= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 502-508!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Horatius: Satirer [Sermones]
= file n. 502 - 17:48 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.11
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) # SAT-HORA.
1. digt. .
1 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem [ ]
2 seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa [ ]
3 contentus vivat, laudet diversa sequentis? [ ]
4 'o fortunati mercatores!' gravis annis [ ]
5 miles ait multo iam fractus membra labore. [ ]
6 contra mercator, navem iactantibus Austris, [ ]
7 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae [ ]
8 momento cita mors venit aut victoria laeta.' [ ]
9 agricolam laudat iuris legumque peritus, [ ]
10 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat. [ ]
11 ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, [ ]
12 solos felices viventis clamat in urbe. [ ]
13 cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem [ ]
14 delassare valent Fabium. ne te morer, audi [ ]
15 quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat [ ]
16 'iam faciam, quod vultis: eris tu, qui modo miles, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
17 mercator; tu, consultus modo, rusticus; hinc vos, [ ]
18 vos hinc mutatis discedite partibus: eia! [ ]
19 quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis. [ ]
20 quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas [ ]?
21 iratus buccas inflet, neque se fore posthac [ ]
22 tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? [ ]
23 praeterea ne sic ut qui iocularia ridens [1]
24 percurram: quamquam ridentem dicere verum [ ]
25 quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi [ ]
26 doctores, elementa velint ut discere prima: [ ]?
27 sed tamen amoto quaeramus seria ludo: [2]
28 ille gravem duro terram qui vertit aratro, [ ]
29 perfidus hic caupo, miles nautaeque per omne [1]
30 audaces mare qui currunt, hac mente laborem [ ]
31 sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, [ ]
32 aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut [ ]
33 parvula - nam exemplo est - magni formica laboris [ ]
34 ore trahit quodcumque potest atque addit acervo [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
35 quem struit haud ignara ac non incauta futuri. [ ]
36 quae, simul inversum contristat Aquarius annum, [ ]
37 non usquam prorepit et illis utitur ante [u]!
38 quaesitis sapiens; cum te neque fervidus aestus [ ]
39 demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum, [ ]
40 nil obstet tibi dum ne sit te ditior alter. [ ]
41 quid iuvat immensum te argenti pondus et auri [ ]
42 furtim defossa timidum deponere terra? [ ]
43 'quod si comminuas vilem redigatur ad assem.' [ ]
44 at ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus? [ ]
45 milia frumenti tua triverit area centum, [ ]
46 non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si [ ]
47 reticulum panis venalis inter onusto [ ]?
48 forte vehas umero, nihilo plus accipias quam [1]?
49 qui nil portarit. vel dic, quid referat intra [ ]
50 naturae finis viventi, iugera centum an [ ]
51 mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.' [ ]
52 dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
53 cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? [ ]
54 ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna [1]
55 vel cyatho, et dicas 'magno de flumine mallem [ ]?
56 quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit [ ]
57 plenior ut si quos delectet copia iusto, [ ]
58 cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer. [ ]?
59 at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo [ ]
60 turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis. [2]
61 at bona pars hominum decepta cupidine falso [ ]
62 'nil satis est' inquit, 'quia tanti quantum habeas sis.' [ ]
63 quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter [ ]
64 quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis [ ]
65 sordidus ac dives, populi contemnere voces [ ]
66 sic solitus: 'populus me sibilat; at mihi plaudo [1]
67 ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' [ ]
68 Tantalus a labris sitiens fugientia captat [ ]
69 flumina - quid rides? mutato nomine de te [ ]?
70 fabula narratur; congestis undique saccis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
71 indormis inhians, et tamquam parcere sacris [ ]
72 cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. [ ]
73 nescis quo valeat nummus, quem praebeat usum? [ ]
74 panis ematur, holus, vini sextarius, adde [ ]
75 quis humana sibi doleat natura negatis. [1]
76 an vigilare metu exanimem, noctesque diesque [ ]!
77 formidare malos fures, incendia, servos, [1]
78 ne te compilent fugientes, hoc iuvat? horum [ ]
79 semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. [ ]
80 'at si condoluit temptatum frigore corpus [ ]
81 aut alius casus lecto te adfixit, habes qui [ ]
82 adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te [ ]
83 suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis.' [ ]
84 non uxor salvum te vult, non filius; omnes [ ]
85 vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. [ ]?
86 miraris, cum tu argento post omnia ponas, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
87 si nemo praestet quem non merearis amorem? [ ]
88 an si cognatos, nullo natura labore [ ]
89 quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, [ ]
90 infelix operam perdas, ut si quis asellum [ ]
91 in Campo doceat parentem currere frenis? [ ]
92 denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, [ ]
93 pauperiem metuas minus, et finire laborem [ ]
94 incipias, parto quod avebas, ne facias quod [ ]
95 Vmmidius quidam: non longa est fabula: dives [ ]
96 ut metiretur nummos; ita sordidus ut se [ ]?
97 non umquam servo melius vestiret; adusque [ ]
98 supremum tempus, ne se penuria victus [ ]
99 opprimeret metuebat. at hunc liberta securi [ ]
100 divisit medium, fortissima Tyndaridarum. [ ]
101 'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic [ ]
102 ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum [ ]
103 frontibus adversis componere: non ego, avarum [ ]
104 cum veto te fieri vappam iubeo ac nebulonem. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
105 est inter Tanain quiddam socerumque Viselli. [ ]
106 est modus in rebus, sunt certi denique fines, [ ]
107 quos ultra citraque nequit consistere rectum. [ ]
108 illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, [ ]?
109 se probet, ac potius laudet diversa sequentis, [ ]
110 quodque aliena capella gerat distentius uber [ ]!
111 tabescat, neque se maiori pauperiorum [3]
112 turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret. [ ]!
113 sic festinanti semper locupletior obstat, [ ]
114 ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, [ ]
115 instat equis auriga suos vincentibus, illum [ ]
116 praeteritum temnens extremos inter euntem. [ ]?
117 inde fit ut raro qui se vixisse beatum [ ]?
118 dicat, et exacto contentus tempore vita [ ]
119 cedat uti conviva satur, reperire queamus. [ ]
120 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi [2]
121 compilasse putes, verbum non amplius addam. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt. .
1 Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, [ ]?
2 mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne [2]?
3 maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. [ ]
4 quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse [ ]
5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico, [ ]
6 frigus quo duram -que famem propellere possit. [ ]
7 hunc si perconteris, avi cur atque parentis [2]!
8 praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, [ ]?
9 omnia conductis coemens obsonia nummis, [ ]
10 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, [ ]
11 respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. [ ]
12 Fufidius vappae famam timet ac nebulonis, [ ]
13 dives agris, dives positis in faenore nummis: [ ]
14 quinas hic capiti mercedes exsecat, atque [ ]?
15 quanto perditior quisque est tanto acrius urget; [ ]
16 nomina sectatur modo sumpta veste virili [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
17 sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non [ ]
18 'Iuppiter!' exclamat, simul atque audivit? 'at in se [ ]
19 pro quaestu sumptum facit hic.' vix credere possis [ ]
20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti [ ]
21 fabula quem miserum gnato vixisse fugato [ ]
22 inducit, non se peius cruciaverit atque hic. [ ]
23 si quis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc: [ ]
24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. [ ]
25 Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui [ ]
26 inguen ad obscenum subductis usque facetus. [ ]
27 pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum. [ ]
28 nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas [ ]?
29 quarum subsuta talos tegat instita veste; [ ]?
30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. [ ]
31 quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte [ ]
32 virtute esto' inquit sententia dia Catonis, [ ]
33 'nam simul ac venas inflavit taetra libido, [ ]
34 huc iuvenes aequum est descendere, non alienas [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
35 permolere uxores.' 'Nolim laudarier' inquit [ ]
36 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi. [ ]?
37 audire est operae pretium, procedere recte [ ]
38 qui moechis non vultis, ut omni parte laborent, [ ]!
39 utque illis multo corrupta dolore voluptas [ ]
40 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. [ ]
41 hic se praecipitem tecto dedit; ille flagellis [ ]
42 ad mortem caesus; fugiens hic decidit acrem [ ]
43 praedonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos; [ ]
44 hunc perminxerunt calones; quin etiam illud [ ]
45 accidit, ut quidam testis caudamque salacem [ ]
46 demeteret ferro. 'iure' omnes; Galba negabat. [ ]?
47 tutior at quanto merx est in classe secunda, [ ]
48 libertinarum dico, Sallustius in quas [ ]
49 non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, [ ]
50 qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste [ ]
51 munifico esse licet, vellet bonus atque benignus [ ]
52 esse, daret quantum satis esset nec sibi damno [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
53 dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, [ ]
54 hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango.' [ ]
55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, [ ]!
56 qui patrium mimae donat fundumque laremque, [ ]
57 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' [ ]
58 verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde [1]
59 fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde [ ]
60 personam satis est, non illud quidquid ubique [ ]
61 officit evitare? bonam deperdere famam, [u]!
62 rem patris oblimare, malum est ubicumque. quid inter [u]!
63 est in matrona, ancilla peccesne togata? [ ]!
64 Villius in Fausta Syllae gener, hoc miser uno [ ]
65 nomine deceptus, poenas dedit usque superque [ ]
66 quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, [ ]
67 exclusus fore cum Longarenus foret intus. [2]
68 huic si mutonis verbis mala tanta videnti [ ]?
69 diceret haec animus: 'quid vis tibi? numquid ego a te [ ]
70 magno prognatum deposco consule cunnum [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
71 velatumque stola, mea cum conferbuit ira?' [ ]
72 quid responderet? 'magno patre nata puella est.' [ ]
73 at quanto meliora monet pugnantiaque istis [ ]
74 dives opis natura suae, tu si modo recte [ ]
75 dispensare velis ac non fugienda petendis [ ]
76 immiscere. tuo vitio rerumne labores, [ ]?
77 nil referre putas? quare, ne paeniteat te, [ ]?
78 desine matronas sectarier, unde laboris [2]
79 plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. [ ]?
80 nec magis huic inter niveos viridisque lapillos - [ ]
81 sit licet hoc, Cerinthe, tuum - tenerum est femur aut crus [ ]
82 rectius, atque etiam melius persaepe togatae est. [ ]
83 adde huc quod mercem sine fucis gestat, aperte [ ]
84 quod venale habet ostendit, nec si quod honesti est, [1]!
85 iactat habetque palam, quaerit quo turpia celet. [ ]
86 regibus hic mos est: ubi equos mercantur opertos [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
87 inspiciunt, ne si facies ut saepe decora [ ]
88 molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, [ ]
89 quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. [ ]
90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei [ ]
91 contemplere oculis, Hypsaea caecior illa [ ]
92 quae mala sunt spectes. 'o crus! o bracchia!' verum [1]?
93 depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. [3]
94 matronae praeter faciem nil cernere possis, [ ]
95 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. [ ]
96 si interdicta petes, vallo circumdata - nam te [ ]
97 hoc facit insanum, - multae tibi tum officiunt res, [ ]
98 custodes, lectica, ciniflones, parasitae, [ ]!
99 ad talos stola demissa et circumdata palla, [ ]
100 plurima, quae invideant pure apparere tibi rem. [ ]
101 altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est [ ]
102 ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; [2]?
103 metiri possis oculo latus. an tibi mavis [ ]?
104 insidias fieri pretiumque avellier ante [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
105 quam mercem ostendi? 'leporem venator ut alta [ ]
106 in nive sectetur, positum sic tangere nolit' [ ]
107 cantat, et apponit 'meus est amor huic similis; nam [ ]
108 transvolat in medio posita et fugientia captat.' [ ]
109 hiscine versiculis speras tibi posse dolores [ ]
110 atque aestus curasque gravis e pectore pelli? [1]
111 nonne cupidinibus statuat natura modum quem, [ ]
112 quid latura sibi quid sit dolitura negatum, [1]
113 quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? [ ]
114 num tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris [1]
115 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter [ ]?
116 pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num si [ ]
117 ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem [ ]
118 continuo fiat, malis tentigine rumpi? [2]
119 non ego: nam -que parabilem amo Venerem facilemque. [ ]
120 illam 'post paulo: sed pluris: si exierit vir' [ ]
121 Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno [ ]!
122 stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
123 candida rectaque sit; munda hactenus ut neque longa [ ]!
124 nec magis alba velit quam dat natura videri. [ ]
125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum, [ ]
126 Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi, [ ]
127 nec vereor ne dum futuo vir rure recurrat, [ ]
128 ianua frangatur, latret canis, undique magno [ ]
129 pulsa domus strepitu resonet, vae pallida lecto [ ]
130 desiliat mulier, miseram se conscia clamet, [ ]
131 cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. [ ]?
132 discincta tunica fugiendum est et pede nudo, [ ]
133 ne nummi pereant aut puga aut denique fama. [ ]
134 deprendi miserum est; Fabio vel iudice vincam. [ ]
= file n. 503 - 21:53 minuti
3. digt. .
1 Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos [ ]
2 ut numquam inducant animum cantare rogati, [ ]
3 iniussi numquam desistant. Sardus habebat [ ]
4 ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
5 si peteret per amicitiam patris atque suam non [ ]
6 quicquam proficeret; si collibuisset, ab ovo [ ]
7 usque ad mala citaret, 'Io Bacche!' modo summa [ ]!
8 voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima. [ ]
9 nil aequale homini fuit illi; saepe velut qui [ ]
10 currebat fugiens hostem, persaepe velut qui [ ]
11 Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, [ ]!
12 saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, [2]
13 omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et [ ]
14 concha salis puri et toga quae defendere frigus [ ]
15 quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses [ ]
16 huic parco, paucis contento, quinque diebus [ ]
17 nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum [ ]
18 mane, diem totum stertebat; nil fuit umquam [ ]
19 sic impar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu? [ ]
20 nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora. [ ]
21 Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu' [ ]
22 quidam ait, 'ignoras te, an ut ignotum dare nobis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
23 verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. [ ]
24 stultus et improbus hic amor est dignusque notari. [ ]!
25 Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, [ ]
26 cur in amicorum vitiis tam cernis acutum [2]
27 quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra [ ]
28 evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. [ ]
29 iracundior est paulo, minus aptus acutis [ ]!
30 naribus horum hominum; rideri possit eo quod [ ]?
31 rusticius tonso toga defluit et male laxus [ ]
32 in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir [ ]!
33 non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens [ ]
34 inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum [ ]
35 concute num qua tibi vitiorum inseverit olim [ ]
36 natura aut etiam consuetudo mala; namque [ ]?
37 neglectis urenda filix innascitur agris. [ ]
38 illuc praevertamur, amatorem quod amicae [2]!
39 turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec [ ]
40 delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
41 vellem in amicitia sic erraremus, et isti [ ]?
42 errori nomen virtus posuisset honestum. [ ]?
43 at pater ut gnati sic nos debemus amici [1]
44 si quod sit vitium non fastidire: strabonem [ ]
45 appellat paetum pater, et pullum, male parvus [ ]
46 si cui filius est, ut abortivus fuit olim [ ]!
47 Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum [ ]
48 balbutit scaurum pravis fultum male talis. [ ]
49 parcius hic vivit: frugi dicatur. ineptus [ ]?
50 et iactantior hic paulo est: concinnus amicis [ ]!
51 postulat ut videatur. at est truculentior atque [ ]!
52 plus aequo liber: simplex fortisque habeatur. [ ]
53 caldior est: acris inter numeretur. opinor [ ]?
54 haec res et iungit iunctos et servat amicos. [ ]
55 at nos virtutes ipsas invertimus atque [ ]
56 sincerum cupimus vas incrustare. probus quis [ ]
57 nobiscum vivit, multum demissus homo: illi [ ]
58 tardo cognomen, pingui, damus. hic fugit omnis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
59 insidias nullique malo latus obdit apertum, [ ]
60 cum genus hoc inter vitae versetur ubi acris [ ]
61 invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano [ ]
62 ac non incauto fictum astutumque vocamus. [ ]
63 simplicior quis et est qualem me saepe libenter [ ]
64 obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem [ ]
65 aut tacitum impellat quovis sermone molestus: [ ]
66 'communi sensu plane caret' inquimus. eheu, [1]?
67 quam temere in nosmet legem sancimus iniquam! [ ]
68 nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est [ ]?
69 qui minimis urgetur. amicus dulcis ut aequum est [ ]!
70 cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce - [ ]
71 si modo plura mihi bona sunt - inclinet, amari [ ]
72 si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. [1]
73 qui ne tuberibus propriis offendat amicum [1]
74 postulat, ignoscet verrucis illius; aequum est [ ]?
75 peccatis veniam poscentem reddere rursus. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
76 denique, quatenus excidi penitus vitium irae, [1]!
77 cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non [ ]
78 ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res [ ]
79 ut quaeque est ita suppliciis delicta coercet? [ ]
80 si quis eum servum patinam qui tollere iussus [ ]
81 semesos piscis tepidumque ligurrierit ius [ ]
82 in cruce suffigat, Labeone insanior inter [ ]
83 sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque [ ]
84 maius peccatum est! paulum deliquit amicus, [ ]
85 quod nisi concedas habeare insuavis: acerbus [ ]?
86 odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, [ ]
87 qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, [1]
88 mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras [ ]
89 porrecto iugulo historias captivus ut audit. [ ]
90 comminxit lectum potus mensave catillum [ ]
91 Euandri manibus tritum deiecit, ob hanc rem, [ ]
92 aut positum ante mea quia pullum in parte catini [ ]
93 sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
94 sit mihi? quid faciam si furtum fecerit, aut si [ ]
95 prodiderit commissa fide sponsumve negarit? [ ]
96 quis paria esse fere placuit peccata, laborant [ ]
97 cum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant [ ]
98 atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. [ ]
99 cum prorepserunt primis animalia terris, [1]
100 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter [ ]
101 unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro [ ]
102 pugnabant armis quae post fabricaverat usus, [ ]
103 donec verba quibus voces sensusque notarent, [ ]
104 nominaque invenere; dehinc absistere bello, [u]!
105 oppida coeperunt munire et ponere leges, [ ]
106 ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter. [ ]
107 nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli [ ]
108 causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, [ ]
109 quos venerem incertam rapientis more ferarum [ ]
110 viribus editior caedebat ut in grege taurus. [ ]
111 iura inventa metu iniusti fateare necesse est, [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
112 tempora si fastos -que velis evolvere mundi. [1]
113 nec natura potest iusto secernere iniquum, [1]?
114 dividit ut bona diversis, fugienda petendis; [ ]!
115 nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque [ ]
116 qui teneros caules alieni fregerit horti [ ]?
117 et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit [ ]
118 regula, peccatis quae poenas inroget aequas, [ ]
119 ne scutica dignum horribili sectere flagello. [ ]
120 nam ut ferula caedas meritum maiora subire [ ]
121 verbera non vereor, cum dicas esse pares res [ ]
122 furta latrociniis et magnis parva mineris [ ]
123 falce recisurum simili te, si tibi regnum [2]
124 permittant homines. si dives, qui sapiens est, [ ]
125 et sutor bonus et solus formosus et est rex, [ ]
126 cur optas quod habes? 'non nosti quid pater' inquit [ ]
127 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam [ ]
128 nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui? [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
129 'ut quamvis tacet Hermogenes cantor tamen atque [ ]
130 optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni [ ]!
131 abiecto instrumento artis clausaque taberna, [ ]!
132 tonsor erat, sapiens operis sic optimus omnis [ ]
133 est opifex solus, sic rex.' vellunt tibi barbam [ ]
134 lascivi pueri; quos tu nisi fuste coerces, [ ]
135 urgeris turba circum te stante miserque [ ]
136 rumperis et latras, magnorum maxime regum. [ ]
137 ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum [ ]
138 rex ibis neque te quisquam stipator ineptum [ ]
139 praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces [ ]
140 ignoscent, si quid peccaro stultus, amici, [ ]
141 inque vicem illorum patiar delicta libenter, [ ]
142 privatusque magis vivam te rege beatus. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt. .
1 Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae [ ]!
2 atque alii quorum comoedia prisca virorum est, [ ]
3 si quis erat dignus describi quod malus ac fur, [ ]?
4 quod moechus foret aut sicarius aut alioqui [ ]
5 famosus, multa cum libertate notabant. [ ]
6 hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus [ ]
7 mutatis tantum pedibus numerisque; facetus, [ ]
8 emunctae naris, durus componere versus: [ ]
9 nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, [2]!
10 ut magnum, versus dictabat stans pede in uno: [ ]
11 cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles: [ ]
12 garrulus atque piger scribendi ferre laborem, [ ]
13 scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce [ ]
14 Crispinus minimo me provocat: 'accipe, si vis, [1]?
15 accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, [ ]
16 custodes; videamus uter plus scribere possit.' [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
17 di bene fecerunt inopis me quodque pusilli [2]
18 finxerunt animi, raro et perpauca loquentis: [1]
19 at tu conclusas hircinis follibus auras, [ ]
20 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, [ ]
21 ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro [u]!
22 delatis capsis et imagine, cum mea nemo [ ]
23 scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem, [ ]
24 quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris [ ]
25 culpari dignos. quemvis media elige turba: [ ]?
26 aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat: [ ]
27 hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum; [ ]!
28 hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; [ ]
29 hic mutat merces surgente a sole ad eum quo [ ]
30 vespertina tepet regio, quin per mala praeceps [ ]
31 fertur uti pulvis collectus turbine, ne quid [ ]
32 summa deperdat metuens aut ampliet ut rem: [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
33 omnes hi metuunt versus, odere poetas. [ ]?
34 'faenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum [ ]
35 excutiat, sibi non, non cuiquam parcet amico; [ ]
36 et quodcumque semel chartis illeverit, omnis [ ]
37 gestiet a furno redeuntis scire lacuque, [ ]
38 et pueros et anus.' agedum, pauca accipe contra. [ ]
39 primum ego me illorum dederim quibus esse poetas [ ]
40 excerpam numero: neque enim concludere versum [ ]
41 dixeris esse satis; neque, si qui scribat uti nos [2]
42 sermoni propiora, putes hunc esse poetam. [2]?
43 ingenium cui sit, cui mens divinior atque os [ ]
44 magna sonaturum, des nominis huius honorem. [2]
45 idcirco quidam comoedia necne poema [ ]
46 esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis [u]!
47 nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo [ ]
48 differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens [ ]?
49 saevit, quod meretrice nepos insanus amica [ ]!
50 filius uxorem grandi cum dote recuset, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
51 ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante [ ]
52 noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis [ ]
53 audiret leviora, pater si viveret? ergo [ ]
54 non satis est puris versum perscribere verbis, [ ]
55 quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem [ ]
56 quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, [ ]
57 olim quae scripsit Lucilius, eripias si [ ]
58 tempora certa modos -que, et quod prius ordine verbum est [ ]
59 posterius facias, praeponens ultima primis, [ ]
60 non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra [ ]
61 Belli ferratos postis portasque refregit', [ ]
62 invenias etiam disiecti membra poetae. [ ]
63 hactenus haec: alias iustum sit necne poema, [ ]
64 nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit [ ]
65 suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer [ ]
66 ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
67 magnus uterque timor latronibus; at bene si quis [ ]
68 et vivat puris manibus contemnat utrumque. [ ]
69 ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, [ ]
70 non ego sim Capri neque Sulci; cur metuas me? [ ]
71 nulla taberna meos habeat neque pila libellos, [ ]
72 quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli. [ ]
73 nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus, [2]
74 non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui [ ]!
75 scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes: [ ]
76 suave locus voci resonat conclusus. inanis [1]
77 hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, [ ]
78 tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes' [ ]
79 inquit, 'et hoc studio pravus facis.' unde petitum [ ]
80 hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum [ ]
81 vixi cum quibus? absentem qui rodit amicum, [ ]!
82 qui non defendit alio culpante, solutos [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
83 qui captat risus hominum famamque dicacis, [1]
84 fingere qui non visa potest, commissa tacere [ ]!
85 qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. [2]
86 saepe tribus lectis videas cenare quaternos, [ ]
87 e quibus unus amet quavis aspergere cunctos [ ]
88 praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, [ ]
89 condita cum verax aperit praecordia Liber. [ ]
90 hic tibi comis et urbanus liberque videtur, [ ]!
91 infesto nigris. ego si risi quod ineptus [2]
92 pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, [ ]
93 lividus et mordax videor tibi? mentio si quae [ ]
94 de Capitolini furtis iniecta Petilli [2]
95 te coram fuerit, defendas ut tuus est mos: [ ]
96 'me Capitolinus convictore usus amico- [2]
97 -que a puero est, causaque mea permulta rogatus [ ]
98 fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe; [ ]
99 sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud [ ]
100 fugerit.' hic nigrae sucus lolligenis, haec est [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
101 aerugo mera: quod vitium procul afore chartis [ ]?
102 atque animo, prius ut, si quid promittere de me [ ]
103 possum aliud vere, promitto. liberius si [ ]?
104 dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris [ ]!
105 cum venia dabis. insuevit pater optimus hoc me, [ ]
106 ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. [ ]
107 cum me hortaretur, parce, frugaliter atque [ ]
108 viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset, [ ]
109 'nonne vides Albi ut male vivat filius, utque [ ]
110 Baius inops? magnum documentum ne patriam rem [ ]
111 perdere quis velit': a turpi meretricis amore [ ]
112 cum deterreret, 'Scetani dissimilis sis': [ ]
113 ne sequerer moechas concessa cum venere uti [ ]
114 possem, 'deprensi non bella est fama Treboni' [ ]
115 aiebat: 'sapiens, vitatu quidque petitu [ ]?
116 sit melius, causas reddet tibi: mi satis est si [ ]
117 traditum ab antiquis morem servare tuamque, [ ]
118 dum custodis eges, vitam famamque tueri [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
119 incolumem possum; simul ac duraverit aetas [ ]
120 membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me [ ]
121 formabat puerum dictis; et sive iubebat [ ]
122 ut facerem quid, 'habes auctorem quo facias hoc'; [ ]
123 unum ex iudicibus selectis obiciebat; [ ]
124 sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu [ ]
125 necne sit addubites, flagret rumore malo cum [ ]
126 hic atque ille?' avidos vicinum funus ut aegros [ ]
127 exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, [ ]
128 sic teneros animos aliena opprobria saepe [ ]
129 absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis, [ ]
130 perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis [ ]
131 ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc [ ]
132 largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, [ ]
133 consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me [ ]
134 porticus excepit, desum mihi: 'rectius hoc est: [ ]
135 occurram: hoc quidam non belle; numquid ego illi [ ]
136 imprudens olim faciam simile?' haec ego mecum [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
137 compressis agito labris; ubi quid datur oti [ ]
138 illudo chartis. hoc est mediocribus illis [ ]
139 ex vitiis unum; cui si concedere nolis, [ ]
140 multa poetarum veniat manus auxilio quae [ ]
141 sit mihi (nam multo plures sumus), ac veluti te [1]
142 Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. [2]
= file n. 504 - 17:43 minuti
5. digt. .
1 Egressum magna me accepit Aricia Roma [ ]
2 hospitio modico: rhetor comes Heliodorus, [1]?
3 Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi, [ ]
4 differtum nautis, cauponibus atque malignis. [ ]
5 hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos [1]?
6 praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. [ ]
7 hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri [ ]
8 indico bellum, cenantis haud animo aequo [ ]
9 exspectans comites. iam nox inducere terris [ ]
10 umbras et caelo diffundere signa parabat. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
11 tum pueri nautis, pueris convicia nautae [ ]
12 ingerere. 'huc appelle!' 'trecentos inseris: ohe [ ]!
13 iam satis est!' dum aes exigitur, dum mula ligatur, [ ]
14 tota abit hora. mali culices ranaeque palustres [ ]
15 avertunt somnos, absentem ut cantat amicam [ ]
16 multa prolutus vappa nauta atque viator [ ]
17 certatim: tandem fessus dormire viator [ ]
18 incipit, ac missae pastum retinacula mulae [ ]
19 nauta piger saxo religat stertitque supinus. [ ]
20 iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem [ ]
21 sentimus, donec cerebrosus prosilit unus [ ]
22 ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno [ ]
23 fuste dolat. quarta vix demum exponimur hora. [ ]
24 ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. [ ]
25 milia tum pransi tria repimus atque subimus [ ]
26 impositum saxis late candentibus Anxur. [ ]
27 huc venturus erat Maecenas optimus atque [ ]?
28 Cocceius, missi magnis de rebus uterque [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
29 legati, aversos soliti componere amicos. [ ]?
30 hic oculis ego nigra meis collyria lippus [ ]
31 illinere. interea Maecenas advenit atque [ ]?
32 Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem [ ]
33 factus homo, Antoni non ut magis alter amicus. [ ]?
34 fundos Aufidio Lusco praetore libenter [ ]
35 linquimus, insani ridentes praemia scribae, [ ]?
36 praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. [ ]
37 in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, [ ]
38 Murena praebente domum, Capitone culinam. [2]
39 postera lux oritur multo gratissima; namque [ ]?
40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque [ ]
41 occurrunt, animae qualis neque candidiores [ ]
42 terra tulit neque quis me sit devinctior alter. [ ]
43 o qui complexus et gaudia quanta fuerunt! [ ]
44 nil ego contulerim iucundo sanus amico. [ ]
45 proxima Campano ponti quae villula, tectum [ ]
46 praebuit, et parochi quae debent ligna salemque. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
47 hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. [ ]
48 lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; [ ]
49 namque pila lippis inimicum et ludere crudis. [ ]
50 hinc nos Coccei recipit plenissima villa, [ ]?
51 quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis [ ]
52 Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri, [ ]
53 Musa, velim memores, et quo patre natus uterque [ ]
54 contulerit litis. Messi clarum genus Osci; [ ]?
55 Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti [ ]
56 ad pugnam venere. prior Sarmentus: 'equi te [ ]
57 esse feri similem dico.' ridemus, et ipse [ ]?
58 Messius 'Accipio,' caput et movet. 'O, tua cornu [ ]
59 ni foret exsecto frons' inquit, 'quid faceres, cum [ ]
60 sic mutilus minitaris?' at illi foeda cicatrix [ ]!
61 saetosam laevi frontem turpaverat oris. [ ]
62 Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, [ ]
63 pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: [ ]
64 nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
65 multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam [ ]
66 ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, [1]
67 nilo deterius dominae ius esse. rogabat [ ]
68 denique, cur umquam fugisset, cui satis una [ ]
69 farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. [ ]
70 prorsus iucunde cenam producimus illam. [ ]
71 tendimus hinc recta Beneventum; ubi sedulus hospes [ ]
72 paene macros arsit dum turdos versat in igni: [ ]
73 nam vaga per veterem dilapso flamma culinam [ ]
74 Vulcano summum properabat lambere tectum. [ ]?
75 convivas avidos cenam servosque timentis [1]
76 tum rapere, atque omnis restinguere velle videres. [ ]
77 incipit ex illo montis Apulia notos [ ]?
78 ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos [ ]
79 numquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici [ ]
80 villa recepisset, lacrimoso non sine fumo, [2]
81 udos cum foliis ramos urente camino. [ ]?
82 hic ego mendacem stultissimus usque puellam [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
83 ad mediam noctem exspecto: somnus tamen aufert [ ]
84 intentum veneri; tum immundo somnia visu [ ]
85 nocturnam vestem maculant ventremque supinum. [ ]
86 quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, [ ]
87 mansuri oppidulo quod versu dicere non est, [ ]
88 signis perfacile est: venit vilissima rerum [ ]
89 hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra [ ]
90 callidus ut soleat umeris portare viator; [ ]
91 nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna [ ]
92 qui locus a forti Diomede est conditus olim. [ ]
93 flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. [ ]
94 inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum [ ]
95 carpentes iter et factum corruptius imbri. [ ]
96 postera tempestas melior, via peior adusque [ ]
97 Bari moenia piscosi; dein Gnathia Lymphis [ ]!
98 iratis exstructa dedit risusque iocosque, [2]
99 dum flamma sine tura liquescere limine sacro [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
100 persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, [1]
101 non ego: namque deos didici securum agere aevum, [1]
102 nec si quid miri faciat natura, deos id [ ]
103 tristis ex alto caeli demittere tecto. [ ]
104 Brundisium longae finis chartaeque viaeque est. [ ]
6. digt. .
1 Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos [ ]
2 incoluit finis, nemo generosior est te, [1]
3 nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus, [ ]
4 olim qui magnis legionibus imperitarent, [ ]
5 ut plerique solent, naso suspendis adunco [1]
6 ignotos, ut me libertino patre natum. [ ]
7 cum referre negas quali sit quisque parente [ ]
8 natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, [ ]?
9 ante potestatem Tulli atque ignobile regnum [ ]
10 multos saepe viros nullis maioribus ortos [ ]
11 et vixisse probos, amplis et honoribus auctos; [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
12 contra Laevinum, Valeri genus, unde superbus [ ]
13 Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis [ ]
14 non umquam pretio pluris licuisse, notante [ ]
15 iudice quo nosti populo, qui stultus honores [1]?
16 saepe dat indignis et famae servit ineptus, [ ]
17 qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet [ ]
18 nos facere a vulgo longe longeque remotos? [ ]
19 namque esto, populus Laevino mallet honorem [ ]?
20 quam Decio mandare novo, censorque moveret [ ]
21 Appius, ingenuo si non essem patre natus: [ ]?
22 vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. [ ]
23 sed fulgente trahit constrictos Gloria curru [ ]
24 non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli, [ ]
25 sumere depositum clavum fierique tribuno? [ ]
26 invidia accrevit, privato quae minor esset. [ ]?
27 nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus [ ]
28 pellibus et latum demisit pectore clavum, [ ]
29 audit continuo: 'quis homo hic est? quo patre natus?' [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
30 ut si qui aegrotet quo morbo Barrus, haberi [ ]
31 et cupiat formosus, eat quacumque, puellis [ ]
32 iniciat curam quaerendi singula, quali [ ]
33 sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: [1]?
34 sic qui promittit civis, urbem sibi curae, [ ]
35 imperium fore et Italiam, delubra deorum, [ ]
36 quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, [ ]?
37 omnis mortalis curare et quaerere cogit. [ ]
38 'tune Syri, Damae, aut Dionysi filius, audes [2]
39 deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?' [1]
40 'at Novius collega gradu post me sedet uno; [ ]
41 namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus [ ]
42 et Messalla videris? at hic, si plaustra ducenta [ ]!
43 concurrantque foro tria funera, magna sonabit [ ]
44 cornua quod vincat -que tubas; saltem tenet hoc nos.' [ ]
45 nunc ad me redeo libertino patre natum, [ ]?
46 quem rodunt omnes libertino patre natum, [ ]
47 nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor; at olim, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
48 quod mihi pareret legio Romana tribuno. [2]
49 dissimile hoc illi est; quia non, ut forsit honorem [ ]
50 iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, [1]
51 praesertim cautum dignos adsumere, prava [ ]
52 ambitione procul. felicem dicere non hoc [ ]
53 me possim, casu quod te sortitus amicum; [ ]
54 nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim [ ]
55 Vergilius, post hunc Varius, dixere quid essem. [ ]
56 ut veni coram, singultim pauca locutus, [ ]
57 infans namque pudor prohibebat plura profari, [ ]
58 non ego me claro natum patre, non ego circum [2]?
59 me Satureiano vectari rura caballo, [2]?
60 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, [ ]
61 pauca: abeo; et revocas nono post mense iubesque [ ]
62 esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco [2]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
63 quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, [1]?
64 non patre praeclaro sed vita et pectore puro. [ ]
65 atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis [ ]
66 mendosa est natura alioqui recta, velut si [ ]!
67 egregio inspersos reprehendas corpore naevos; [ ]
68 si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra [ ]
69 obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, [ ]?
70 (ut me collaudem) si et vivo carus amicis; [ ]
71 causa fuit pater his, qui macro pauper agello [ ]
72 noluit in Flavi ludum me mittere, magni [ ]
73 quo pueri magnis e centurionibus orti, [ ]?
74 laevo suspensi loculos tabulamque lacerto, [ ]
75 ibant octonos referentes Idibus aeris: [ ]
76 sed puerum est ausus Romam portare, docendum [ ]
77 artis quas doceat quivis eques atque senator [1]
78 semet prognatos. vestem servosque sequentis, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
79 in magno ut populo, si qui vidisset, avita [1]?
80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. [ ]?
81 ipse mihi custos incorruptissimus omnes [ ]
82 circum doctores aderat. quid multa? pudicum, [ ]?
83 qui primus virtutis honos, servavit ab omni [ ]
84 non solum facto, verum opprobrio quoque turpi; [ ]
85 nec timuit sibi ne vitio quis verteret olim [ ]
86 si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor [ ]
87 mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc nunc [ ]
88 laus illi debetur et a me gratia maior. [2]?
89 nil me paeniteat sanum patris huius, eoque [ ]
90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, [ ]
91 quod non ingenuos habeat clarosque parentis, [ ]
92 sic me defendam. longe mea discrepat istis [ ]?
93 et vox et ratio: nam si natura iuberet [ ]
94 a certis annis aevum remeare peractum [ ]
95 atque alios legere ad fastum quoscumque parentis [ ]
96 optaret sibi quisque, meis contentus honestos [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
97 fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens [ ]
98 iudicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod [ ]?
99 nollem onus haud umquam solitus portare molestum. [ ]
100 nam mihi continuo maior quaerenda foret res [ ]?
101 atque salutandi plures, ducendus et unus [ ]?
102 et comes alter uti ne solus rusve peregre- [ ]?
103 -ve exirem; plures calones atque caballi [ ]
104 pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto [ ]!
105 ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, [1]
106 mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos: [ ]
107 obiciet nemo sordes mihi quas tibi, Tilli, [ ]?
108 cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur [ ]
109 te pueri lasanum portantes oenophorumque. [ ]
110 hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, [ ]
111 milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, [ ]?
112 incedo solus; percontor quanti holus ac far; [ ]
113 fallacem Circum vespertinumque pererro [ ]
114 saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
115 ad porri et ciceris refero laganique catinum; [ ]
116 cena ministratur pueris tribus, et lapis albus [ ]
117 pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus [ ]
118 vilis, cum patera gutus, Campana supellex. [ ]?
119 deinde eo dormitum, non sollicitus mihi quod cras [ ]
120 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se [ ]!
121 vultum ferre negat Noviorum posse minoris. [ ]
122 ad quartam iaceo; post hanc vagor, aut ego lecto [ ]
123 aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, [ ]
124 non quo fraudatis immundus Natta lucernis. [ ]
125 ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum [ ]
126 admonuit, fugio Campum lusumque trigonem. [ ]
127 pransus non avide, quantum interpellet inani [ ]
128 ventre diem durare, domesticus otior. haec est [u]!
129 vita solutorum misera ambitione gravique; [2]
130 his me consolor victurum suavius ac si [ ]
131 quaestor avus pater atque meus patruusque fuissent. [
]
= file n. 505 - 19:23 minuti
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt. .
1 Proscripti Regis Rupili pus atque venenum [1]
2 hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor [ ]
3 omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. [ ]
4 Persius hic permagna negotia dives habebat [ ]!
5 Clazomenis, etiam litis cum Rege molestas, [ ]
6 durus homo atque odio qui posset vincere Regem, [ ]?
7 confidens, tumidus, adeo sermonis amari, [ ]
8 Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. [ ]
9 ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque [ ]
10 convenit (hoc etenim sunt omnes iure molesti [ ]
11 quo fortes quibus adversum bellum incidit; inter [ ]
12 Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem [ ]
13 ira fuit capitalis ut ultima divideret mors, [ ]!
14 non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque [ ]
15 summa fuit: duo si discordia vexet inertis, [ ]
16 aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi [ ]
17 cum Lycio Glauco, discedat pigrior ultro [ ]
18 muneribus missis), Bruto praetore tenente [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
19 ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non [ ]
20 compositum melius cum Bitho Bacchius. in ius [ ]
21 acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. [ ]
22 Persius exponit causam; ridetur ab omni [ ]
23 conventu; laudat Brutum laudatque cohortem: [ ]
24 solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubris [ ]
25 appellat comites, excepto Rege; canem illum, [ ]
26 invisum agricolis sidus, venisse. ruebat [ ]
27 flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. [ ]
28 tum Praenestinus salso multoque fluenti [ ]
29 expressa arbusto regerit convicia, durus [ ]
30 vindemiator et invictus, cui saepe viator [ ]!
31 cessisset magna compellans voce cuculum. [ ]
32 at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, [ ]
33 Persius exclamat 'per magnos, Brute, deos te [ ]
34 oro, qui reges consueris tollere, cur non [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
35 hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.' [ ]
8. digt. .
1 Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, [ ]
2 cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, [ ]
3 maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque [ ]
4 maxima formido; nam fures dextra coercet [ ]
5 obscenoque ruber porrectus ab inguine palus; [1]
6 ast importunas volucres in vertice harundo [ ]
7 terret fixa vetat -que novis considere in hortis. [ ]
8 huc prius angustis eiecta cadavera cellis [ ]?
9 conservus vili portanda locabat in arca; [1]
10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, [ ]?
11 Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti: [ ]
12 mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum [ ]!
13 hic dabat: heredes monumentum ne sequeretur. [2]
14 nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes [ ]?
16 albis informem spectabant ossibus agrum; [ ]
17 cum mihi non tantum furesque feraeque suetae [ ]
18 hunc vexare locum curae sunt atque labori, [ ]
19 quantum carminibus quae versant atque venenis [ ]
20 humanos animos: has nullo perdere possum [1]
21 nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum [ ]
22 protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. [ ]!
23 vidi egomet nigra succinctam vadere palla [ ]
24 Canidiam, pedibus nudis passoque capillo, [ ]
25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque [2]!
26 fecerat horrendas aspectu. scalpere terram [ ]
27 unguibus et pullam divellere mordicus agnam [ ]
28 coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde [ ]
29 manis elicerent, animas responsa daturas. [1]
30 lanea et effigies erat, altera cerea: maior [ ]
31 lanea, quae poenis compesceret inferiorem; [ ]
32 cerea suppliciter stabat servilibus ut quae [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
33 iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam [ ]
34 altera Tisiphonen; serpentes atque videres [ ]
35 infernas errare canes, Lunamque rubentem [ ]
36 ne foret his testis post magna latere sepulcra. [ ]
37 mentior at si quid, merdis caput inguiner albis [ ]
38 corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum [ ]
39 Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus. [ ]
40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes [ ]
41 umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum, [ ]
42 utque lupi barbam variae cum dente colubrae [ ]
43 abdiderint furtim terris, et imagine cerea [ ]
44 largior arserit ignis, et ut non testis inultus [ ]!
45 horruerim voces Furiarum et facta duarum? [ ]
46 nam displosa sonat quantum vesica pepedi [ ]
47 diffissa nate ficus: at illae currere in urbem. [ ]!
48 Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum [ ]
49 excidere atque herbas atque incantata lacertis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
50 vincula cum magno risuque iocoque videres. [1]
9. digt. .
1 Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos, [ ]?
2 nescio quid meditans nugarum, totus in illis. [ ]
3 accurrit quidam notus mihi nomine tantum, [ ]
4 arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' [ ]
5 'suaviter, ut nunc est,' inquam, 'et cupio omnia quae vis.' [ ]
6 cum adsectaretur, 'num quid vis?' occupo. at ille [ ]
7 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris [ ]
8 hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens, [ ]
9 ire modo ocius, interdum consistere, in aurem [ ]!
10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos [ ]!
11 manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri [ ]
12 felicem!' aiebam tacitus, cum quidlibet ille [ ]?
13 garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi [ ]
14 nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire; [ ]
15 iamdudum video: sed nil agis; usque tenebo; [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
16 persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te [ ]
17 circumagi: quendam volo visere non tibi notum: [ ]
18 trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.' [ ]
19 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' [ ]
20 demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, [ ]
21 cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: [ ]
22 'si bene me novi non Viscum pluris amicum, [2]
23 non Varium facies: nam quis me scribere pluris [ ]
24 aut citius possit versus? quis membra movere [ ]
25 mollius? invideat quod et Hermogenes ego canto.' [ ]
26 interpellandi locus hic erat: 'est tibi mater, [ ]
27 cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam: [ ]?
28 omnis composui.' 'felices! nunc ego resto. [ ]?
29 confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella [ ]
30 quod puero cecinit divina mota anus urna: [ ]?
31 'hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis [ ]!
32 nec laterum dolor aut tussis, nec tarda podagra; [ ]
33 garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
34 si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.' [ ]
35 ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei [ ]
36 praeterita, et casu tunc respondere vadato [ ]
37 debebat; quod ni fecisset, perdere litem. [ ]
38 'si me amas' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream si [ ]
39 aut valeo stare aut novi civilia iura; [ ]?
40 et propero quo scis.' 'dubius sum quid faciam' inquit, [2]
41 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, [ ]
42 et praecedere coepit. ego, ut contendere durum [ ]!
43 cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' [ ]
44 hinc repetit: 'paucorum hominum et mentis bene sanae; [ ]
45 nemo dexterius fortuna est usus. haberes [ ]
46 magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, [ ]
47 hunc hominem velles si tradere: dispeream ni [1]
48 summosses omnis.' 'non isto vivimus illic [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
49 quo tu rere modo; domus hac neque purior ulla est [1]?
50 nec magis his aliena malis; nil mi officit' inquam [ ]
51 'ditior hic aut est quia doctior; est locus uni [ ]
52 cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui [ ]
53 sic habet.' 'accendis, quare cupiam magis illi [ ]
54 proximus esse.' 'velis tantummodo, quae tua virtus, [ ]
55 expugnabis; et est qui vinci possit, eoque [ ]
56 difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi deero: [1]
57 muneribus servos corrumpam; non, hodie si [ ]
58 exclusus fuero, desistam; tempora quaeram; [ ]?
59 occurram in triviis; deducam. nil sine magno [ ]
60 vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce [ ]
61 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum [ ]!
62 qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis?' et [ ]
63 'quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi [ ]
64 et prensare manu lentissima bracchia, nutans, [ ]
65 distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus [ ]
66 ridens dissimulare: meum iecur urere bilis. [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
67 'certe nescio quid secreto velle loqui te [ ]!
68 aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore [ ]
69 tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin tu [1]?
70 curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam [ ]
71 'religio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus [ ]
72 multorum: ignosces: alias loquar.' huncine solem [ ]
73 tam nigrum surrexe mihi! fugit improbus ac me [ ]
74 sub cultro linquit. casu venit obvius illi [1]
75 adversarius et 'quo tu turpissime?' magna [ ]!
76 inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero [ ]
77 oppono auriculam. rapit in ius: clamor utrimque: [ ]
78 undique concursus. sic me servavit Apollo. [ ]
10. digt. .
1 Nempe incomposito dixi pede currere versus [ ]
2 Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est [ ]
3 ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo [ ]!
4 urbem defricuit, charta laudatur eadem. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
6 nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera: nam sic [ ]
7 et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. [2]
8 ergo non satis est risu diducere rictum [1]
9 auditoris: et est quaedam tamen hic quoque virtus: [1]
10 est brevitate opus, ut currat sententia, neu se [ ]
11 impediat verbis lassas onerantibus auris; [ ]
12 et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, [ ]
13 defendente vicem modo rhetoris atque poetae, [ ]
14 interdum urbani, parcentis viribus atque [ ]
15 extenuantis eas consulto. ridiculum acri [ ]
16 fortius et melius magnas plerumque secat res. [ ]
17 illi scripta quibus comoedia prisca viris est [ ]
18 hoc stabant, hoc sunt imitandi: quos neque pulcher [ ]
19 Hermogenes umquam legit, neque simius iste [ ]
20 nil praeter Calvum et doctus cantare Catulllum. [ ]
21 'at magnum fecit quod verbis Graeca Latinis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
22 miscuit.' o seri studiorum! quine putetis [ ]?
23 difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti [ ]
24 contigit! 'at sermo lingua concinnus utraque [ ]
25 suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.' [ ]?
26 cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum [ ]
27 dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? [ ]
28 scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine [ ]
29 cum Pedius causas exsudet Publicola atque [ ]
30 Corvinus, patriis intermiscere petita [ ]
31 verba foris malis, Canusini more bilinguis? [2]
32 atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, [ ]
33 versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, [ ]
34 post mediam noctem visus cum somnia vera: [ ]
35 'in silvam non ligna feras insanius ac si [ ]
36 magnas Graecorum malis implere catervas.' [ ]
37 turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
38 defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, [ ]
39 quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa, [ ]
40 nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. [ ]
41 arguta meretrice potes Davoque Chremeta [2]?
42 eludente senem comis garrire libellos [ ]
43 unus vivorum, Fundani; Pollio regum [ ]
44 facta canit pede ter percusso; forte epos acer [ ]
45 ut nemo Varius ducit; molle atque facetum [ ]
46 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: [ ]
47 hoc erat, experto frustra Varrone Atacino [ ]
48 atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, [ ]
49 inventore minor; neque ego illi detrahere ausim [ ]
50 haerentem capiti cum multa laude coronam. [ ]
51 at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem [ ]
52 plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso, [ ]!
53 tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
54 nil comis tragici mutat Lucilius Acci? [1]
55 non ridet versus Enni gravitate minores, [ ]
56 cum de se loquitur non ut maiore reprensis? [1]
57 quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis [ ]?
58 quaerere, num illius, num rerum dura negarit [ ]
59 versiculos natura magis factos et euntis [2]
60 mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis, [ ]
61 hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos [ ]
62 ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci [ ]
63 quale fuit Cassi rapido ferventius amni [ ]
64 ingenium, capsis quem fama est esse librisque [ ]
65 ambustum propriis? fuerit Lucilius, inquam, [ ]
66 comis et urbanus, fuerit limatior idem [ ]
67 quam rudis et Graecis intacti carminis auctor, [ ]
68 quamque poetarum seniorum turba: sed ille [ ]
69 si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, [ ]?
70 detereret sibi multa, recideret omne quod ultra [ ]!
71 perfectum traheretur, et in versu faciendo [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
72 saepe caput scaberet, vivos et roderet unguis. [ ]
73 saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint [ ]
74 scripturus, neque te ut miretur turba labores, [ ]
75 contentus paucis lectoribus. an tua demens [ ]
76 vilibus in ludis dictari carmina malis? [ ]?
77 non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax [ ]
78 contemptis aliis explosa Arbuscula dixit. [ ]
79 men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod [ ]
80 vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus [ ]
81 Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? [ ]
82 Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, [ ]
83 Valgius et probet haec Octavius, optimus atque [ ]
84 Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque! [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
85 ambitione relegata te dicere possum, [u]!
86 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque [ ]!
87 vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, [ ]
88 compluris alios, doctos ego quos et amicos [ ]
89 prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque, [ ]
90 arridere velim, doliturus si placeant spe [1]
91 deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, [ ]?
92 discipularum inter iubeo plorare cathedras. [ ]
93 i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 506 - 17:43 minuti
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra [ ]
2 legem tendere opus; sine nervis altera quidquid [ ]
3 composui pars esse putat similisque meorum [ ]
4 mille die versus deduci posse. Trebati, [ ]?
5 quid faciam, praescribe. 'quiescas.' ne faciam, inquis, [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
6 omnino versus? 'aio.' peream male si non [ ]?
7 optimum erat; verum nequeo dormire. 'ter uncti [ ]
8 transnanto Tiberim somno quibus est opus alto, [ ]
9 irriguumque mero sub noctem corpus habento. [ ]
10 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude [ ]
11 Caesaris invicti res dicere, multa laborum [ ]
12 praemia laturus.' cupidum, pater optime, vires [ ]
13 deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis [ ]
14 agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos [ ]
15 aut labentis equo describat vulnera Parthi. [ ]
16 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, [ ]
17 Scipiadam ut sapiens Lucilius.' haud mihi deero, [ ]
18 cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci [ ]
19 verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, [ ]
20 cui male si palpere recalcitrat undique tutus. [ ]!
21 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu [ ]!
22 Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, [ ]
23 cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
24 quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto [ ]
25 accessit fervor capiti numerusque lucernis; [ ]
26 Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem [ ]?
27 pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum [ ]
28 milia: me pedibus delectat claudere verba [ ]
29 Lucili ritu, nostrum melioris utroque. [ ]?
30 ille velut fidis arcana sodalibus olim [1]
31 credebat libris, neque si male cesserat usquam [ ]
32 decurrens alio, neque si bene; quo fit, ut omnis [ ]
33 votiva pateat veluti descripta tabella [ ]
34 vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps: [2]
35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, [ ]
36 missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, [ ]
37 quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, [ ]
38 sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum [ ]
39 incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro [ ]
40 quemquam animantem et me veluti custodiet ensis [ ]
41 vagina tectus; quem cur destringere coner [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
42 tutus ab infestis latronibus? o pater et rex [ ]
43 Iuppiter, ut pereat positum robigine telum, [ ]
44 nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille [ ]
45 qui me commorit (melius non tangere, clamo), [ ]
46 flebit et insignis tota cantabitur urbe. [ ]
47 Cervius iratus leges minitatur et urnam, [ ]
48 Canidia Albuci quibus est inimica venenum, [ ]?
49 grande malum Turius, si quid se iudice certes. [ ]
50 ut quo quisque valet suspectos terreat, utque [ ]
51 imperet hoc natura potens, sic collige mecum: [u]!
52 dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus [ ]
53 monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti [ ]
54 matrem: nil faciet sceleris pia dextera: mirum, [ ]
55 ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos: [ ]
56 sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. [ ]
57 ne longum faciam: seu me tranquilla senectus [ ]
58 exspectat seu mors atris circumvolat alis, [ ]
59 dives, inops, Romae seu fors ita iusserat exsul, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
60 quisquis erit vitae scribam color. 'o puer, ut sis [ ]
61 vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus [ ]
62 frigore te feriat.' quid, cum est Lucilius ausus [ ]
63 primus in hunc operis componere carmina morem, [ ]
64 detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora [ ]
65 cederet, introrsum turpis, num Laelius et qui [ ]
66 duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen [ ]
67 ingenio offensi aut laeso doluere Metello [ ]
68 famosisque Lupo cooperto versibus? atqui [ ]
69 primores populi arripuit populumque tributim, [ ]
70 scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis. [ ]
71 quin ubi se a vulgo et scaena in secreta remorant [ ]
72 virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, [ ]
73 nugari cum illo et discincti ludere donec [ ]?
74 decoqueretur holus soliti. quicquid sum ego, quamvis [ ]
75 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me [ ]?
76 cum magnis vixisse invita fatebitur usque [ ]!
77 invidia, et fragili quaerens inlidere dentem [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
78 offendet solido, nisi quid tu, docte Trebati, [ ]
79 dissentis. 'equidem nihil hinc diffindere possum. [ ]
80 sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti [ ]
81 incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: [ ]
82 si mala condiderit in quem quis carmina, ius est [ ]
83 iudiciumque.' esto, si quis mala; sed bona si quis [ ]?
84 iudice condiderit laudatus Caesare? si quis [ ]
85 opprobriis dignum latraverit, integer ipse? [1]
86 'solventur risu tabulae, tu missus abibis.' [1]
2. digt. .
1 Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo [ ]
2 (nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus [ ]
3 rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva) [ ]
4 discite, non inter lances mensasque nitentis, [ ]
5 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum [ ]?
6 acclinis falsis animus meliora recusat, [ ]
7 verum hic impransi mecum disquirite. 'cur hoc?' [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
8 dicam, si potero. male verum examinat omnis [ ]
9 corruptus iudex. leporem sectatus equove [ ]
10 lassus ab indomito - vel si Romana fatigat [ ]?
11 militia adsuetum graecari, seu pila velox [ ]?
12 molliter austerum studio fallente laborem, [ ]
13 seu te discus agit, pete cedentem aëra disco - [ ]
14 cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis [ ]
15 sperne cibum vilem: nisi Hymettia mella Falerno [ ]
16 ne biberis diluta. foris est promus et atrum [2]
17 defendens piscis hiemat mare: cum sale panis [ ]
18 latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut [ ]
19 qui partum? non in caro nidore voluptas [ ]
20 summa sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere [ ]
21 sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea [ ]
22 nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. [ ]
23 vix tamen eripiam, posito pavone velis quin [1]
24 hoc potius quam gallina tergere palatum, [ ]
25 corruptus vanis rerum, quia veneat auro [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
26 rara avis et picta pandat spectacula cauda; [ ]
27 tamquam ad rem attineat quicquam. num vesceris ista [ ]
28 quam laudas pluma? cocto num adest honor idem? [1]
29 carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam [ ]
30 imparibus formis deceptum te petere! esto: [ ]
31 unde datum sentis lupus hic Tiberinus an alto [ ]
32 captus hiet, pontisne inter iactatus an amnis [ ]
33 ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem [ ]
34 mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. [ ]!
35 ducit te species, video; quo pertinet ergo [ ]
36 proceres odisse lupos? quia scilicet illis [2]
37 maiorem natura modum dedit, his breve pondus. [2]
38 ieiunus raro stomachus vulgaria temnit. [1]
39 'porrectum magno magnum spectare catino [ ]
40 vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos, [ ]
41 praesentes Austri, coquite horum obsonia, quamquam [ ]
42 putet aper rhombumque recens, mala copia quando [ ]
43 aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
44 atque acidas mavult inulas. necdum omnis abacta [ ]
45 pauperies epulis regum; nam vilibus ovis [ ]
46 nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem [ ]
47 Galloni praeconis erat acipensere mensa [3]?
48 infamis. quid? tunc rhombos minus aequora alebant? [ ]
49 tutus erat rhombus tutoque ciconia nido [1]
50 donec vos auctor docuit praetorius. ergo [ ]
51 si quis nunc mergos suavis edixerit assos, [ ]
52 parebit pravi docilis Romana iuventus. [1]
53 sordidus a tenui victu distabit, Ofello [ ]
54 iudice; nam frustra vitium vitaveris illud [ ]
55 si te alio pravum detorseris. Avidienus, [ ]
56 cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret, [ ]
57 quinquennis oleas est et silvestria corna, [ ]
58 ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et [2]
59 cuius odorem olei nequeas perferre, licebit [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
60 ille repotia, natalis aliosve dierum [u]!
61 festos albatus celebret, cornu ipse bilibri [ ]
62 caulibus instillat, veteris non parcus aceti. [ ]
63 quali igitur victu sapiens utetur, et horum [ ]
64 utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. [ ]!
65 mundus erit, qua non offendat sordibus, atque [ ]
66 in neutram partem cultus miser. hic neque servis, [ ]
67 Albuci senis exemplo, dum munia didit, [ ]?
68 saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam [ ]
69 convivis praebebit aquam; vitium hoc quoque magnum. [ ]
70 accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum [ ]
71 adferat. imprimis valeas bene: nam variae res [ ]
72 ut noceant homini credas, memor illius escae, [1]
73 quae simplex olim tibi sederit; at simul assis [ ]
74 miscueris elixa, simul conchylia turdis, [ ]?
75 dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum [ ]
76 lenta feret pituita. vides ut pallidus omnis [ ]
77 cena desurgat dubia? quin corpus onustum [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
78 hesternis vitiis animum quoque praegravat una, [ ]
79 atque adfigit humo divinae particulam aurae. [ ]?
80 alter ubi dicto citius curata sopori [ ]
81 membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. [ ]
82 hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
83 sive diem festum rediens advexerit annus, [ ]
84 seu recreare volet tenuatum corpus, ubique [ ]
85 accedent anni et tractari mollius aetas [ ]
86 imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam [ ]
87 quam puer et validus praesumis mollitiem, seu [ ]
88 dura valetudo inciderit seu tarda senectus? [2]!
89 rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus [ ]
90 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes [ ]
91 tardius adveniens vitiatum commodius quam [ ]
92 integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter [ ]
93 heroas natum tellus me prima tulisset! [ ]
94 das aliquid famae, quae carmine gratior aurem [ ]
95 occupet humanam: grandes rhombi patinaeque [2]
96 grande ferunt una cum damno dedecus: adde [ ]
97 iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum [ ]
98 et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
99 as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis [ ]
100 iurgatur verbis; ego vectigalia magna [ ]
101 divitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo [ ]
102 quod superat non est melius quo insumere possis? [ ]
103 cur eget indignus quisquam, te divite? quare [ ]
104 templa ruunt antiqua deum? cur, improbe, carae [ ]
105 non aliquid patriae tanto emetiris acervo? [ ]?
106 uni nimirum recte tibi semper erunt res. [ ]?
107 o magnus posthac inimicis risus! uterne [ ]
108 ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui [ ]
109 pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, [ ]
110 an qui contentus parvo metuensque futuri [ ]
111 in pace ut sapiens aptarit idonea bello? [ ]
112 quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum [ ]
113 integris opibus novi non latius usum [ ]
114 quam nunc accisis. videas metato in agello [ ]
115 cum pecore et gnatis fortem mercede colonum, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
116 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta [2]
117 quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. [ ]
118 ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, [ ]
119 sive operum vacuo gratus conviva per imbrem [ ]
120 vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, [ ]
121 sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas [ ]
122 et nux ornabat mensas cum duplice ficu. [ ]
123 post hoc ludus erat culpa potare magistra, [ ]?
124 ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, [ ]
125 explicuit vino contractae seria frontis. [ ]
126 saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus, [ ]
127 quantum hinc imminuet? quanto aut ego parcius aut vos, [ ]
128 o pueri, nituistis ut huc novus incola venit? [ ]
129 nam propriae telluris erum natura neque illum [ ]
130 nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille; [ ]
131 illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, [ ]
132 postremum expellet certe vivacior heres. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
133 nunc ager Vmbreni sub nomine, nuper Ofelli [ ]?
134 dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum [ ]
135 nunc mihi nunc alii. quocirca vivite fortes, [ ]?
136 fortiaque adversis opponite pectora rebus.' [ ]
= file n. 507 - 26:38 minuti
3. digt. .
1 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno [ ]
2 membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, [ ]
3 iratus tibi quod vini somnique benignus [ ]
4 nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis [ ]
5 Saturnalibus huc fugisti. sobrius ergo [ ]!
6 dic aliquid dignum promissis: incipe. nil est: [ ]
7 culpantur frustra calami, immeritusque laborat [ ]
8 iratis natus paries dis atque poetis. [ ]
9 atqui vultus erat multa et praeclara minantis, [ ]
10 si vacuum tepido cepisset villula tecto. [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
11 quorsum pertinuit stipare Platona Menandro, [2]
12 Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? [1]
13 invidiam placare paras virtute relicta? [2]
14 contemnere miser; vitanda est improba Siren [ ]
15 desidia, aut quidquid vita meliore parasti [ ]
16 ponendum aequo animo.' di te, Damasippe, deaeque [1]?
17 verum ob consilium donent tonsore. sed unde [ ]
18 tam bene me nosti? 'postquam omnis res mea Ianum [ ]
19 ad medium fracta est, aliena negotia curo, [ ]
20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam, [ ]
21 quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, [ ]
22 quid sculptum infabre, quid fusum durius esset; [ ]
23 callidus huic signo ponebam milia centum; [ ]?
24 hortos egregias -que domos mercarier unus [ ]
25 unde lucro noram; unde frequentia Mercuriale [2]!
26 imposuere mihi cognomen compita.' novi, [ ]
27 et miror morbi purgatum te illius. 'atqui [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
28 emovit veterem mire novus, ut solet, in cor [1]
29 traiecto lateris miseri capitisve dolore; [ ]
30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.' [ ]!
31 dum ne quid simile huic, esto ut libet. 'o bone, ne te [ ]
32 frustrere, insanis et tu stultique prope omnes, [ ]
33 si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira [1]
34 descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me [ ]
35 solatus iussit sapientem pascere barbam [ ]
36 atque a Fabricio non tristem ponte reverti. [ ]
37 nam male re gesta cum vellem mittere operto [ ]
38 me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis [ ]
39 te quicquam indignum: pudor" inquit "te malus angit, [ ]
40 insanos qui inter vereare insanus haberi. [ ]
41 primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te [ ]
42 solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. [ ]
43 quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri [ ]
44 caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex [ ]
45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
46 excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare [ ]
47 desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen [ ]
48 insano posuere. velut silvis, ubi passim [2]?
49 palantis error certo de tramite pellit, [ ]
50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique [ ]
51 error, sed variis illudit partibus; hoc te [ ]
52 crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille, [ ]
53 qui te deridet, caudam trahat. est genus unum [ ]?
54 stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, [ ]
55 ut rupes fluvios -que in campo obstare queratur: [ ]
56 alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis [ ]
57 per medios fluvios -que ruentis. clamet amica [ ]
58 mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: [ ]
59 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!' [ ]
60 non magis audierit quam Fufius ebrius olim, [ ]
61 cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis [ ]
62 'mater, te appello!' clamantibus. huic ego vulgus [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
63 errori similem cunctum insanire docebo. [1]
64 insanit veteres statuas Damasippus emendo: [ ]
65 integer est mentis Damasippi creditor. esto! [ ]
66 accipe quod numquam reddas mihi, si tibi dicam, [ ]
67 tune insanus eris si acceperis? an magis excors [ ]
68 reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? [ ]
69 scribe decem a Nerio; non est satis: adde Cicutae [ ]?
70 nodosi tabulas centum, mille adde catenas: [1]
71 effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. [ ]
72 cum rapies in ius malis ridentem alienis, [ ]
73 fiet aper, modo avis, modo saxum et cum volet arbor. [ ]
74 si male rem gerere insani est, contra bene sani, [ ]
75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli [ ]
76 dictantis quod tu numquam rescribere possis. [ ]
77 audire atque togam iubeo componere, quisquis [ ]
78 ambitione mala aut argenti pallet amore, [ ]
79 quisquis luxuria tristive superstitione [ ]
80 aut alio mentis morbo calet; huc propius me, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
81 dum doceo insanire omnis vos ordine, adite. [ ]!
82 danda est ellebori multo pars maxima avaris, [ ]
83 nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. [ ]
84 heredes Staberi summam incidere sepulcro, [ ]
85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum [ ]
86 damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, [1]?
87 frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave [ ]
88 seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo [ ]
89 hoc Staberi prudentem animum vidisse. 'quid ergo [ ]?
90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo [ ]
91 heredes voluit?' quoad vixit credidit ingens [ ]
92 pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si [ ]
93 forte minus locuples uno quadrante perisset, [1]
94 ipse videretur sibi nequior: omnis enim res, [2]
95 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris [ ]?
96 divitiis parent; quas qui construxerit ille [ ]
97 clarus erit, fortis, iustus. 'sapiensne?' etiam; et rex [ ]
98 et quidquid volet. hoc veluti virtute paratum [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
99 speravit magnae laudi fore. quid simile isti [ ]
100 Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum [ ]
101 in media iussit Libya, quia tardius irent [ ]
102 propter onus segnes. uter est insanior horum? [ ]
103 nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. [ ]
104 si quis emat citharas, emptas comportet in unum, [ ]
105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli, [ ]
106 si scalpra et formas non sutor, nautica vela [ ]
107 aversus mercaturis, delirus et amens [ ]
108 undique dicatur merito. qui discrepat istis [2]
109 qui nummos aurum -que recondit, nescius uti [ ]
110 compositis metuensque velut contingere sacrum? [ ]
111 si quis ad ingentem frumenti semper acervum [ ]
112 porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc [ ]
113 audeat esuriens dominus contingere granum, [ ]
114 ac potius foliis parcus vescatur amaris; [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
115 si positis intus Chii veterisque Falerni [u]
116 mille cadis - nihil est, tercentum milibus - acre [ ]
117 potet acetum; age, si et stramentis incubet, unde- [ ]
118 octoginta annos natus, cui stragula vestis, [ ]
119 blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca; [ ]
120 nimirum insanus paucis videatur, eo quod [ ]
121 maxima pars hominum morbo iactatur eodem. [ ]
122 filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, [ ]
123 dis inimice senex, custodis? ne tibi desit? [ ]
124 quantulum enim summae curtabit quisque dierum, [ ]
125 unguere si caulis oleo meliore caputque [ ]
126 coeperis impexa foedum porrigine? quare, [ ]
127 si quidvis satis est, periuras, surripis, aufers [ ]
128 undique? tun sanus! populum si caedere saxis [ ]
129 incipias servosve tuos quos aere pararis, [ ]
130 insanum te omnes pueri clamentque puellae: [ ]
131 cum laqueo uxorem interimis matremque veneno [ ]!
132 incolumi capite es. quid enim? neque tu hoc facis Argis, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
133 nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. [ ]
134 an tu reris eum occisa insanisse parente, [1]!
135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam [ ]
136 in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? [ ]
137 quin ex quo est habitus male tutae mentis Orestes [ ]
138 nil sane fecit, quod tu reprehendere possis: [ ]?
139 non Pyladen ferro violare aususve sororem [ ]
140 Electran, tantum maledicit utrique vocando [ ]
141 hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. [ ]
142 pauper Opimius argenti positi intus et auri, [ ]!
143 qui Veientanum festis potare diebus [ ]
144 Campana solitus trulla vappamque profestis, [1]
145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres [ ]
146 iam circum loculos et clavis laetus ovansque [ ]
147 curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis [ ]
148 excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque [ ]
149 effundi saccos nummorum, accedere pluris [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
150 ad numerandum; hominem sic erigit, addit et illud: [1]
151 'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.' [ ]?
152 'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila: hoc age.' 'quid vis?' [1]
153 'deficient inopem venae te, ni cibus atque [ ]
154 ingens accedit stomacho fultura ruenti. [ ]
155 tu cessas? agedum, sume hoc tisanarium oryzae.' [ ]
156 'quanti emptae?' 'parvo' 'quanti ergo?' 'octussibus' 'eheu! [ ]
157 quid refert morbo an furtis pereamque rapinis?' [ ]
158 'quisnam igitur sanus?' qui non stultus. 'quid avarus?' [ ]
159 stultus et insanus. 'quid, si quis non sit avarus, [ ]
160 continuo sanus?' minime. 'cur, Stoice?' dicam. [2]
161 non est cardiacus (Craterum dixisse putato) [ ]
162 hic aeger: recte est igitur surgetque? negabit, [ ]
163 quod latus aut renes morbo temptentur acuto. [ ]
164 non est periurus neque sordidus: immolet aequis [ ]
165 hic porcum Laribus: verum ambitiosus et audax: [ ]
166 naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone [ ]
167 dones quidquid habes an numquam utare paratis? [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
168 Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives [ ]
169 antiquo censu, gnatis divisse duobus [ ]
170 fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis [ ]
171 ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque [ ]
172 ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, [ ]?
173 te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, [ ]
174 extimui ne vos ageret vesania discors, [1]
175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. [1]
176 quare per divos oratus uterque Penatis, [2]?
177 tu cave ne minuas, tu ne maius facias id [ ]
178 quod satis esse putat pater et natura coercet. [ ]
179 praeterea, ne vos titillet gloria, iure [ ]
180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve [ ]!
181 vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto. [ ]!
182 in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, [ ]
183 latus ut in circo spatiere et aëneus ut stes, [ ]
184 nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; [ ]
185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
186 astuta ingenuum vulpes imitata leonem.' [ ]
187 ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? [ ]
188 'rex sum.' nil ultra quaero plebeius. 'et aequam [ ]
189 rem imperito; at si cui videor non iustus, inulto [ ]
190 dicere quod sentit permitto.' maxime regum [ ]
191 di tibi dent capta classem reducere Troia! [ ]
192 ergo consulere et mox respondere licebit? [ ]
193 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus, [1]
194 putescit totiens servatis clarus Achivis, [ ]
195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, [ ]
196 per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? [ ]
197 'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Vlixen [ ]
198 et Menelaum una mecum se occidere clamans.' [2]?
199 tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide gnatam [ ]
200 ante aras spargisque mola caput, improbe, salsa, [ ]
201 rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax [ ]
202 fecit cum stravit ferro pecus? abstinuit vim [ ]
203 uxore et gnato; mala multa precatus Atridis, [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
204 non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Vlixen. [ ]
205 'verum ego ut haerentis adverso litore navis [ ]
206 eriperem prudens placavi sanguine divos,' [ ]?
207 nempe tuo, furiose. 'meo, sed non furiosus.' [ ]
208 qui species alias veris scelerisque tumultu [ ]
209 permixtas capiet, commotus habebitur, atque [ ]
210 stultitiane erret nihilum distabit an ira. [ ]
211 Aiax immeritos cum occidit desipit agnos: [ ]
212 cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, [ ]
213 stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor? [ ]
214 si quis lectica nitidam gestare amet agnam, [ ]?
215 huic vestem, ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, [ ]
216 Rufam aut Posillam appellet fortique marito [ ]!
217 destinet uxorem, interdicto huic omne adimat ius [ ]!
218 praetor, et ad sanos abeat tutela propinquos. [ ]
219 quid, si quis gnatam pro muta devovet agna [ ]
220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava [ ]?
221 stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
222 et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, [ ]
223 hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. [ ]
224 nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum: [ ]
225 vincet enim stultos ratio insanire nepotes. [ ]
226 hic simul accepit patrimoni mille talenta [2]
227 edicit, piscator uti, pomarius, auceps, [ ]?
228 unguentarius ac Tusci turba impia vici, [ ]!
229 cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum, [ ]
230 mane domum veniant. quid tum? venere frequentes. [ ]
231 verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum [ ]?
232 cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.' [ ]
233 accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus: [ ]
234 'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum [2]?
235 cenem ego: tu piscis hiberno ex aequore verris. [ ]?
236 segnis ego, indignus qui tantum possideam: aufer: [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
237 sume tibi decies; tibi tantundem; tibi triplex [ ]
238 unde uxor media currit de nocte vocata.' [ ]
239 filius Aesopi detractam ex aure Metellae, [ ]?
240 scilicet ut decies solidum absorberet, aceto [ ]
241 diluit insignem bacam: qui sanior ac si [ ]
242 illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? [ ]
243 Quinti progenies Arri, par nobile fratrum, [ ]
244 nequitia et nugis, pravorum et amore gemellum, [1]
245 luscinias soliti impenso prandere coemptas, [ ]
246 quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? [ ]
247 aedificare casas, plostello adiungere mures, [ ]
248 ludere par impar, equitare in harundine longa [ ]
249 si quem delectet barbatum, amentia verset. [ ]
250 si puerilius his ratio esse evincet amare, [ ]!
251 nec quicquam differre utrumne in pulvere, trimus [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
252 quale prius, ludas opus, an meretricis amore [ ]?
253 sollicitus plores, quaero, faciasne quod olim [ ]
254 mutatus Polemon? ponas insignia morbi, [ ]
255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille [ ]
256 dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, [ ]
257 postquam est impransi correptus voce magistri? [ ]
258 porrigis irato puero cum poma, recusat: [2]?
259 'sume, catelle!' negat: si non des, optet: amator [ ]
260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, [ ]
261 quo rediturus erat non arcessitus, et haeret [ ]
262 invisis foribus? 'nec nunc, cum me vocet ultro, [ ]
263 accedam? an potius mediter finire dolores? [ ]
264 exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.' ecce [ ]
265 servus non paulo sapientior: 'o ere, quae res [ ]
266 nec modum habet neque consilium, ratione modoque [ ]
267 tractari non vult. in amore haec sunt mala, bellum, [1]
268 pax rursum: haec si quis tempestatis prope ritu [ ]
269 mobilia et caeca fluitantia sorte laboret [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
270 reddere certa sibi, nihilo plus explicit ac si [1]?
271 insanire paret certa ratione modoque.' [1]
272 quid? cum Picenis excerpens semina pomis [ ]
273 gaudes si cameram percusti forte, penes te es? [ ]
274 quid, cum balba feris annoso verba palato, [ ]?
275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem [ ]
276 stultitiae, atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. [ ]
277 Hellade percussa Marius cum praecipitat se [ ]
278 cerritus fuit, an commotae crimine mentis [ ]
279 absolves hominem et sceleris damnabis eundem, [ ]
280 ex more imponens cognata vocabula rebus? [ ]
281 libertinus erat, qui circum compita siccus [ ]
282 lautis mane senex manibus currebat et 'unum - [ ]
283 quid tam magnum?' addens - 'unum me surpite morti, [ ]
284 dis etenim facile est!' orabat; sanus utrisque [ ]
285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, [ ]
286 exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque vulgus [ ]
287 Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
288 'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,' [1]
289 mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, [ ]
290 'frigida si puerum quartana reliquerit, illo [ ]
291 mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus [ ]?
292 in Tiberi stabit.' casus medicusve levarit [2]
293 aegrum ex praecipiti, mater delira necabit [ ]?
294 in gelida fixum ripa febrimque reducet; [ ]
295 quone malo mentem concussa? timore deorum." [ ]
296 haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico [ ]
297 arma dedit, posthac ne compellarer inultus. [ ]
298 dixerit insanum qui me totidem audiet atque [1]
299 respicere ignoto discet pendentia tergo.' [ ]
300 Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, [ ]
301 qua me stultitia, quoniam non est genus unum, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
302 insanire putas? ego nam videor mihi sanus. [1]?
303 'quid, caput abscisum manibus cum portat Agave [ ]
304 gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?' [ ]
305 stultum me fateor, liceat concedere veris, [ ]
306 atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me [ ]?
307 aegrotare putes animi vitio. 'accipe: primum [1]?
308 aedificas, hoc est, longos imitaris, ab imo [2]
309 ad summum totus moduli bipedalis; et idem [ ]
310 corpore maiorem rides Turbonis in armis [2]
311 spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? [1]
312 an quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est [ ]
313 tantum dissimilem et tanto certare minorem? [ ]
314 absentis ranae pullis vituli pede pressis [ ]
315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens [ ]?
316 belua cognatos eliserit. illa rogare [1]?
317 quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? [ ]
318 "maior dimidio." num tanto? cum magis atque [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
319 se magis inflaret, "non si te ruperis" inquit, [ ]?
320 "par eris." haec a te non multum abludit imago. [ ]
321 adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, [ ]!
322 quae si quis sanus fecit, sanus facit et tu. [ ]
323 non dico horrendam rabiem.' iam desine. 'cultum [ ]
324 maiorem censu.' teneas, Damasippe, tuis te. [ ]
325 'mille puellarum, puerorum mille furores.' [ ]
326 o maior tandem parcas, insane, minori! [ ]
= file n. 508 - 15:44 minuti
4. digt. .
1 Unde et quo Catius? 'non est mihi tempus, aventi [ ]
2 ponere signa novis praeceptis, qualia vincent [ ]
3 Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.' [ ]
4 peccatum fateor, cum te sic tempore laevo [ ]
5 interpellarim; sed des veniam bonus, oro. [ ]
6 quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, [ ]
7 sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque. [ ]
8 'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
9 utpote res tenuis, tenui sermone peractas.' [ ]
10 ede hominis nomen, simul et Romanus an hospes. [ ]
11 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. [ ]
12 longa quibus facies ovis erit illa memento, [1]
13 ut suci melioris et ut magis alba rotundis, [2]?
14 ponere; namque marem cohibent callosa vitellum. [ ]
15 cole suburbano qui siccis crevit in agris [ ]?
16 dulcior; irriguo nihil est elutius horto. [ ]
17 si vespertinus subito te oppresserit hospes, [ ]
18 ne gallina malum responset dura palato, [ ]
19 doctus eris vivam mixto mersare Falerno; [ ]
20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis [ ]
21 natura est; aliis male creditur. ille salubris [ ]
22 aestates peraget, qui nigris prandia moris [ ]
23 finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. [ ]
24 Aufidius forti miscebat mella Falerno, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
25 mendose, quoniam vacuis committere venis [ ]
26 nil nisi lene decet; leni praecordia mulso [ ]
27 prolueris melius. si dura morabitur alvus, [2]
28 mitulus et viles pellent obstantia conchae [ ]
29 et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. [ ]!
30 lubrica nascentes implent conchylia lunae; [ ]
31 sed non omne mare est generosae fertile testae. [ ]
32 murice Baiano melior Lucrina peloris, [2]?
33 ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini, [1]
34 pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. [ ]
35 nec sibi cenarum quivis temere arroget artem [2]
36 non prius exacta tenui ratione saporum. [ ]
37 nec satis est cara piscis averrere mensa [ ]?
38 ignarum quibus est ius aptius et quibus assis [ ]
39 languidus in cubitum iam se conviva reponet. [ ]
40 Vmber et iligna nutritus glande rotundas [ ]?
41 curvat aper lances carnem vitantis inertem; [ ]
42 nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
43 vinea summittit capreas non semper edulis. [ ]
44 fecundae leporis sapiens sectabitur armos. [ ]
45 piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, [ ]?
46 ante meum nulli patuit quaesita palatum. [ ]
47 sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. [ ]
48 nequaquam satis in re una consumere curam; [ ]
49 ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, [ ]
50 quali perfundat piscis securus olivo. [ ]
51 Massica si caelo suppones vina sereno [ ]
52 nocturna si quid crassi est tenuabitur aura, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
53 et decedet odor nervis inimicus; at illa [1]
54 integrum perdunt lino vitiata saporem. [ ]
55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna [ ]
56 vina, columbino limum bene colligit ovo, [ ]?
57 quatenus ima petit volvens aliena vitellus. [ ]
58 tostis marcentem squillis recreabis et Afra [ ]
59 potorem coclea; nam lactuca innatat acri [ ]
60 post vinum stomacho; perna magis et magis hillis [ ]
61 flagitat immorsus refici; quin omnia malit [1]
62 quaecumque immundis fervent allata popinis. [ ]
63 est operae pretium duplicis pernoscere iuris [ ]
64 naturam. simplex e dulci constat olivo, [ ]
65 quod pingui miscere mero muriaque decebit [ ]
66 non alia quam qua Byzantia putuit orca. [ ]
67 hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis [ ]
68 Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
69 pressa Venafranae quod baca remisit olivae. [2]
70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco; [ ]
71 nam facie praestant. Venucula convenit ollis; [1]
72 rectius Albanam fumo duraveris uvam. [ ]?
73 hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, [ ]?
74 primus et invenior piper album cum sale nigro [ ]
75 incretum puris circumposuisse catillis. [ ]
76 immane est vitium dare milia terna macello [ ]
77 angustoque vagos piscis urgere catino. [ ]
78 magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis [ ]
79 tractavit calicem manibus dum furta ligurrit; [ ]
80 sive gravis veteri craterae limus adhaesit. [ ]?
81 vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus [ ]
82 consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. [ ]
83 ten lapides varios lutulentula radere palma [ ]
84 et Tyrias dare circum illuta toralia vestis, [ ]!
85 oblitum quanto curam sumptumque minorem [ ]
86 haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 11 – ARS-HORA
Quintus Horatius Flaccus: Satirer 2,4,87 [Sermones]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!