum caede cruorem. [ ]
408 tunc populos tibi regna suos pallentia mittent. [ ]
409 cetera quae poscis maiori uate canentur. [ ]?
410 namque tibi Elysio repetita oracula campo [2]?
411 eliciam ueteris -que dabo inter sacra Sibyllae [ ]
412 cernere fatidicam Phoebei pectoris umbram. [ ]?
413 uade, age et, a medio cum se nox umida cursu [ ]
414 flexerit, ad fauces uicini castus Auerni [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
415 duc praedicta sacris duro placamina Diti: [ ]?
416 mella simul tecum et puri fer dona Lyaei.' [ ]
417 hoc alacer monitu et promissae nomine uatis, [ ]
418 adparat occulto monstrata piacula coepto. [ ]
419 inde ubi nox iussam procedens contigit horam, [ ]
420 et spatia aequarunt tenebras transacta futuras, [ ]
421 consurgit stratis pergitque ad turbida portae [ ]
422 ostia Tartareae, penitus quis abdita uates [ ]
423 promissa implerat Stygioque sedebat in antro. [ ]
424 tum, qua se primum rupta tellure recludit [ ]
425 inuisus caelo specus atque eructat acerbam [ ]
426 Cocyti laxo suspirans ore paludem, [ ]
427 inducit iuuenem ferroque cauare refossam [ ]
428 ocius urget humum at -que arcanum murmur anhelans [ ]
429 ordine mactari pecudes iubet. ater operto [ ]?
430 ante omnis taurus regi, tum proxima diuae [ ]
431 caeditur Hennaeae casta ceruice iuuenca. [ ]
432 inde tibi, Alecto, tibi, numquam laeta Megaera, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
433 corpora lanigerum procumbunt lecta bidentum. [ ]
434 fundunt mella super Bacchique et lactis honorem. [ ]
435 'sta, iuuenis, faciemque, Erebo, quae surgit ab omni,' [ ]
436 exclamat uates 'patere. accedentia cerno [ ]
437 Tartara et ante oculos adsistere tertia regna. [ ]
438 ecce ruunt uariae species et quicquid ab imo [ ]
439 natum hominum extinctum -que chao est' (iam cuncta uidebat, [ ]
440 Cyclopas Scyllam -que et pastos membra uirorum [ ]
441 Odrysiae telluris equos): 'contende tueri [ ]
442 eductumque tene uagina interritus ensem. [ ]?
443 quaecumque ante animae tendent potare cruorem [ ]
444 dissice, dum castae procedat imago Sibyllae. [2]
445 interea cerne, ut gressus inhumata citatos [ ]
446 fert umbra et properat tecum coniungere dicta, [ ]
447 cui data ante atros absumpti corporis ignes [ ]
448 sanguine non tacto solitas effundere uoces.' [ ]
449 aspicit et subito turbatus Scipio uisu [ ]
450 'quinam te, qui casus,' ait 'dux maxime, fessae [ ]!
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
451 eripuit patriae, cum talis horrida poscant [ ]?
452 bella uiros? nec enim dextra concesserit ulli [ ]
453 Appius aut astu. decimum lux rettulit ortum, [ ]
454 ut te, cum Capua remearem, uulnera uidi [ ]
455 mulcentem, hoc uno maestum, quod adire nequires [ ]?
456 saucius ad muros et Martis honore careres.' [2]
457 contra quae ductor: 'fesso mihi proxima tandem [ ]
458 lux gratos Phaethontis equos auertit et atris [ ]?
459 aeternum demisit aquis. sed lenta meorum [2]
460 dum uanos ritus cura et sollemnia uulgi [ ]
461 exequitur, cessat flammis imponere corpus, [ ]
462 ut portet tumulis per longum membra paternis. [ ]
463 quod te per nostri Martis precor aemula facta, [ ]
464 arce quae putris artus medicamina seruant [ ]
465 daque uago portas quamprimum Acherontis adire.' [ ]
466 tunc iuuenis: 'gens o ueteris pulcherrima Clausi, [ ]
467 haud ulla ante tuam, quamquam non pauca fatigent, [ ]
468 curarum prior extiterit. namque ista per omnis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
469 discrimen seruat populos uariatque iacentum [ ]
470 exequias tumuli et cinerum sententia discors. [ ]
471 tellure, ut perhibent, (is mos anticus) Hibera [ ]
472 exanima obscenus consumit corpora uultur. [ ]
473 regia cum lucem posuerunt membra, probatum est [ ]
474 Hyrcanis adhibere canes. Aegyptia tellus [2]?
475 claudit odorato post funus stantia saxo [2]
476 corpora et a mensis exanguem haud separat umbram. [ ]
477 exhausto instituit Pontus uacuare cerebro [ ]
478 ora uirum et longum medicata reponit in aeuum. [ ]
479 quid qui reclusa nudos Garamantes harena [ ]?
480 infodiunt? quid qui saeuo sepelire profundo [ ]
481 exanimos mandant Libycis Nasamones in oris? [ ]
482 at Celtae uacui capitis circumdare gaudent [ ]
483 ossa, nefas, auro ac mensis ea pocula seruant. [ ]
484 Cecropidae ob patriam Mauortis sorte peremptos [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
485 decreuere simul communibus urere flammis. [1]
486 at gente in Scythica suffixa cadauera truncis [ ]
487 lenta dies sepelit putri liquentia tabo.' [ ]?
488 talia dum memorant, umbra ueniente Sibyllae [ ]
489 Autonoe 'finem hic' inquit 'sermonibus adde [ ]
490 alternis. haec, haec ueri fecunda sacerdos, [ ]
491 cui tantum patuit rerum, quanto ipse negarit [ ]
492 plus nouisse deus. me iam comitante tuorum [ ]
493 tempus abire globo et pecudes imponere flammis.' [ ]
494 at grauida arcanis Cymes anus attigit ore [1]
495 postquam sacrificum delibauitque cruorem, [ ]?
496 in decus egregiae uultus intenta iuuentae [ ]
497 'aetherea fruerer cum luce, haud segniter' inquit [ ]
498 'Cymaeo populis uox nostra sonabat in antro. [ ]
499 tum te permixtum saeclis rebusque futuris [ ]
500 Aeneadum cecini. sed non sat digna mearum [ ]
501 cura tuis uocum. nec enim conquirere dicta [ ]
502 aut seruare fuit proauis sollertia uestris. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
503 uerum age, disce, puer, quando cognoscere cordi est, [ ]
504 iam tua deque tuis pendentia Dardana fatis. [ ]
505 namque tibi cerno properatum oracula uitae [2]?
506 hinc petere et patrios uisu contingere manis. [ ]
507 armifero uictor patrem ulcisceris Hibero [ ]
508 creditus ante annos Martem, ferroque resolues [ ]
509 gaudia Poenorum et missum laetabere bello [ ]
510 omen, Hiberiacis uicta Carthagine terris. [ ]
511 maius ad imperium posthac capiere, nec ante [ ]
512 Iuppiter absistet cura, quam cuncta fugarit [ ]
513 in Libyam bella et uincendum duxerit ipse [ ]
514 Sidonium tibi rectorem. pudet urbis iniquae [ ]
515 quod post haec decus hoc patriaque domoque carebit.' [ ]
516 sic uates gressumque lacus uertebat ad atros. [ ]
= file n. 313 - 30:12 minuti
517 tum iuuenis 'quaecumque datur sors durior aeui, [ ]
518 obnitemur,' ait 'culpa modo pectora cessent. [ ]
519 sed, te oro, quando uitae tibi causa labores [ ]?
520 humanos iuuisse fuit, siste, inclita uirgo, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
521 paulisper gressum et nobis manisque silentum [ ]
522 enumera Stygiaeque aperi formidinis aulam.' [ ]
523 adnuit illa quidem, sed 'non optanda recludis [ ]
524 regna:' ait 'hic tenebras habitant uolitantque per umbras [ ]
525 innumeri quondam populi. domus omnibus una. [ ]
526 in medio uastum late se tendit inane: [ ]?
527 huc, quicquid terrae, quicquid freta et igneus aër [ ]
528 nutriuit primo mundi genitalis ab aeuo [ ]?
529 Mors communis agit: descendunt cuncta, capitque [ ]
530 campus iners quantum interiit restatque futurum. [ ]
531 cingunt regna decem portae: quarum una receptat [ ]
532 belligeros dura Gradiui sorte creatos; [ ]?
533 alter, qui leges posuere atque inclita iura [ ]
534 gentibus et primas fundarunt moenibus urbes; [ ]
535 tertia ruricolas, Cereris iustissima turba [ ]
536 quae uenit ad manis et fraudum inlaesa ueneno. [ ]
537 exin, qui laetas artis uitaeque colendae [ ]
538 inuenere uiam nec dedignanda parenti [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
539 carmina fuderunt Phoebo, sua limina seruant. [2]
540 proxima, quos uenti saeuaeque hausere procellae, [ ]
541 naufraga porta rapit: sic illam nomine dicunt. [ ]
542 finitima huic noxa grauido et peccasse fatenti [ ]
543 uasta patet populo: poenas Rhadamanthus in ipso [ ]
544 expetit introitu mortemque exercet inanem. [ ]
545 septima femineis reseratur porta cateruis, [ ]
546 umentis ubi casta fouet Proserpina lucos. [ ]
547 infantum hinc gregibus uersasque ad funera taedas [ ]
548 passis uirginibus turbaeque in limine lucis [ ]
549 est iter extinctae et uagitu ianua nota. [ ]?
550 tum seducta loco et laxata lucida nocte [ ]?
551 claustra nitent, quae secreti per limitis umbram [ ]?
552 Elysios ducunt campos: hic turba piorum, [ ]
553 nec Stygio in regno, caeli nec posta sub axe, [ ]
554 uerum ultra Oceanum sacro contermina fonti [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
555 Lethaeos potat latices, obliuia mentis. [ ]
556 extrema hinc auro fulgens iam lucis honorem [ ]
557 sentit et admoto splendet ceu sidere lunae. [ ]
558 hac animae caelum repetunt ac mille peractis [ ]
559 oblitae Ditem redeunt in corpora lustris. [ ]
560 has passim nigrum pandens Mors lurida rictum [ ]
561 itque reditque uias et portis omnibus errat. [ ]
562 tum iacet in spatium sine corpore pigra uorago [ ]
563 limosique lacus: large exundantibus urit [1]
564 ripas saeuus aquis Phlegethon et turbine anhelo [ ]
565 flammarum resonans saxosa incendia torquet. [ ]
566 parte alia torrens Cocytos sanguinis atri [ ]
567 uerticibus furit et spumanti gurgite fertur. [ ]
568 at, magnis semper diuis regique deorum [ ]
569 iurari dignata palus, picis horrida riuo, [2]?
570 fumiferum uoluit Styx inter sulphura limum. [ ]
571 tristior his Acheron sanie crassoque ueneno [ ]
572 aestuat et gelidam eructans cum murmure harenam [ ]!
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
573 descendit nigra lentus per stagna palude. [ ]
574 hanc potat saniem non uno Cerberus ore, [ ]?
575 haec et Tisiphones sunt pocula, et atra Megaera [ ]
576 hanc sitit ac nullo rabies restinguitur haustu. [ ]
577 ultimus erumpit lacrimarum fontibus amnis [ ]
578 ante aulam atque aditus et inexorabile limen. [ ]
579 quanta cohors omni stabulante per atria monstro [ ]
580 excubat et manis permixto murmure terret! [ ]
581 Luctus edax Maciesque, malis comes addita morbis, [ ]
582 et Maeror pastus fletu et sine sanguine Pallor [ ]
583 Curaeque Insidiae -que atque hinc queribunda Senectus, [ ]
584 hinc angens utraque manu sua guttura Liuor [ ]
585 et, deforme malum ac sceleri procliuis, Egestas [1]
586 Errorque infido gressu et Discordia gaudens [ ]
587 permiscere fretum caelo. sedet ostia Ditis [ ]
588 centenis suetus Briareus recludere palmis [ ]
589 et sphinx uirgineos rictus infecta cruore [ ]
590 Scyllaque Centauri -que truces umbraeque Gigantum. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
591 Cerberus hic ruptis peragrat cum Tartara uinclis, [ ]
592 non ipsa Alecto, non feta furore Megaera [ ]
593 audet adire ferum, dum fractis mille catenis [ ]
594 uiperea latrans circumligat ilia cauda. [ ]
595 dextra uasta comas nemorosaque brachia fundit [ ]
596 taxus Cocyti rigua frondosior unda. [ ]?
597 hic dirae uolucres pastusque cadauera uultur [ ]
598 et multus bubo ac sparsis strix sanguine pennis [ ]
599 Harpyiaeque fouent nidos atque omnibus haerent [ ]
600 condensae foliis: saeuit stridoribus arbor. [ ]
601 has inter formas coniunx Iunonis Auernae [ ]
602 suggestu residens cognoscit crimina regum. [ ]
603 stant uincti, seroque piget sub iudice culpae: [1]
604 circum errant Furiae Poenarumque omnis imago. [ ]
605 quam uellent numquam sceptris fulsisse superbis! [ ]
606 insultant duro imperio non digna nec aequa [ ]
607 ad superos passi manes, quaeque ante profari [ ]?
608 non licitum uiuis, tandem permissa queruntur. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
609 tunc alius saeuis religatur rupe catenis, [ ]
610 ast alius subigit saxum contra ardua montis, [ ]
611 uipereo domat hunc aeterna Megaera flagello. [ ]
612 talia letiferis restant patienda tyrannis. [ ]
613 sed te maternos tempus cognoscere uultus, [ ]
614 cuius prima uenit non tardis passibus umbra.' [ ]
615 astabat fecunda Iouis Pomponia furto. [ ]
616 namque ubi cognouit Latio surgentia bella [ ]
617 Poenorum Venus, insidias anteire laborans [ ]
618 Iunonis fusa sensim per pectora patrem [ ]
619 implicuit flamma. quae ni prouisa fuissent, [ ]?
620 Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras. [ ]
621 ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibylla [ ]
622 et dedit alternos ambobus noscere uultus, [ ]
623 sic iuuenis prior: 'o magni mihi numinis instar, [ ]
624 cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret, [ ]
625 optassem Stygias uel leto intrare tenebras! [ ]
626 quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
627 eripuit sine honore dies et funere carpsit?' [ ]
628 excipit his mater: 'nullos, o nate, labores [ ]?
629 mors habuit nostra: aetherio dum pondere partum [ ]
630 exsoluor, miti dextra Cyllenia proles [ ]
631 imperio Iouis Elysias deduxit in oras [ ]
632 attribuitque paris sedes, ubi magna moratur [1]
633 Alcidae genetrix, ubi sacro munere Leda. [ ]
634 uerum age, nate, tuos ortus, ne bella pauescas [ ]
635 ulla nec in caelum dubites te attollere factis, [ ]
636 quando aperire datur nobis, nunc denique disce. [ ]
637 sola die caperem medio cum forte petitos [ ]
638 ad requiem somnos, subitus mihi membra ligauit [ ]
639 amplexus, non ille meo ueniente marito [ ]
640 adsuetus facilisque mihi. tum luce corusca [ ]
641 implebat quamquam languentia lumina somnus, [ ]
642 uidi, crede, Iouem. nec me mutata fefellit [1]?
643 forma dei, quod squalentem conuersus in anguem [ ]
644 ingenti traxit curuata uolumina gyro. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
645 sed mihi post partum non ultra ducere uitam [ ]
646 concessum. heu quantum gemui, quod spiritus ante [ ]
647 haec tibi quam noscenda darem discessit in auras!' [ ]
648 his alacer colla amplexu materna petebat, [ ]?
649 umbraque ter frustra per inane petita fefellit. [ ]
650 succedunt simulacra uirum concordia, patris [ ]
651 unanimique simul patrui. ruit ipse per umbram [ ]
652 oscula uana petens iuuenis fumoque uolucri [ ]
653 et nebulis similes animas adprendere certat. [ ]
654 'quis te, care pater, quo stabant Itala regna [1]
655 exosus Latium deus abstulit? hei mihi! nam cur [ ]
656 ulla fuere adeo quibus a te saeuus abessem [2]?
657 momenta? opposito mutassem pectore mortem. [ ]?
658 quantos funeribus uestris gens Itala passim [ ]
659 dat gemitus! tumulus uobis censente senatu [ ]
660 Mauortis geminus surgit per gramina campo.' [ ]
661 nec passi plura, in medio sermone loquentis [ ]
662 sic adeo incipiunt. prior haec genitoris imago: [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
663 'ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces; [ ]
664 dulce tamen uenit ad manis, cum gratia uitae [ ]
665 durat apud superos nec edunt obliuia laudem. [ ]
666 uerum age, fare, decus nostrum, te quanta fatiget [ ]
667 militia. heu, quotiens intrat mea pectora terror. [ ]
668 cum repeto, quam saeuus eas, ubi magna pericla [ ]
669 contingunt tibi. per nostri, fortissime, leti [ ]
670 obtestor causas, Martis moderare furori. [ ]
671 sat tibi sint documenta domus. octaua terebat [ ]
672 arentem culmis messem crepitantibus aestas, [ ]
673 ex quo cuncta mihi calcata meoque subibat [ ]
674 germano deuicta iugum Tartessia tellus. [2]
675 nos miserae muros et tecta renata Sagunto, [2]
676 nos dedimus Baetem nullo potare sub hoste, [ ]?
677 nobis indomitus conuertit terque quaterque [ ]
678 germanus terga Hannibalis. pro barbara numquam [ ]
679 impolluta fides! peterem cum uictor adesum [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
680 cladibus Hasdrubalem, subito uenale, cohortes [1]
681 Hispanae, uulgus, Libyci quas fecerat auri [ ]
682 Hasdrubal, abrupto liquerunt agmine signa. [ ]?
683 tunc hostis socio desertos milite multum [ ]?
684 ditior ipse uiris spisso circumdedit orbe. [ ]
685 non segnis nobis nec inultis, nate, peracta est [ ]
686 illa suprema dies, et laude inclusimus aeuum.' [ ]
687 excipit inde suos frater coniungere casus: [ ]
688 'excelsae turris post ultima rebus in artis [ ]
689 subsidium optaram supremaque bella ciebam. [ ]
690 fumantis taedas ac lata incendia passim [ ]
691 et mille iniecere faces. nil nomine leti [u]!
692 de superis queror: haud paruo data membra sepulcro [ ]
693 nostra cremauerunt in morte haerentibus armis. [2]
694 sed me luctus habet, geminae ne clade ruinae [ ]
695 cesserit adfusis oppressa Hispania Poenis.' [ ]
696 contra quae iuuenis turbato fletibus ore: [ ]?
697 'di, quaeso, ut merita est, dignas pro talibus ausis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
698 Carthago expendat poenas. sed continet acris [ ]
699 Pyrenes populos qui uestro Marte probatus [ ]
700 excepit fessos et notis Marcius armis [ ]
701 successit bello. fusos quoque fama ferebat [ ]
702 uictores acie at -que exacta piacula caedis.' [1]
703 his laeti rediere duces loca amoena piorum, [ ]
704 prosequiturque oculis puer adueneratus euntis. [ ]
705 iamque aderat multa uix adgnoscendus in umbra [ ]
706 Paulus et epoto fundebat sanguine uerba: [2]
707 'lux Italum, cuius spectaui Martia facta [ ]?
708 multum uno maiora uiro, descendere nocti [3]
709 atque habitanta semel subigit quis uisere regna?' [ ]
710 cui contra talis effundit Scipio uoces: [ ]
711 'armipotens ductor, quam sunt tua fata per urbem [ ]
712 lamentata diu! quam paene ruentia tecum [ ]
713 traxisti ad Stygias Oenotria tecta tenebras. [ ]
714 tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostis [ ]
715 constituit laudemque tuo quaesiuit honore.' [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
716 dumque audit lacrimans hostilia funera Paulus, [ ]
717 ante oculos iam Flaminius, iam Gracchus et aegro [ ]
718 absumptus Cannis stabat Seruilius ore. [ ]
719 appellare uiros erat ardor et addere uerba, [ ]
720 sed raptabat amor priscos cognoscere manis. [ ]
721 nunc meritum saeua Brutum immortale securi [ ]?
722 nomen, nunc superos aequantem laude Camillum, [ ]
723 nunc auro Curium non umquam cernit amicum. [ ]
724 ora Sibylla docet uenientum et nomina pandit. [ ]
725 hic fraudes pacis Pyrrhumque a limine portae [ ]
726 reiecit uisus orbus, tulit ille ruentem [ ]?
727 Thybridis in ripas regem solusque reuulso [ ]
728 pone ferox ponte exclusit redeuntia regna. [ ]
729 'si tibi dulce uirum, primo qui foedera bello [ ]?
730 Phoenicum pepigit, uidisse: hic inclitus ille [ ]
731 aequoreis uictor cum classe Lutatius armis. [ ]
732 si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram, [ ]
733 ille est (cerne procul) cui frons nec morte remissa [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
734 irarum seruat rabiem. si iungere cordi est [ ]
735 conloquium, sine gustato det sanguine uocem.' [ ]
736 atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago, [ ]
737 sic prior increpitat non mitis Scipio uultu: [ ]
738 'taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis, [ ]
739 aut haec Sicania pepigisti captus in ora? [ ]
740 bella tuus toto natus contra omnia pacta [ ]?
741 exercet Latio et perruptis molibus Alpis [ ]
742 eluctatus adest: feruet gens Itala Marte [ ]
743 barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.' [ ]
744 post quae Poenus ait: 'decimum modo coeperat annum [ ]
745 excessisse puer, nostro cum bella Latinis [ ]
746 concepit iussu, licitum nec fallere diuos [ ]
747 iuratos patri. quod si Laurentia uastat [ ]
748 nunc igni regna et Phrygias res uertere temptat, [ ]
749 o pietas, o sancta fides, o uera propago! [ ]?
750 atque utinam amissum reparet decus!' inde citato [ ]
751 celsus abit gressu, maiorque recessit imago. [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
752 exin designat uates, qui iura sub armis [ ]
753 poscenti dederint populo primique petitas [1]
754 miscuerint Italis Piraeo litore leges. [ ]
755 laetatur spectat -que uirum insatiabilis ora [ ]
756 Scipio et appellet cunctos, ni magna sacerdos [ ]
757 admoneat turbae innumerae: 'quot milia toto [ ]
758 credis in orbe, puer, lustras dum singula uisu, [ ]
759 descendisse Erebo? nullo non tempore abundans [ ]
760 umbrarum huc agitur torrens, uectatque capaci [1]
761 agmina mole Charon, et sufficit improba puppis.' [ ]
762 post haec ostendens iuuenem sic uirgo profatur: [ ]
763 'hic ille est, tellure uagus qui uictor in omni [ ]
764 cursu signa tulit, cui peruia Bactra Dahaeque, [ ]
765 qui Gangen bibit et Pellaeo ponte Niphaten [ ]
766 astrinxit, cui stant sacro sua moenia Nilo.' [ ]
767 incipit Aeneades: 'Libyci certissima proles [ ]
768 Hammonis, quando exuperat tua gloria cunctos [ ]
769 indubitata duces similique cupidine rerum [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
770 pectora nostra calent, quae te uia, fare, superbum [ ]
771 ad decus et summas laudum perduxerit arces.' [ ]
772 ille sub haec: 'turpis lenti sollertia Martis. [ ]
773 audendo bella expedias. pigra extulit artis [ ]
774 haud umquam sese uirtus. tu magna gerendi [ ]
775 praecipita tempus: mors atra impendet agenti.' [ ]
776 haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra, [ ]
777 diues apud superos, sed mors aequarat egenis. [ ]
778 atque hic Elysio tendentem limite cernens [ ]
779 effigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat [ ]
780 purpurea effusos per colla nitentia crines, [ ]
781 'dic,' ait 'hic quinam, uirgo? nam luce refulget [ ]
782 praecipua frons sacra uiro, multaeque secuntur [ ]
783 mirantes animae et laeto clamore frequentant. [ ]?
784 qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra, [ ]
785 dixissem facile esse deum!' 'non falleris:' inquit [ ]
786 docta comes Triuiae 'meruit deus esse uideri, [ ]
787 et fuit in tanto non paruum pectore numen. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
788 carmine complexus terram, mare, sidera, manis [ ]
789 et cantu Musas et Phoebum aequauit honore. [ ]
790 atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terris [ ]
791 prodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam.' [ ]
792 Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram, [ ]
793 'si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem [ ]
794 hic caneret uates, quanto maiora futuros [ ]?
795 facta eadem intrarent hoc' inquit 'teste nepotes! [ ]
796 felix Aeacide, cui tali contigit ore [ ]?
797 gentibus ostendi, creuit tua carmine uirtus.' [1]
798 sed, quae tanta adeo grassantum turba, requirens, [ ]
799 heroum effigies maiorisque accipit umbras. [ ]
800 inuicto stupet Aeacide, stupet Hectore magno [ ]
801 Aiacisque gradum uenerandaque Nestoris ora [ ]
802 miratur, geminos aspectat laetus Atridas [ ]
803 iamque Ithacum corde aequantem Peleia facta. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
804 uicturam hinc cernit Ledaei Castoris umbram: [ ]
805 alternam lucem peragebat in aethere Pollux. [ ]
806 sed subito uultus monstrata Lauinia traxit. [ ]
807 nam uirgo admonuit tempus cognoscere manis [ ]
808 femineos, ne cunctantem lux alma uocaret. [ ]
809 'felix haec' inquit 'Veneris nurus ordine longo [ ]
810 Troiugenas iunxit sociata prole Latinis. [ ]
811 uis et Martigenae thalamos spectare Quirini? [ ]
812 Hersiliam cerne: hirsutos cum sperneret olim [ ]
813 gens uicina procos, pastori rapta marito [1]?
814 intrauitque casae culmique e stramine fultum [ ]?
815 pressit laeta torum et soceros reuocauit ab armis. [ ]
816 aspice Carmentis gressus. Euandria mater [ ]?
817 haec fuit et uestros tetigit praesaga labores. [ ]
818 uis et, quos Tanaquil uultus gerat? haec quoque castae [ ]
819 augurio ualuit mentis uenturaque dixit [ ]
820 regna uiro et dextros agnouit in alite diuos. [ ]
821 ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
822 fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos. [ ]
823 non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret), [ ]
824 hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta, [ ]
825 cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat, [ ]
826 tristia defensi ferro monumenta pudoris, [ ]
827 et patriam laudat miserando in uulnere dextram. [ ]
828 illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella, [ ]
829 nondum passa marem, qualis optabit habere [ ]
830 quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.' [ ]
831 cum subito aspectu turbatus Scipio poscit, [ ]
832 quae poenae causa, et qui sint in crimine manes, [ ]
833 tum uirgo: 'patrios fregit quae curribus artus [ ]
834 et stetit adductis super ora trementia frenis, [ ]
835 Tullia non ullos satis exhaustura labores [ ]
836 ardenti Phlegethonte natat. fornacibus atris [ ]
837 fons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautes [ ]
838 egerit et scopulis pulsat flagrantibus ora. [ ]
839 illa autem, quae tondetur praecordia rostro [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
840 alitis (en quantum resonat plangentibus alis [ ]
841 armiger ad pastus rediens Iouis!) hostibus arcem [ ]
842 uirgo, immane nefas, adamato prodidit auro [2]?
843 Tarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis. [ ]
844 iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur [ ]
845 delicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus, [ ]
846 armenti quondam custos immanis Hiberi, [ ]
847 et morsu petit et polluto euiscerat ungue. [2]
848 nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestae [ ]
849 polluit exuta sibi uirginitate sacerdos. [ ]?
850 sed satis haec uidisse, satis.' mox deinde: 'uidenti [ ]
851 nunc animas tibi, quae potant obliuia, paucas [ ]
852 in fine enumerasse paro et remeare tenebris. [1]!
853 hic Marius: nec multa dies iam restat ituro [ ]
854 aetheriam in lucem. ueniet tibi origine parua [ ]
855 in longum imperium consul. nec Sulla morari [ ]
856 iussa potest aut amne diu potare soporo: [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
857 lux uocat et nulli diuum mutabile fatum. [1]
858 imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae, [ ]
859 quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquam [ ]
860 existet, Sullae qui se uelit esse secundum. [1]
861 ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorum [ ]
862 et gratum terris Magnus caput: ille deum gens, [ ]
863 stelligerum attollens apicem, Troianus Iulo [ ]
864 Caesar auo. quantas moles, cum sede reclusa [ ]
865 hinc tandem erumpent, terraque marique mouebunt! [ ]
866 heu miseri, quotiens toto pugnabitis orbe, [ ]
867 nec leuiora lues quam uictus crimina, uictor.' [ ]
868 tum iuuenis lacrimans: 'restare haec ordine duro [ ]
869 lamentor rebus Latiis. sed luce remota [ ]
870 si nulla est uenia et merito mors ipsa laborat, [ ]
871 perfidiae Poenus quibus aut Phlegethontis in undis [ ]
872 exuret ductor scelus, aut quae digna renatos [ ]
873 ales in aeternum laniabit morsibus artus?' [ ]
874 'ne metue:' exclamat uates 'non uita sequetur [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
875 inuiolata uirum: patria non ossa quiescent. [ ]
876 namque ubi fractus opum magnae certamine pugnae [ ]
877 pertulerit uinci turpemque orare salutem, [ ]
878 rursus bella uolet Macetum instaurare sub armis. [ ]
879 damnatusque doli desertis coniuge fida [ ]?
880 et dulci nato linquet Carthaginis arces [ ]
881 atque una profugus lustrabit caerula puppe. [1]
882 hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina uiset. [ ]
883 pro! quanto leuius mortalibus aegra subire [ ]
884 seruitia atque hiemes aestusque fugamque fretumque [ ]
885 atque famem, quam posse mori! post Itala bella [ ]
886 Assyrio famulus regi falsusque cupiti [ ]
887 Ausoniae motus dubio petet aequora uelo, [ ]
888 donec Prusiacas delatus segniter oras [ ]
889 altera seruitia imbelli patietur in aeuo [ ]!
890 et latebram munus regni. perstantibus inde [ ]
891 Aeneadis reddique sibi poscentibus hostem, [ ]
892 pocula furtiuo rapiet properata ueneno [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 13. bog (Corpus P.L.)
893 ac tandem terras longa formidine soluet.' [ ]
894 haec uates, Erebique cauis se reddidit umbris. [1]?
895 tum laetus socios iuuenis portumque reuisit. [ ]
______________________________________________________________________________..
= file n. 314 - 27:07 minuti
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.) .
1 Flectite nunc uestros, Heliconis numina, cantus [ ]
2 Ortygiae pelagus Siculique ad litoris urbes. [ ]
3 muneris hic uestri labor est, modo Daunia regna [ ]
4 Aeneadum, modo Sicanios accedere portus, [ ]
5 aut Macetum lustrare domos et Achaica rura [ ]
6 aut uaga Sardoo uestigia tinguere fluctu [ ]?
7 uel Tyriae quondam regnata mapalia genti [ ]
8 extremumue diem et terrarum inuisere metas. [ ]
9 sic poscit sparsis Mauors agitatus in oris. [ ]
10 ergo age, qua litui, qua ducunt bella, sequamur. [ ]?
11 Ausoniae pars magna iacet Trinacria tellus, [ ]
12 ut semel expugnante Noto et uastantibus undis [ ]!
13 accepit freta caeruleo propulsa tridente. [ ]?
14 namque per occultum caeca ui turbinis olim [ ]?
15 impactum pelagus laceratae uiscera terrae [ ]
16 discidit et medio perrumpens arua profundo [ ]
17 cum populis pariter conuulsis transtulit urbes. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
18 ex illo seruans rapidus diuortia Nereus [ ]
19 saeuo diuiduos coniungi pernegat aestu. [ ]
20 sed spatium, quod dissociat consortia terrae, [ ]
21 latratus fama est (sic atra interuenit unda) [ ]
22 et matutinos uolucrum tramittere cantus. [ ]?
23 multa solo uirtus: iam reddere faenus aratris, [ ]
24 iam montis umbrare olea, dare nomina Baccho [ ]
25 cornipedemque citum lituis generasse ferendis, [ ]
26 nectare Cecropias Hyblaeo accedere ceras. [ ]
27 hic et Paeonios arcano sulphure fontis, [ ]?
28 hic Phoebo digna et Musis uenerabere uatum [ ]
29 ora excellentum, sacras qui carmine siluas [ ]
30 quique Syracosia resonant Helicona camena. [ ]
31 promptae gens linguae, ast eadem, cum bella cieret, [ ]
32 portus aequoreis sueta insignire tropaeis. [ ]
33 post dirum Antiphatae sceptrum et Cyclopia regna [ ]
34 uomere uerterunt primum noua rura Sicano - [ ]
35 Pyrene misit populos, qui nomen ab amne [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
36 ascitum patrio terrae imposuere uacanti. [ ]
37 mox Ligurum pubes Siculo ductore nouauit [ ]
38 possessis bello mutata uocabula regnis. [2]
39 nec Cres dedecori fuit accola: duxerat actos [ ]
40 moenibus e centum non fausta ad proelia Minos, [ ]
41 Daedaleam repetens poenam. qui fraude nefanda [ ]
42 postquam perpetuas iudex concessit ad umbras [ ]
43 Cocalidum insidiis, fesso Minoia turba [ ]?
44 bellandi studio Siculis subsedit in oris. [ ]
45 miscuerunt Phrygiam prolem Troianus Acestes [ ]
46 Troianusque Helymus, structis qui pube secuta [ ]
47 in longum ex sese donarunt nomina muris. [ ]
48 nec Zanclaea gerunt obscuram moenia famam, [ ]
49 dextera quam tribuit posito Saturnia telo. [1]
50 sed decus Hennaeis haud ullum pulchrius oris, [ ]
51 quam quae Sisyphio fundauit nomen ab Isthmo [ ]
52 et multum ante alias Ephyraeis fulget alumnis. [ ]
53 hic Arethusa suum piscoso fonte receptat [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
54 Alpheon sacrae portantem signa coronae. [ ]
55 at non aecus amat Trinacria Mulciber antra. [ ]
56 nam Lipare uastis subter depasta caminis [ ]
57 sulphureum uomit exeso de uertice fumum. [2]
58 ast Aetna eructat tremefactis cautibus ignis [ ]
59 inclusi gemitus, pelagique imitata furorem [1]
60 murmure per caecos tonat inrequieta fragoris [ ]
61 nocte dieque simul. fonte e Phlegethontis ut atro [ ]
62 flammarum exundat torrens piceaque procella [ ]
63 semiambusta rotat liquefactis saxa cauernis. [ ]
64 sed quamquam largo flammarum exaestuet intus [ ]
65 turbine et adsidue subnascens profluat ignis, [ ]
66 summo cana iugo cohibet, mirabile dictu, [1]
67 uicinam flammis glaciem, aeternoque rigore [ ]
68 ardentes horrent scopuli: stat uertice celsi [ ]
69 collis hiemps calidaque niuem tegit atra fauilla. [ ]
70 quid referam Aeolio regnatas nomine terras [ ]
71 uentorumque domos atque addita claustra procellis? [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
72 hic uersi penitus Pelopea ad regna Pachyni [ ]
73 pulsata Ionio respondent saxa profundo. [1]
74 hic contra Libyamque situm Caurosque furentis [ ]
75 cernit deuexas Lilybaeon nobile chelas. [ ]
76 at, qua diuersi lateris frons tertia terrae [ ]?
77 uergit in Italiam prolato ad litora dorso, [ ]
78 celsus harenosa tollit se mole Pelorus. [2]
79 his longo mitis placide dominator in aeuo [ ]
80 praefuerat terris Hieron, tractare sereno [ ]
81 imperio uulgum pollens et pectora nullo [ ]
82 parentum exagitare metu, pactamque per aras [ ]!
83 haud facilis temerare fidem socialia iura [ ]
84 Ausoniis multos seruarat casta per annos. [ ]
85 uerum, ubi fata uirum fragili soluere senecta, [ ]
86 primaeuo cessit sceptrum exitiale nepoti, [ ]
87 et placida indomitos accepit regia mores. [ ]
88 namque bis octonis nondum rex praeditus annis [ ]
89 caligare alto in solio nec pondera regni [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
90 posse pati et nimium fluxis confidere rebus. [ ]
91 iamque breui nullum, delicta tuentibus armis, [ ]
92 fas notum ignotum -que nefas. uilissima regi [ ]
93 cura pudor. tam praecipiti materna furori [ ]?
94 Pyrrhus origo dabat stimulos proauique superbum [ ]
95 Aeacidae genus at -que aeternus carmine Achilles. [ ]
96 ergo ardor subitus Poenorum incepta fouendi, [ ]
97 nec sceleri mora: iam iungit noua foedera, pacto [ ]
98 cederet ut Siculis uictor Sidonius oris. [ ]
99 sed stabant Poenae, tumulumque negabat Erinys, [ ]
100 qua modo pactus erat socium non cernere, terra. [ ]
101 saeuos namque pati fastus iuuenemque cruento [ ]
102 flagrantem luxu et miscentem turpia diris [ ]
103 haud ultra faciles, quos ira metusque coquebat, [2]
104 iurati obtruncant. nec iam modus ensibus: addunt [ ]
105 femineam caedem at -que insontum rapta sororum [ ]
106 corpora prosternunt ferro. noua saeuit in armis [ ]
107 libertas iactatque iugum: pars Punica castra, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
108 pars Italos et nota uolunt, nec turba furentum [ ]
109 defit quae neutro sociari foedere malit. [ ]
110 tali Trinacriae motu rebusque Sicanis [ ]?
111 exitio regis trepidis, sublimis honore [ ]
112 (tertia nam Latios renouarat purpura fasces) [ ]
113 Marcellus classem Zanclaeis appulit oris. [ ]
114 atque ubi cuncta uiro caedesque exposta tyranni [ ]
115 ambiguaeque hominum mentes, Carthaginis arma [ ]
116 quos teneant et quanta locos, quod uulgus amicum [ ]
117 duret Troiugenis, quantos Arethusa tumores [ ]
118 concipiat perstetque suas non pandere portas, [ ]
119 incumbit bello ac totam per proxima raptim [ ]
120 armorum effundit flammato pectore pestem. [ ]
121 non aliter Boreas, Rhodopes a uertice praeceps [1]
122 cum sese immisit decimoque uolumine pontum [ ]
123 expulit in terras, sequitur cum murmure molem [ ]
124 eiecti maris et stridentibus adfremit alis. [ ]
125 prima Leontinos uastarunt proelia campos, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
126 regnatam diro quondam Laestrygone terram. [ ]
127 instabat ductor, cui tarde uincere Graias [ ]
128 par erat ac uinci turmas. ruit aequore toto [ ]
129 (femineum credas maribus concurrere uulgum) [ ]
130 et Cereri placitos fecundat sanguine campos. [ ]
131 sternuntur passim, pedibusque euadere letum [ ]
132 eripuit rapidus Mauors. nam ut cuique salutem [ ]
133 promisit fuga, praeueniens dux occupat ense. [ ]
134 'ite, gregem metite imbellem ac succidite ferro:' [ ]
135 clamat cunctantis urgens umbone cateruas [ ]
136 'pigro luctandi studio certamen in umbra [ ]
137 molle pati docta et gaudens splendescere oliuo [ ]
138 stat, mediocre decus uincentum, ignaua iuuentus. [ ]
139 haec laus sola datur, si uiso uincitis hoste.' [ ]?
140 ingruit audito ductore exercitus omnis, [ ]
141 solaque, quod superest, secum certamina norunt, [ ]
142 quis dextra antistet spoliisque excellat opimis. [ ]
143 Euboici non per scopulos inlisa Caphereo [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
144 Euripi magis unda furit, pontumue sonantem [ ]?
145 eicit angusto uiolentius ore Propontis, [ ]
146 nec feruet maiore fretum rapiturque tumultu [2]
147 quod ferit Herculeas extremo sole columnas. [ ]?
148 mite tamen dextrae decus inter proelia tanta [ ]
149 enituit fama. miles Tyrrhenus (Asilo [ ]?
150 nomen erat) captus quondam ad Trasimenna fluenta, [ ]
151 seruitium facile et dominantis mollia iussa [ ]
152 expertus Beryae, patrias remearat ad oras [ ]
153 sponte fauentis eri, repetitisque impiger armis [ ]
154 tum ueteres Siculo casus Mauorte piabat. [1]
155 atque is, dum medios inter fera proelia miscet, [ ]
156 inlatus Beryae, cui, pacta ad regia misso [ ]
157 Poenorum a populis sociataque bella gerenti, [1]
158 aerato cassis munimine clauserat ora, [1]?
159 inuadit ferro iuuenem trepideque ferentem [ ]
160 instabilis retro gressus prosternit harena. [ ]
161 at miser audita uictoris uoce trementem [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
162 cunctantemque animam Stygia ceu sede reducens, [ ]
163 cassidis a mento male fidae uincula rumpit [ ]
164 iungebatque preces atque addere uerba parabat. [ ]
165 sed subito aspectu et noto conterritus ore [ ]
166 Tyrrhenus ferrumque manu reuocauit et ultro [ ]
167 talia cum gemitu lacrimis effudit obortis: [ ]
168 'ne, quaeso, supplex lucem dubiusque precare: [ ]
169 fas hostem seruare mihi. multo optimus ille [ ]
170 militiae, cui postremum est primumque, tueri [ ]
171 inter bella fidem: tu letum euadere nobis [ ]?
172 das prior et seruas nondum seruatus ab hoste. [ ]
173 haud equidem dignum memet, quae tristia uidi, [ ]
174 abnuerim dignumque iterum in peiora reuolui, [ ]
175 si tibi per medios ignis mediosque per ensis [ ]
176 non dederit mea dextra uiam.' sic fatur et ultro [ ]
177 attollit uita -que exaequat munera uitae. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
178 at, compos Sicula primum certaminis ora [1]
179 coepti, Marcellus uictricia signa quieto [ ]
180 agmine progrediens Ephyraea ad moenia uertit. [ ]
181 inde Syracosias castris circumdedit arces. [ ]
182 sed ferri languebat amor. sedare monendo [ ]
183 pectora caeca uirum at -que iras euellere hauebat. [ ]?
184 nec (renuant si forte sibi et si mitia malle [ ]
185 credant esse metum) laxis seruatur omissa [ ]
186 obsidio claustris: quin contra intentior ipse [ ]
187 inuigilat cautis, fronte imperterritus, armis [ ]
188 et struit arcana necopina pericula cura. [ ]?
189 haud secus Eridani stagnis ripaue Caystri [ ]
190 innatat albus olor pronoque immobile corpus [ ]
191 dat fluuio et pedibus tacitas eremigat undas. [1]
192 interea, dum incerta labat sententia clausis, [ ]
193 exciti populi atque urbes socia arma ferebant: [1]
194 incumbens Messena freto minimumque reuulsa [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
195 discreta Italia at -que Osco memorabilis ortu: [1]
196 tum Catane, nimium ardenti uicina Typhoeo [ ]?
197 et generasse pios quondam celeberrima fratres, [ ]
198 et cui non licitum fatis, Camarina, moueri: [ ]
199 tum, quae nectareis uocat ad certamen Hymetton, [ ]
200 audax Hybla, fauis, palmaque arbusta Selinus [ ]
201 et, iusti quondam portus, nunc litore solo [ ]
202 subsidium infidum fugientibus aequora, Mylae: [ ]
203 necnon altus Eryx, necnon e uertice celso [ ]?
204 Centuripae largoque uirens Entella Lyaeo, [ ]
205 Entella, Hectoreo dilectum nomen Acestae. [ ]?
206 non Thapsos, non e tumulis glacialibus Acrae [1]
207 defuerunt. Agyrina manus geminoque Lacone [ ]
208 Tyndaris attollens sese adfluit. altus equorum [ ]
209 mille rapit turmam at -que hinnitibus aëra flammat [ ]
210 pulueream uoluens Acragas ad inania nubem. [ ]
211 ductor Grosphus erat, cuius caelata gerebat [ ]
212 taurum parma trucem, poenae monimenta uetustae. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
213 ille, ubi torreret subiectis corpora flammis, [ ]
214 mutabat gemitus mugitibus, actaque ueras [1]
215 credere erat stabulis armenta effundere uoces, [ ]
216 haud impune quidem: nam dirae conditor artis [ ]
217 ipse suo moriens immugit flebile tauro. [ ]
218 uenit ab amne trahens nomen Gela, uenit Halaesa [ ]
219 et qui praesenti domitant periura Palici [ ]
220 pectora supplicio, Troianaque uenit Acesta, [2]?
221 quique per Aetnaeos Acis petit aequora fines [ ]?
222 et dulci gratam Nereida perluit unda. [u]
223 aemulus ille tuo quondam, Polypheme, calori, [ ]
224 dum fugit agrestem uiolenti pectoris iram, [ ]
225 in tenuis liquefactus aquas euasit et hostem [ ]?
226 et tibi uictricem, Galatea, immiscuit undam. [ ]
227 necnon qui potant Hypsamque Alabimque sonoros [ ]
228 et perlucentem splendenti gurgite Achaten, [ ]
229 qui fontis, uage Chrysa, tuos et pauperis aluei [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
230 Hipparin ac facilem superari gurgite parco [2]
231 Pantagian rapidique colunt uada flaua Symaethi. [ ]
232 litora Thermarum, prisca dotata camena, [ ]?
233 armauere suos, qua mergitur Himera ponto [ ]
234 Aeolio, nam diuiduas se scindit in oras [ ]
235 nec minus occasus petit incita quam petit ortus. [ ]
236 Nebrodes gemini nutrit diuortia fontis, [1]
237 quo mons Sicania non surgit ditior umbrae. [ ]
238 Henna deum lucis sacras dedit ardua dextras. [ ]
239 hic specus ingentem laxans telluris hiatum [ ]
240 caecum iter ad manis tenebroso limite pandit, [2]
241 qua nouus ignotas Hymenaeus uenit in oras, [ ]?
242 hac Stygius quondam stimulante cupidine rector [ ]
243 ausus adire diem, maestoque Acheronte relicto [ ]
244 egit in illicitas currum per inania terras. [ ]
245 tum rapta praeceps Hennaea uirgine flexit [ ]
246 attonitos caeli uisus lucemque pauentis [ ]?
247 in Styga rursus equos et praedam condidit umbris. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
248 Romanos Petraea duces, Romana petiuit [ ]
249 foedera Callipolis lapidosique Engyon arui, [2]
250 Hadranum Ergetium -que simul telaque superba [ ]
251 lanigera Melite et litus piscosa Calacte, [ ]
252 quaeque procelloso Cephaloedias ora profundo [ ]?
253 caeruleis horret campis pascentia cete, [ ]
254 et qui correptas sorbentem uerticis haustu [ ]
255 atque iterum e fundo iaculantem ad sidera puppis [ ]
256 Tauromenitana cernunt de sede Charybdim. [2]
257 haec Latium manus et Laurentia signa fouebat. [ ]
258 cetera Elissaeis aderat gens Sicana uotis. [ ]
259 mille Agathyrna dedit perflataque Trogilos Austris, [ ]
260 mille Thoanteae sedes Phacelina Dianae. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
261 tergemino uenit numero fecunda Panhormos, [2]
262 seu siluis sectere feras seu retibus aequor [ ]
263 uerrere seu caelo libeat traxisse uolucrem. [ ]
264 non Herbesos iners, non Naulocha pigra pericli [ ]
265 sederunt, non frondosis Morgentia campis [ ]
266 abstinuit Marte infido. comitata Menaeis [ ]?
267 uenit Amastra uiris et paruo nomine Tisse [ ]
268 et Netum et Mutyce pubesque liquentis Achaeti. [1]
269 Sidonios Drepane atque undae clamosus Helorus [ ]
270 et mox seruili uastata Triocala bello, [ ]?
271 Sidonios Arbela ferox et celsus Ietas [ ]
272 et bellare Tabas docilis Cossyraque parua [ ]
273 nec maior Megara iunctae concordibus ausis [ ]
274 iuuere et strato Gaulum spectabile ponto, [ ]
275 cum sonat alcyones cantu nidosque natantis [ ]?
276 immota gestat sopitis fluctibus unda. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
277 ipsa Syracusae patulos urbs inclita muros [2]
278 milite collecto uariisque impleuerat armis. [ ]
279 ductores facilem impelli laetamque tumultus [ ]
280 uaniloquo plebem furiabant insuper ore: [2]
281 numquam hoste intratos muros et quattuor arces, [ ]
282 et Salaminiacis quantam Eoisque tropaeis [ ]?
283 ingenio portus urbs inuia fecerit umbram, [ ]
284 spectatum proauis: ter centum ante ora triremes [ ]
285 unum naufragium, mersasque impune profundo [ ]
286 clade pharetrigeri subnixas regis Athenas. [ ]
287 flammabant uulgum geniti Carthagine fratres, [ ]
288 Poeni matre genus, sed quos, sub crimine pulsus [1]
289 urbe Syracosia, Libycis eduxerat oris [1]?
290 Trinacrius genitor, geminaque a stirpe parentum [1]
291 astus miscebant Tyrios leuitate Sicana. [ ]
292 quae cernens ductor, postquam immedicabile uisum [ ]
293 seditio, atque ultro bellum surgebat ab hoste, [ ]
294 testatus diuos Siculorum amnesque lacusque [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
295 et fontis, Arethusa, tuos, ad bella uocari [ ]
296 inuitum (quae sponte diu non sumpserit, hostem [ ]
297 induere arma sibi), telorum turbine uasto [ ]?
298 adgreditur muros atque armis intonat urbi. [ ]
299 par omnis simul ira rapit, certantque ruuntque. [ ]
300 turris multiplici surgens ad sidera tecto [ ]
301 exibat, tabulata decem cui crescere Graius [ ]
302 fecerat et multas nemorum consumpserat umbras. [ ]
303 armatam hinc igni pinum deuoluere saxa [ ]
304 certabant calidaeque picis diffundere pestem. [ ]
305 huic procul ardentem iaculatus lampada Cimber [ ]
306 conicit et lateri telum exitiabile figit. [ ]?
307 pascitur adiutus Vulcanus turbine uenti, [ ]
308 gliscentemque trahens turris per uiscera labem [ ]
309 perque altam molem et totiens nascentia tecta [ ]
310 scandit ouans rapidusque uorat crepitantia flammis [ ]
311 robora et, ingenti simul exundante uapore [ ]
312 ad caelum, uictor nutantia culmina lambit. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
313 implentur fumo et nebula caliginis atrae, [1]
314 nec cuiquam euasisse datur, ceu fulminis ictu [ ]!
315 correptae rapido in cineres abiere ruinae. [ ]
316 par contra pelago miseris fortuna carinis. [ ]
317 namque ubi se propius tectis urbique tulere, [ ]
318 qua portus muris pacatas adplicat undas, [ ]
319 improuisa nouo pestis conterruit astu. [1]
320 trabs fabre teres at -que erasis undique nodis [2]
321 nauali similis malo praefixa gerebat [1]
322 uncae tela manus: ea celso ex aggere muri [ ]
323 bellantis curui rapiebat in aëra ferri [ ]
324 unguibus et mediam reuocata ferebat in urbem. [ ]
325 nec solos uis illa uiros, quin saepe triremem [ ]
326 belligerae rapuere trabes, cum desuper actum [ ]
327 incuterent puppi chalybem morsusque tenacis. [ ]
328 qui, simul adfixo uicina in robora ferro [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
329 sustulerant sublime ratem, miserabile uisu, [ ]
330 per subitum rursus laxatis arte catenis [ ]?
331 tanta praecipitem reddebant mole profundo [ ]
332 ut totam haurirent undae cum milite puppem. [ ]
333 his super insidiis angusta foramina murus [ ]
334 arte cauata dabat, per quae clam fundere tela [ ]
335 tutum erat, opposito mittentibus aggere ualli. [ ]
336 nec sine fraude labos, arta ne rursus eodem [1]?
337 spicula ab hoste uia uicibus contorta redirent. [ ]
338 calliditas Graia atque astus pollentior armis [ ]
339 Marcellum tantasque minas terraque marique [ ]
340 arcebat, stabatque ingens ad moenia bellum. [ ]
341 uir fuit Isthmiacis decus immortale colonis, [ ]
342 ingenio facile ante alios telluris alumnos, [ ]
343 nudus opum, sed cui caelum terraeque paterent. [ ]
344 ille, nouus pluuias Titan ut proderet ortu [ ]
345 fuscatis tristis radiis, ille, haereat anne [ ]
346 pendeat instabilis tellus, cur foedere certo [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
347 hunc adfusa globum Tethys circumliget undis [ ]
348 nouerat atque una pelagi lunaeque labores, [1]?
349 et pater Oceanus qua lege effunderet aestus. [ ]
350 non illum mundi numerasse capacis harenas [ ]
351 uana fides. puppis etiam constructaque saxa [ ]
352 feminea traxisse ferunt contra ardua dextra. [ ]
= file n. 315 - 25:56 minuti
353 hic dum Italum ductorem astu Teucrosque fatigat, [ ]
354 adnabat centum late Sidonia uelis [ ]
355 classis subsidio et scindebat caerula rostris. [ ]
356 erigitur subitas in spes Arethusia proles [ ]
357 adiungitque suas portu progressa carinas. [ ]?
358 nec contra Ausonius tonsis aptare lacertos [ ]
359 addubitat mersisque celer fodit aequora remis. [ ]
360 uerberibus torsere fretum: salis icta frequenti [ ]
361 albescit pulsu facies, perque aequora late [ ]
362 spumat canenti sulcatus gurgite limes. [ ]
363 insultant pariter pelago, ac Neptunia regna [ ]
364 tempestate noua trepidant. tum uocibus aequor [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
365 personat, et clamat scopulis clamoris imago. [ ]
366 ac iam diffusus uacua bellator in unda [ ]
367 cornibus ambierat patulos ad proelia fluctus, [ ]
368 nauali claudens umentem indagine campum: [ ]
369 ac simili curuata sinu diuersa ruebat [ ]?
370 classis et artabat lunato caerula gyro. [ ]?
371 nec mora: terrificis saeuae stridoribus aeris, [ ]
372 per uacuum late cantu resonante profundum, [ ]?
373 increpuere tubae, quis excitus aequore Triton [ ]
374 expauit tortae certantia murmura conchae. [ ]
375 uix meminere maris: tam uasto ad proelia nisu [ ]
376 incumbunt proni positisque in margine puppis [1]
377 extremae plantis nutantes spicula torquent. [ ]
378 sternitur effusis pelagi media area telis, [ ]
379 celsaque anhelatis exurgens ictibus alnus [2]
380 caerula nigranti findit spumantia sulco. [ ]
381 ast aliae latera at -que incussi roboris ictu [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
382 detergent remos, aliae per uiscera pinus [ ]
383 tramissis ipso retinentur uulnere rostris [ ]
384 quo retinent. medias inter sublimior ibat [ ]
385 terribilis uisu puppis, qua nulla per omne [ ]
386 egressa est Libycis maior naualibus aeuum. [ ]
387 sed quater haec centum numeroso remige pontum [2]
388 pulsabat tonsis, ueloque superba capaci [1]
389 cum rapidum hauriret Borean et cornibus omnis [ ]
390 colligeret flatus, lento se robore agebat, [ ]?
391 intraret fluctus solis ceu pulsa lacertis: [ ]
392 procurrunt leuitate agili docilesque regentis [ ]
393 audiuisse manum Latio cum milite puppes. [ ]
394 has ut per laeuum uenientis aequor Himilco [ ]
395 in latus obliquas iussamque incurrere proram [ ]
396 conspexit, propere diuis in uota uocatis [1]
397 aequoris, intento uolucrem de more sagittam [ ]
398 adsignat neruo, utque oculis librauit in hostem [ ]
399 et calamo monstrauit iter, diuersa relaxans [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
400 brachia deduxit uultu comitante per auras [ ]
401 in uulnus telum ac residentis puppe magistri [ ]
402 adfixit plectro dextram. nec deinde regenda [ ]
403 puppe manus ualuit flectenti immortua clauo. [ ]
404 dumque ad opem accurrit ceu capta nauita puppe, [ ]
405 ecce iterum fatoque pari neruoque sagitta [1]
406 in medium perlapsa globum transuerberat ictu [ ]
407 orba gubernacli subeuntem munera Taurum. [ ]?
408 inrumpit Cumana ratis, quam Corbulo ductor [2]
409 lectaque complebat Stabiarum litore pubes. [ ]
410 numen erat celsae puppis uicina Dione. [ ]
411 sed superingestis propior quia subdita telis [ ]
412 bella capessebat, media subsedit in unda [ ]
413 diuisitque fretum. clamantum spumeus ora [ ]
414 Nereus implet aquis, palmaeque, trahente profundo, [ ]
415 luctantum frustra summis in fluctibus extant. [ ]
416 hic audax ira magno per caerula saltu [ ]
417 Corbulo transgressus (nam textam robore turrim [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
418 appulerant nexae ferri compage triremes) [ ]
419 euadit tabulata super flammaque comantem [ ]
420 multifida pinum celso de culmine quassat. [2]?
421 inde atros alacer pastosque bitumine torquet, [1]
422 ammentante Noto, Poenorum aplustribus ignes. [ ]
423 intrat diffusos pestis Vulcania passim [ ]
424 atque implet dispersa foros: trepidatur omisso [ ]
425 summis remigio, sed enim tam rebus in artis [ ]
426 fama mali nondum tanti penetrarat ad imos. [ ]
427 at rapidus feruor, per pinguis unguine taedas [ ]
428 inlapsus, flammis uictricibus insonat alueo. [ ]
429 qua nondum tamen intulerat uim Dardana lampas [ ]
430 parcebatque uapor, saxorum grandine dirus [ ]
431 arcebat fatumque ratis retinebat Himilco. [ ]
432 hic miser, igniferam dum uentilat aëre pinum, [ ]
433 murali saxo per lubrica sanguine transtra [ ]?
434 uoluitur in fluctus Lycchaei uulnere Cydnus. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
435 fax nidore graui foedauit comminus auras [1]
436 ambusto instridens pelago, ferus inde citatum [ ]
437 missile adorata contorquet Sabratha puppe [2]
438 (Hammon numen erat Libycae gentile carinae [ ]
439 cornigeraque sedens spectabat caerula fronte): [ ]
440 'fer, pater, adflictis, fer,' ait 'Garamantice uates, [ ]
441 rebus opem inque Italos da certa effundere tela.' [ ]
442 has inter uoces tremulo uenit agmine cornus [ ]
443 et Neptunicolae transuerberat ora Telonis. [ ]
444 urgebant nihilo leuius iam in limine mortis, [ ]
445 quos fuga praecipitis partem glomerarat in unam [ ]
446 puppis, adhuc uacuam taedae. sed, proxima cursu [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
447 fulmineo populatus, ineuitabilis ardor [3]!
448 correptam flammis inuoluit ouantibus alnum. [ ]
449 primus, ope aequorei funis delapsus in undas, [ ]?
450 qua nondum Stygios glomerabat Mulciber aestus, [ ]
451 ambustus socium remis aufertur Himilco. [ ]
452 proxima nudarunt miserandi fata Batonis [2]
453 desertam ductore ratem. bonus ille per artem [ ]
454 crudo luctari pelago atque exire procellas. [ ]?
455 idem, quid Boreas, quid uellet crastinus Auster, [ ]
456 anteibat, nec peruigilem tu fallere uultum [ ]
457 obscuro quamuis cursu, Cynosura, ualeres. [ ]?
458 is, postquam aduersis nullus modus, 'accipe nostrum, [ ]
459 Hammon, sanguinem,' ait 'spectator cladis iniquae.' [ ]
460 atque acto in pectus gladio, dextra inde cruorem [ ]
461 excipit et large sacra inter cornua fundit. [ ]
462 hos inter Daphnis, deductum ab origine nomen [ ]
463 antiqua, fuit infelix, cui linquere saltus [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
464 et mutare casas infido marmore uisum. [1]?
465 at princeps generis quanto maiora parauit [ ]?
466 intra pastorem sibi nomina! Daphnin amarunt [ ]
467 Sicelides Musae, dexter donauit auena [ ]
468 Phoebus Castalia et iussit, proiectus in herba [ ]
469 si quando caneret, laetos per prata, per arua [ ]
470 ad Daphnin properare greges riuosque silere. [ ]
471 ille ubi septena modulatus harundine carmen [ ]?
472 mulcebat siluas, non umquam tempore eodem [ ]
473 Siren adsuetos effudit in aequore cantus, [ ]?
474 Scyllaei tacuere canes, stetit atra Charybdis, [ ]
475 et laetus scopulis audiuit iubila Cyclops. [ ]
476 progeniem hauserunt et nomen amabile flammae. [ ]
477 innatat ecce super transtris fumantibus asper [ ]
478 Ornytos ac longam sibimet facit aequore mortem, [ ]
479 qualis Oiliades, fulmen iaculante Minerua, [ ]
480 surgentis domuit fluctus ardentibus ulnis. [ ]
481 transigitur ualida medius, dum se adleuat, alni [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
482 cuspide Marmarides Sciron. pars subnatat unda [ ]
483 membrorum, pars extat aquis totumque per aequor [ ]
484 portatur, rigido, miserandum, immortua rostro. [ ]
485 accelerant puppes utrimque atque ora ruentum [ ]
486 sanguinei feriunt remorum aspergine rores. [ ]
487 ipse adeo senis ductor Rhoeteius ibat [2]
488 pulsibus et ualido superabat remige uentos. [ ]
489 quam rapidis puppem manibus frenare Lilaeus [ ]
490 dum temptat, saeua truncatur membra bipenni, [ ]
491 ac fert haerentis trabibus ratis incita palmas. [ ]
492 Sicania Aeoliden portabant transtra Podaetum. [ ]
493 hic, aeuo quamquam nondum excessisset ephebos, [ ]
494 seu laeui traxere dei, seu feruida corda [ ]
495 nec sat maturus laudum bellique cupido, [ ]
496 arma puer niueis aptarat picta lacertis [ ]
497 et freta gaudebat celsa turbare Chimaera. [ ]
498 iamque super Rutula, super et Garamantide pinu [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
499 ibat ouans, melior remo meliorque sagitta, [ ]
500 et iam turrigerum demerserat aequore Nessum. [ ]
501 heu puero male suada rudi noua gloria pugnae! [ ]
502 dum cristam galeae trucis exuuiasque precatur [ ]
503 de duce Marcello superos temerarius, hasta [ ]
504 excepit raptim uulnus letale remissa, [ ]
505 pro qualis! seu splendentem sub sidera nisu [ ]
506 exigeret discum, iaculo seu nubila supra [ ]
507 surgeret, aligeras ferret seu puluere plantas [ ]
508 uix tacto, uel dimensi spatia improba campi [ ]
509 transiret uelox saltu, decuere labores. [ ]
510 sat prorsus, sat erat decoris discrimine tuto, [ ]
511 sat laudis, cur facta, puer, maiora petebas? [ ]
512 illum, ubi labentem pepulerunt tela sub undas, [ ]
513 ossa Syracosio fraudatum naufraga busto, [ ]
514 fleuerunt freta, fleuerunt Cyclopia saxa [2]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
515 et Cyane et Anapus et Ortygie Arethusa. [ ]!
516 parte alia Perseus (puppem hanc Tiberinus agebat) [ ]
517 quaque uehebatur Crantor Sidonius Io [2]
518 concurrunt iniecta ligant hinc uincula ferri [ ]
519 atque illinc, steteruntque rates ad proelia nexae. [ ]
520 nec iaculo aut longe certatur harundine fusa: [ ]
521 comminus et gladio terrestria proelia miscent. [ ]
522 perrumpunt Itali, qua caedes prima reclusit [ ]?
523 monstrauitque uiam; uasta sed mole catenas [ ]
524 hortatur socios et uincla abrumpere ferri [ ]
525 ac parat hostili resoluta puppe receptos [2]?
526 auehere et paribus pelago diducere ab armis - [1]
527 Aetnaeo Polyphemus erat nutritus in antro [ ]
528 atque inde antiquae nomen feritatis amabat. [ ]
529 ubera praebuerat paruo lupa, corporis alti [ ]
530 terribilis moles, mens aspera, uultus in ira [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
531 semper et ad caedes Cyclopia corde libido. [ ]
532 isque relaxatis membrorum pondere uinclis [ ]
533 impulerat puppim et mergebat gurgite tonsas [ ]
534 duxissetque ratem, pressa Laronius hasta [ ]?
535 ni propere duro nitentem exurgere uelox [2]?
536 adfixet transtro. uix morte incepta remittit: [ ]
537 namque manus seruat dum suetos languida ductus, [ ]
538 ignauum summo traxit super aequore remum. [ ]
539 perculsi cuneo Poeni densentur in unum, [ ]
540 quod caret hoste, latus, subito cum pondere uictus, [ ]
541 insiliente mari, summergitur alueus undis. [ ]
542 scuta uirum cristae -que et inerti spicula ferro [ ]
543 tutelaeque deum fluitant. hic robore fracto [ ]
544 pugnat inops Chalybis seseque in proelia rursus [ ]
545 armat naufragio, remis male feruidus ille [ ]?
546 festinat spoliare ratem, discrimine nullo [ ]
547 nautarum interdum conuulsa sedilia torquens. [ ]
548 non plectro ratis aut frangendae in uulnera prorae [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
549 parcitur, et pelago repetuntur nantia tela. [ ]
550 uulneribus patulis intrat mare. mox sua ponto [ ]
551 singultante anima propulsa refunditur unda. [ ]?
552 nec desunt, qui correptos complexibus artis [ ]
553 immergant pelago et, iaculis cessantibus, hostem [ ]
554 morte sua perimant. remeantum gurgite mentes [ ]
555 crudescunt, ac pro ferro stat fluctibus uti. [ ]
556 haurit sanguineus contorta cadauera uertex. [ ]
557 hinc clamor, gemitus illinc mortesque fugaeque [ ]
558 remorumque fragor flictuque sonantia rostra. [ ]
559 perfusum bello feruet mare. fessus acerbis [ ]
560 terga fuga celeri Libyae conuertit ad oras [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
561 exigua sese furatus Himilco carina. [2]?
562 concessere mari tandem Graiusque Libysque, [ ]
563 et iam captiuae uinclis ad litora longo [ ]
564 ordine ducuntur puppes. flagrantibus alto [ ]
565 stant aliae taedis. splendet lucente profundo [ ]
566 Mulciber, et tremula uibratur imagine pontus. [ ]
567 ardet nota fretis Cyane pennataque Siren, [ ]
568 ardet et Europe, niuei sub imagine tauri [ ]?
569 uecta Ioue ac prenso tramittens aequora cornu, [ ]?
570 et quae fusa comas curuum per caerula piscem [ ]
571 Nereis umenti moderatur roscida freno. [ ]
572 uritur undiuagus Python et corniger Hammon [ ]
573 et, quae Sidonios uultus portabat Elissae, [ ]
574 bis ternis ratis ordinibus grassata per undas. [ ]
575 at uinclis trahitur cognata in litora Anapus [ ]
576 Gorgoneasque ferens ad sidera Pegasus alas. [ ]
577 ducitur et Libyae puppis signata figuram [ ]
578 et Triton captiuus et ardua rupibus Aetne, [ ]!
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
579 spirantis rogus Enceladi, Cadmeaque Sidon. [ ]
580 nec mora, tum trepidos hac clade inrumpere muros [ ]
581 signaque ferre deum templis iam iamque fuisset, [ ]
582 ni subito importuna lues inimicaque pestis, [ ]!
583 inuidia diuum pelagique labore parata, [ ]
584 polluto miseris rapuisset gaudia caelo. [1]
585 criniger aestiferis Titan feruoribus auras [ ]
586 et patulam Cyanen lateque palustribus undis [1]
587 stagnantem Stygio Cocyti oppleuit odore [ ]?
588 temporaque autumni laetis florentia donis [ ]
589 foedauit rapido -que accendit fulminis igni. [ ]
590 fumabat crassus nebulis caliginis aër, [ ]
591 squalebat tellus uitiato feruida dorso [ ]
592 nec uictum dabat aut ullas languentibus umbras, [ ]
593 atque ater picea uapor expirabat in aethra. [ ]
594 uim primi sensere canes. mox nubibus atris [2]
595 fluxit deficiens penna labente uolucris. [ ]?
596 inde ferae siluis sterni. tum serpere labes [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
597 Tartarea atque haustis populari castra maniplis. [2]
598 arebat lingua, et gelidus per uiscera sudor [ ]
599 corpore manabat tremulo. descendere fauces [2]
600 abnuerant siccae iussorum alimenta ciborum. [ ]
601 aspera pulmonem tussis quatit, et per anhela [ ]
602 igneus efflatur sitientum spiritus ora. [ ]
603 lumina ferre grauem uix sufficientia lucem [ ]
604 unca nare iacent, saniesque immixta cruore [1]
605 expuitur, membris -que cutis tegit ossa peresis. [ ]
606 heu dolor! insignis notis bellator in armis [ ]
607 ignauo rapitur leto. iactantur in ignem [1]
608 dona superba uirum, multo Mauorte parata. [ ]?
609 succubuit medicina malis. cumulantur aceruo [ ]
610 labentum et magno cineres sese aggere tollunt. [ ]
611 passim etiam deserta iacent inhumataque late [ ]
612 corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus. [ ]
613 serpit pascendo crescens Acherusia pestis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
614 nec leuiore quatit Trinacria moenia luctu [ ]
615 Poenorumque parem castris fert atra laborem. [ ]
616 aequato par exitio et communis ubique [ ]?
617 ira deum atque eadem leti uersatur imago. [ ]
618 nulla tamen Latios fregit uis dura malorum, [ ]
619 incolumi ductore, uiros, clademque rependit [ ]
620 unum inter strages tutum caput. ut grauis ergo [ ]
621 primum letiferos repressit Sirius aestus, [ ]
622 et minuere auidae mortis contagia pestes, [ ]
623 ceu, sidente Noto cum se maria alta reponunt, [ ]
624 propulsa inuadit piscator caerula cumba, [ ]
625 sic tandem ereptam morbis grassantibus armat [ ]
626 Marcellus pubem, lustratis rite maniplis. [ ]
627 circumstant alacres signa auditisque tubarum [ ]
628 respirant laeti clangoribus. itur in hostem, [ ]
629 et, si fata ferant, iuuat inter proelia ferro [1]
630 posse mori. socium miseret, qui sorte pudenda [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
631 in morem pecudum effudere cubilibus atris [u]!
632 inlaudatam animam. tumulos inhonoraque busta [ ]
633 respiciunt, et uel nullo iacuisse sepulcro [ ]
634 quam debellari morbis placet. ardua primus [ ]?
635 ad muros dux signa rapit. tenuata iacendo [ ]
636 et macie in galeis abscondunt ora, malusque, [ ]
637 ne sit spes hosti, uelatur casside pallor. [ ]
638 infundunt rapidum conuulsis moenibus agmen [ ]
639 condensique ruunt: tot bellis inuia tecta [ ]
640 totque uno introitu capiuntur militis arces. [ ]
641 totum, qua uehitur Titan, non ulla per orbem [ ]
642 tum sese Isthmiacis aequassent oppida tectis. [ ]
643 tot delubra deum totque intra moenia portus, [ ]
644 adde fora et celsis suggesta theatra columnis [ ]
645 certantisque mari moles, adde ordine longo [1]
646 innumeras spatioque domos aequare superbas [ ]
647 rura. quid, inclusos porrecto limite longis [ ]
648 porticibus sacros iuuenum certamine lucos? [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
649 quid tot captiuis fulgentia culmina rostris [ ]
650 armaque fixa deis, aut quae Marathonius hostis [ ]
651 perdidit aut Libya quae sunt aduecta subacta? [ ]
652 hic Agathocleis sedes ornata tropaeis, [ ]
653 hic mites Hieronis opes; hic sancta uetustas [ ]?
654 artificum manibus. non usquam clarior illo [ ]
655 gloria picturae saeclo; non aera iuuabat [ ]?
656 quem scire Ephyren; fuluo certauerit auro [ ]
657 uestis spirantis referens subtemine uultus - [ ]
658 quae radio caelat Babylon uel murice picto [ ]
659 laeta Tyros, quaeque Attalicis uariata per artem [ ]
660 aulaeis scribuntur acu aut Memphitide tela. [ ]
661 iam simul argento fulgentia pocula, mixta [ ]
662 quis gemma quaesitus honos, simulacra deorum [ ]
663 numen ab arte datum seruantia; munera Rubri [ ]
664 praeterea ponti depexaque uellera ramis, [ ]?
665 femineus pudor. his tectis opibusque potitus [ ]
666 Ausonius ductor, postquam sublimis ab alto [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
667 aggere despexit trepidam clangoribus urbem, [ ]
668 inque suo positum nutu, stent moenia regum [ ]
669 an nullos oriens uideat lux crastina muros, [ ]
670 ingemuit nimio iuris tantumque licere [ ]
671 horruit et propere reuocata militis ira [1]?
672 iussit stare domos, indulgens templa uetustis [ ]
673 incolere at -que habitare deis. sic parcere uictis [ ]
674 pro praeda fuit, et sese contenta nec ullo [ ]
675 sanguine pollutis plausit Victoria pennis. [ ]
676 tu quoque ductoris lacrimas, memorande, tulisti, [ ]
677 defensor patriae, meditantem in puluere formas [ ]
678 nec turbatum animi tanta feriente ruina. [ ]
679 ast relicum uulgus resoluta in gaudia mente [ ]
680 certarunt uicti uictoribus. aemulus ipse [ ]
681 ingenii superum seruando condidit urbem. [ ]
682 ergo extat saeclis stabitque insigne tropaeum [ ]
683 et dabit antiquos ductorum noscere mores. [ ]
684 felices populi, si, quondam ut bella solebant, [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 14. bog (Corpus P.L.)
685 nunc quoque inexhaustas pax nostra relinqueret urbes! [ ]
686 at, ni cura uiri qui nunc dedit otia mundo [1]?
687 effrenum arceret populandi cuncta furorem, [ ]
688 nudassent auidae terrasque fretumque rapinae. [ ]
______________________________________________________________________________..
= file n. 316 - 22:32 minuti
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.) .
1 At noua Romuleum carpebat cura senatum, [ ]
2 quis trepidas gentes Martemque subiret Hiberum [ ]
3 attritis rebus. geminus iacet hoste superbo [ ]
4 Scipio, belligeri Mauortia pectora fratres. [ ]?
5 hinc metus, in Tyrias ne iam Tartessia leges [ ]
6 concedat tellus propioraque bella pauescat. [ ]
7 anxia turba patrum quasso medicamina maesti [ ]
8 imperio circumspectant diuosque precantur [ ]
9 qui laceris ausit ductor succedere castris. [ ]
10 absterret iuuenem patrios patruique piare [ ]
11 optantem manis tristi conterrita luctu [ ]
12 et reputans annos cognato sanguine turba: [ ]?
13 si gentem petat infaustam, inter busta suorum [ ]!
14 decertandum hosti, qui fregerit arma duorum, [1]
15 qui consulta ducum, ac flagret meliore Gradiuo: [ ]
16 nec promptum teneris immania bella lacertis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
17 moliri regimenque rudi deposcere in aeuo. [1]
18 has lauri residens iuuenis uiridante sub umbra [ ]
19 aedibus extremis uoluebat pectore curas, [ ]
20 cum subito adsistunt, dextra laeuaque per auras [ ]
21 adlapsae, haud paulum mortali maior imago, [ ]
22 hinc Virtus, illinc Virtuti inimica Voluptas. [ ]
23 altera Achaemenium spirabat uertice odorem [ ]
24 ambrosias diffusa comas et ueste refulgens, [ ]
25 ostrum qua fuluo Tyrium suffuderat auro. [ ]
26 fronte decor quaesitus acu, lasciuaque crebras [ ]
27 ancipiti motu iaciebant lumina flammas. [2]?
28 alterius dispar habitus: frons hirta nec umquam [ ]
29 composita mutata coma, stans uultus, et ore [2]?
30 incessuque uiro propior laetique pudoris [ ]
31 celsa umeros niueae fulgebat stamine pallae. [ ]
32 occupat inde prior promissis fisa Voluptas: [ ]
33 'quis furor hic non digne puer consumere bello [ ]
34 florem aeui? Cannaene tibi grauiorque palude [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
35 Maeonius Stygia lacus excessere Padusque? [ ]
36 quem tandem ad finem bellando fata lacesses? [ ]
37 tune etiam temptare paras Atlantica regna [ ]
38 Sidoniasque domos? moneo, certare periclis [ ]
39 desine et armisonae caput obiectare procellae. [ ]
40 ni fugis hos ritus, Virtus te saeua iubebit [ ]
41 per medias uolitare acies mediosque per ignis. [ ]
42 haec patrem patruumque tuos, haec prodiga Paulum, [ ]
43 haec Decios Stygias Erebi detrusit ad undas, [1]?
44 dum cineri titulum memorandaque nomina bustis [ ]
45 praetendit nec sensurae, quod gesserit, umbrae. [ ]
46 at si me comitere, puer, non limite duro [ ]?
47 iam, tibi decurrat concessi temporis aetas. [ ]
48 haud umquam trepidos abrumpet bucina somnos, [ ]
49 non glaciem Arctoam, non experiere furentis [ ]
50 ardorem Cancri nec mensas saepe cruento [ ]
51 gramine compositas. aberunt sitis aspera et haustus [ ]
52 sub galea puluis partique minore labores. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
53 sed current albusque dies horaeque serenae, [ ]
54 et molli dabitur uictu sperare senectam. [ ]?
55 quantas ipse deus laetos generauit in usus [ ]
56 res homini plenaque dedit bona gaudia dextra! [2]
57 atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui, [ ]
58 imperturbata placidus tenet otia mente. [ ]?
59 illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentos ad undas [ ]
60 quae iunxi, generis uobis unde editus auctor. [ ]
61 illa ego sum, uerti superum quae saepe parentem [ ]
62 nunc auis in formam, nunc torui in cornua tauri. [ ]
63 huc aduerte aures. currit mortalibus aeuum, [ ]
64 nec nasci bis posse datur: fugit hora, rapitque [ ]
65 Tartareus torrens ac secum ferre sub umbras, [ ]
66 si qua animo placuere, negat. quis luce suprema [ ]
67 dimisisse meas sero non ingemit horas?' [ ]?
68 postquam conticuit finisque est addita dictis, [ ]
69 tum Virtus 'quasnam iuuenem florentibus' inquit, [ ]
70 'pellicis in fraudes annis uitaeque tenebras, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
71 cui ratio et magnae caelestia semina mentis [ ]
72 munere sunt concessa deum? mortalibus alti [ ]!
73 quantum caelicolae, tantumdem animalibus isti [ ]
74 praecellunt cunctis, tribuit namque ipsa minores [ ]
75 hos terris Natura deos: sed foedere certo [ ]
76 degeneres tenebris animas damnauit Auernis. [ ]
77 at, quis aetherii seruatur seminis ortus, [ ]
78 caeli porta patet. referam quid cuncta domantem [ ]
79 Amphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indos [ ]
80 captiuo Liber cum signa referret ab Euro, [ ]?
81 Caucaseae currum duxere per oppida tigres? [ ]
82 quid suspiratos magno in discrimine nautis [ ]
83 Ledaeos referam fratres uestrumque Quirinum? [ ]
84 nonne uides, hominum ut celsos ad sidera uultus [ ]
85 sustulerit deus ac sublimia finxerit ora, [ ]
86 cum pecudes uolucrumque genus formasque ferarum [ ]
87 segnem atque obscenam passim strauisset in aluum? [ ]
88 ad laudes genitum, capiat si munera diuum, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
89 felix ad laudes hominum genus. huc, age, paulum [ ]
90 aspice (nec longe repetam), modo Roma minanti [ ]
91 impar Fidenae contentaque crescere asylo [ ]
92 quo sese extulerit dextris: idem aspice, late [ ]?
93 florentis quondam luxus quas uerterit urbes. [ ]
94 quippe nec ira deum tantum nec tela nec hostes, [ ]
95 quantum sola noces animis inlapsa, Voluptas. [ ]
96 Ebrietas tibi foeda comes, tibi Luxus et atris [ ]
97 circa te semper uolitans Infamia pennis. [ ]?
98 mecum Honor ac Laudes et laeto Gloria uultu [ ]
99 et Decus ac niueis Victoria concolor alis. [ ]
100 me cinctus lauro producit ad astra Triumphus. [2]
101 casta mihi domus et celso stant colle penates: [ ]
102 ardua saxoso perducit semita cliuo. [ ]
103 asper principio (neque enim mihi fallere mos est) [ ]
104 prosequitur labor. adnitendum intrare uolenti, [ ]!
105 nec bona censendum, quae Fors infida dedisse [ ]
106 atque eadem rapuisse ualet. mox celsus ab alto [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
107 infra te cernes hominum genus. omnia contra [ ]?
108 experienda manent quam spondet blanda Voluptas. [ ]
109 stramine proiectus duro patiere sub astris [ ]
110 insomnis noctes frigusque famemque domabis. [ ]
111 idem iustitiae cultor, quaecumque capesses, [ ]
112 testis factorum stare arbitrabere diuos. [ ]
113 tunc, quotiens patriae rerumque pericula poscent, [ ]
114 arma feres primus, primus te in moenia tolles [ ]
115 hostica, nec ferro mentem uincere nec auro. [ ]
116 hinc tibi non Tyrio uitiatas murice uestes [ ]
117 nec donum deforme uiro fragrantis amomi [ ]
118 sed dabo, qui uestrum saeuo nunc Marte fatigat [ ]
119 imperium, superare manu laurumque superbam [ ]
120 in gremio Iouis excisis deponere Poenis.' [ ]
121 quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus, [ ]?
122 exemplis laetum uultuque audita probantem [ ]
123 conuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptas [ ]
124 non tenuit uoces. 'nil uos iam demoror ultra:' [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
125 exclamat 'uenient, uenient mea tempora quondam, [ ]
126 cum docilis nostris magno certamine Roma [ ]
127 seruiet imperiis, et honos mihi habebitur uni.' [ ]
128 sic quassans caput in nubis se sustulit atras. [ ]
129 at iuuenis plenus monitis ingentia corde [ ]
130 molitur iussaeque calet Virtutis amore. [ ]
131 ardua rostra petit, nullo fera bella uolente, [ ]
132 et grauia ancipitis deposcit munera Martis. [ ]
133 arrecti cunctorum animi: pars lumina patris, [ ]
134 pars credunt toruos patrui reuirescere uultus. [ ]
135 sed quamquam instinctis tacitus tamen aegra pericli [ ]
136 pectora subrepit terror, molemque pauentes [ ]
137 expendunt belli, et numerat fauor anxius annos. [ ]
138 dumque ea confuso percenset murmure uulgus, [ ]
139 ecce per oblicum caeli squalentibus auro [ ]?
140 effulgens maculis ferri inter nubila uisus [ ]
141 anguis et ardenti radiare per aëra sulco, [ ]
142 quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
143 perlabi resonante polo. bis terque coruscum [ ]?
144 addidit augurio fulmen pater, et uaga late [ ]
145 per subitum moto strepuere tonitrua mundo. [1]?
146 tum uero capere arma iubent genibusque salutant [ ]?
147 summissi augurium: hac iret qua ducere diuos [ ]?
148 perspicuum et patrio monstraret semina signo. [ ]
149 certatim comites rerum bellique ministros [ ]
150 adglomerant sese atque acris sociare labores [ ]
151 exposcunt, laudumque loco est isdem esse sub armis. [ ]
152 tum noua caeruleum descendit classis in aequor. [ ]
153 it comes Ausonia at -que in terras transit Hiberas: [ ]
154 ut, cum saeua fretis immisit proelia, Corus [ ]
155 Isthmon curuata sublime superiacit unda [ ]?
156 et spumante ruens per saxa gementia fluctu [ ]
157 Ionium Aegaeo miscet mare. celsus in arma [ ]
158 emicat ac prima stans Scipio puppe profatur: [ ]
159 'diue tridentipotens, cuius maria ire per alta [ ]
160 ordimur, si iusta paro, decurrere classi [ ]?
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
161 da, pater, ac nostros ne sperne iuuare labores. [ ]
162 per pontum pia bella ueho.' leuis inde secunda [ ]
163 aspirans aura propellit carbasa flatus. [ ]
164 iamque agiles, Tyrrhena sonant qua caerula, puppes [ ]
165 Ausonium euasere latus Ligurumque citatis [u]!
166 litora tramittunt proris. hinc gurgite ab alto [ ]
167 tellurem procul inrumpentem in sidera cernunt, [ ]!
168 aërias Alpis. occurrunt moenia Grais [ ]
169 condita Massiliae: populis haec cincta superbis, [ ]
170 barbarus immani cum territet accola ritu, [ ]?
171 antiquae morem patriae cultumque habitumque [ ]
172 Phocais armiferas inter tenet hospita gentes. [ ]
173 hinc legit Ausonius sinuatos gurgite ductor [ ]
174 anfractus pelagi. nemoroso uertice celsus [2]?
175 apparet collis, fugiuntque in nubila siluae [ ]
176 Pyrenes, tunc Emporiae ueteresque per ortus [ ]
177 Graiorum uulgus, tunc hospita Tarraco Baccho. [ ]
178 considunt portu. securae gurgite clauso [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
179 stant puppes, positusque labor terrorque profundi. [ ]
180 nox similes morti dederat placidissima somnos: [ ]
181 uisa uiro stare effigies ante ora parentis [ ]?
182 atque hac aspectu turbatum uoce monere: [ ]
183 'nate, salus quondam genitoris, nate, parentis [ ]
184 et post fata decus, bellorum dira creatrix [ ]
185 euastanda tibi tellus, et caede superbi [ ]
186 ductores Libyae cauta uirtute domandi, [ ]
187 qui sua nunc trinis diducunt agmina castris. [ ]
188 si conferre manum libeat, coeantque uocatae [ ]
189 hinc atque hinc acies, ualeat quis ferre ruentis [ ]
190 tergemina cum mole uiros? absiste labore [ ]
191 ancipiti, sed nec segnis potiora capesse. [ ]
192 urbs colitur Teucro quondam fundata uetusto, [ ]
193 nomine Carthago: Tyrius tenet incola muros. [ ]?
194 ut Libyae sua, sic terris memorabile Hiberis [ ]
195 haec caput est. non ulla opibus certauerit auri, [ ]
196 non portu celsoue situ, non dotibus arui [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 15. bog (Corpus P.L.)
197 uberis aut agili fabricanda ad tela uigore. [ ]
198 inuade auersis, nate, hanc ductoribus urbem: [ ]
199 nulla acies famae tantum praedaeue pararit.' [ ]
200 talia monstrabat genitor propiusque monebat, [ ]
201 cum iuuenem sopor et dilapsa reliquit imago. [ ]
202 surgit et infernis habitantia numina lucis [ ]
203 ac supplex patrios compellat nomine manis: [ ]
204 'este duces bello et monstratam ducite ad urbem; [ ]
205 uobis ultor ego et Sarrano murice fulgens [ ]?
206 inferias mittam fusis insignis Hiberis [ ]
207 et tumulis addam sacros certamina ludos.' [ ]
208 praegreditur celeratque uias et corripit agmen [ ]
209 pernici rapidum cursu camposque fatigat. [1]
210 sic, ubi prosiluit Pisaeo carcere praeceps, [ ]
211 non solum ante alios, sed enim, mirabile dictu, [ ]
212 ante suos it uictor ecus, currumque per auras [ ]
213 haud ulli durant uisus aequare uolantem. [ ]
214 iamque Hyperionia lux septima lampade surgens [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 61 – PU7-SILI
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 15,215 [Punica]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!