= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 533-541!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Iuvenalis: Satirer [Saturae]
= file n. 533 - 19:58 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.14
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.) # SA2-IUVE.
7. digt. .
1 Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum; [ ]
2 solus enim tristes hac tempestate Camenas [ ]
3 respexit, cum iam celebres notique poetae [ ]
4 balneolum Gabiis, Romae conducere furnos [ ]
5 temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent [ ]
6 praecones fieri, cum desertis Aganippes [ ]
7 uallibus esuriens migraret in atria Clio. [ ]
8 nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra [1]?
9 ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae [ ]
10 et uendas potius commissa quod auctio uendit [ ]
11 stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas, [ ]
12 Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti. [ ]?
13 hoc satius quam si dicas sub iudice 'uidi' [ ]
14 quod non uidisti; faciant equites Asiani, [ ]
15 quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni [ ]
16 altera quos nudo traducit gallica talo. [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
17 nemo tamen studiis indignum ferre laborem [ ]
18 cogetur posthac, nectit quicumque canoris [ ]
19 eloquium uocale modis laurumque momordit. [2]
20 hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos [ ]
21 materiamque sibi ducis indulgentia quaerit. [ ]
22 si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum [ ]
23 praesidia atque ideo croceae membrana tabellae [ ]
24 impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae [ ]
25 componis dona Veneris, Telesine, marito, [1]
26 aut clude et positos tinea pertunde libellos. [ ]
27 frange miser calamum uigilataque proelia dele, [ ]
28 qui facis in parua sublimia carmina cella, [ ]
29 ut dignus uenias hederis et imagine macra. [ ]
30 spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus [ ]
31 tantum admirari, tantum laudare disertos, [ ]
32 ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas [2]?
33 et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. [ ]
34 taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
35 Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. [2]
36 accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste, [ ]
37 quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, [u]!
38 ipse facit uersus atque uni cedit Homero [ ]?
39 propter mille annos, et si dulcedine famae [ ]
40 succensus recites, maculosas commodat aedes. [ ]
41 haec longe ferrata domus seruire iubetur [ ]
42 in qua sollicitas imitatur ianua portas. [ ]
43 scit dare libertos extrema in parte sedentis [ ]
44 ordinis et magnas comitum disponere uoces; [ ]
45 nemo dabit regum quanti subsellia constant [ ]
46 et quae conducto pendent anabathra tigillo [ ]
47 quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. [ ]
48 nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos [ ]
49 ducimus et litus sterili uersamus aratro. [ ]
50 nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi [ ]
51 consuetudo mali, tenet insanabile multos [ ]
52 scribendi cacoethes et aegro in corde senescit. [ ]!
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
53 sed uatem egregium, cui non sit publica uena, [ ]
54 qui nihil expositum soleat deducere, nec qui [ ]
55 communi feriat carmen triuiale moneta, [ ]
56 hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, [ ]
57 anxietate carens animus facit, omnis acerbi [ ]
58 inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis [ ]
59 fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro [ ]
60 Pierio thyrsumque potest contingere maesta [ ]
61 paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque [ ]
62 corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.' [ ]
63 quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo [ ]
64 uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur [ ]
65 pectora uestra duas non admittentia curas? [ ]
66 magnae mentis opus nec de lodice paranda [ ]?
67 attonitae currus et equos faciesque deorum [ ]
68 aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys. [ ]
69 nam si Vergilio puer et tolerabile desset [ ]
70 hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
71 surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit [ ]
72 non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno, [ ]
73 cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus? [ ]
74 non habet infelix Numitor quod mittat amico, [ ]
75 Quintillae quod donet habet, nec defuit illi [ ]
76 unde emeret multa pascendum carne leonem [ ]
77 iam domitum; constat leuiori belua sumptu [ ]
78 nimirum et capiunt plus intestina poetae. [ ]
79 contentus fama iaceat Lucanus in hortis [ ]
80 marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio [ ]?
81 gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est? [ ]
82 curritur ad uocem iucundam et carmen amicae [ ]
83 Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem [ ]
84 promisitque diem: tanta dulcedine captos [ ]
85 adficit ille animos tantaque libidine uolgi [ ]
86 auditur. sed cum fregit subsellia uersu [ ]
87 esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen. [ ]
88 ille et militiae multis largitus honorem [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
89 semenstri uatum digitos circumligat auro. [ ]
90 quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos [ ]
91 et Baream, tu nobilium magna atria curas? [ ]
92 praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. [ ]
93 haut tamen inuideas uati quem pulpita pascunt. [ ]
94 quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius [ ]
95 aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? [ ]
96 tum par ingenio pretium, tunc utile multis [ ]
97 pallere et uinum toto nescire Decembri. [ ]
98 uester porro labor fecundior, historiarum [ ]
99 scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus. [ ]
100 nullo quippe modo millensima pagina surgit [ ]
101 omnibus et crescit multa damnosa papyro; [ ]
102 sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex. [ ]
103 quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae? [ ]
104 quis dabit historico quantum daret acta legenti? [ ]
105 'sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.' [ ]
106 dic igitur quid causidicis ciuilia praestent [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
107 officia et magno comites in fasce libelli. [ ]
108 ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit [ ]
109 praecipue, uel si tetigit latus acrior illo [ ]
110 qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. [ ]
111 tunc inmensa caui spirant mendacia folles [ ]?
112 conspuiturque sinus; ueram deprendere messem [ ]
113 si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, [ ]
114 parte alia solum russati pone Lacertae. [ ]?
115 consedere duces, surgis tu pallidus Aiax [1]
116 dicturus dubia pro libertate bubulco [ ]?
117 iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso [ ]
118 figantur uirides, scalarum gloria, palmae. [ ]
119 quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas [ ]
120 pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi [ ]
121 aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae. [ ]?
122 si quater egisti, si contigit aureus unus, [ ]?
123 inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum. [ ]
124 'Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
125 egimus.' huius enim stat currus aëneus, alti [ ]
126 quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci [ ]
127 bellatore sedens curuatum hastile minatur [1]
128 eminus et statua meditatur proelia lusca. [ ]
129 sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est [ ]
130 Tongilii, magno cum rhinocerote lauari [ ]
131 qui solet et uexat lutulenta balnea turba [ ]
132 perque forum iuuenes longo premit assere Maedos [ ]
133 empturus pueros, argentum, murrina, uillas; [ ]
134 spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo. [ ]
135 et tamen est illis hoc utile. purpura uendit [1]?
136 causidicum uendunt amethystina; conuenit illi [ ]
137 et strepitu et facie maioris uiuere census, [ ]?
138 sed finem inpensae non seruat prodiga Roma. [ ]
139 fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos [2]?
140 nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
141 respicit haec primum qui litigat, an tibi serui [1]
142 octo, decem comites, an post te sella, togati [ ]
143 ante pedes. ideo conducta Paulus agebat [ ]
144 sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat, [ ]
145 quam Basilus. rara in tenui facundia panno. [ ]
146 quando licet Basilo flentem producere matrem? [ ]
147 quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te [ ]
148 Gallia uel potius nutricula causidicorum [1]
149 Africa, si placuit mercedem ponere linguae. [ ]
150 declamare doces? o ferrea pectora Vetti, [1]?
151 cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos. [ ]
152 nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans [ ]
153 perferet atque eadem cantabit uersibus isdem. [ ]
154 occidit miseros crambe repetita magistros. [ ]
155 quis color et quod sit causae genus atque ubi summa [ ]
156 quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae, [ ]
157 nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo. [ ]
158 'mercedem appellas? quid enim scio?' 'culpa docentis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
159 scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae [ ]
160 nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta [ ]
161 quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, [ ]
162 quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem [2]?
163 a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus [ ]
164 circumagat madidas a tempestate cohortes. [ ]?
165 quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do [ ]!
166 ut totiens illum pater audiat?' haec alii sex [ ]
167 uel plures uno conclamant ore sophistae [ ]
168 et ueras agitant lites raptore relicto; [1]
169 fusa uenena silent, malus ingratusque maritus [ ]
170 et quae iam ueteres sanant mortaria caecos. [ ]
171 ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt [ ]
172 consilia, et uitae diuersum iter ingredietur [ ]
173 ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, [1]
174 summula ne pereat qua uilis tessera uenit [ ]
175 frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta [ ]
176 Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
177 lautorum pueros, artem scindes Theodori. [ ]
178 balnea sescentis et pluris porticus in qua [ ]
179 gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum [ ]
180 expectet spargatque luto iumenta recenti? [1]
181 hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae. [ ]
182 parte alia longis Numidarum fulta columnis [ ]
183 surgat et algentem rapiat cenatio solem. [ ]
184 quanticumque domus, ueniet qui fercula docte [ ]
185 conponit, ueniet qui pulmentaria condit. [ ]
186 hos inter sumptus sestertia Quintiliano, [ ]
187 ut multum, duo sufficient: res nulla minoris [ ]
188 constabat patri quam filius. 'unde igitur tot [ ]
189 Quintilianus habet saltus?' exempla nouorum [ ]
190 fatorum transi. felix et pulcher et acer, [ ]
191 felix et sapiens et nobilis et generosus [ ]
192 adpositam nigrae lunam subtexit alutae, [ ]
193 felix orator quoque maximus et iaculator [ ]
194 et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
195 sidera te excipiant modo primos incipientem [2]
196 edere uagitus et adhuc a matre rubentem. [2]?
197 si Fortuna uolet, fies de rhetore consul; [ ]
198 si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor. [ ]
199 Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam [ ]
200 sidus et occulti miranda potentia fati? [ ]?
201 seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum. [ ]
202 felix ille tamen coruo quoque rarior albo. [ ]
203 paenituit multos uanae sterilisque cathedrae, [ ]
204 sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi [ ]
205 Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae, [1]
206 nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. [ ]
207 di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram [ ]
208 spirantisque crocos et in urna perpetuum uer, [ ]
209 qui praeceptorem sancti uoluere parentis [ ]
210 esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles [ ]
211 cantabat patriis in montibus et cui non tunc [ ]
212 eliceret risum citharoedi cauda magistri; [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
213 sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus, [ ]
214 Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit. [ ]
215 quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert [ ]
216 quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc, [ ]
217 quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera), [ ]
218 discipuli custos praemordet acoenonoetus [ ]
219 et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon, [ ]
220 et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam [ ]
221 institor hibernae tegetis niueique cadurci, [ ]
222 dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora [ ]
223 sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet [2]
224 qui docet obliquo lanam deducere ferro, [1]
225 dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas [ ]
226 quot stabant pueri, cum totus decolor esset [ ]
227 Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni. [ ]?
228 rara tamen merces quae cognitione tribuni [ ]
229 non egeat. sed uos saeuas inponite leges, [ ]
230 ut praeceptori uerborum regula constet, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
231 ut legat historias, auctores nouerit omnes [ ]
232 tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus, [ ]
233 dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat [ ]
234 nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae [ ]
235 Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis, [2]
236 quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas. [ ]?
237 exigite ut mores teneros ceu pollice ducat, [ ]
238 ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit [ ]?
239 et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, [ ]
240 ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum [ ]
241 obseruare manus oculosque in fine trementis. [ ]
242 'haec' inquit 'cura; sed cum se uerterit annus, [ ]
243 accipe, uictori populus quod postulat, aurum.' [ ]?
= file n. 534 - 22:30 minuti
8. digt. .
1 Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo [ ]
2 sanguine censeri, pictos ostendere uultus [ ]
3 maiorum et stantis in curribus Aemilianos [ ]
4 et Curios iam dimidios umeroque minorem [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
5 Coruinum et Galbam auriculis nasoque carentem, [ ]
6 quis fructus generis tabula iactare capaci [ ]
7 Coruinum, posthac multa contingere uirga [ ]
8 fumosos equitum cum dictatore magistros, [1]
9 si coram Lepidis male uiuitur? effigies quo [ ]
10 tot bellatorum, si luditur alea pernox [1]
11 ante Numantinos, si dormire incipis ortu [ ]
12 luciferi, quo signa duces et castra mouebant? [ ]?
13 cur Allobrogicis et magna gaudeat ara [ ]
14 natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si [ ]
15 uanus et Euganea quantumuis mollior agna, [ ]
16 si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum [ ]
17 squalentis traducit auos emptorque ueneni [2]
18 frangenda miseram funestat imagine gentem? [ ]
19 tota licet ueteres exornent undique cerae [ ]
20 atria, nobilitas sola est atque unica uirtus. [ ]
21 Paulus uel Cossus uel Drusus moribus esto, [ ]
22 hos ante effigies maiorum pone tuorum, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
23 praecedant ipsas illi te consule uirgas. [ ]
24 prima mihi debes animi bona. sanctus haberi [2]?
25 iustitiaeque tenax factis dictisque mereris? [ ]
26 agnosco procerem: salue Gaetulice, seu tu [ ]
27 Silanus: quocumque alto de sanguine rarus [ ]
28 ciuis et egregius patriae contingis ouanti, [ ]
29 exclamare libet populus quod clamat Osiri [1]
30 inuento. quis enim generosum dixerit hunc qui [ ]
31 indignus genere et praeclaro nomine tantum [ ]?
32 insignis? nanum cuiusdam Atlanta uocamus, [ ]
33 Aethiopem Cycnum, prauam extortamque puellam [ ]
34 Europen; canibus pigris scabieque uetusta [ ]
35 leuibus et siccae lambentibus ora lucernae [ ]
36 nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est [ ]
37 quod fremat in terris uiolentius. ergo cauebis [ ]
38 et metues ne tu sic Creticus aut Camerinus. [1]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
39 his ego quem monui? tecum mihi sermo, Rubelli [ ]
40 Blande. tumes alto Drusorum stemmate, tamquam [ ]?
41 feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses, [ ]
42 ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli, [ ]
43 non quae uentoso conducta sub aggere texit. [ ]?
44 'uos humiles' inquis 'uolgi pars ultima nostri, [ ]
45 quorum nemo queat patriam monstrare parentis, [ ]
46 ast ego Cecropides.' uiuas et originis huius [ ]
47 gaudia longa feras. tamen ima plebe Quiritem [2]
48 facundum inuenies, solet hic defendere causas [ ]
49 nobilis indocti; ueniet de plebe togata [ ]
50 qui iuris nodos et legum aenigmata soluat; [ ]
51 hinc petit Euphraten iuuenis domitique Bataui [ ]
52 custodes aquilas armis industrius; at tu [1]
53 nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae. [ ]
54 nullo quippe alio uincis discrimine quam quod [ ]
55 illi marmoreum caput est, tua uiuit imago. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
56 dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta [1]
57 quis generosa putet nisi fortia, nempe uolucrem [ ]
58 sic laudamus equum, facili cui plurima palma [ ]
59 feruet et exultat rauco uictoria circo; [ ]
60 nobilis hic, quocum -que uenit de gramine, cuius [ ]
61 clara fuga ante alios et primus in aequore puluis. [ ]
62 sed uenale pecus Coryphaei posteritas et [1]
63 Hirpini, si rara iugo uictoria sedit. [3]
64 nil ibi maiorum respectus, gratia nulla [2]
65 umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur [ ]
66 exiguis, trito ducunt epiraedia collo [ ]?
67 segnipedes dignique molam uersare nepotes. [ ]
68 ergo ut miremur te, non tua, priuum aliquid da [ ]
69 quod possim titulis incidere praeter honores [ ]
70 quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes. [ ]
71 haec satis ad iuuenem quem nobis fama superbum [ ]
72 tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo; [ ]
73 rarus enim ferme sensus communis in illa [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
74 fortuna. sed te censeri laude tuorum, [ ]
75 Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae [ ]
76 laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae, [ ]
77 ne conlapsa ruant subductis tecta columnis. [ ]
78 stratus humi palmes uiuas desiderat ulmos. [ ]
79 esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem [ ]
80 integer; ambiguae si quando citabere testis [ ]
81 incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis [ ]
82 falsus et admoto dictet periuria tauro, [ ]
83 summum crede nefas animam praeferre pudori [ ]
84 et propter uitam uiuendi perdere causas. [ ]
85 dignus morte perit, cenet licet ostrea centum [ ]
86 Gaurana et Cosmi toto mergatur aëno. [ ]
87 expectata diu tandem prouincia cum te [ ]
88 rectorem accipiet, pone irae frena modumque, [ ]
89 pone et auaritiae, miserere inopum sociorum: [ ]
90 ossa uides rerum uacuis exucta medullis. [ ]
91 respice quid moneant leges, quid curia mandet, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
92 praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto [ ]
93 et Capito et Tutor ruerint damnante senatu, [ ]
94 piratae Cilicum. sed quid damnatio confert? [ ]
95 praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis, [ ]
96 cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit, [ ]
97 iamque taces; furor est post omnia perdere naulum. [ ]
98 non idem gemitus olim neque uulnus erat par [1]
99 damnorum sociis florentibus et modo uictis. [ ]
100 plena domus tunc omnis, et ingens stabat aceruos [ ]!
101 nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa, [ ]
102 et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis [ ]
103 Phidiacum uiuebat ebur, nec non Polycliti [ ]
104 multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae. [ ]
105 inde (?)Dolabella atque hinc Antonius, inde [ ]
106 sacrilegus Verres referebant nauibus altis [ ]
107 occulta spolia et plures de pace triumphos. [ ]
108 nunc sociis iuga pauca boum, grex paruus equarum, [ ]
109 et pater armenti capto eripietur agello, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
110 ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum. [ ]
111 si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt [ ]
112 pro summis, nam sunt haec maxima. despicias tu [ ]
113 forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon [ ]
114 despicias merito: quid resinata iuuentus [ ]?
115 cruraque totius facient tibi leuia gentis? [u]
116 horrida uitanda est Hispania, Gallicus axis [ ]
117 Illyricumque latus; parce et messoribus illis [ ]
118 qui saturant urbem circo scenaeque uacantem; [ ]?
119 quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, [ ]
120 cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros? [ ]
121 curandum in primis ne magna iniuria fiat [ ]
122 fortibus et miseris. tollas licet omne quod usquam est [ ]
123 auri atque argenti, scutum gladiumque relinques. [ ]
124 et iaculum et galeam; spoliatis arma supersunt. [ ]
125 quod modo proposui, non est sententia, uerum est; [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
126 credite me uobis folium recitare Sibyllae. [2]
127 si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal [ ]
128 uendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen [ ]
129 nec per conuentus et cuncta per oppida curuis [ ]
130 unguibus ire parat nummos raptura Celaeno, [ ]
131 tum licet a Pico numeres genus, altaque si te [2]
132 nomina delectant omnem Titanida pugnam [ ]
133 inter maiores ipsumque Promethea ponas. [ ]?
134 de quocumque uoles proauom tibi sumito libro. [ ]
135 quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, [ ]
136 si frangis uirgas sociorum in sanguine, si te [ ]
137 delectant hebetes lasso lictore secures, [ ]
138 incipit ipsorum contra te stare parentum [ ]?
139 nobilitas claramque facem praeferre pudendis. [ ]
140 omne animi uitium tanto conspectius in se [ ]
141 crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. [ ]?
142 quo mihi te, solitum falsas signare tabellas, [ ]
143 in templis quae fecit auus statuamque parentis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
144 ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter [ ]
145 tempora Santonico uelas adoperta cucullo? [1]?
146 praeter maiorum cineres atque ossa uolucri [ ]
147 carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse, [ ]
148 ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul, [ ]
149 nocte quidem, sed Luna uidet, sed sidera testes [ ]
150 intendunt oculos. finitum tempus honoris [ ]
151 cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum [ ]?
152 sumet et occursum numquam trepidabit amici [ ]
153 iam senis ac uirga prior adnuet atque maniplos [ ]
154 soluet et infundet iumentis hordea lassis. [ ]
155 interea, dum lanatas robumque iuuencum [ ]
156 more Numae caedit, Iouis ante altaria iurat [ ]
157 solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas. [ ]
158 sed cum peruigiles placet instaurare popinas, [ ]
159 obuius adsiduo Syrophoenix udus amomo [ ]
160 currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae [ ]
161 hospitis adfectu dominum regemque salutat, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
162 et cum uenali Cyane succincta lagona. [ ]
163 defensor culpae dicet mihi 'fecimus et nos [ ]
164 haec iuuenes.' esto, desisti nempe nec ultra [ ]?
165 fouisti errorem. breue sit quod turpiter audes, [ ]
166 quaedam cum prima resecentur crimina barba. [ ]?
167 indulge ueniam pueris: Lateranus ad illos [ ]
168 thermarum calices inscriptaque lintea uadit [ ]
169 maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis [ ]
170 amnibus et Rheno at -que Histro. praestare Neronem [ ]
171 securum ualet haec aetas. mitte Ostia, Caesar, [ ]
172 mitte, sed in magna legatum quaere popina: [ ]?
173 inuenies aliquo cum percussore iacentem, [ ]
174 permixtum nautis et furibus ac fugitiuis, [ ]
175 inter carnifices et fabros sandapilarum [ ]
176 et resupinati cessantia tympana galli. [2]?
177 aequa ibi libertas, communia pocula, lectus [ ]
178 non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli. [ ]
179 quid facias talem sortitus, Pontice, seruum? [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
180 nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas. [ ]
181 at uos, Troiugenae, uobis ignoscitis et quae [ ]
182 turpia cerdoni Volesos Brutumque decebunt. [ ]?
183 quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis [ ]
184 utimur exemplis, ut non peiora supersint? [ ]
185 consumptis opibus uocem, Damasippe, locasti [ ]
186 sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli. [1]?
187 Laureolum uelox etiam bene Lentulus egit, [ ]
188 iudice me dignus uera cruce. nec tamen ipsi [1]
189 ignoscas populo; populi frons durior huius, [ ]
190 qui sedet et spectat triscurria patriciorum, [ ]
191 planipedes audit Fabios, ridere potest qui [ ]
192 Mamercorum alapas. quanti sua funera uendant [ ]
193 quid refert? uendunt nullo cogente Nerone, [ ]
194 nec dubitant celsi praetoris uendere ludis. [ ]
195 finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni, [ ]
196 quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit [ ]
197 zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi? [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
198 res haut mira tamen citharoedo principe mimus [ ]
199 nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic [ ]
200 dedecus urbis habes, nec murmilionis in armis [ ]
201 nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina; [ ]
202 damnat enim talis habitus sed damnat et odit, [1]
203 nec galea faciem abscondit: mouet ecce tridentem. [ ]
204 postquam uibrata pendentia retia dextra [ ]?
205 nequiquam effudit, nudum ad spectacula uoltum [ ]
206 erigit et tota fugit agnoscendus harena. [ ]
207 credamus tunicae, de faucibus aurea cum se [ ]
208 porrigat et longo iactetur spira galero. [ ]
209 ergo ignominiam grauiorem pertulit omni [ ]
210 uolnere cum Graccho iussus pugnare secutor. [ ]
211 libera si dentur populo suffragia, quis tam [ ]
212 perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni? [ ]
213 cuius supplicio non debuit una parari [ ]
214 simia nec serpens unus nec culleus unus. [ ]
215 par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
216 dissimilem. quippe ille deis auctoribus ultor [ ]
217 patris erat caesi media inter pocula, sed nec [ ]
218 Electrae iugulo se polluit aut Spartani [ ]?
219 sanguine coniugii, nullis aconita propinquis [ ]
220 miscuit, in scena numquam cantauit Orestes, [ ]
221 Troica non scripsit. quid enim Verginius armis [ ]
222 debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba, [ ]
223 quod Nero tam saeua crudaque tyrannide fecit? [1]
224 haec opera atque hae sunt generosi principis artes, [2]
225 gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu [ ]
226 prostitui Graiaeque apium meruisse coronae. [ ]
227 maiorum effigies habeant insignia uocis, [ ]
228 ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae [ ]
229 syrma uel Antigones seu personam Melanippes, [ ]
230 et de marmoreo citharam suspende colosso. [ ]
231 quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi [1]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
232 inueniet quisquam sublimius? arma tamen uos [ ]
233 nocturna et flammas domibus templisque paratis, [ ]
234 ut bracatorum pueri Senonumque minores, [ ]?
235 ausi quod liceat tunica punire molesta. [1]
236 sed uigilat consul uexillaque uestra coercet. [ ]
237 hic nouus Arpinas, ignobilis et modo Romae [ ]?
238 municipalis eques, galeatum ponit ubique [ ]
239 praesidium attonitis et in omni monte laborat. [ ]
240 tantum igitur muros intra toga contulit illi [ ]
241 nominis ac tituli, quantum (?)in Leucade, quantum [ ]
242 Thessaliae campis Octauius abstulit udo [ ]
243 caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem, [ ]
244 Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit. [ ]
245 Arpinas alius Volscorum in monte solebat [ ]
246 poscere mercedes alieno lassus aratro; [ ]?
247 nodosam post haec frangebat uertice uitem, [ ]
248 si lentus pigra muniret castra dolabra. [ ]
249 hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
250 excipit et solus trepidantem protegit urbem, [ ]
251 atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque uolabant [ ]
252 qui numquam attigerant maiora cadauera corui, [2]
253 nobilis ornatur lauro collega secunda. [ ]
254 plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt [ ]
255 nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro [2]
256 omnibus auxiliis atque omni pube Latina [ ]
257 sufficiunt dis infernis Terraeque parenti. [ ]
258 pluris enim Decii quam quae seruantur ab illis. [ ]
259 ancilla natus trabeam et diadema Quirini [ ]
260 et fascis meruit, regum ultimus ille bonorum. [ ]
261 prodita laxabant portarum claustra tyrannis [ ]
262 exulibus iuuenes ipsius consulis et quos [ ]
263 magnum aliquid dubia pro libertate deceret, [ ]?
264 quod miraretur cum Coclite Mucius et quae [ ]?
265 imperii finis Tiberinum uirgo natauit. [ ]
266 occulta ad patres produxit crimina seruus [ ]
267 matronis lugendus; at illos uerbera iustis [ ]!
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
268 adficiunt poenis et legum prima securis. [ ]
269 malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis [ ]
270 Aeacidae similis Volcaniaque arma capessas, [ ]
271 quam te Thersitae similem producat Achilles. [ ]
272 et tamen, ut longe repetas longeque reuoluas [ ]
273 nomen, ab infami gentem deducis asylo; [ ]
274 maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum [ ]
275 aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo. [ ]
= file n. 535 - 11:50 minuti
9. digt. .
1 Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis [ ]
2 occurras fronte obducta ceu Marsya uictus. [ ]
3 quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat [1]
4 Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba? [1]?
5 nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo. [ ]
6 non erit hac facie miserabilior Crepereius [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
7 Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus [u]!
8 circumit et fatuos non inuenit. unde repente [ ]
9 tot rugae? certe modico contentus agebas [ ]
10 uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus [ ]
11 et salibus uehemens intra pomeria natis. [ ]?
12 omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae [ ]
13 silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem [1]
14 Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci, [ ]
15 sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. [ ]
16 quid macies aegri ueteris, quem tempore longo [ ]
17 torret quarta dies olimque domestica febris? [ ]?
18 deprendas animi tormenta latentis in aegro [ ]
19 corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque [ ]
20 inde habitum facies. igitur flexisse uideris [ ]
21 propositum et uitae contrarius ire priori. [ ]
22 nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem [1]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
23 Pacis et aduectae secreta Palatia matris [2]
24 et Cererem (nam quo non prostat femina templo?) [ ]
25 notior Aufidio moechus celebrare solebas, [ ]
26 quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos. [ ]
27 'utile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum [ ]
28 inde operae pretium. pingues aliquando lacernas, [ ]
29 munimenta togae, duri crassique coloris [ ]
30 et male percussas textoris pectine Galli [ ]
31 accipimus, tenue argentum uenaeque secundae. [ ]
32 fata regunt homines, fatum est et partibus illis [ ]
33 quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant, [ ]
34 nil faciet longi mensura incognita nerui, [ ]
35 quamuis te nudum spumanti Virro labello [ ]
36 uiderit et blandae adsidue densaeque tabellae [ ]!
37 sollicitent, autos gar ephelketai andra kinaidos. [ ]
38 quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus? [ ]
39 "haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti." [ ]
40 computat et ceuet. ponatur calculus, adsint [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
41 cum tabula pueri; numera sestertia quinque [ ]
42 omnibus in rebus, numerentur deinde labores. [ ]
43 an facile et pronum est agere intra uiscera penem [ ]
44 legitimum atque illic hesternae occurrere cenae? [ ]
45 seruus erit minus ille miser qui foderit agrum [ ]
46 quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te [1]?
47 et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas. [ ]
48 uos humili adseculae, uos indulgebitis umquam [ ]
49 cultori, iam nec morbo donare parati? [ ]?
50 en cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas [ ]
51 grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer [ ]
52 incipit et strata positus longaque cathedra [ ]?
53 munera femineis tractat secreta kalendis. [ ]
54 dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas [ ]
55 Apula, tot miluos intra tua pascua lassas? [ ]
56 te Trifolinus ager fecundis uitibus implet [ ]
57 suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis - [ ]
58 nam quis plura linit uicturo dolia musto? - [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
59 quantum erat exhausti lumbos donare clientis [ ]
60 iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans [ ]
61 cum matre et casulis et conlusore catello [ ]
62 cymbala pulsantis legatum fiet amici? [ ]
63 "improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat [ ]!
64 "posce," sed appellat puer unicus ut Polyphemi [ ]
65 lata acies per quam sollers euasit Vlixes. [ ]
66 alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo [ ]
67 pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro, [ ]?
68 quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri [ ]
69 et pedibus? "durate atque expectate cicadas"? [ ]!
70 uerum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto [ ]
71 metiris pretio quod, ni tibi deditus essem [ ]
72 deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret? [ ]
73 scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris [ ]
74 et quae pollicitus. fugientem saepe puellam [ ]
75 amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
76 signabat; tota uix hoc ego nocte redemi [1]
77 te plorante foris. testis mihi lectulus et tu, [ ]
78 ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox. [ ]
79 instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum [ ]
80 coniugium in multis domibus seruauit adulter. [ ]
81 quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas? [ ]
82 nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum [ ]
83 quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me? [ ]
84 tollis enim et libris actorum spargere gaudes [ ]
85 argumenta uiri. foribus suspende coronas: [ ]
86 iam pater es, dedimus quod famae opponere possis. [ ]
87 iura parentis habes, propter me scriberis heres, [ ]
88 legatum omne capis nec non et dulce caducum. [ ]
89 commoda praeterea iungentur multa caducis, [ ]
90 si numerum, si tres impleuero.' iusta doloris, [ ]?
91 Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert? [ ]
92 'neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
93 haec soli commissa tibi celare memento [2]?
94 et tacitus nostras intra te fige querellas; [ ]?
95 nam res mortifera est inimicus pumice leuis. [ ]
96 qui modo secretum commiserat, ardet et odit, [2]
97 tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum, [ ]
98 fuste aperire caput, candelam adponere ualuis [ ]
99 non dubitat. nec contemnas aut despicias quod [ ]
100 his opibus numquam cara est annona ueneni. [ ]
101 ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.' [ ]
102 o Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum [ ]
103 esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur [ ]
104 et canis et postes et marmora. claude fenestras, [ ]
105 uela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, [ ]
106 e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat; [ ]
107 quod tamen ad cantum galli facit ille secundi [ ]
108 proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
109 finxerunt pariter libarius, archimagiri, [ ]
110 carptores. quod enim dubitant componere crimen [ ]
111 in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur [1]
112 baltea? nec derit qui te per compita quaerat [ ]
113 nolentem et miseram uinosus inebriet aurem. [2]
114 illos ergo roges quidquid paulo ante petebas [ ]
115 a nobis, taceant illi. sed prodere malunt [ ]
116 arcanum quam subrepti potare Falerni [ ]
117 pro populo faciens quantum Saufeia bibebat. [ ]
118 uiuendum recte, cum propter plurima, (?)tunc est [ ]
119 idcirco ut possis linguam contemnere serui. [ ]
120 praecipue causis, ut linguas mancipiorum [ ]
121 contemnas; nam lingua mali pars pessima serui. [ ]
122 deterior tamen hic qui liber non erit illis [ ]
123 quorum animas et farre suo custodit et aere. [ ]
124 'utile consilium modo, sed commune, dedisti. [ ]
125 nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes [ ]
126 deceptas? festinat enim decurrere uelox [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
127 flosculus angustae miseraeque breuissima uitae [ ]
128 portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas [ ]
129 poscimus, obrepit non intellecta senectus.' [ ]
130 ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus [ ]
131 stantibus et saluis his collibus; undique ad illos [ ]
132 conuenient et carpentis et nauibus omnes [ ]
133 qui digito scalpunt uno caput. altera maior [1]
134 spes superest, tu tantum erucis inprime dentem. [2]!
134 gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem. [2]!
135 'haec exempla para felicibus; at mea Clotho [1]?
136 et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter. [ ]
137 o parui nostrique Lares, quos ture minuto [ ]
138 aut farre et tenui soleo exorare corona, [ ]
139 quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus [ ]
140 a tegete et baculo? uiginti milia fenus [ ]?
141 pigneribus positis, argenti uascula puri, [ ]
142 sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
143 de grege Moesorum, qui me ceruice locata [ ]
144 securum iubeant clamoso insistere circo; [ ]
145 sit mihi praeterea curuus caelator, et alter [ ]
146 qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec. [ ]
147 quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes [ ]?
148 his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur, [ ]
149 adfixit ceras illa de naue petitas [1]
150 quae Siculos cantus effugit remige surdo.' [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 536 - 15:33 minuti
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) .
10. digt. .
1 Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque [ ]
2 Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt [ ]
3 uera bona atque illis multum diuersa, remota [ ]
4 erroris nebula. quid enim ratione timemus [ ]
5 aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te [ ]
6 conatus non paeniteat uotique peracti? [ ]
7 euertere domos totas optantibus ipsis [ ]
8 di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur [ ]
9 militia; torrens dicendi copia multis [ ]
10 et sua mortifera est facundia; uiribus ille [ ]
11 confisus periit admirandisque lacertis; [ ]
12 sed pluris nimia congesta pecunia cura [ ]
13 strangulat et cuncta exuperans patrimonia census [ ]!
14 quanto delphinis ballaena Britannica maior. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
15 temporibus diris igitur iussuque Neronis [1]
16 Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos [ ]
17 clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes [2]
18 tota cohors: rarus uenit in cenacula miles. [ ]
19 pauca licet portes argenti uascula puri [ ]
20 nocte iter ingressus, gladium contumque timebis [ ]
21 et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra: [ ]
22 cantabit uacuus coram latrone uiator. [ ]
23 prima fere uota et cunctis notissima templis [2]
24 diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto [ ]
25 nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur [ ]
26 fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes [ ]
27 gemmata et lato Setinum ardebit in auro. [ ]
28 iamne igitur laudas quod de sapientibus alter [ ]
29 ridebat, quotiens a limine mouerat unum [1]
30 protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? [ ]
31 sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni: [ ]
32 mirandum est unde ille oculis suffecerit umor. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
33 perpetuo risu pulmonem agitare solebat [ ]?
34 Democritus, quamquam non essent urbibus illis [ ]
35 praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal. [ ]
36 quid si uidisset praetorem curribus altis [ ]
37 extantem et medii sublimem puluere circi [ ]
38 in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem [ ]
39 ex umeris aulaea togae magnaeque coronae [ ]
40 tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla? [ ]
41 quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul [ ]
42 ne placeat, curru seruus portatur eodem. [ ]
43 da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno, [ ]
44 illinc cornicines, hinc praecedentia longi [ ]
45 agminis officia et niueos ad frena Quirites, [ ]
46 defossa in loculos quos sportula fecit amicos. [ ]
47 tum quoque materiam risus inuenit ad omnis [ ]
48 occursus hominum, cuius prudentia monstrat [ ]
49 summos posse uiros et magna exempla daturos [ ]
50 ueruecum in patria crassoque sub aëre nasci. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
51 ridebat curas nec non et gaudia uolgi, [ ]
52 interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci [ ]
53 mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. [ ]
54 ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur? [ ]
55 propter quae fas est genua incerare deorum? [ ]
56 quosdam praecipitat subiecta potentia magnae [ ]
57 inuidiae, mergit longa atque insignis honorum [ ]
58 pagina. descendunt statuae restemque secuntur, [ ]
59 ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis [ ]
60 caedit et inmeritis franguntur crura caballis. [ ]
61 iam strident ignes, iam follibus atque caminis [ ]
62 ardet adoratum populo caput et crepat ingens [2]
63 Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda [ ]
64 fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae. [ ]
65 pone domi laurus, duc in Capitolia magnum [ ]
66 cretatumque bouem: Seianus ducitur unco [ ]
67 spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi [ ]
68 uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
69 hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam [ ]
70 delator quibus indicibus, quo teste probauit?' [ ]
71 'nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit [ ]!
72 a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo.' sed quid [ ]
73 turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit [ ]
74 damnatos. idem populus, si Nortia Tusco [ ]?
75 fauisset, si oppressa foret secura senectus [ ]
76 principis, hac ipsa Seianum diceret hora [ ]?
77 Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli [ ]
78 uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim [ ]
79 imperium, fasces, legiones, omnia nunc se [ ]
80 continet atque duas tantum res anxius optat, [ ]
81 panem et circenses. 'perituros audio multos.' [2]
82 'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi [ ]
83 Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram; [ ]
84 quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax [ ]
85 ut male defensus. curramus praecipites et, [ ]
86 dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
87 sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius [ ]?
88 ceruice obstricta dominum trahat.' hi sermones [ ]
89 tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi. [ ]
90 uisne salutari sicut Seianus, habere, [2]?
91 tantundem atque illi summas donare curules, [ ]
92 illum exercitibus praeponere, tutor haberi [ ]
93 principis angusta Caprearum in rupe sedentis [ ]
94 cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis, [ ]
95 egregios equites et castra domestica: quidni [ ]
96 haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam [ ]
97 posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti, [ ]
98 ut rebus laetis par sit mensura malorum? [ ]
99 huius qui trahitur praetextam sumere mauis [ ]
100 an Fidenarum Gabiorumque esse potestas [ ]?
101 et de mensura ius dicere, uasa minora [ ]?
102 frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris? [ ]
103 ergo quid optandum foret ignorasse fateris [ ]
104 Seianum; nam qui nimios optabat honores [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
105 et nimias poscebat opes, numerosa parabat [ ]
106 excelsae turris tabulata, unde altior esset [ ]
107 casus et inpulsae praeceps inmane ruinae. [ ]
108 quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum, [ ]
109 ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? [ ]
110 summus nempe locus nulla non arte petitus [ ]?
111 magnaque numinibus uota exaudita malignis. [ ]
112 ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci [ ]
113 descendunt reges et sicca morte tyranni. [ ]
114 eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis [ ]
115 incipit optare et totis quinquatribus optat [ ]
116 quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam, [2]?
117 quem sequitur custos angustae uernula capsae. [ ]
118 eloquio sed uterque perit orator, utrumque [1]
119 largus et exundans leto dedit ingenii fons. [1]
120 ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam [ ]
121 sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. [ ]
122 'o fortunatam natam me consule Romam:' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
123 Antoni gladios potuit contemnere si sic [ ]
124 omnia dixisset. ridenda poemata malo [ ]
125 quam te, conspicuae diuina Philippica famae, [2]
126 uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum [2]
127 exitus eripuit, quem mirabantur Athenae [ ]?
128 torrentem et pleni moderantem frena theatri. [ ]?
129 dis ille aduersis genitus fatoque sinistro, [ ]
130 quem pater ardentis massae fuligine lippus [ ]
131 a carbone et forcipibus gladiosque paranti [ ]!
132 incude et luteo Volcano ad rhetora misit. [ ]
133 bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis [ ]
134 lorica et fracta de casside buccula pendens [ ]
135 et curtum temone iugum uictaeque triremis [2]
136 aplustre et summo tristis captiuos in arcu [ ]
137 humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se [2]
138 Romanus Graius -que et barbarus induperator [ ]
139 erexit, causas discriminis atque laboris [ ]
140 inde habuit: tanto maior famae sitis est quam [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
141 uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam, [ ]
142 praemia si tollas? patriam tamen obruit olim [ ]
143 gloria paucorum et laudis titulique cupido [ ]
144 haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae [ ]?
145 discutienda ualent sterilis mala robora fici, [ ]
146 quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. [ ]
147 expende Hannibalem: quot libras in duce summo [ ]?
148 inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro [ ]
149 percussa oceano Niloque admota tepenti [ ]?
150 rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. [ ]
151 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum [u]
152 transilit. opposuit natura Alpemque niuemque: [ ]
153 diducit scopulos et montem rumpit aceto. [ ]
154 iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit. [ ]
155 'acti' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas [ ]
156 frangimus et media uexillum pono Subura.' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
157 o qualis facies et quali digna tabella, [ ]
158 cum Gaetula ducem portaret belua luscum! [ ]
159 exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem [ ]
160 nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus [ ]
161 mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, [ ]
162 donec Bithyno libeat uigilare tyranno. [ ]?
163 finem animae, quae res humanas miscuit olim, [ ]?
164 non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille [ ]
165 Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor [ ]
166 anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes [2]
167 ut pueris placeas et declamatio fias. [ ]?
168 unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis, [ ]
169 aestuat infelix angusto limite mundi [ ]
170 ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho; [ ]
171 cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem, [ ]
172 sarcophago contentus erit. mors sola fatetur [ ]
173 quantula sint hominum corpuscula. creditur olim [ ]
174 uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
175 audet in historia, constratum classibus isdem [ ]
176 suppositumque rotis solidum mare; credimus altos [ ]
177 defecisse amnes epotaque flumina Medo [2]
178 prandente et madidis cantat quae Sostratus alis. [ ]
179 ille tamen qualis rediit Salamine relicta, [ ]
180 in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis [ ]
181 barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, [ ]
182 ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum [ ]
183 (mitius id sane, quod non et stigmate dignum [ ]
184 credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?) - [ ]
185 sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis [ ]?
186 fluctibus ac tarda per densa cadauera prora. [ ]
187 has totiens optata exegit gloria poenas. [ ]!
= file n. 537 - 14:58 minuti
188 'da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.' [ ]
189 hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas. [ ]
190 sed quam continuis et quantis longa senectus [ ]
191 plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum [ ]!
192 dissimilemque sui, deformem pro cute pellem [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
193 pendentisque genas et talis aspice rugas [ ]?
194 quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, [ ]
195 in uetula scalpit iam mater simia bucca. [ ]
196 plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille [ ]
197 hoc atque (?)ille alio, multum hic robustior illo: [ ]
198 una senum facies, cum uoce trementia membra [ ]
199 et iam leue caput madidique infantia nasi; [ ]
200 frangendus misero gingiua panis inermi. [ ]?
201 usque adeo grauis uxori natisque sibique, [2]
202 ut captatori moueat fastidia Cosso. [ ]?
203 non eadem uini atque cibi torpente palato [ ]
204 gaudia; nam coitus iam longa oblivio, uel si [ ]
205 coneris, iacet exiguus cum ramice neruus [ ]
206 et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit. [ ]
207 anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri [2]
208 canities? quid quod merito suspecta libido est [ ]
209 quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis [ ]
210 nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
211 sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco [ ]
212 et quibus aurata mos est fulgere lacerna? [1]
213 quid refert, magni sedeat qua parte theatri [ ]
214 qui uix cornicines exaudiet atque tubarum [ ]
215 concentus? clamore opus est ut sentiat auris [1]
216 quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas. [ ]
217 praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis [ ]
218 febre calet sola, circumsilit agmine facto [ ]?
219 morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, [ ]
220 promptius expediam quot amauerit Oppia moechos, [ ]
221 quot Themison aegros autumno occiderit uno, [ ]
222 quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus [ ]
223 pupillos, quot longa uiros exorbeat uno [ ]
224 Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; [ ]
225 percurram citius quot uillas possideat nunc [ ]
226 quot tondente grauis iuueni mihi barba sonabat. [ ]
227 ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos [ ]
228 perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
229 pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, [ ]!
230 ipse ad conspectum cenae diducere rictum [ ]
231 suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem [ ]
232 ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni [ ]?
233 membrorum damno maior dementia, quae nec [ ]
234 nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici [ ]
235 cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos [ ]?
236 quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo [ ]
237 heredes uetat esse suos, bona tota feruntur [ ]
238 ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris, [ ]
239 quod steterat multis in carcere fornicis annis. [ ]
240 ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt [1]?
241 funera natorum, rogus aspiciendus amatae [2]
242 coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. [ ]
243 haec data poena diu uiuentibus, ut renouata [ ]?
244 semper clade domus multis in luctibus inque [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
245 perpetuo maerore et nigra ueste senescant. [ ]!
246 rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, [ ]?
247 exemplum uitae fuit a cornice secundae. [ ]
248 felix nimirum, qui tot per saecula mortem [ ]
249 distulit atque suos iam dextra conputat annos, [ ]
250 quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper [ ]
251 attendas quantum de legibus ipse queratur [1]
252 fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris [1]?
253 Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni, [ ]
254 quisquis adest, socio cur haec in tempora duret, [ ]
255 quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo. [ ]
256 haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, [ ]
257 atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. [ ]
258 incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras [2]
259 Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus [ ]
260 portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
261 Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus [ ]?
262 Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, [ ]
263 si foret extinctus diuerso tempore, quo non [ ]
264 coeperat audaces Paris aedificare carinas. [ ]
265 longa dies igitur quid contulit? omnia uidit [ ]
266 euersa et flammis Asiam ferroque cadentem. [ ]
267 tunc miles tremulus posita tulit arma tiara [ ]
268 et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos, [ ]
269 qui domini cultris tenue et miserabile collum [ ]
270 praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. [ ]
271 exitus ille utcum -que hominis, sed torua canino [ ]
272 latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor. [ ]
273 festino ad nostros et regem transeo Ponti [ ]
274 et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis [ ]
275 respicere ad longae iussit spatia ultima uitae. [ ]
276 exilium et carcer Minturnarumque paludes [ ]
277 et mendicatus uicta Carthagine panis [ ]
278 hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset [ ]!
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
279 natura in terris, quid Roma beatius umquam, [ ]
280 si circumducto captiuorum agmine et omni [ ]
281 bellorum pompa animam exhalasset opimam, [ ]
282 cum de Teutonico uellet descendere curru? [ ]
283 prouida Pompeio dederat Campania febres [ ]?
284 optandas, sed multae urbes et publica uota [ ]
285 uicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis [ ]
286 seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu [ ]
287 Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus [ ]
288 integer et iacuit Catilina cadauere toto. [ ]
289 formam optat modico pueris, maiore puellis [ ]
290 murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater [ ]
291 usque ad delicias uotorum. 'cur tamen' inquit [ ]
292 'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.' [ ]
293 sed uetat optari faciem Lucretia qualem [ ]?
294 ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum [ ]
295 accipere (?)atque suum Rutilae dare. filius autem [ ]
296 corporis egregii miseros trepidosque parentes [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
297 semper habet: rara est adeo concordia formae [ ]
298 atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores [ ]
299 tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos, [ ]
300 praeterea castum ingenium uoltumque modesto [ ]
301 sanguine feruentem tribuat natura benigna [ ]
302 larga manu (quid enim puero conferre potest plus [ ]
303 custode et cura natura potentior omni?), [2]
304 non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris [ ]
305 improbitas ipsos audet temptare parentes: [ ]
306 tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum [ ]
307 deformem saeua castrauit in arce tyrannus, [ ]
308 nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec [ ]
309 strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. [ ]
310 i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem [ ]
311 maiora expectant discrimina. fiet adulter [ ]
312 publicus et poenas metuet quascumque mariti [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
313 (?)irati debet, nec erit felicior astro [ ]?
314 Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem [ ]
315 interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori [ ]
316 concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis [ ]
317 uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat. [ ]
318 sed tuus Endymion dilectae fiet adulter [ ]
319 matronae. mox cum dederit Seruilia nummos [ ]
320 fiet et illius quam non amat, exuet omnem [ ]
321 corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis [ ]
322 inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla? [ ]
323 deterior totos habet illic femina mores. [ ]?
324 'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo [ ]
325 Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti? [ ]
326 erubuit (?)nempe haec ceu fastidita repulso [ ]
327 nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se [ ]
328 concussere ambae. mulier saeuissima tunc est [ ]
329 cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam [ ]
330 suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
331 destinat. optimus hic et formosissimus idem [ ]!
332 gentis patriciae rapitur miser extinguendus [ ]
333 Messalinae oculis; dudum sedet illa parato [1]
334 flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis [ ]
335 sternitur et ritu decies centena dabuntur [ ]
336 antiquo, ueniet cum signatoribus auspex. [ ]
337 haec tu secreta et paucis commissa putabas? [ ]
338 non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic. [ ]
339 ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas; [1]
340 si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res [ ]
341 nota urbi et populo contingat principis aurem. [ ]
342 dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu [ ]
343 obsequere imperio, si tanti uita dierum [ ]?
344 paucorum. quidquid leuius meliusque putaris, [ ]
345 praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix. [ ]
346 nil ergo optabunt homines? si consilium uis, [ ]
347 permittes ipsis expendere numinibus quid [ ]
348 conueniat nobis rebusque sit utile nostris; [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
349 nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. [ ]
350 carior est illis homo quam sibi. nos animorum [ ]
351 inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti [ ]
352 coniugium petimus partumque uxoris, at illis [ ]
353 notum qui pueri qualisque futura sit uxor. [ ]
354 ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis [ ]
355 exta et candiduli diuina tomacula porci, [2]?
356 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. [ ]
357 fortem posce animum mortis terrore carentem, [ ]
358 qui spatium uitae extremum inter munera ponat [ ]!
359 naturae, qui ferre queat quoscumque labores, [ ]
360 nesciat irasci, cupiat nihil et potiores [ ]
361 Herculis aerumnas credat saeuosque labores [ ]
362 et uenere et cenis et pluma Sardanapalli. [ ]?
363 monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe [ ]
364 tranquillae per uirtutem patet unica uitae. [ ]
365 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, [ ]
366 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus. [ ]
= file n. 538 - 16:35 minuti
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt. .
1 Atticus eximie si cenat, lautus habetur, [ ]?
2 si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno [ ]
3 excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis [ ]
4 conuictus, thermae, stationes, omne theatrum [ ]
5 de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra [ ]
6 sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur [ ]
7 non cogente quidem sed nec prohibente tribuno [ ]
8 scripturus leges et regia uerba lanistae. [ ]
9 multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum [ ]
10 creditor introitum solet expectare macelli, [ ]
11 et quibus in solo uiuendi causa palato est. [ ]?
12 egregius cenat meliusque miserrimus horum [ ]
13 et cito casurus iam perlucente ruina. [2]
14 interea gustus elementa per omnia quaerunt [ ]
15 numquam animo pretiis obstantibus; interius si [ ]
16 attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur. [ ]
17 ergo haut difficile est perituram arcessere summam [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
18 lancibus oppositis uel matris imagine fracta, [ ]
19 et quadringentis nummis condire gulosum [ ]
20 fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi. [ ]
21 refert ergo quis haec eadem paret; in Rutulo nam [ ]
22 luxuria est, in Ventidio laudabile nomen [ ]
23 sumit et a censu famam trahit. illum ego iure [ ]?
24 despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas [ ]
25 omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem [ ]
26 ignorat quantum ferrata distet ab arca [ ]
27 sacculus. e caelo descendit gnothi seauton [ ]
28 figendum et memori tractandum pectore, siue [ ]
29 coniugium quaeras uel sacri in parte senatus [ ]
30 esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis [ ]
31 Thersites, in qua se traducebat Vlixes; [ ]
32 ancipitem seu tu magno discrimine causam [ ]
33 protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, [ ]
34 orator uehemens an Curtius et Matho buccae. [ ]
35 noscenda est mensura sui spectandaque rebus [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
36 in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, [ ]
37 ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum [ ]
38 in loculis. quis enim te deficiente crumina [ ]
39 et crescente gula manet exitus, aere paterno [ ]
40 ac rebus mersis in uentrem fenoris atque [ ]
41 argenti grauis et pecorum agrorumque capacem? [ ]
42 talibus a dominis post cuncta nouissimus exit [ ]
43 anulus, et digito mendicat Pollio nudo. [ ]
44 non praematuri cineres nec funus acerbum [ ]?
45 luxuriae sed morte magis metuenda senectus. [ ]
46 hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae [ ]
47 et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum [ ]
48 nescio quid superest et pallet fenoris auctor, [ ]
49 qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt. [ ]
50 cedere namque foro iam non est deterius quam [ ]
51 Esquilias a feruenti migrare Subura. [ ]?
52 ille dolor solus patriam fugientibus, illa [ ]
53 maestitia est, caruisse anno circensibus uno. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
54 sanguinis in facie non haeret gutta, morantur [ ]
55 pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem. [1]
56 experiere hodie numquid pulcherrima dictu, [ ]
57 Persice, non praestem uita et moribus et re, [ ]
58 si laudem siliquas occultus ganeo, pultes [ ]
59 coram aliis dictem puero sed in aure placentas. [ ]
60 nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis [ ]
61 Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo [ ]
62 hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, [ ]
63 alter aquis, alter flammis ad sidera missus. [ ]
64 fercula nunc audi nullis ornata macellis. [ ]
65 de Tiburtino ueniet pinguissimus agro [ ]?
66 haedulus et toto grege mollior, inscius herbae [ ]?
67 necdum ausus uirgas humilis mordere salicti, [ ]
68 qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani [ ]
69 asparagi, posito quos legit uilica fuso. [ ]
70 grandia praeterea tortoque calentia feno [ ]
71 oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
72 parte anni quales fuerant in uitibus uuae, [ ]
73 Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem [ ]
74 aemula Picenis et odoris mala recentis [2]?
75 nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam [ ]
76 autumnum et crudi posuere pericula suci. [1]?
77 haec olim nostri iam luxuriosa senatus [ ]
78 cena fuit. Curius paruo quae legerat horto [ ]
79 ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc [2]
80 squalidus in magna fastidit conpede fossor, [ ]
81 qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae. [ ]
82 sicci terga suis rara pendentia crate [ ]
83 moris erat quondam festis seruare diebus [ ]
84 et natalicium cognatis ponere lardum [ ]
85 accedente noua, si quam dabat hostia, carne. [ ]?
86 cognatorum aliquis titulo ter consulis atque [1]
87 castrorum imperiis et dictatoris honore [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
88 functus ad has epulas solito maturius ibat [1]
89 erectum domito referens a monte ligonem. [ ]
90 cum tremerent autem Fabios durumque Catonem [ ]
91 et Scauros et Fabricium, rigidique seueros [ ]
92 censoris mores etiam collega timeret, [ ]
93 nemo inter curas et seria duxit habendum [ ]
94 qualis in Oceani fluctu testudo nataret, [ ]
95 clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; [ ]
96 sed nudo latere et paruis frons aerea lectis [1]
97 uile coronati caput ostendebat aselli, [2]?
98 ad quod lasciui ludebant ruris alumni. [ ]
99 tales ergo cibi qualis domus atque supellex. [ ]?
100 tunc rudis et Graias mirari nescius artes [ ]?
101 urbibus euersis praedarum in parte reperta [ ]
102 magnorum artificum frangebat pocula miles, [ ]
103 ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis [ ]
104 Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
105 imperii fato, geminos sub rupe Quirinos [1]
106 ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta [ ]
107 pendentisque dei perituro ostenderet hosti. [ ]
108 ponebant igitur Tusco farrata catino: [ ]
109 argenti quod erat solis fulgebat in armis. [ ]
110 omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis. [ ]!
111 templorum quoque maiestas praesentior, et uox [ ]
112 nocte fere media mediamque audita per urbem [ ]
113 litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis [ ]
114 officium uatis peragentibus. his monuit nos, [ ]
115 hanc rebus Latiis curam praestare solebat [ ]
116 fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro. [ ]
117 illa domi natas nostraque ex arbore mensas [2]
118 tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus, [2]
119 annosam si forte nucem deiecerat eurus. [ ]
120 at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas, [ ]
121 nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur [ ]
122 unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
123 grande ebur et magno sublimis pardus hiatu [ ]
124 dentibus ex illis quos mittit porta Syenes [ ]
125 et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, [ ]
126 et quos deposuit Nabataeo belua saltu [ ]
127 iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis, [ ]
128 hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis, [2]
129 anulus in digito quod ferreus. ergo superbum [ ]
130 conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res [1]
131 despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis [ ]
132 est eboris, nec tessellae nec calceus ex hac [ ]
133 materia, quin ipsa manubria cultellorum [ ]!
134 ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt [ ]
135 rancidula aut ideo peior gallina secatur. [ ]
136 sed nec structor erit cui cedere debeat omnis [ ]
137 pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem [ ]
138 sumine cum magno lepus atque aper et pygargus [ ]
139 et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens [ ]
140 et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
141 caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. [ ]?
142 nec frustum capreae subducere nec latus Afrae [ ]
143 nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni [ ]
144 tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. [ ]
145 plebeios calices et paucis assibus emptos [ ]
146 porriget incultus puer atque a frigore tutus, [ ]
147 non Phryx aut Lycius (non a mangone petitus [ ]
148 quisquam erit et magno): cum posces, posce Latine. [ ]
149 idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli [ ]
150 atque hodie tantum propter conuiuia pexi. [ ]
151 pastoris duri hic filius, ille bubulci. [ ]
152 suspirat longo non uisam tempore matrem [ ]
153 et casulam et notos tristis desiderat haedos [ ]
154 ingenui uoltus puer ingenuique pudoris, [ ]
155 qualis esse decet quos ardens purpura uestit, [ ]
156 nec pupillares defert in balnea raucus [ ]
157 testiculos, nec uellendas iam praebuit alas, [ ]
158 crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
159 hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis [ ]
160 a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit. [ ]
161 (namque una atque eadem est uini patria atque ministri.) [1]
162 forsitan expectes ut Gaditana canoro [ ]?
163 incipiant prurire choro plausuque probatae [2]
164 ad terram tremulo descendant clune puellae, [ ]
165 (spectant hoc nuptae iuxta recubante marito [ ]
166 quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.) [ ]
167 inritamentum ueneris languentis et acres [ ]
168 diuitis urticae (maior tamen ista uoluptas [ ]
169 alterius sexus); magis ille extenditur, et mox [ ]
170 auribus atque oculis concepta urina mouetur. [ ]
171 non capit has nugas humilis domus. audiat ille [1]
172 testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans [ ]
173 fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur [ ]
174 uocibus obscenis omnique libidinis arte, [ ]?
175 qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; [ ]
176 namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
177 turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi [ ]
178 omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur. [ ]
179 nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos: [ ]
180 conditor Iliados cantabitur atque Maronis [ ]
181 altisoni dubiam facientia carmina palmam. [ ]
182 quid refert, tales uersus qua uoce legantur? [ ]
183 sed nunc dilatis auerte negotia curis [ ]?
184 et gratam requiem dona tibi, quando licebit [1]
185 per totum cessare diem. non fenoris ulla [ ]
186 mentio nec, prima si luce egressa reuerti [ ]?
187 nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor [1]
188 umida suspectis referens multicia rugis [ ]
189 uexatasque comas et uoltum auremque calentem. [ ]
190 protinus ante meum quidquid dolet exue limen, [ ]
191 pone domum et seruos et quidquid frangitur illis [ ]
192 aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis. [ ]?
193 interea Megalesiacae spectacula mappae [ ]
194 Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
195 praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace [ ]
196 inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, [ ]
197 totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem [ ]
198 percutit, euentum uiridis quo colligo panni. [ ]
199 nam si deficeret, maestam attonitamque uideres [1]
200 hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis [ ]
201 consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax [ ]
202 sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae: [ ]
203 nostra bibat uernum contracta cuticula solem [ ]
204 effugiatque togam. iam nunc in balnea salua [ ]
205 fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit [ ]
206 ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus [ ]
207 continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae [ ]
208 magna: uoluptates commendat rarior usus. [ ]
= file n. 539 - 10:10 minuti
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt. .
1 Natali, Coruine, die mihi dulcior haec lux, [2]?
2 qua festus promissa deis animalia caespes [ ]
3 expectat. niueam reginae ducimus agnam, [ ]
4 par uellus dabitur pugnanti Gorgone Maura; [ ]
5 sed procul extensum petulans quatit hostia funem [ ]
6 Tarpeio seruata Ioui frontemque coruscat, [2]
7 quippe ferox uitulus templis maturus et arae [ ]
8 spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris [ ]
9 ducere, qui uexat nascenti robora cornu. [ ]
10 si res ampla domi similisque adfectibus esset, [ ]
11 pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa [ ]
12 mole piger, nec finitima nutritus in herba, [ ]?
13 laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis [ ]
14 et grandi ceruix iret ferienda ministro [ ]
15 ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi [ ]
16 nuper et incolumem sese mirantis amici. [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
17 nam praeter pelagi casus et fulminis ictus [1]
18 euasit. densae caelum abscondere tenebrae [ ]
19 nube una subitus -que antemnas inpulit ignis, [1]
20 cum se quisque illo percussum crederet et mox [ ]
21 attonitus nullum conferri posse putaret [ ]
22 naufragium uelis ardentibus. omnia fiunt [ ]?
23 talia, tam grauiter, si quando poetica surgit [ ]
24 tempestas. genus ecce aliud discriminis audi [ ]
25 et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis [ ]
26 eiusdem pars dira quidem sed cognita multis [ ]
27 et quam uotiua testantur fana tabella [ ]
28 plurima: pictores quis nescit ab Iside pasci? [ ]
29 accidit et nostro similis fortuna Catullo. [ ]
30 cum plenus fluctu medius foret alueus et iam [ ]
31 alternum puppis latus euertentibus undis [ ]
32 arboris incertae, nullam prudentia cani [ ]
33 rectoris cum ferret opem, decidere iactu [ ]
34 coepit cum uentis, imitatus castora, qui se [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
35 eunuchum ipse facit cupiens euadere damno [ ]
36 testiculi: adeo medicatum intellegit inguen. [ ]
37 'fundite quae mea sunt' dicebat 'cuncta' Catullus [ ]
38 praecipitare uolens etiam pulcherrima, uestem [ ]
39 purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam, [ ]
40 atque alias quarum generosi graminis ipsum [2]
41 infecit natura pecus, sed et egregius fons [2]
42 uiribus occultis et Baeticus adiuuat aër. [ ]
43 ille nec argentum dubitabat mittere, lances [ ]
44 Parthenio factas, urnae cratera capacem [ ]
45 et dignum sitiente Pholo uel coniuge Fusci; [ ]
46 adde et bascaudas et mille escaria, multum [ ]
47 caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi. [1]
48 sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet [ ]
49 argento praeferre caput rebusque salutem? [ ]
50 (non propter uitam faciunt patrimonia quidam, [ ]
51 sed uitio caeci propter patrimonia uiuunt.) [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
52 iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec [ ]
53 damna leuant. tunc aduersis urguentibus illuc [ ]
54 reccidit ut malum ferro summitteret, ac se [ ]
55 explicat angustum: discriminis ultima, quando [ ]
56 praesidia adferimus nauem factura minorem. [ ]
57 i nunc et uentis animam committe dolato [ ]
58 confisus ligno, digitis a morte remotus [1]
59 quattuor aut septem, si sit latissima, taedae; [ ]
60 mox cum reticulis et pane et uentre lagonae [ ]
61 accipe sumendas in tempestate secures. [ ]
62 sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam [ ]
63 prospera uectoris fatumque ualentius euro [ ]
64 et pelago, postquam Parcae meliora benigna [ ]
65 pensa manu ducunt hilares et staminis albi [2]
66 lanificae, modica nec multum fortior aura [ ]
67 uentus adest, inopi miserabilis arte cucurrit [ ]
68 uestibus extentis et, quod superauerat unum, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
69 uelo prora suo. iam deficientibus austris [ ]
70 spes uitae cum sole redit. tum gratus Iulo [ ]
71 atque nouercali sedes praelata Lauino [ ]?
72 conspicitur sublimis apex, cui candida nomen [ ]
73 scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen [ ]
74 et numquam uisis triginta clara mamillis. [ ]
75 tandem intrat positas inclusa per aequora moles [ ]
76 Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum [ ]
77 quae pelago occurrunt medio longeque relincunt [ ]
78 Italiam; non sic igitur mirabere portus [ ]
79 quos natura dedit. sed trunca puppe magister [1]
80 interiora petit Baianae peruia cumbae [ ]
81 tuti stagna sinus, gaudent ubi uertice raso [ ]
82 garrula securi narrare pericula nautae. [2]?
83 ite igitur, pueri, linguis animisque fauentes [ ]
84 sertaque delubris et farra inponite cultris [2]
85 ac mollis ornate focos glebamque uirentem. [ ]
86 iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
87 inde domum repetam, graciles ubi parua coronas [ ]
88 accipiunt fragili simulacra nitentia cera. [ ]
89 hic nostrum placabo Iouem Laribusque paternis [2]
90 tura dabo atque omnis uiolae iactabo colores. [ ]
91 cuncta nitent, longos erexit ianua ramos [ ]?
92 et matutinis operatur festa lucernis. [ ]
93 neu suspecta tibi sint haec, Coruine, Catullus, [ ]
94 pro cuius reditu tot pono altaria, paruos [ ]
95 tres habet heredes. libet expectare quis aegram [2]
96 et claudentem oculos gallinam inpendat amico [ ]
97 tam sterili; uerum haec nimia est inpensa, coturnix [2]
98 nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem [ ]
99 si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, [ ]
100 legitime fixis uestitur tota libellis [ ]
101 porticus, existunt qui promittant hecatomben, [ ]
102 quatenus hic non sunt nec uenales elephanti, [2]
103 nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis [ ]
104 belua concipitur, sed furua gente petita [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
105 arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, [ ]
106 Caesaris armentum nulli seruire paratum [ ]
107 priuato, siquidem Tyrio parere solebant [1]
108 Hannibali et nostris ducibus regique Molosso [ ]
109 horum maiores ac dorso ferre cohortis, [ ]
110 partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem. [ ]
111 nulla igitur mora per Nouium, mora nulla per Histrum [ ]
112 Pacuuium, quin illud ebur ducatur ad aras [ ]
113 et cadat ante Lares Gallittae uictima sola [ ]
114 tantis digna deis et captatoribus horum. [ ]
115 alter enim, si concedas, mactare uouebit [ ]
116 de grege seruorum magna et pulcherrima quaeque [ ]
117 corpora, uel pueris et frontibus ancillarum [ ]
118 inponet uittas et, si qua est nubilis illi [ ]
119 Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi [ ]
120 non sperat tragicae furtiua piacula ceruae. [ ]
121 laudo meum ciuem, nec comparo testamento [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
122 mille rates; nam si Libitinam euaserit aeger, [2]?
123 delebit tabulas inclusus carcere nassae [ ]
124 post meritum sane mirandum atque omnia soli [ ]?
125 forsan Pacuuio breuiter dabit, ille superbus [ ]
126 incedet uictis riualibus. ergo uides quam [1]
127 grande operae pretium faciat iugulata Mycenis. [ ]
128 uiuat Pacuuius quaeso uel Nestora totum, [ ]
129 possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum [ ]
130 exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 540 - 20:39 minuti
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) .
13. digt. .
1 Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi [ ]
2 displicet auctori. prima est haec ultio, quod se [1]
3 iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis [ ]
4 gratia fallaci praetoris uicerit urna. [ ]
5 quid sentire putas homines, Caluine, recenti [ ]
6 de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec [ ]
7 tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris [ ]
8 iacturae te mergat onus, nec rara uidemus [ ]
9 quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam [ ]
10 tritus et e medio fortunae ductus aceruo. [ ]
11 ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo [ ]
12 non debet dolor esse uiri nec uolnere maior. [ ]
13 tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum [ ]
14 particulam uix ferre potes spumantibus ardens [ ]
15 uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus [ ]
16 depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
17 sexaginta annos Fonteio consule natus? [ ]
18 an nihil in melius tot rerum proficis usu? [ ]
19 magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, [ ]
20 uictrix fortunae sapientia, ducimus autem [ ]
21 hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae [2]
22 nec iactare iugum uita didicere magistra. [1]
23 quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, [ ]
24 perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum [ ]
25 quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos? [ ]
26 rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot [ ]
27 Thebarum portae uel diuitis ostia Nili. [ ]
28 nona aetas agitur peioraque saecula ferri [2]
29 temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa [1]
30 nomen et a nullo posuit natura metallo. [ ]
31 nos hominum diuomque fidem clamore ciemus [ ]
32 quanto Faesidium laudat uocalis agentem [ ]
33 sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis [ ]
34 quas habeat ueneres aliena pecunia? nescis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
35 quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum [ ]
36 exigis a quoquam ne peieret et putet ullis [2]
37 esse aliquod numen templis araeque rubenti? [ ]?
38 quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam [ ]
39 sumeret agrestem posito diademate falcem [ ]
40 Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno [ ]
41 et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris; [1]?
42 nulla super nubes conuiuia caelicolarum [ ]
43 nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor [ ]
44 ad cyathos et iam siccato nectare tergens [ ]
45 bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna; [ ]
46 prandebat sibi quisque deus nec turba deorum [ ]
47 talis ut est hodie, contentaque sidera paucis [ ]
48 numinibus miserum urguebant Atlanta minori [ ]
49 pondere; nondum imi sortitus triste profundi [ ]
50 imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton, [ ]
51 nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri [ ]
52 poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
53 inprobitas illo fuit admirabilis aeuo, [ ]
54 credebant quo grande nefas et morte piandum [ ]
55 si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si [ ]?
56 barbato cuicumque puer, licet ipse uideret [ ]
57 plura domi fraga et maiores glandis aceruos; [2]
58 tam uenerabile erat praecedere quattuor annis [ ]
59 primaque par adeo sacrae lanugo senectae. [ ]
60 nunc si depositum non infitietur amicus, [1]
61 si reddat ueterem cum tota aerugine follem, [ ]
62 prodigiosa fides et tuscis digna libellis [ ]
63 quaeque coronata lustrari debeat agna. [2]?
64 egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri [ ]
65 hoc monstrum puero et miranti sub aratro [ ]
66 piscibus inuentis et fetae comparo mulae, [ ]
67 sollicitus, tamquam lapides effuderit imber [ ]
68 examenque apium longa consederit uua [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
69 culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis [2]?
70 gurgitibus miris et lactis uertice torrens. [ ]
71 intercepta decem quereris sestertia fraude [ ]
72 sacrilega. quid si bis centum perdidit alter [ ]
73 hoc arcana modo maiorem tertius illa [ ]?
74 summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae? [ ]
75 tam facile et pronum est superos contemnere testes, [ ]
76 si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta [ ]
77 uoce neget, quae sit ficti constantia uoltus. [ ]
78 per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat [ ]
79 et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis, [ ]
80 per calamos uenatricis pharetramque puellae [ ]?
81 perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem, [ ]
82 addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae, [ ]
83 quidquid habent telorum armamentaria caeli. [ ]!
84 si uero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati [ ]
85 sinciput elixi Pharioque madentis aceto.' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
86 sunt in fortunae qui casibus omnia ponant [1]
87 et nullo credant mundum rectore moueri [ ]
88 natura uoluente uices et lucis et anni, [2]
89 atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. [ ]
90 est alius metuens ne crimen poena sequatur. [ ]
91 hic putat esse deos et peierat, atque ita secum: [ ]
92 'decernat quodcumque uolet de corpore nostro [ ]
93 Isis et irato feriat mea lumina sistro, [2]?
94 dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos. [ ]
95 et pthisis et uomicae putres et dimidium crus [ ]
96 sunt tanti. pauper locupletem optare podagram [ ]
97 nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec [1]
98 Archigene; quid enim uelocis gloria plantae [ ]
99 praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae? [ ]
100 ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; [ ]
101 si curant igitur cunctos punire nocentes, [ ]
102 quando ad me uenient? sed et exorabile numen [ ]
103 fortasse experiar; solet his ignoscere. multi [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
104 committunt eadem diuerso crimina fato: [ ]
105 ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.' [ ]
106 sic animum dirae trepidum formidine culpae [ ]
107 confirmat, tunc te sacra ad delubra uocantem [ ]
108 praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus. [ ]
109 nam cum magna malae superest audacia causae, [ ]
110 creditur a multis fiducia. mimum agit ille, [ ]
111 urbani qualem fugitiuus scurra Catulli: [ ]?
112 tu miser exclamas, ut Stentora uincere possis, [ ]?
113 uel potius quantum Gradiuus Homericus, 'audis, [2]
114 Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem [ ]!
115 debueris uel marmoreus uel aëneus? aut cur [ ]
116 in carbone tuo charta pia tura soluta [ ]
117 ponimus et sectum uituli iecur albaque porci [ ]
118 omenta? ut uideo, nullum discrimen habendum est [ ]
119 effigies inter uestras statuamque Vagelli.' [ ]
120 accipe quae contra ualeat solacia ferre [ ]
121 et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
122 a Cynicis tunica distantia, non Epicurum [ ]
123 suspicit exigui laetum plantaribus horti. [ ]
124 curentur dubii medicis maioribus aegri: [ ]
125 tu uenam uel discipulo committe Philippi. [ ]
126 si nullum in terris tam detestabile factum [ ]
127 ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus [ ]
128 te ueto nec plana faciem contundere palma, [ ]
129 quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, [ ]
130 et maiore domus gemitu, maiore tumultu [1]
131 planguntur nummi quam funera; nemo dolorem [ ]
132 fingit in hoc casu, uestem diducere summam [ ]
133 contentus, uexare oculos umore coacto: [ ]?
134 ploratur lacrimis amissa pecunia ueris. [ ]?
135 sed si cuncta uides simili fora plena querella, [ ]
136 si deciens lectis diuersa parte tabellis [ ]
137 uana superuacui dicunt chirographa ligni, [ ]?
138 arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps [ ]
139 sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
140 ten, o delicias, extra communia censes [ ]
141 ponendum, quia tu gallinae filius albae, [ ]
142 nos uiles pulli nati infelicibus ouis? [ ]
143 rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, [ ]
144 si flectas oculos maiora ad crimina. confer [ ]
145 conductum latronem, incendia sulpure coepta [ ]!
146 atque dolo, primos cum ianua colligit ignes; [2]
147 confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi [ ]
148 pocula adorandae robiginis et populorum [1]
149 dona uel antiquo positas a rege coronas; [1]?
150 haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui [ ]
151 radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam [ ]?
152 Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat; [ ]
153 an dubitet solitus totum conflare Tonantem? [ ]
154 confer et artifices mercatoremque ueneni [ ]?
155 et deducendum corio bouis in mare, cum quo [ ]?
156 clauditur aduersis innoxia simis fatis. [ ]
157 haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
158 usque a lucifero donec lux occidat audit? [1]?
159 humani generis mores tibi nosse uolenti [1]
160 sufficit una domus; paucos consume dies et [ ]
161 dicere te miserum, postquam illinc ueneris, aude. [ ]
162 quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis [2]
163 in Meroe crasso maiorem infante mamillam? [ ]?
164 caerula quis stupuit Germani lumina, flauam [ ]?
165 caesariem et madido torquentem cornua cirro? [ ]
166 nempe quod haec illis natura est omnibus una. [ ]
167 ad subitas Thracum uolucres nubemque sonoram [ ]
168 Pygmaeus paruis currit bellator in armis, [ ]
169 mox inpar hosti raptusque per aëra curuis [ ]
170 unguibus a saeva fertur grue. si uideas hoc [ ]
171 gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic, [ ]
172 quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet [ ]
173 nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
174 'nullane peiuri capitis fraudisque nefandae [2]?
175 poena erit?' abreptum crede hunc grauiore catena [ ]
176 protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari [ ]
177 arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam [ ]
178 depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco [ ]
179 inuidiosa dabit minimus solacia sanguis. [ ]
180 'at uindicta bonum uita iucundius ipsa.' [ ]?
181 nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis [ ]
182 interdum aut leuibus uideas flagrantia causis. [ ]
183 quantulacumque adeo est occasio sufficit irae. [ ]
184 Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis [ ]
185 ingenium dulcique senex uicinus Hymetto, [ ]
186 qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae [ ]
187 accusatori nollet dare. plurima felix [ ]?
188 paulatim uitia at -que errores exuit, omnes [ ]?
189 prima docens rectum, sapientia. quippe minuti [ ]
190 semper et infirmi est animi exiguique uoluptas [ ]
191 ultio. continuo sic collige, quod uindicta [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
192 nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu [ ]
193 euasisse putes, quos diri conscia facti [ ]?
194 mens habet attonitos et surdo uerbere caedit [ ]
195 occultum quatiente animo tortore flagellum? [ ]
196 poena autem uehemens ac multo saeuior illis [ ]
197 quas et Caedicius grauis inuenit at Rhadamanthus, [ ]
198 nocte dieque suum gestare in pectore testem. [ ]
199 Spartano cuidam respondit Pythia uates [ ]
200 haut inpunitum quondam fore quod dubitaret [ ]
201 depositum retinere et fraudem iure tueri [ ]!
202 iurando. quaerebat enim quae numinis esset [ ]
203 mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo. [ ]
204 reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem [ ]
205 uocem adyti dignam templo ueramque probauit [ ]?
206 extinctus tota pariter cum prole domoque [1]
207 et quamuis longa deductis gente propinquis. [ ]
208 has patitur poenas peccandi sola uoluntas. [ ]
209 nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
210 facti crimen habet. cedo si conata peregit. [3]
211 perpetua anxietas nec mensae tempore cessat [ ]
212 faucibus ut morbo siccis interque molares [ ]
213 difficili crescente cibo, sed uina misellus [ ]
214 expuit, Albani ueteris pretiosa senectus [ ]?
215 displicet; ostendas melius, densissima ruga [ ]
216 cogitur in frontem uelut acri ducta Falerno. [2]
217 nocte breuem si forte indulsit cura soporem [ ]!
218 et toto uersata toro iam membra quiescunt, [2]
219 continuo templum et uiolati numinis aras [ ]
220 et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, [ ]
221 te uidet in somnis; tua sacra et maior imago [ ]
222 humana turbat pauidum cogitque fateri. [ ]?
223 hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, [ ]
224 cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, [1]
225 non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed [ ]
226 iratus cadat in terras et iudicet ignis. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
227 illa nihil nocuit, cura grauiore timetur [ ]
228 proxima tempestas uelut hoc dilata sereno. [ ]
229 praeterea lateris uigili cum febre dolorem [ ]
230 si coepere pati, missum ad sua corpora morbum [ ]
231 infesto credunt a numine; saxa deorum [1]
232 haec et tela putant. pecudem spondere sacello [ ]
233 balantem et Laribus cristam promittere galli [ ]
234 non audent; quid enim sperare nocentibus aegris [2]
235 concessum? uel quae non dignior hostia uita? [ ]
236 mobilis et uaria est ferme natura malorum. [ ]?
237 cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas [ ]
238 atque nefas tandem incipiunt sentire peractis [ ]
239 criminibus. tamen ad mores natura recurrit [ ]
240 damnatos fixa et mutari nescia. nam quis [ ]
241 peccandi finem posuit sibi? quando recepit [ ]
242 eiectum semel attrita de fronte ruborem? [2]
243 quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno [ ]
244 flagitio? dabit in laqueum uestigia noster [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
245 perfidus et nigri patietur carceris uncum [ ]
246 aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes [1]
247 exulibus magnis. poena gaudebis amara [ ]
248 nominis inuisi tandemque fatebere laetus [ ]?
249 nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum. [ ]
= file n. 541 - 26:53 minuti
14. digt. .
1 Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra [u]!
1 et quod maiorum uitia sequiturque minores [ ]
2 et nitidis maculam haesuram figentia rebus, [ ]
3 quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. [ ]
4 si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres [ ]
5 bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo. [ ]
6 nec melius de se cuiquam sperare propinquo [ ]
7 concedet iuuenis, qui radere tubera terrae, [1]
8 boletum condire et eodem iure natantis [ ]!
9 mergere ficedulas didicit nebulone parente [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
10 et cana monstrante gula. cum septimus annus [2]
11 transierit puerum, nondum omni dente renato, [ ]
12 barbatos licet admoueas mille inde magistros, [ ]
13 hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu [ ]?
14 semper et a magna non degenerare culina. [ ]
15 mitem animum et mores modicis erroribus aequos [ ]
16 praecipit atque animas seruorum et corpora nostra [ ]
17 materia constare putat paribusque elementis, [ ]
18 an saeuire docet Rutilus, qui gaudet acerbo [ ]
19 plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis [ ]
20 conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, [ ]
21 tunc felix, quotiens aliquis tortore uocato [ ]
22 uritur ardenti duo propter lintea ferro? [ ]
23 quid suadet iuueni laetus stridore catenae, [ ]
24 quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer? [ ]
25 rusticus expectas ut non sit adultera Largae [ ]
26 filia, quae numquam maternos dicere moechos [ ]
27 tam cito nec tanto poterit contexere cursu [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
28 ut non ter deciens respiret? conscia matri [ ]
29 uirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas [ ]
30 implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. [ ]
31 sic natura iubet: uelocius et citius nos [1]
32 corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis [ ]!
33 cum subeant animos auctoribus. unus et alter [ ]
34 forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna [ ]
35 et meliore luto finxit praecordia Titan, [ ]
36 sed reliquos fugienda patrum uestigia ducunt [ ]
37 et monstrata diu ueteris trahit orbita culpae. [ ]
38 abstineas igitur damnandis. huius enim uel [ ]
39 una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur [1]
40 ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis [ ]
41 turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam [ ]?
42 quocumque in populo uideas, quocumque sub axe, [ ]
43 sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam. [1]
44 nil dictu foedum uisuque haec limina tangat [ ]
45 intra quae pater est. procul, a procul inde puellae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
46 lenonum et cantus pernoctantis parasiti. [ ]
47 maxima debetur puero reuerentia, si quid [2]
48 turpe paras, nec tu pueri contempseris annos, [ ]
49 sed peccaturo obstet tibi filius infans. [ ]?
50 nam si quid dignum censoris fecerit ira [ ]
51 quandoque et similem tibi se non corpore tantum [ ]
52 nec uultu dederit, morum quoque filius et qui [ ]
53 omnia deterius tua per uestigia peccet, [ ]
54 corripies nimirum et castigabis acerbo [ ]!
55 clamore ac post haec tabulas mutare parabis. [ ]
56 unde tibi frontem libertatemque parentis, [ ]
57 cum facias peiora senex uacuumque cerebro [2]
58 iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat? [ ]
59 hospite uenturo cessabit nemo tuorum. [ ]
60 'uerre pauimentum, nitidas ostende columnas, [ ]
61 arida cum tota descendat aranea tela, [ ]?
62 hic leue argentum, uasa aspera tergeat alter.' [ ]
63 uox domini furit instantis uirgamque tenentis. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
64 ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino [ ]
65 atria displiceant oculis uenientis amici, [ ]
66 ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno [ ]
67 semodio scobis haec emendat seruulus unus: [ ]
68 illud non agitas, ut sanctam filius omni [ ]
69 aspiciat sine labe domum uitioque carentem? [ ]
70 gratum est quod patriae ciuem populoque dedisti, [ ]
71 si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, [ ]
72 utilis et bellorum et pacis rebus agendis. [ ]!
73 plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu [ ]
74 moribus instituas. serpente ciconia pullos [ ]
75 nutrit et inuenta per deuia rura lacerta: [ ]
76 illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. [ ]
77 uoltur iumento et canibus crucibusque relictis [ ]
78 ad fetus properat partemque cadaueris adfert: [ ]
79 hic est ergo cibus magni quoque uolturis et se [ ]
80 pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. [ ]
81 sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 14 – EKL-VERG
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer (5) 14,82 [Saturae]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!