Archivio n. 62 – SI1-STATIUS

Versi recitati, INDEX file n. 323-327! Prossimo archivio n. 63
Cerca Ctrl + F (find). Scarico di file è possibile (download)

Puniske krig [Punica] Lejlighedsdigte [Silvae]

= file n. 323 continuato 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)    # SI1-STAT.
418           Graia phalanx patrio   densarat more cateruas                [ ]
419             iunctisque astabat   nulli penetrabilis hastis.            [ ]
420              immemor has pacti   post foedus in arma Philippus         [ ]
421             miserat et quassam   refouebat Agenoris urbem.             [ ]
422                 rarescit multo   laxatus uulnere miles                 [ ]
423           atque aperit patulas   prostrato corpore late                [ ]?
424               inter tela uias.   inrumpit mole ruinae                  [ ]
425             Ausonius globus et   periuria Graia resignat.              [ ]
426            Archemorum Rutilus,   Teucrum Norbanus (et ambo             [ ]
427                 Mantua pubenti   genetrix dimiserat aeuo),             [ ]
428               obtruncat Samium   bellacis dextra Caleni,               [ ]
429             at Clytium Selius,   Pellaeum et uana tumentem             [ ]
430             ad nomen   patriae Clytium:   sed gloria Pellae            [ ]
431             haud ualuit misero   defendere Daunia tela.                [ ]?
432             saeuior his Latius   uastabat Bruttia signa                [ ]
433           Laelius increpitans:   'adeone Oenotria tellus               [ ]
434               detestanda fuit,   quam per maria aspera perque          [ ]




Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
435                  insanos Tyrio   fugeretis remige fluctus?             [ ]
436              sed fugisse satis   fuerit. Latione cruore                [ ]
437               insuper externas   petitis perfundere terras?'           [ ]
438            haec dicens Silarum   meditantem in proelia telo            [ ]
439        praeuenit. hasta uolans   imo sub gutture sedit                 [ ]
440               et uitae   uocisque uias   simul incita clausit.         [ ]
441                 Vergilio Caudinus, acerbo Laus Amano                   [ ]!
442           sternitur. accendunt   iras uultusque uirorum                [ ]
443             armorumque habitus   noti et uox consona linguae.          [ ]
444              quos ubi nudantis   conspexit Hamilcare cretus            [ ]
445        terga fuga,   'state ac nostram   ne prodite gentem,'           [2]
446            uociferans subit et   conuertit proelia dextra:             [ ]
447           qualis in aestiferis   Garamantum feta ueneno                [ ]
448                attollit campis   feruenti pastus harena                [ ]
449              colla Paraetonius   serpens lateque per auras             [ ]
450               undantem torquet   perfundens nubila tabem.              [ ]
451               continuo infesta   portantem cuspide uulnus              [ ]
452             impedit anteuolans   Herium, cui nobile nomen              [ ]

 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
453                Marrucina domus   clarumque Teate ferebat.              [1]
454              atque illi magnum   nitenti et laudibus hostis            [ ]
455            arrecto   capuli ad finem   manus incita sedit,             [ ]
456             quaerebatque miser   morienti lumine fratrem,              [ ]
457        continuato  cum iuuenis   subit et leto   stimulatus acerbo                [1]
458               Pleminius saeuum   mucronem ante ora coruscat            [ ]
459             ac fratrem   magno minitans   clamore reposcit.            [ ]
460            huic proles Barcae:   'germanum reddere uero                [ ]
461         si placet, haud renuo.   maneant modo foedera nostra:          [ ]
462           Hasdrubalem   reuocate umbris.   egone aspera ponam          [ ]
463              umquam in Romanos   odia, aut mansuescere corda           [ ]?
464         nostra sinam,   parcamque uiro   quem terra crearit            [ ]
465               Itala? tum manes   inimicos sede repellat                [ ]?
466                aeterna   socioque abigat   me frater Auerno.'          [ ]
467              sic ait et clipei   propulsum pondere toto,               [ ]?
468             lubrica qua tellus   lapsantis sanguine fratris            [ ]
469                fallebat nisus,   prosternit et occupat ense.           [ ]
470              extendit   labens palmas,   Heriumque iacentem            [ ]



Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
471               amplexus, iuncta   leniuit morte dolores.                [ ]
472              tum Libys inuadit   mixtae certamina turbae               [ ]
473             conuertitque ruens   per longum hostilia terga,            [ ]
474              ut cum fulminibus   permixta tonitrua mundum              [ ]
475           terrificant,   summique labat   domus alta parentis:         [ ]
476          omne hominum   terris trepidat   genus, ipsaque ab ora        [ ]
477          lux atrox   micat, et praesens   astare uiritim               [ ]
478               creditur intento   perculsis Iuppiter igne.              [ ]
479           parte alia,   ceu sola forent   discrimina campo             [ ]
480             quo misceret agens   truculentum Scipio Martem,            [ ]
481             aspera pugna nouas   uaria sub imagine leti                [ ]
482           dat formas.   hic ense iacet   prostratus adacto,            [ ]
483             hic saxo   perfracta gemit   lacrimabilis ossa,            [ ]
484          ast hos, turpe, pauor   fusos proiecit in ora,                [ ]
485            horum aduersa dedit   Gradiuo pectora uirtus.               [ ]?
486           ipse super   strages ductor   Rhoeteius instat,              [ ]
487          qualis apud   gelidum currus   quatit altior Hebrum           [ ]
488              et Geticas soluit   feruenti sanguine Mauors              [ ]

 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
489            laetus caede niues,   glaciemque Aquilonibus actam          [ ]
490             perrumpit stridens   sub pondere belliger axis.            [ ]
491            iamque ardore truci   lustrans fortissima quaeque           [ ]
492             nomina obit ferro.   claris spectata per orbem             [ ]?
493             stragibus occumbit   late inter tela iuuentus:             [ ]
494              qui muros   rapuere tuos   miserasque nefandi             [ ]
495               principium belli   fecere, Sagunte, ruinas,              [2]?
496         qui sacros,   Trasimenne, lacus,   Phaethontia quique          [ ]
497              polluerant   tabo stagna, ac   fiducia tanta              [ ]
498       quos tulit, ut   superum regi   soliumque domosque               [ ]
499                irent direptum:   mactantur comminus uno                [ ]
500              exitio,   redduntque animas,   temerata ferebant          [ ]
501            qui secreta deum et   primos reserasse negatas              [1]
502              gressibus humanis   Alpis. formidinis huius               [2]
503            plena acies propere   retro exanimata ruebat:               [ ]
504         haud secus ac   tectis urbis   Vulcania pestis                 [ ]
505              cum sese infudit,   rapidusque incendia flatus            [ ]
506           uentilat et uolucris   spargit per culmina flammas,          [ ]



Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
507              attonitum erumpit   subita formidine uulgus,              [ ]
508             lateque ut   capta passim   trepidatur in urbe.            [ ]
509             uerum ubi cunctari   taedet dispersa uirorum               [ ]
510           proelia sectantem et   leuiori Marte teneri,                 [ ]
511                omnes in causam   belli auctoremque malorum             [ ]
512              uertere iam uires   tandem placet. Hannibal unus          [ ]
513          dum restet,   non, si muris   Carthaginis ignis               [ ]
514               subdatur   caesique cadant   exercitus omnis,            [ ]
515             profectum   Latio, contra,   si concidat unus,             [ ]?
516           nequiquam   fore Agenoreis   cuncta arma uirosque.           [ ]
517          illum igitur lustrans   circumfert lumina campo               [ ]
518              rimaturque ducem.   iuuat in certamina summa              [ ]
519        ferre gradum,   cuperetque uiro   concurrere, tota              [ ]
520             spectante Ausonia.   celsus clamore feroci                 [ ]
521           prouocat increpitans   hostem et noua proelia poscit.        [ ]
522          quas postquam audiuit   uoces conterrita Iuno,                [ ]
523           ne Libyci   ducis impauidas   ferrentur ad aures,            [ ]
524              effigiem informat   Latiam propereque coruscis            [ ]

 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
525              attollit cristis,   addit clipeumque iubasque             [ ]
526             Romulei   ducis atque umeris   imponit honorem             [ ]
527              fulgentis saguli,   dat gressum habitusque cientis        [ ]
528             proelia et audacis   adicit sine corpore motus.            [ ]?
529               tum par effigies   fallacis imagine uana                 [ ]
530           cornipedis   moderanda cito   per deuia passu                [ ]
531          belligerae   datur ad speciem   certaminis umbrae.            [ ]
532           sic Poeni   ducis ante oculos   exultat et ultro             [ ]
533                  Scipio Iunoni   simulatus tela coruscat.              [ ]?
534                at, uiso laetus   rectore ante ora Latino               [ ]
535            et tandem   propius sperans   ingentia, Poenus              [ ]
536          quadrupedi   citus imponit   uelocia membra                   [ ]
537              et iacit aduersam   properati turbinis hastam.            [2]
538           dat terga et   campo fugiens   uolat ales imago              [ ]
539            tramittitque acies,   tum uero, ut uictor et alti           [ ]
540               iam compos uoti,   ferrata calce cruentat                [ ]
541         cornipedem et   largas Poenus   quatit asper habenas:          [ ]




Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
542            'quo fugis, oblitus   nostris te cedere regnis?             [ ]
543            nulla tibi   Libyca latebra est,   o Scipio, terra.'        [ ]
544          haec ait et   stricto sequitur   mucrone uolantem,            [ ]
545                donec longinquo   frustratum duxit in arua              [ ]
546               diuersa   spatio procul a   certamine pugnae.            [ ]
547              tum fallax subito   simulacrum in nubila cessit.          [ ]
548               fulmineus ductor   'quisnam se numine caeco              [ ]
549             composuit   nobis' inquit   'deus? aut latet idem          [ ]?
550          cur monstro?   tantumne obstat   mea gloria diuis?            [ ]
551                sed non auelles   umquam, quicumque secundus            [ ]
552           caelicolum   stas Ausoniae,   non artibus hostem             [ ]
553                eripies   uerum nobis.'   frena inde citati             [ ]
554            conuertit   furibundus equi   campumque petebat,            [ ]
555            sum subito occultae   pestis conlapsa tremore               [ ]
556               cornipedis moles   ruit atque efflauit anhelo            [ ]
557                pectore Iunonis   curis in nubila uitam.                [2]
558             tum uero impatiens   'uestra est haec altera, uestra       [ ]
559        fraus,' inquit 'superi:   non fallitis. aequore mersum          [ ]

 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
560             texissent scopuli,   pelagusque hausisset et undae!        [ ]
561             anne huic seruabar   leto? mea signa secuti,               [ ]
562          quis pugnae auspicium   dedimus, caeduntur, at absens         [ ]
563                accipio gemitus   uocesque ac uerba uocantum            [ ]
564         Hannibalem.   quis nostra satis   delicta piabit               [ ]
565            Tartareus torrens?'   simul haec fundebat et una            [ ]
566         spectabat   dextram ac leti   feruebat amore.                  [ ]
567            tunc Iuno,   miserata uirum,   pastoris in ora              [2]?
568             uertitur ac siluis   subito procedit opacis                [1]
569           atque his adloquitur   uersantem ingloria fata:              [ ]
570             'quaenam te siluis   accedere causa subegit                [ ]
571               armatum nostris?   num dura ad proelis tendis,           [ ]
572            magnus ubi Ausoniae   reliquos domat Hannibal armis?        [ ]
573              si uelox   gaudes ire et   compendia grata                [ ]
574           sunt tibi, uicino in   medios te tramite ducam.'             [2]
575            adnuit atque onerat   promissis pectora largis              [ ]
576              pastores   patresque docet   Carthaginis altae            [ ]
577              magna repensuros,   nec se leuiora daturum.               [ ]



Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
578           praecipitem et uasto   superantem proxima saltu              [ ]
579           circumagit   Iuno ac fallens   regione uiarum                [ ]
580              non gratam inuito   seruat celata salutem.                [ ]
581                interea   Cadmea manus,   deserta pauensque,            [ ]
582          non ullum Hannibalem,   nusquam certamina cernit              [ ]
583              saeui nota ducis.   pars ferro occumbere credunt,         [1]
584         pars damnasse aciem et   diuis cessisse sinistris.             [ ]
585               ingruit Ausonius   uersosque agit aequore toto           [ ]
586           rector. iamque ipsae   trepidant Carthaginis arces:          [ ]
587               impletur   terrore uago   cuncta Africa pulsis           [ ]
588           agminibus,   uolucrique fuga   sine Marte ruentes            [ ]
589              tendunt attonitos   extrema ad litora cursus              [ ]
590                ac Tartessiacas   profugi sparguntur in oras;           [ ]
591             pars Batti   petiere domos,   pars flumina Lagi.           [ ]
592            sic ubi, ui   caeca tandem   deuictus, ad astra             [ ]
593                 euomuit pastos   per saecula Vesbius ignis             [ ]
594          et pelago et   terris fusa est   Vulcania pestis,             [ ]
595                    uidere Eoi,   monstrum admirabile, Seres            [ ]

 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
596          lanigeros   cinere Ausonio   canescere lucos.                 [ ]
597             at fessum   tumulo tandem   regina propinquo               [ ]
598             sistit Iuno ducem,   facies unde omnis et atrae            [ ]
599                apparent   admota oculis   uestigia pugnae.             [ ]
600                 qualem Gargani   campum Trebiaeque paludem             [ ]?
601            et Tyrrhena uada et   Phaethontis uiderat amnem             [ ]
602         strage uirum undantem,   talis, miserabile uisu,               [ ]
603              prostratis facies   aperitur dira maniplis.               [ ]
604            tunc superas   Iuno sedes   turbata reuisit.                [ ]?
605           iamque propinquabant   hostes tumuloque subibant,            [ ]
606              cum secum Poenus:   'caelum licet omne soluta             [ ]
607           in caput hoc   compage ruat   terraeque dehiscant,           [ ]
608                non ullo Cannas   abolebis, Iuppiter, aeuo,             [ ]
609               decedesque prius   regnis, quam nomina gentes            [ ]
610           aut facta Hannibalis   sileant. nec deinde relinquo          [ ]






Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
611               securam   te, Roma, mei,   patriaeque superstes          [ ]
612                ad spes armorum   uiuam tibi. nam modo pugna            [ ]
613         praecellis,   resident hostes:   mihi satque superque          [ ]
614                ut me Dardaniae   matres atque Itala tellus,            [ ]
615           dum uiuam, expectent   nec pacem pectore norint.'            [ ]
616             sic rapitur paucis   fugientum mixtus, et altos            [ ]
617             inde petit   retro montis   tutasque latebras.             [ ]
618               hic finis bello.   reserantur protinus arces             [ ]
619             Ausonio   iam sponte duci.   iura improba adempta          [ ]?
620            armaque, et incisae   leges, opibusque superbis             [1]
621          uis fracta, et posuit   gestatas belua turris.                [ ]
622             excelsae   tum saeua rates   spectacula Poenis             [ ]
623             flammiferam accepere facem, subitaque procella             [u]!
624             arserunt maria, at  -que expauit lumina Nereus.            [ ]
625               mansuri   compos decoris   per saecula rector,           [ ]?
626            deuictae   referens primus   cognomina terrae,              [ ]
627               securus sceptri,   repetit per caerula Romam             [ ]
628            et patria inuehitur   sublimi tecta triumpho.               [ ]?

 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
629          ante Syphax   feretro residens   captiua premebat             [ ]
630             lumina, et auratae   seruabant colla catenae,              [ ]
631             hic Hannon   clarique genus   Phoenissa iuuenta            [1]
632            et Macetum primi at  -que incocti corpora Mauri,            [ ]
633            tum Nomades   notusque sacro,   cum lustrat harenas,        [ ]
634                Hammoni Garamas   et semper naufraga Syrtis.            [1]
635             mox uictas tendens   Carthago ad sidera palmas             [ ]
636               ibat et effigies   orae iam lenis Hiberae,               [ ]?
637               terrarum   finis Gades   ac laudibus olim                [ ]
638             terminus Herculeis   Calpe Baetesque lauare                [ ]
639              solis equos dulci   consuetus fluminis unda,              [ ]
640            frondosumque apicem   subigens ad sidera mater              [ ]
641             bellorum   fera Pyrene   nec mitis Hiberus,                [2]
642              cum simul inlidit   ponto, quos attulit, amnes.           [ ]?
643             sed non ulla magis   mentesque oculosque tenebat,          [ ]
644           quam uisa Hannibalis   campis fugientis imago.               [ ]
645         ipse astans   curru atque auro   decoratus et ostro            [ ]
646               Martia praebebat   spectanda Quiritibus ora,             [ ]



Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 17. bog (Corpus P.L.)
647                qualis odoratis   descendens Liber ab Indis             [2]
648                 egit pampineos   frenata tigride currus;               [ ]?
649            aut cum Phlegraeis,   confecta mole Gigantum,               [ ]
650              incessit   campis tangens   Tirynthius astra.             [ ]
651         salue, inuicte parens,   non concessure Quirino                [ ]
652            laudibus ac meritis   non concessure Camillo:               [ ]
653             nec uero,   cum te memorat   de stirpe deorum,             [1]
654                  prolem Tarpei   mentitur Roma Tonantis.               [ ]
_____________________________________________________________________________..

= file n. 324  
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)                      .
1. digt.                                                                      .
Equus maximus Domitiani Imperatoris                                          ..
  1             Quae superimposito   moles geminata colosso                [ ]?
  2          stat Latium   complexa forum?   caelone peractum              [ ]
  3           fluxit opus? Siculis   an conformata caminis                 [ ]
  4              effigies   lassum Steropem   Brontemque reliquit?         [ ]
  5                an te Palladiae   talem, Germanice, nobis               [ ]
  6               effinxere manus,   qualem modo frena tenentem            [ ]
  7             Rhenus et attoniti   vidit domus ardua Daci?               [ ]?
  8            nunc age Fama prior   notum per saecula nomen               [ ]
  9                Dardanii   miretur equi,   cui vertice sacro            [2]?
 10             Dindymon et caesis   decrevit frondibus Ide:               [ ]
 11           hunc neque discissis   cepissent Pergama muris               [ ]
 12             nec grege permixto   pueri innuptaeque puellae             [ ]
 13                ipse nec Aeneas   nec magnus duceret Hector!            [ ]
 14         adde, quod ille nocens   saevosque amplexus Achivos,           [ ]
 15            hunc mitis   commendat eques:   iuvat ora tueri             [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 16              mixta notis belli   placidamque gerentia pacem,           [ ]
 17               nec veris   maiora putes:   par forma decorque,          [2]
 18           par honor, exhaustis   Martem non altius armis               [ ]
 19             Bistonius   portat sonipes   magnoque superbit             [ ]
 20              pondere nec tardo   raptus prope flumina cursu            [ ]
 21               fumat et ingenti   propellit Strymona flatu.             [ ]?
 22               par operi sedes,   hinc obvia limina pandit,             [2]
 23              qui fessus bellis   adscitae munere prolis                [ ]
 24            primus iter nostris   ostendit in aethera divis;            [ ]
 25             discit et e vultu,   quantum tu mitior armis,              [ ]
 26            qui nec in externos   facilis saevire furores               [ ]
 27             das Cattis   Dacisque iidem,   te signa ferente            [ ]
 28              et minor in leges   gener et Cato Caesaris iret.          [ ]
 29              at laterum passus   hinc Iulia tecta tuentur,             [ ]
 30               illinc belligeri   sublimis regia Pauli,                 [ ]
 31          terga Pater,   blandoque videt   Concordia vultu.             [ ]
 32              ipse autem   puro celsum   caput aere saeptus             [ ]?
 33             templa superfulges   et prospectare videris,               [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 34             an nova contemptis   surgant Palatia flammis               [ ]
 35           pulchrius, an tacita   vigilet face Troicus ignis            [ ]
 36               atque exploratas   iam laudet Vesta ministras.           [ ]
 37           dextra vetat pugnas,   laevam Tritonia virgo                 [ ]
 38           non gravat et sectae   praetendens colla Medusae:            [ ]
 39           ceu stimulis   accendit equum;   nec dulcior usquam          [ ]
 40             lecta deae   sedes nec si,   Pater, ipse teneres.          [ ]
 41            pectora, quae mundi   valeant evolvere curas,               [ ]
 42             et quis se   totis Temese   dedit hausta metallis;         [ ]
 43               it tergo   demissa chlamys:   latus ense quieto          [ ]
 44              securum,   magnus quanto   mucrone minatur                [ ]
 45              noctibus hibernis   et sidera terret Orion.               [ ]
 46             at sonipes habitus   animosque imitatus equestres          [ ]
 47                aerius attollit   vultus cursumque minatur;             [ ]
 48        cui rigidis   stant colla iubis   vivusque per armos            [ ]
 49              impetus et tantis   calcaribus ilia late                  [ ]
 50             suffectura patent;   vacuae pro caespite terrae            [ ]



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 51                  aerea captivi   crinem tegit ungula Rheni.            [ ]?
 52              hunc et Adrasteus   visum extimuisset Arion               [ ]
 53             et pavet aspiciens   Ledaeus ab aede propinqua             [ ]
 54           Cyllarus. hic domini   numquam mutabit habenas               [ ]
 55               perpetuus frenis   atque uni servitet astro!             [ ]?
 56            vix sola sufficiunt   insessaque pondere tanto              [ ]
 57          subter anhelat humus;   nec ferro aut aere: laborant          [ ]
 58            sub genio,   teneat quamvis   aeterna crepido,              [ ]
 59              quae superingesti   portaret culmina montis               [ ]
 60          caeliferi  -que attrita genu   durasset Atlantis.             [ ]?
 61             nec longae   traxere morae,   iuvat ipsa labores           [ ]
 62             forma dei praesens   operique intenta iuventus             [ ]
 63             miratur   plus posse manus,   strepit ardua pulsu          [ ]
 64             machina: continuus   septem per culmina Martis             [ ]
 65          it fragor et   magnae vincit   vaga murmura Romae.            [ ]
 66              ipse loci custos,   cuius sacrata vorago                  [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 67                famosique lacus   nomen memorabile servant,             [1]
 68              innumeros   aeris sonitus   et verbere crudo              [ ]
 69               ut sensit   mugire forum,   movet horrida sancto         [2]
 70              ora situ   meritaque caput   venerabile quercu.           [ ]
 71             ac primum ingentes   habitus lucemque coruscam             [ ]
 72                 expavit   maioris equi   terque ardua mersit           [2]
 73          colla lacu trepidans,   laetus mox praeside viso:             [ ]
 74               'salve, magnorum   proles genitorque deorum,             [ ]
 75                auditum   longe numen   mihi! nunc mea felix,           [ ]
 76          nunc veneranda palus,   cum te prope nosse tuumque            [ ]
 77                immortale iubar   vicina sede tueri                     [ ]?
 78            concessum, semel auctor ego inventorque salutis             [ ]!
 79             Romuleae:   tu bella Iovis,   tu proelia Rheni,            [ ]
 80               tu civile nefas,   tu tardum in foedera montem           [1]
 81             longo Marte domas.   quod si te nostra tulissent           [ ]?
 82            saecula, temptasses   me non audente profundo               [ ]
 83             ire lacu.   sed Roma tuas   tenuisset habenas.'            [ ]
 84            cedat equus, Latiae   qui contra templa Diones              [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
 85             Caesarei   stat sede fori   - quem traderis ausus          [ ]
 86               Pellaeo,   Lysippe. duci,   mox Caesaris ora             [ ]
 87                 mirata   cervice tulit   - vix lumine fesso            [2]
 88           explores,   quam longus in hunc   despectus ab illo.         [ ]
 89         quis rudis usque adeo,   qui non, ut viderit ambos,            [ ]
 90             tantum dicat equos   quantum distare regentes?             [ ]
 91             non hoc imbriferas   hiemes opus aut Iovis ignem           [ ]
 92             tergeminum, Aeolii   non agmina carceris horret            [ ]?
 93               annorumve moras:   stabit, dum terra polusque,           [ ]
 94               dum Romana dies.   huc et sub nocte silenti,             [ ]?
 95            cum superis   terrena placent,   tua turba relicto          [ ]
 96                  labetur caelo   miscebitque oscula iuxta,             [ ]
 97               ibit in amplexus   natus fraterque paterque              [ ]
 98            et soror: una locum   cervix dabit omnibus astris.          [ ]
 99                utere perpetuum   populi magnique senatus               [ ]
100               munere. Apelleae   cuperent te scribere cerae            [ ]
101               optassetque novo   similem te ponere templo              [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
1. digt.
102                   Atticus Elei   senior Iovis, et tua mitis            [u]?
103           ora Tarans,   tua sidereas   imitantia flammas               [ ]
104               lumina contempto   mallet Rhodos aspera Phoebo,          [ ]
105           certus ames   terras et quae   tibi templa dicamus,          [ ]
106           ipse colas;   nec te caeli   iuvet aula, tuosque             [ ]
107             laetus huic   dono videas   dare tura nepotes.             [ ]
2. digt.                                                                      .
Epithalamion in Stellam et Violentillam                                      ..
  1               Unde sacro Latii   sonuerunt carmine montes?             [ ]
  2        cui, Paean,   nova plectra moves   umeroque comanti             [ ]
  3              facundum   suspendio ebur?   procul ecce canoro           [ ]
  4             demigrant   Helicone deae   quatiuntque novena             [ ]
  5              lampade sollemnem   thalamis coeuntibus ignem             [ ]
  6                  et de Pieriis   vocalem fontibus undam,               [1]
  7             quas inter   vultu petulans   Elegea propinquat            [ ]
  8                celsior adsueto   divasque hortatur et ambit            [ ]
  9               alternum   fultura pedem   decimamque videri             [ ]
 10           se cupit et   medias fallit   permixta sorores.              [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 11             ipsa manu   nuptam genetrix   Aeneia duxit                 [ ]
 12             lumina demissam et   dulci probitate rubentem,             [ ]
 13            ipsa toros   et sacra parat   cinctuque Latino              [ ]
 14               dissimulata deam   crinem vultusque genasque             [ ]
 15            temperat atque nova   gestit minor ira marita.              [ ]
 16            nosco diem   causasque sacri:   te concinit iste -          [1]
 17      pande fores!   - te, Stella, chorus;   tibi Phoebus et Euhan      [ ]
 18                 et de Maenalia   volucer Tegeaticus umbra              [ ]
 19       serta ferunt,   nec blandus Amor   nec gratia cessat             [ ]
 20                amplexum niveos   optatae coniugis artus                [ ]
 21             floribus innumeris   et olenti spargere nimbo.             [ ]
 22          tu modo fronte rosas,   violis modo lilia mixta               [ ]
 23             excipis et dominae   niveis a vultibus obstas.             [ ]
 24               ergo dies aderat   Parcarum conditus albo                [ ]
 25           vellere, quo Stellae   Violentillaeque professus             [ ]
 26              clamaretur hymen,   cedant curaeque metusque,             [1]
 27               cessent mendaces   obliqui carminis astus,               [ ]
 28            Fama tace:   subiit leges   et frena momordit               [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 29             ille solutus amor:   consumpta est fabula vulgi            [ ]
 30                 et narrata diu   viderunt oscula cives.                [ ]?
 31            tu tamen attonitus,   quamvis data copia tantae             [ ]
 32            noctis, adhuc optas   permissaque numine dextro             [ ]
 33          vota paves,   pone, o dulcis,   suspiria, vates,              [ ]
 34      pone: tua est.   licet expositum   per limen aperto               [ ]
 35             ire, redire gradu:   iam nusquam ianitor aut lex           [ ]
 36             aut pudor, amplexu   tandem satiare petito -               [ ]
 37           contigit! - et duras   pariter reminiscere noctes.           [ ]
 38           digna quidem merces,   et si tibi Iuno labores               [ ]
 39           Herculeos,   Stygiis et si   concurrere monstris             [ ]
 40           Fata darent,   si Cyaneos   raperere per aestus.             [1]
 41             hanc propter tanti   Pisaea lege trementem                 [ ]
 42             currere et Oenomai   fremitus audire sequentis,            [ ]
 43                nec si Dardania   pastor temerarius Ida                 [ ]
 44             edisses.   haec dona forent,   nec si alma per auras       [ ]
 45          te potius   prensum aveheret   Tithonia biga.                 [ ]
 46           sed quae causa toros   inopinaque gaudia vati                [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 47            attulit? hic mecum,   dum fervent agmine postes             [ ]
 48              atriaque et multa   pulsantur limina virga,               [ ]
 49             hic, Erato   iucunda, doce.   vacat apta movere            [ ]?
 50           colloquia et   docti norunt   audire penates.                [ ]?
 51                forte, serenati   qua stat plaga lactea caeli,          [2]?
 52           alma Venus   thalamo pulsa   modo nocte iacebat              [ ]
 53                 amplexu   duro Getici   resoluta mariti.               [1]?
 54           fulcra torosque deae   tenerum premit agmen Amorum;          [ ]
 55         signa petunt   qua ferre faces,   quae pectora figi            [ ]
 56             imperet; an terris   saevire an malit in undis,            [ ]
 57                an miscere deos   an adhuc vexare Tonantem.             [ ]
 58             ipsi animus nondum   nec cordi fixa voluntas,              [ ]
 59           fessa iacet stratis,   ubi quondam conscia culpae            [ ]?
 60                Lemnia deprenso   repserunt vincula lecto.              [ ]
 61             hic puer e   turba volucrum,   cui plurimus ignis          [ ]
 62               ore manuque levi   numquam frustrata sagitta,            [ ]
 63                agmine de medio   tenera sic dulce profatur             [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 64                voce pharetrati   pressere silentia fratres.            [ ]?
 65          'scis ut, mater,' ait   'nulla mihi dextera segnis            [ ]
 66             militia;   quemcumque hominum   divumque dedisti,          [ ]
 67             uritur, at quondam   lacrimis et supllice dextra           [ ]
 68            et votis   precibusque virum   concede moveri,              [ ]
 69             o genetrix:   duro nec enim ex   adamante creati,          [1]
 70           sed tua turba sumus,   clarus de gente Latina                [ ]
 71        est iuvenis,   quem patriciis   maioribus ortum                 [ ]
 72               nobilitas   gavisa tulit   praesagaque formae            [2]
 73              protinus e nostro   posuit cognomina caelo,               [ ]
 74             hunc egomet   tota quondam   - tibi dulce - pharetra       [ ]?
 75              improbus et densa   trepidantem cuspide fixi.             [ ]
 76               quamvis Ausoniis   multum gener ille petitus             [ ]
 77               matribus, edomui   victum dominaeque potentis            [ ]
 78        ferre iugum et   longos iussi   sperare per annos,              [ ]?
 79              ast illam   summa leviter   - sic namque iubebas -        [ ]
 80              lampade parcentes   et inerti strinximus arcu.            [ ]
 81              ex illo   quantos iuvenis   premat anxius ignes,          [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
 82          testis ego attonitus,   quantum me nocte dieque               [ ]
 83         urgentem   ferat, haud ulli   vehementior umquam               [ ]
 84             incubui, genetrix,   iterataque vulnera fodi.              [ ]
 85             vidi ego et immiti   cupidum decurrere campo               [ ]?
 86          Hippomenes,   nec sic meta   pallebat in ipsa;                [ ]
 87                vidi et Abydeni   iuvenis certantia remis               [2]?
 88               bracchia laudavi  -que manus et saepe natanti            [ ]?
 89           praeluxi:   minor ille calor,   quo saeva tepebant           [ ]
 90           aequora: tu veteres,   iuvenis, transgressus amores,         [ ]
 91           ipse ego te   tantos stupui   durasse per aestus             [ ]
 92              firmavique animos   blandisque madentia plumis            [1]
 93                lumina detersi.   quotiens mihi questus Apollo,         [ ]
 94              sic vatem   maerere suum!   iam, mater, amatos            [ ]
 95              indulge thalamos,   noster comes ille piusque             [ ]
 96            signifer; armiferos   poterat memorare labores              [ ]
 97        claraque facta virum et   torrentes sanguine campos,            [ ]
 98         sed tibi plectra dedit   mitisque incedere vates               [ ]
 99               maluit et nostra   laurum subtexere myrto.               [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
100           hic iuvenum   lapsus suaque aut   externa revolvit           [ ]
101       vulnera; pro! quanta est   Paphii reverentia, mater,             [ ]
102           numinis: hic nostrae   deflevit fata columbae.'              [ ]
103             finierat;   tenera matris   cervice pependit               [1]
104             blandus et admotis   tepefecit pectora pennis,             [ ]
105              illa refert vultu   non aspernata rogari:                 [ ]?
106         'grande quidem   rarumque viris,   quos ipsa probavi.          [ ]
107                Pierius   votum iuvenis   cupit, hanc ego formae        [ ]
108                egregium   mirata decus,   cui gloria patrum            [2]
109             et generis   certabat honos,   tellure cadentem            [ ]
110                  excepi   fovique sinu   nec colla genasque            [1]?
111              comere nec pingui   crinem deducere amomo                 [1]
112             cessavit   mea, nate, manus.   mihi dulcis imago           [ ]
113              prosiluit. celsae   procul aspice frontis honores         [ ]
114            suggestumque comae.   Latias metire quid ultra              [ ]
115                emineat matres:   quantum Latonia nymphas               [ ]
116         virgo premit   quantumque egomet   Nereidas exsto.             [ ]
117              haec et caeruleis   mecum consurgere digna                [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
118            fluctibus et nostra   potuit considere concha;              [ ]
119              et si flammigeras   potuisset scandere sedes              [ ]
120          hasque intrare domos,   ipsi erraretis, Amores.               [ ]
121          huic quamvis   census dederim   largita beatos,               [ ]
122             vincit opes animo.   querimur iam Seras avaros             [ ]
123              angustum   spoliare nemus   Clymenaeaque deesse           [ ]
124            germina nec virides   satis inlacrimare sorores,            [ ]
125                vellera Sidonio   iam pauca rubescere tabo              [ ]
126              raraque longaevis   nivibus crystalla gelari.             [ ]
127            huic Hermum   fulvoque Tagum   decurrere limo,              [ ]
128          - nec satis ad cultus   - huic Inda monilia Glaucum           [ ]
129          Proteaque atque omnem   Nereida quaerere iussi.               [u]
130            hanc si Thessalicos   vidisses, Phoebe, per agros           [ ]
131                 erraret   secura Daphne.   si in litore Naxi           [2]
132                Theseum   iuxta foret haec   conspecta cubile,          [ ]
133               Gnosida desertam   profugus liquisset et Euhan.          [ ]
134            quod nisi me longis   placasset Iuno querelis,              [ ]
135             falsus huic pennas   et cornua sumeret aethrae             [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
136           rector, in hanc vero   cecidisset Iuppiter auro.             [ ]?
137          sed dabitur   iuveni, cui tu,   mea summa potestas,           [ ]
138           nate, cupis, thalami   quamvis iuga ferre secundi            [ ]
139           saepe neget maerens.   ipsam iam cedere sensi                [ ]
140           inque vicem   tepuisse viro.'   sic fata levavit             [ ]
141                 sidereos artus   thalamique egressa superbum           [1]
142                limen Amyclaeos   ad frena citavit olores.              [ ]
143           iungit Amor   laetamque vehens   per nubila matrem           [ ]
144                 gemmato   temone sedet.   iam Thybridis arces          [3]
145              Iliacae:   pandit nitidos   domus alta penates            [ ]
146             claraque gaudentes   plauserunt limina cygni.              [ ]
147              digna deae sedes,   nitidis nec sordet ab astris.         [ ]
148         hic Libycus   Phrygiusque silex,   hic dura Laconum            [ ]
149        saxa virent,   hic flexus onyx   et concolor alto               [ ]
150              vena mari   rupesque nitent,   quis purpura saepe         [2]
151               Oebalis et Tyrii   moderator livet aeni.                 [ ]
152              pendent innumeris   fastigia nixa columnis,               [ ]
153               robora Dalmatico   lucent satiata metallo.               [ ]?


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
154               excludunt radios   silvis demissa vetustis               [ ]
155             frigora, perspicui   vivunt in marmore fontes.             [ ]?
156              nec servat   natura vices:   hic Sirius alget,            [2]
157           bruma tepet   versumque domus   sibi temperat annum.         [ ]
158                  exsultat visu   tectisque potentis alumnae            [ ]?
159          non secus alma Venus,   quam si Paphon aequore ab alto        [ ]
160               Idaliasque domos   Erycinaque templa subiret.            [ ]
161                tunc ipsam solo   reclinem adfata cubili:               [ ]
162        'quonam hic usque sopor   vacuique modestia lecti,              [ ]
163               o mihi Laurentes   inter dilecta puellas?                [ ]
164             quis morum   fideique modus?   numquamne virili            [ ]
165               summittere iugo?   veniet iam tristior aetas.            [ ]
166               exerce formam et   fugientibus utere donis.              [ ]
167             non ideo   tibi tale decus   vultusque superbos            [ ]
168             meque dedi, viduos   ut transmittare per annos             [ ]
169             ceu non cara mihi.   satis o nimiumque priores             [ ]
170             despexisse procos.   etenim hic tibi sanguine toto         [ ]
171             deditus unam omnes   inter miratur amatque                 [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
172          nec formae   nec stirpis egens.   nam docta per urbem         [ ]
173           carmina qui iuvenes,   quae nunc didicere puellae?           [ ]
174               hunc et bissenos   - sic indulgentia pergat              [ ]
175              praesidis Ausonii   - cernes attollere fasces             [ ]
176             ante diem:   certe iam nunc   Cybeleia movit               [ ]
177             limina et Euboicae   carmen legit ille Sibyllae.           [ ]
178          iamque parens Latius,   cuius praenoscere mentem              [ ]
179            fas mihi, purpureos   habitus iuvenique curule              [ ]
180                indulgebit ebur   Dacasque - haec gloria maior -        [ ]
181               exuvias   laurosque dabit   celebrare recentes.          [ ]
182          ergo age, iunge toros   atque otia deme iuventae.             [ ]
183           quas ego non gentes,   quae non face corda iugavi?           [ ]
184              alituum   pecudumque mihi   durique ferarum               [1]
185            non renuere greges,   ipsum in conubia terrae               [ ]
186           aethera, cum pluviis   rarescunt nubila, solvo.              [ ]
187               sic rerum series   mundique revertitur aetas.            [ ]
188              unde novum Troiae   decus ardentumque deorum              [ ]



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
189            raptorem,   Phrygio si non   ego iuncta marito,             [1]
190               Lydius unde meos   iterasset Thybris Iulos?              [ ]
191             quis septemgeminae   posuisset moenia Romae                [ ]
192                imperii   Latiale caput,   nisi Dardana furto           [ ]
193               cepisset Martem,   nec me prohibente, sacerdos?'         [ ]
194              his mulcet dictis   tacitaeque inspirat honorem           [ ]
195             conubii.   redeunt animo   iam dona precesque              [ ]
196          et lacrimae   vigilesque viri   prope limina questus,         [ ]
197               Asteris et vatis   totam cantata per urbem,              [ ]
198            Asteris ante dapes,   nocte Asteris, Asteris ortu,          [ ]
199            quantum non   clamatus Hylas.   iamque aspera coepit        [u]!
200          flectere corda libens   et iam sibi dura videri.              [ ]
201          macte toris,   Latios inter   placidissime vates,             [ ]
202            quod durum   permensus iter   coeptique labores             [ ]
203              prendisti portus.   nitidae sic tranfuga Pisae            [ ]
204              amnis in externos   longe flammatus amores                [ ]
205                flumina demerso   trahit intemerata canali,             [ ]
206                 donec Sicanios   tandem prolatus anhelo                [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
207              ore bibat fontes;   miratur dulcia Nais                   [ ]
208              oscula nec credit   pelago venisse maritum.               [1]
209          quis tibi tunc alacri   caelestum in munere claro,            [ ]
210           Stella, dies, quanto   salierunt pectora voto,               [ ]
211             dulcia cum dominae   dexter conubia vultus                 [ ]
212               adnuit! ire polo   nitidosque errare per axes            [ ]
213               visus. Amyclaeis   minus exsultavit harenis              [ ]
214               pastor ad Idaeas   Helena veniente carinas;              [ ]
215             Thessala nec talem   viderunt Pelea Tempe,                 [ ]
216           cum Thetin Haemoniis   Chiron accedere terris                [ ]
217               erecto   prospexit equo.   quam longa morantur           [ ]
218            sidera! quam segnis   votis Aurora mariti!                  [ ]
219         at procul ut   Stellae thalamos   sensere parari               [ ]
220                 Letous   vatum pater et   Semeleius Euhan,             [ ]
221             hic movet Ortygia,   movet hic rapida agmina Nysa.         [ ]
222              huic Lycii montes   gelidaeque umbracula Thymbrae         [ ]
223             et Parnase, sonas;   illi Pangaea resultant                [ ]
224           Ismaraque et quondam   genialis litora Naxi.                 [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
225              tunc caras   iniere fores   comitique canoro              [2]?
226         hic chelyn, hic flavam   maculoso nebrida tergo,               [2]
227        hic thyrsos,   hic plectra ferunt;   hic enthea lauro           [ ]
228                 tempora, Minoa   crinem premit ille corona.            [u]?
229            vixdum emissa dies,   et iam socialia praesto               [ ]
230               omina, iam festa   fervet domus utraque pompa.           [ ]
231          fronde virent postes,   effulgent compita flammis,            [ ]
232               et pars immensae   gaudet celeberrima Romae.             [ ]
233          omnis honos,   cuncti veniunt   ad limina fasces,             [ ]
234                  omnis plebeio   teritur praetexta tumultu:            [ ]?
235     hinc eques, hinc   iuvenum coetu   stola mixta laborat.            [ ]
236                felices   utrosque vocant,   sed in agmine plures       [ ]?
237                 invidere viro.   iamdudum poste reclinis               [1]
238         quaerit Hymen thalamis   intactum dicere carmen,               [ ]
239              quo vatem   mulcere queat.   dat Iuno verenda             [ ]
240            vincula et insignit   gemina Concordia taeda.               [ ]
241            hic fuit ille dies:   noctem canat ipse maritus!            [ ]
242           quantum nosse licet,   sic victa sopore doloso               [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
243                Martia fluminea   posuit latus Ilia ripa:               [ ]
244             non talis   niveos tinxit   Lavinia vultus,                [ ]
245            cum Turno   spectante rubet:   non Claudia talis            [ ]
246             respexit   populos mota   iam virgo carina.                [ ]
247            nunc opus, Aeonidum   comites tripodumque ministri,         [ ]
248               diversis   certare modis:   eat enthea vittis            [ ]
249         atque hederis   redimita cohors,   ut pollet ovanti            [ ]
250       quisque lyra.   sed praecipui,   qui nobile gressu               [ ]?
251               extremo   fraudatis opus,   date carmina festis          [2]?
252         digna toris.   hunc ipse Coo   plaudente Philetas              [ ]
253           Callimachusque senex   Umbroque Propertius antro             [ ]
254              ambissent   laudare diem,   nec tristis in ipsis          [ ]
255             Naso Tomis   divesque foco   lucente Tibullus.             [1]
256               me certe   non unus amor   simplexque canendi            [2]
257          causa trahit:   tecum similes   iunctaeque Camenae,           [ ]
258         Stella, mihi,   multumque pares   bacchamur ad aras            [ ]
259               et sociam doctis   haurimus ab amnibus undam;            [ ]
260                at te nascentem   gremio mea prima recepit              [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
2. digt.
261           Parthenope,   dulcisque solo   tu gloria nostro              [1]
262              reptasti. nitidum   consurgat ad aethera tellus           [ ]
263              Eubois et pulchra   tumeat Sebethos alumna;               [ ]
264             nec sibi sulpureis   Lucrinae Naides antris                [ ]
265                  nec Pompeiani   placeant magis otia Sarni.            [ ]?
266           heia age, praeclaros   Latio properate nepotes,              [ ]
267           qui leges,   qui castra regant,   qui carmina ludant.        [ ]
268              acceleret   partu decimum   bona Cynthia mensem,          [ ]
269              sed parcat   Lucina precor;   tuque ipse parenti          [2]
270          parce, puer,   ne mollem uterum,   ne stantia laedas          [ ]
271           pectora; cumque tuos   tacito natura recessu                 [1]
272               formarit vultus,   multum de patre decoris,              [ ]
273           plus de matre feras.   at tu, pulcherrima forma              [1]
274             Italidum,   tandem merito   possessa marito,               [ ]
275            vincla diu   quaesita fove:   sic damna decoris             [ ]
276           nulla tibi;   longae viridis   sic flore iuventae            [ ]
277              perdurent vultus,   tardeque haec forma senescat.         [ ]
= file n. 325
 3. digt.                                                                     .
Villa Tiburtina Manilii Vopisci                                              ..

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
  1                Cernere facundi   Tibur glaciale Vopisci                [1]
  2             si quis et inserto   geminos Aniene penates                [ ]
  3              aut potuit sociae   commercia noscere ripae               [ ]
  4              certantesque sibi   dominum defendere villas,             [ ]
  5               illum nec calido   latravit Sirius astro,                [ ]?
  6             nec gravis aspexit   Nemeae frondentis alumnus:            [ ]
  7            talis hiems tectis,   frangunt sic improba solem            [ ]
  8               frigora, Pisaeum  -que domus non aestuat annum.          [ ]
  9             ipsa manu   tenera tecum   scripsisse Voluptas             [1]?
 10             tunc Venus Idaliis   unxit fastigia sucis                  [ ]
 11             permulsitque comis   blandumque reliquit honorem           [ ]
 12           sedibus, et volucres   vetuit discedere natos.               [ ]
 13             o longum   memoranda dies!   quae mente reporto            [ ]
 14            gaudia, quam lassos   per tot miracula visus!               [ ]
 15             ingenium   quam mite solo!   quae forma beatis             [ ]
 16             ante manus   artemque locis!   non largius usquam          [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 17                indulsit   Natura sibi.   nemora alta citatis           [3]
 18               incubuere vadis:   fallax responsat imago                [ ]
 19           frondibus, et longas   eadem fugit umbra per undas.          [ ]
 20           ipse Anien   - miranda fides   - infraque superque           [ ]
 21             saxeus hic tumidam   rabiem spumosaque ponit               [ ]
 22           murmura, ceu placidi   veritus turbare Vopisci               [ ]
 23                Pieriosque dies   et habentes carmina somnos.           [ ]
 24           litus utrumque domi,   nec te mitissimus amnis               [ ]?
 25              dividit. alternas   servant praetoria ripas,              [ ]
 26               non externa sibi   fluviumve obstare queruntur.          [ ]
 27            Sestiacos   nunc Fama sinus   pelagusque natatum            [ ]
 28               iactet et audaci   victos delphinas ephebo!              [ ]
 29             hic aeterna quies,   nullis hic iura procellis,            [ ]
 30          numquam fervor aquis.   datur hic transmittere visus          [ ]
 31              et voces   et paene manus.   sic Chalcida fluctus         [2]
 32              expellunt reflui,   sic dissociata profundo               [ ]
 33               Bruttia Sicanium   circumspicit ora Pelorum.             [ ]
 34           quid primum   mediumve canam,   quo fine quiescam?           [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 35               auratasne trabes   an Mauros undique postes              [ ]
 36                   an picturata   lucentia marmora vena                 [ ]?
 37              mirer, an emissas   per cuncta cubilia nymphas?           [ ]
 38          huc oculis,   huc mente trahor.   venerabile dicam            [ ]
 39                lucorum senium?   te, quae vada fluminis infra          [ ]
 40           cernis, an ad silvas   quae respicis, aula, tacentis,        [ ]
 41            qua tibi tota quies   offensaque turbine nullo              [ ]
 42           nox silet et teneros   invitant murmura somnos?              [ ]
 43               an quae graminea   suscepta crepidine fumant             [ ]
 44            balnea et impositum   ripis algentibus ignem?               [ ]
 45             quaque vaporiferis   iunctus fornacibus amnis              [ ]
 46               ridet anhelantes   vicino flumine nymphas?               [ ]?
 47           vidi artes   veterumque manus   variisque metalla            [ ]
 48        viva modis.   labor est auri   memorare figuras                 [ ]
 49          aut ebur aut   dignas digitis   contingere gemmas,            [ ]
 50            quicquid et argento   primum, vel in aere minori            [ ]?
 51               lusit et enormes   manus est experta colossos.           [ ]



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 52              cum vagor aspectu   visusque per omnia duco,              [1]
 53              calcabam   necopinus opes.   nam splendor ab alto         [ ]
 54             defluus et nitidum   referentes aera testae                [ ]
 55             monstravere solum,   varias ubi picta per artes            [1]
 56         gaudet humus   superatque novis   asarota figuris:             [ ]
 57               expavere gradus.   quid nunc iungentia mirer             [1]
 58              aut quid partitis   distantia tecta trichoris?            [ ]
 59           quid te, quae mediis   servata penatibus arbor               [ ]
 60          tecta per et   postes liquidas   emergis in auras,            [1]
 61           quo non sub   domino saevas   passura bipennes?              [ ]
 62                 et nunc ignaro   forsan vel lubrica Nais               [ ]
 63               vel non abruptos   tibi debet Hamadryas annos.           [ ]
 64          quid referam alternas   gemino super aggere mensas            [ ]
 65              albentesque lacus   altosque in gurgite fontes            [ ]
 66            teque, per obliquum   penitus quae laberis amnem,           [ ]
 67              Marcia, et audaci   transcurris flumina plumbo?           [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 68                an solum Ioniis   sub fluctibus Elidis amnem            [1]
 69             dulcis ad Aetnaeos   deducat semita portus?                [ ]
 70              illic ipse antris   Anien et fonte relicto                [ ]
 71               nocte sub arcana   glaucos exutus amictus                [ ]
 72              huc illuc fragili   prosternit pectora musco,             [ ]
 73           aut ingens   in stagna cadit   vitreasque natatu             [ ]
 74          plaudit aquas.   illa recubat   Tiburnus in umbra,            [ ]
 75                illic sulpureos   cupit Albula mergere crines;          [ ]
 76             haec domus Egeriae   nemoralem abiungere Phoeben           [ ]
 77             et Dryadum   viduare choris   algentia possit              [ ]
 78              Taygeta et silvis   accersere Pana Lycaeis.               [ ]
 79          quod ni templa darent   alias Tirynthia sortes,               [ ]
 80                et Praenestinae   poterant migrare sorores.             [ ]
 81            quid bifera Alcinoi   laudem pomaria vosque,                [ ]
 82              qui numquam vacui   prodistis in aethera, rami?           [ ]?
 83               cedant Telegoni,   cedant Laurentia Turni                [ ]?




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
 84                iugera Lucrinae  -que domus litusque cruenti            [2]
 85           Antiphatae,   cedant vitreae   iuga perfida Circes           [ ]
 86              Dulichiis   ululata lupis   arcesque superbae             [ ]
 87              Anxuris et sedes,   Phrygio quas mitis alumno             [ ]
 88          debet anus;   cedant, quae te   iam solibus artis             [ ]
 89                  Antia nimbosa   revocabunt litora bruma!              [ ]?
 90              scilicet hic illi   meditantur pondera mores,             [ ]
 91           hic premitur   fecunda quies   virtusque serena              [ ]
 92          fronte gravis   sanusque nitor   luxuque carentes             [ ]
 93            deliciae,   quas ipse suis   digressus Athenis              [ ]
 94                 mallet deserto   senior Gargettius horto;              [ ]
 95            haec per et Aegaeas   hiemes Hyadumque nivosum              [ ]
 96               sidus et Oleniis   dignum petiisse sub astris,           [ ]
 97             si Maleae   credenda ratis   Siculosque per aestus         [ ]
 98          sit via: cur   oculis sordet   vicina voluptas?               [ ]
 99               hic tua Tiburtes   Faunos chelys et iuvat ipsum          [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
 3. digt.
100               Alciden   dictumque lyra   maiore Catillum,              [1]
101            seu tibi Pindaricis   animus contendere plectris            [ ]
102             sive chelyn tollas   heroa ad robora sive                  [ ]?
103             liventem   satiram nigra   rubigine turbes                 [ ]?
104               seu tua non alia   splendescat epistola cura.            [ ]
105           digne Midae   Croesique bonis   et Perside gaza,             [ ]
106             macte bonis animi,   cuius stagnantia rura                 [ ]
107               debuit et flavis   Hermus transcurrere ripis             [ ]
108             et limo   splendente Tagus!   sic docta frequentes         [2]
109                 otia, sic omni   detectus pectora nube                 [ ]?
110                finem Nestoreae   precor egrediare senectae.            [ ]
4. digt.                                                                      .
Soteria Rutili Gallici                                                       ..
  1             Estis, io, superi,   nec inexorabile Clotho                [ ]
  2        volvit opus,   videt alma pios   Astraea Iovique                [ ]
  3               conciliata redit   dubitataque sidera cernit             [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
  4            Gallicus. es caelo,   dive, es, Germanice, cordi            [1]
  5         (quis neget?): erubuit   tanto spoliare ministro               [ ]
  6               imperium   Fortuna tuum.   stat proxima cervix           [ ]
  7               ponderis immensi   damnosaque fila senectae              [ ]
  8              exuit atque alios   melior revirescit in annos.           [ ]
  9       ergo alacres,   quae signa colunt   urbana, cohortes             [ ]
 10         inque sinum   quae saepe tuum   fora turbida questum           [ ]
 11              confugiunt, leges   urbesque ubicumque togatae,           [ ]?
 12            quae tua longinquis   implorant iura querelis,              [ ]
 13              certent laetitia,   nosterque ex ordine collis            [ ]
 14           confremat et sileant   peioris murmura famae!                [ ]
 15          quippe manet   longumque aevo   redeunte manebit,             [ ]
 16          quem penes intrepidae   mitis custodia Romae.                 [ ]
 17           nec tantum induerint   fatis nova saecula crimen             [ ]
 18                 aut instaurati   peccaverit ara Tarenti.               [ ]?
 19           ast ego nec Phoebum,   quamquam mihi surda sine illo         [ ]
 20            plectra, nec Aonias   decima cum Pallade divas              [ ]
 21               aut mitem Tegeae   Dircesve hortabor alumnum:            [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 22              ipse veni   viresque novas   animumque ministra,          [2]
 23           qui caneris;   docto nec enim   sine numine tantus           [ ]
 24           Ausoniae   decora ampla togae   centumque dedisti            [ ]
 25              iudicium   mentemque viris.   licet enthea vatis          [ ]
 26              excludat   Pimplea sitim   nec conscia detur              [ ]
 27               Pirene:   largos potius   mihi gurges in haustus,        [ ]?
 28           qui rapitur   de fonte tuo,   seu plana solutis              [ ]
 29         quom struis orsa modis   seu quom tibi dulcis in artem         [ ]
 30           frangitur et nostras   curat facundia leges.                 [ ]
 31           quare age, si Cereri   sua dona merumque Lyaeo               [ ]
 32              reddimus et dives   praedae tamen accipit omni            [ ]
 33                  exuvias   Diana tholo   captivaque tela               [u]
 34         Bellipotens:   nec tu, quando   tibi, Gallice, maius           [ ]
 35              eloquium,   fandique opibus   sublimis abundas,           [ ]
 36           sperne coli   tenuiore lyra.   vaga cingitur astris          [ ]
 37            luna, et in oceanum   rivi cecidere minores.                [1]
 38           quae tibi sollicitus   persolvit praemia morum               [ ]
 39         Urbis amor!   quae tum patrum  -que equitumque notavi          [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 40              lumina et ignarae   plebis lugere potentes?               [ ]
 41               non labente Numa   timuit sic Curia felix                [ ]
 42              Pompeio   nec celsus eques   nec femina Bruto.            [ ]
 43             hoc illud: tristes   invitum audire catenas,               [ ]
 44             parcere verberibus   nec qua iubet alta potestas           [ ]
 45               ire, sed armatas   multum sibi demere vires              [ ]
 46               dignarique manus   humiles et verba precantum            [1]?
 47              reddere iura foro   nec proturbare curules                [ ]
 48              et ferrum   mulcere toga.   sic itur in alta              [ ]?
 49             pectora, sic mixto   reverentia fidit amori.               [ ]
 50             ipsa etiam cunctos   gravis inclementia fati               [ ]
 51              terruit et subiti   praeceps iuvenile pericli,            [ ]
 52            nil cunctante malo.   non illud culpa senectae              [ ]?
 53           - quippe ea bissenis   vixdum orsa excedere lustris -,       [ ]
 54            sed labor intendens   animique in membra vigentis           [ ]
 55             imperium   vigilesque suo   pro Caesare curae,             [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 56      dulce opus. hinc   fessos penitus   subrepsit in artus            [ ]
 57                insidiosa quies   et pigra oblivio vitae.               [ ]
 58              tunc deus, Alpini   qui iuxta culmina dorsi               [ ]?
 59              signat Apollineos   sancto cognomine lucos,               [ ]
 60             respicit heu tanti   pridem securus alumni.                [1]
 61           praecidensque moras:   'nunc mecum, Epidauria proles,        [ ]
 62          hinc' ait 'i gaudens:   datur - aggredienda facultas! -       [ ]
 63              ingentem   recreare virum.   teneamus adorti              [ ]
 64             tendentes   iam fila colos:   ne fulminis atri             [ ]
 65           sit metus: has ultro   laudabit Iuppiter artes.              [ ]
 66         nam neque plebeiam aut   dextro sine numine cretam             [ ]
 67       servo animam. atque adeo   breviter, dum tecta subimus,          [ ]
 68           expediam.   genus ipse suis   permissaque retro              [ ]
 69           nobilitas;   nec origo latet   sed luce sequente             [ ]
 70              vincitur et magno   gaudet cessisse nepoti.               [ ]
 71           prima togae   virtus illi   quoque: clarus et ingens         [ ]
 72              eloquio;   mox innumeris   exercita castris               [ ]
 73              occiduas   primasque domos   et sole sub omni             [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 74               permeruit   iurata manus   nec in otia pacis             [2]
 75               permissum   laxare animos   ferrumque recingi.           [ ]
 76            hunc Galatea vigens   ausa est incessere bello              [ ]
 77     - me quoque - perque novem   timuit Pamphylia messes               [ ]
 78             Pannoniusque ferox   arcuque horrenda fugaci               [ ]
 79           Armenia et   patiens Latii   iam pontis Araxes.              [ ]
 80            quid geminos fasces   magnaeque iterata revolvam            [ ]
 81         iura Asiae?   velit illa quidem   ter habere quaterque         [ ]
 82      hunc sibi, sed   revocant fasti   maiorque curulis                [ ]?
 83            nec promissa semel.   Libyci quid mira tributi              [ ]
 84           obsequia et   missum media   de pace triumphum               [ ]
 85       laudem et opes   quantas nec qui   mandaverat ausus              [ ]
 86               exspectare fuit?   gaudet Trasimennus et Alpes           [ ]
 87           Cannensesque animae;   primusque insigne tributum            [ ]
 88              ipse palam lacera   poscebat Regulus umbra.               [ ]
 89              non vacat Arctoas   acies Rhenumque rebellem              [ ]?
 90             captivaeque preces   Veledae et, quae maxima nuper         [ ]
 91              gloria, depositam   Dacis pereuntibus Urbem               [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
 92             pandere, cum tanti   lectus rectoris habenas,              [ ]
 93               Gallice, Fortuna   non admirante subisti.                [ ]?
 94          hunc igitur,   si digna loquor,   rapiemus iniquo,            [ ]
 95        nate, Iovi.   rogat hoc Latiae   pater inclitus urbis           [ ]
 96        et meruit;   neque enim frustra   mihi nuper honora             [ ]
 97               carmina patricio   pueri sonuistis in ostro.             [ ]
 98              si qua salutifero   gemini Chironis in antro              [1]?
 99         herba, tholo   quodcumque tibi   Troiana recondit              [ ]
100           Pergamus aut medicis   felix Epidaurus harenis               [ ]
101                  educat, Idaea   profert quam Creta sub umbra          [1]
102              dictamni   florentis opem,   quoque anguis abundat        [ ]
103           spumatu:   iungam ipse manus   atque omne benignum           [2]
104              virus, odoriferis   Arabum quod doctus in arvis           [ ]
105                aut Amphrysiaco   pastor de gramine carpsi.'            [ ]
106             dixerat. inveniunt   positos iam segniter artus            [ ]
107           pugnantemque animam;   ritu se cingit uterque                [ ]?
108            Paeonio   monstrantque simul   parentque volentes,          [ ]
109                donec letiferas   vario medicamine pestes               [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
110               et suspecta mali   ruperunt nubila somni.                [ ]?
111              adiuvat ipse deos   morboque valentior omni               [ ]
112              occupat auxilium.   citius non arte refectus              [ ]
113             Telephus Haemonia,   nec quae metuentis Atridae            [ ]
114                saeva Machaonio   coierunt vulnera suco.                [ ]
115         quis mihi tot   coetus inter   populique patrumque             [ ]
116               sit curae   votique locus?   tamen ardua testor          [1]
117            sidera teque, pater   vatum Thymbraee, quis omni            [ ]
118          luce mihi,   quis nocte timor,   dum postibus haerens         [ ]
119             assiduus   nunc aure vigil   nunc lumine cuncta            [ ]
120              aucupor; immensae   veluti conexa carinae                 [1]
121         cumba minor,   cum saevit hiems,   pro parte furentis          [ ]
122           parva receptat aquas   et eodem volvitur austro.             [ ]
123            nectite nunc laetae   candentia fila, sorores,              [ ]
124            nectite! nemo modum   transmissi computet aevi:             [ ]
125               hic vitae   natalis erit.   tu Troica dignus             [2]
126             saecula et Euboici   transcendere pulveris annos           [ ]
127            Nestoreosque situs!   qua nunc tibi pauper acerra           [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
4. digt.
128          digna litem?   nec si vacuet   Mevania valles                 [ ]
129           aut praestent niveos   Clitumna novalia tauros,              [ ]
130           sufficiam.   sed saepe deis   hos inter honores              [ ]?
131              caespes et exiguo   placuerunt farra salino.              [ ]
5. digt.                                                                      .
Balneum Claudii Etrusci                                                      ..
  1             Non Helicona gravi   pulsat chelys enthea plectro,         [ ]
  2               nec lassata voco   totiens mihi numina, Musas;           [ ]
  3          et te, Phoebe, choris   et te dimittimus, Euhan,              [ ]?
  4          tu quoque muta ferae,   volucer Tegeaee, sonorae              [ ]
  5          terga premas:   alios poscunt   mea carmina coetus.           [ ]
  6                Naidas, undarum   dominas, regemque corusci             [ ]
  7             ignis adhuc fessum   Siculaque incude rubentem             [ ]
  8               elicuisse satis.   paulum arma nocentia, Thebae,         [ ]
  9                ponite: dilecto   volo lascivire sodali.                [ ]
 10           iunge, puer, cyathos   - set ne numerare labora -            [ ]
 11         cunctantem  -que intende chelyn:   discede Laborque            [ ]
 12           Curaque, dum nitidis   canimus gemmantia saxis               [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
5. digt.
 13           balnea dumque procax   vittis hederisque, soluta             [ ]
 14              fronde verecunda,   Clio mea ludit Etrusco.               [1]?
 15             ite, deae virides,   liquidosque advertite vultus          [ ]
 16           et vitreum   teneris crinem   redimite corymbis,             [ ]
 17            veste nihil tectae,   quales emergitis altis                [ ]?
 18               fontibus et visu   Satyros torquetis amantes.            [ ]?
 19            non vos, quae culpa   decus infamastis aquarum,             [ ]
 20             sollicitare iuvat;   procul hinc et fonte doloso           [ ]
 21             Salmacis et viduae   Cebrenidos arida luctu                [ ]
 22            flumina et Herculei   praedatrix cedat alumni.              [ ]
 23          vos mihi, quae Latium   septenaque culmina, nymphae,          [ ]
 24            incolitis   Thybrimque novis   attollitis undis,            [ ]
 25            quas praeceps Anien   atque exceptura natatus               [ ]
 26           Virgo iuvat   Marsasque nives   et frigora ducens            [ ]
 27             Marcia, praecelsis   quarum vaga molibus unda              [ ]
 28            crescit et innumero   pendens transmittitur arcu -:         [ ]
 29       vestrum opus aggredimur,   vestra est, quam carmine molli        [ ]
 30         pando, domus.   non umquam aliis   habitastis in antris        [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
5. digt.
 31             ditius. ipsa manus   tenuit Cytherea mariti                [ ]
 32           monstravitque artes;   neu vilis flamma caminos              [ ]
 33             ureret, ipsa faces   volucrum succendit Amorum.            [ ]
 34               non huc admissae   Thasos aut undosa Carystos,           [ ]
 35             maeret onyx longe,   queriturque exclusus ophites:         [ ]
 36            sola nitet   flavis Nomadum   decisa metallis               [ ]
 37             purpura, sola cavo   Phrygiae quam Synnados antro          [ ]
 38                ipse cruentavit   maculis lucentibus Attis,             [ ]
 39         quasque Tyrus   niveas secat et   Sidonia rupes.               [ ]
 40             vix locus Eurotae,   viridis cum regula longo              [ ]
 41              Synnada distinctu   variat. non limina cessant,           [ ]
 42             effulgent camerae,   vario fastigia vitro                  [ ]
 43            in species   animosque nitent.   stupet ipse beatas         [ ]
 44              circumplexus opes   et parcius imperat ignis.             [ ]
 45            multus ubique dies,   radiis ubi culmina totis              [ ]
 46            perforat atque alio   sol improbus uritur aestu.            [ ]?




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
5. digt.
 47              nil ibi plebeium;   nusquam Temesaea notabis              [2]
 48              aera, sed argento   felix propellitur unda                [ ]?
 49               argentoque cadit   labrisque nitentibus instat           [ ]
 50                delicias   mirata suas   et abire recusat.              [2]
 51              extra autem niveo   qui margine caerulus amnis            [ ]?
 52           vivit et in   summum fundo   patet omnis ab imo,             [ ]
 53               cui non ire lacu   pigrosque exsolvere amictus           [1]
 54            suadeat? hoc mallet   nasci Cytherea profundo,              [ ]
 55              hic te perspicuum   melius, Narcisse, videres,            [ ]
 56             hic velox   Hecate velit et   deprensa lavari.             [ ]
 57          quid nunc strata solo   referam tabulata crepantis            [ ]
 58                auditura pilas,   ubi languidus ignis inerrat           [1]?
 59              aedibus et tenuem   volvunt hypocausta vaporem?           [ ]
 60                 nec si Baianis   veniat novus hospes ab oris,          [ ]?
 61                talia despiciet   - fas sit componere magnis            [ ]
 62                parva - Neronea   nec qui modo lotus in unda,           [u]?

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
5. digt.
 63              hic iterum   sudare neget.   macte, oro, nitenti          [2]
 64                 ingenio   curaque puer!   tecum ista senescant         [ ]
 65            et tua iam   melius discat   fortuna renasci!               [ ]
6. digt.                                                                      .
Kalendae Decembres                                                           ..
  1            Et Phoebus pater et severa Pallas                            []
  2              et Musae procul ite feriatae:                              []
  3                Iani vos revocabimus Kalendis.                           []
  4              Saturnus mihi compede exsoluta                             []
  5              et multo gravidus mero December                            []
  6             et ridens Iocus et Sales protervi                           []
  7             adsint, dum refero diem beatum                              []
  8               laeti Caesaris ebriamque aparchen.                        []
  9               vix Aurora novos movebat ortus,                           []
 10                iam bellaria linea pluebant                              []
 11           - hunc rorem veniens profudit eurus:                          []
 12            quicquid nobile Ponticis nucetis,                            []
 13             fecundis cadit aut iugis Idymes;                            []


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 14             quod ramis pia germinat Damascos,                           []
 15            et quod percoquit ebriosa Caunos,                            []
 16               largis gratuitum cadit rapinis;                           []
 17                  molles gaioli lucuntulique,                            []
 18                et massis Amerina non perustis                           []
 19                et mustaceus et latente palma                            []
 20               praegnates caryotides cadebant.                           []
 21             non tantis Hyas inserena nimbis                             []
 22              terras obruit aut soluta Plias,                            []
 23              qualis per cuneos hiems Latinos                            []
 24            plebem grandine contudit serena.                             []
 25               ducat nubila Iuppiter per orbem                           []
 26               et latis pluvias minetur agris,                           []
 27            dum nostri Iovis hi ferantur imbres.                         []
 28              ecce autem caveas subit per omnis                          []
 29               insignis specie, decora cultu                             []
 30              plebes altera non minor sedente.                           []
 31                 hi panaria candidasque mappas                           []

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 32              subvectant epulasque lautiores;                            []
 33                illi marcida vina largiuntur:                            []
 34                 Idaeos totidem putes ministros.                         []
 35              orbem, qua melior severiorque est,                         []
 36              et gentes alis insimul togatas,                            []
 37            et cum tot populos, beate, pascas,                           []
 38               hunc Annona diem superba nescit.                          []
 39             i nunc saecula compara, Vetustas,                           []
 40               antiqui Iovis aureumque tempus:                           []
 41              non sic libera vina tunc fluebant                          []
 42            nec tardum seges occupabat annum.                            []
 43                una vescitur omnis ordo mensa,                           []
 44          parvi, femina, plebs, eques, senatus:                          []
 45               libertas reverentiam remisit.                             []
 46               et tu quin etiam - quis hoc vacare,                       []
 47            quis promittere possit hoc deorum? -                         []
 48                nobiscum socias dapes inisti.                            []
 49        iam se, quisquis is est inops, beatus,                           []


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 50              convivam ducis esse gloriatur.                             []
 51             hos inter fremitus novosque luxus                           []
 52             spectandi levis effugit voluptas:                           []
 53            stat sexus rudis insciusque ferri;                           []
 54             ut pugnas capit improbus viriles!                           []
 55               credas ad Tanain ferumque Phasim                          []
 56                Thermodontiacas calere turmas.                           []
 57             hic audax subit ordo pumilorum,                             []
 58             quos natura brevis statim peracta                           []
 59               nodosum semel in globum ligavit.                          []
 60              edunt vulnera conseruntque dextras                         []
 61           et mortem sibi - qua manu! - minantur.                        []
 62            ridet Mars pater et cruenta Virtus                           []
 63               casuraeque vagis grues rapinis                            []
 64               mirantur pugiles ferociores.                              []
 65              iam noctis propioribus sub umbris                          []
 66             dives sparsio quos agit tumultus!                           []
 67           hinc intrant faciles emi puellae,                             []

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 68             hinc agnoscitur omne, quod theatris                         []
 69           aut forma placet aut probatur arte.                           []
 70          hoc plaudunt grege Lydiae tumentes,                            []
 71              illic cymbala tinnulaeque Gades,                           []
 72               illic agmina confremunt Syrorum,                          []
 73          hic plebs scenica quique comminutis                            []
 74              permutant vitreis gregale sulpur.                          []
 75              inter quae subito cadunt volatu                            []
 76              immensae volucrum per astra nubes,                         []
 77           quas Nilus sacer horridusque Phasis,                          []
 78               quas udo Numidae legunt sub austro.                       []
 79             desunt qui rapiant sinusque pleni                           []
 80          gaudent, dum nova lucra comparantur.                           []
 81              tollunt innumeras ad astra voces                           []
 82                Saturnalia principis sonantes                            []
 83               et dulci dominum favore clamant:                          []
 84               hoc solum vetuit licere Caesar.                           []
 85             vixdum caerula nox subibat orbem,                           []


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 1. bog (Loeb)
6. digt.
 86                descendit media nitens harena                            []
 87             densas flammeus orbis inter umbras                          []
 88              vincens Gnosiacae facem coronae.                           []
 89              conlucet polus ignibus nihilque                            []
 90               obscurae patitur licere nocti.                            []
 91              fugit pigra Quies inersque Somnus                          []
 92             haec cernens alias abit in urbes.                           []
 93          quis spectacula, quis iocos licentes,                          []
 94            quis convivia, quis dapes inemptas,                          []
 95             largi flumina quis canat Lyaei?                             []
 96                iam iam deficio tuoque Baccho                            []
 97              in serum trahor ebrius soporem.                            []
 98           quos ibit procul hic dies per annos!                          []
 99            quam nullo sacer exolescet aevo!                             []
100               dum montes Latii paterque Thybris,                        []
101              dum stabit tua Roma dumque terris                          []
102             quod reddis Capitolium manebit.                             []
_____________________________________________________________________________..

= file n. 326 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)                      .
1. digt.                                                                      .
Glaucias Atedii Melioris delicatus                                           ..
  1           Quod tibi praerepti,   Melior, solamen alumni,               [ ]
  2            improbus ante rogos   et adhuc vivente favilla              [ ]
  3               ordiar? abruptis   etiam nunc flebile venis              [ ]
  4          vulnus hiat,   magnaeque patet   via lubrica plagae.          [ ]
  5          cum iam egomet cantus   et verba medentia saevus              [ ]
  6           consero, tu planctus   lamentaque fortia mavis               [ ]
  7               odistique chelyn   surdaque averteris aure.              [ ]?
  8               intempesta cano:   citius me tigris abactis              [ ]
  9                 fetibus orbati  -que velint audire leones.             [ ]?
 10              nec si tergeminum   Sicula de virgine carmen              [1]
 11             affluat aut silvis   chelys intellecta ferisque,           [ ]
 12                mulceat insanos   gemitus. stat pectore demens          [ ]
 13               luctus et admoto   latrant praecordia tactu.             [ ]?
 14            nemo vetat:   satiare malis   aegrumque dolorem             [ ]
 15                libertate doma.   iam flendi expleta voluptas           [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 16           iamque preces fessus   non indignaris amicas?                [ ]
 17        iamne canam?   lacrimis en et   mea carmina in ipso             [1]
 18           ore natant   tristesque cadunt   in verba liturae.           [ ]
 19            ipse etenim   tecum nigrae   solemnia pompae                [ ]
 20              spectatumque Urbi   scelus et puerile feretrum            [ ]
 21                produxi, saevos   damnati turis acervos                 [ ]
 22            plorantemque animam   supra sua funera vidi,                [ ]
 23           teque patrum gemitus   superantem et brachia matrum          [ ]
 24             complexumque rogos   ignemque haurire parantem             [ ]
 25              vix tenui similis   comes offendique tenendo.             [ ]
 26           et nunc, heu, vittis   et frontis honore soluto              [ ]
 27              infaustus   vates versa   mea pectora tecum               [ ]
 28          plango lyra,   sed tu comitem   sociumque doloris,            [ ]
 29              si merui   luctusque tui   consortia sensi,               [ ]
 30              iam lenis   patiare precor.   me fulmine in ipso          [ ]
 31               audivere patres,   ego iuxta busta profusis              [1]?

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 32            matribus atque piis   cecini solacia natis                  [1]
 33        et mihi, cum   proprios gemerem   defectus ad ignes             [ ]
 34      - quem, Natura! - patrem.   nec te lugere severus                 [1]?
 35              arceo, sed confer   gemitus pariterque fleamus.           [ ]
 36              iamdudum   dignos aditus   laudumque tuarum,              [ ]
 37               o merito   dilecte puer,   primordia quaerens            [ ]?
 38           distrahor. hinc anni   stantes in limine vitae,              [ ]
 39           hinc me forma rapit,   rapit inde modestia praecox           [ ]
 40             et pudor et tenero   probitas maturior aevo.               [ ]
 41                o  ubi purpureo   suffusus sanguine candor              [ ]
 42               sidereique orbes   radiataque lumina caelo               [ ]
 43                  et castigatae   collecta modestia frontis             [ ]
 44               ingenuique super   crines mollisque decorae              [ ]
 45           margo comae? blandis   ubinam ora arguta querelis            [ ]
 46            osculaque impliciti   vernos redolentia flores              [ ]
 47               et mixtae   risu lacrimae   penitusque loquentis         [1]
 48             Hyblaeis   vox mixta favis?   cui sibila serpens           [ ]
 49              poneret et saevae   vellent servire novercae.             [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 50              nil veris   adfingo bonis.   heu lactea colla!            [2]
 51           brachia, quo numquam   domini sine pondere cervix!           [ ]
 52                o  ubi venturae   spes non longinqua iuventae           [ ]
 53             atque genis   optatus honos   iurataque multum             [ ]
 54        barba tibi?   cuncta in cineres   gravis intulit hora           [ ]
 55              hostilisque dies:   nobis meminisse relictum.             [ ]
 56            quis tua colloquiis   hilaris mulcebit amatis               [ ]
 57            pectora? quis curas   mentisque arcana remittet?            [ ]
 58             accensum   quis bile fera   famulisque tumentem            [ ]
 59                 leniet ardenti  -que in se deflectet ab ira?           [ ]?
 60           inceptas   quis ab ore dapes   libataque vina                [ ]
 61               auferet et dulci   turbabit cuncta rapina?               [ ]
 62                 quis matutinos   abrumpet murmure somnos               [ ]
 63              impositus stratis   abitusque morabitur artis             [1]
 64             nexibus atque ipso   revocabit ad oscula poste?            [ ]
 65                obvius intranti   rursus quis in ora manusque           [ ]
 66           prosiliet   brevibusque umeros   circumdabit ulnis?          [ ]
 67            muta domus, fateor,   desolatique penates,                  [ ]?

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 68           et situs in thalamis   et maesta silentia mensis!            [ ]
 69            quid mirum,   tanto si te   pius altor honorat              [ ]
 70              funere? tu domino   requies portusque senectae,           [ ]
 71              tu modo deliciae,   dulces modo pectore curae.            [ ]
 72              non te barbaricae   versabat turbo catastae,              [ ]
 73             nec mixtus Phariis   venalis mercibus infans               [ ]
 74            compositosque sales   meditataque verba locutus             [ ]
 75              quaesisti   lascivus erum   tardeque parasti.             [ ]
 76         hic domus, hinc ortus,   dominique penatibus olim              [ ]
 77           carus uterque parens   atque in tua gaudia liber,            [ ]
 78            ne quererere genus.   raptum sed protinus alvo              [ ]
 79             sustulit exsultans   ac prima lucida voce                  [ ]?
 80               astra salutantem   dominus sibi mente dicavit,           [ ]
 81               amplexusque sinu   tulit et genuisse putavit.            [ ]
 82             fas mihi sanctorum   venia dixisse parentum,               [ ]





Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 83             tuque, oro,   Natura, sinas,   cui prima per orbem         [3]
 84            iura animis   sancire datum:   non omnia sanguis            [ ]
 85             proximus aut serie   generis demissa propago               [ ]
 86              alligat: interius   nova saepe adscitaque serpunt         [ ]
 87               pignora conexis.   natos genuisse necesse est,           [ ]
 88                elegisse iuvat.   tenero sic blandus Achilli            [ ]
 89              semifer Haemonium   vincebat Pelea Chiron.                [ ]
 90            nec senior   Peleus natum   comitatus in arma               [ ]
 91              Troica, sed claro   Phoenix haerebat alumno.              [ ]
 92                optabat   longe reditus   Pallantis ovantis             [ ]
 93               Evander,   fidus pugnas   spectabat Acoetes.             [ ]
 94        cumque procul   nitidis genitor   cessaret ab astris,           [ ]
 95           fluctivagus volucrem   comebat Persea Dictys.                [ ]
 96          quid referam altricum   victas pietate parentes?              [ ]
 97           quid te post cineres   deceptaque funera matris              [ ]
 98                    tutius Inoo   reptantem pectore, Bacche?            [2]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
 99              iam secura patris   Tuscis regnabat in undis              [1]
100                Ilia, portantem   lassabat Romulus Accam.               [ ]
101            vidi ego transertos   alieno in robore ramos                [ ]
102               altius ire suis.   et te iam fecerat illi                [ ]
103         mens animusque patrem,   necdum moresve decorve:               [ ]
104          tu tamen et   iunctas etiam   nunc murmure voces              [ ]
105               vagitumque rudem   fletusque infantis amabas.            [ ]
106             ille, velut primos   exspiraturus ad austros               [ ]?
107             mollibus in pratis   alte flos improbus exstat,            [ ]?
108            sic tener ante diem   vultu gressuque superbo               [ ]
109               vicerat aequales   multumque reliquerat annos.           [ ]
110                 sive catenatis   curvatus membra palaestris            [2]
111               staret: Amyclaea   conceptum matre putares,              [ ]
112               Oebaliden   illo praeceps   mutaret Apollo,              [ ]
113                Alcides   pensaret Hylan;   seu Graius amictu           [ ]
114                 Attica facundi   decurreret orsa Menandri:             [ ]?




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
115                laudaret   gavisa sonum   crinemque decorum             [2]
116                fregisset rosea   lasciva Thalia corona;                [ ]
117             Maeonium   sive ille senem   Troiaeque labores             [ ]
118              diceret aut casus   tarde remeantis Ulixis:               [ ]
119             ipse pater sensus,   ipsi stupuere magistri.               [ ]
120              scilicet infausta   Lachesis cunabula dextra              [ ]
121             attigit, et gremio   puerum complexa fovebat               [ ]
122            Invidia: illa genas   et adultum comere crinem,             [ ]
123           haec monstrare artes   et verba infigere, quae nunc          [ ]
124           plangimus. Herculeos   annis aequare labores                 [ ]
125            coeperat adsurgens,   sed adhuc infantia iuxta;             [ ]
126          iam tamen et   validi gressus   mensuraque maior              [ ]
127              cultibus et visae   puero decrescere vestes,              [ ]
128          cum tibi quas vestes,   quae non gestamina mitis              [ ]
129               festinabat erus!   brevibus non stringere laenis         [1]
130            pectora et angustante alas artare lacerna;                  [ ]!
131               enormes   non ille sinus,   sed semper ad annos          [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
132         texta legens   modo puniceo   velabat amictu,                  [ ]?
133           nunc herbas   imitante sinu,   nunc dulce rubenti            [ ]
134             murice, nunc vivis   digitos incendere gemmis              [ ]
135            gaudebat:   non turba comes,   non munera cessant:          [ ]
136                 sola verecundo   deerat praetexta decori.              [ ]
137            haec fortuna domus.   subitas inimica levavit               [ ]
138         Parca manus.   quo, diva, feros   gravis exseris ungues?       [2]
139            non te forma movet,   non te lacrimabilis aetas?            [ ]
140            hunc nec saeva viro   potuisset carpere Procne,             [ ]
141              nec fera crudeles   Colchis durasset in iras,             [2]
142                  editus Aeolia   nec si foret iste Creusa;             [ ]
143          torvus ab hoc Athamas   insanos flecteret arcus,              [ ]
144        hunc quamquam Hectoreos   cineres Troiamque perosus             [ ]
145             turibus e Phrygiis   flesset missurus Ulixes.              [ ]
146            septima lux, et iam   frigentia lumina torpent,             [ ]
147              iam complexa manu   crinem tenet infera Iuno.             [ ]?
148           ille tamen,   Parcis fragiles   urgentibus annos,            [ ]
149              te vultu   moriente videt   linguaque cadente             [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
150          murmurat; in te omnes   vacui iam pectoris afflat             [ ]
151             reliquias,   solum meminit   solumque vocantem             [ ]
152            exaudit   tibique ora movet,   tibi verba relinquit         [ ]
153            et prohibet gemitus   consolaturque dolentem.               [ ]?
154       gratum est, Fata, tamen,   quod non mors lenta iacentis          [ ]
155                 exedit   puerile decus,   manesque subivit             [ ]
156               integer et nullo   temeratus corpora damno,              [ ]
157     qualis erat.   quid ego exsequias   et prodiga flammis             [ ]
158             dona loquar maesto  -que ardentia funera luxu?             [ ]
159             quod tibi purpureo   tristis rogus aggere crevit,          [ ]
160           quod Cilicum flores,   quod munera graminis Indi,            [ ]
161          quodque Arabes Pharii  -que Palaestinique liquores            [ ]
162                 arsurum   lavere comam?   cupit omnia ferre            [2]
163              prodigus et totos   Melior succendere census,             [ ]
164                 desertas   exosus opes;   sed non capit ignis          [ ]
165           invidus, atque artae   desunt in munera flammae.             [ ]
166           horror habet sensus.   qualem te funere summo                [ ]
167             atque rogum iuxta,   Melior placidissime quondam,          [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
168             extimui!   tune ille hilaris   comisque videri?            [ ]?
169            unde animi   saevaeque manus   et barbarus horror,          [ ]
170            dum modo fusus humi   lucem aversaris iniquam,              [ ]?
171          nunc torvus   pariter vestes   et pectora rumpis              [ ]
172             dilectosque premis   visus et frigida lambis               [ ]
173          oscula? erant   illic genitor   materque iacentis             [ ]
174           maesta, sed attoniti   te spectavere parentes.               [ ]?
175        quid mirum?   plebs iuncta nefas   et praevia flerunt           [ ]
176               agmina, Flaminio   quae limite Molvius agger             [ ]
177          transvehit, immeritus   flammis dum tristibus infans          [ ]
178           traditur, et gemitum   formaque aevoque meretur:             [ ]
179            talis in Isthmiacos   prolatus ab aequore portus            [2]
180             naufragus imposita   iacuit sub matre Palaemon;            [ ]
181           sic et in anguiferae   ludentem gramine Lernae               [ ]
182            rescissum   squamis avidus   bibit ignis Ophelten.          [1]
183              pone metus   Letique minas   desiste vereri:              [1]
184                illum nec terno   latrabit Cerberus ore,                [ ]
185           nulla soror flammis,   nulla adsurgentibus hydris            [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
186            terrebit;   quin ipse avidae   trux navita cumbae           [ ]
187            interius   steriles ripas   et adusta subibit               [1]
188               litora, ne puero   dura ascendisse facultas.             [ ]?
189             quid mihi gaudenti   proles Cyllenia virga                 [1]
190         nuntiat? estne aliquid   tam saevo in tempore laetum?          [ ]
191               noverat effigies   generosique ardua Blaesi              [2]
192            ora puer,   dum saepe domi   nova serta ligantem            [ ]
193            te videt et similes   tergentem pectore ceras.              [ ]
194               hunc ubi Lethaei   lustrantem gurgitis oras              [ ]
195               Ausonios   inter proceres   seriemque Quirini            [ ]
196             adgnovit,   timide primum   vestigia iungit                [1]
197                 accessu tacito   summosque lacessit amictus,           [ ]
198           inde magis sequitur;   neque enim magis ille trahentem       [ ]
199              spernit et ignota   credit de stirpe nepotum.             [ ]?
200               mox ubi delicias   et rari pignus amici                  [ ]?
201               sensit et amissi   puerum solacia Blaesi,                [ ]
202            tollit humo   magnaque ligat   cervice diuque               [ ]
203            ipse manu   gaudens vehit et,   quae munera mollis          [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
204             Elysii,   steriles ramos   mutasque volucres               [ ]
205              porgit et obtunso   pallentes germine flores.             [ ]
206         nec prohibet   meminisse tui,   sed pectora blandus            [ ]
207             miscet et alternum   pueri partitur amorem.                [ ]
208               hic finis rapto.   quin tu iam vulnera sedas             [ ]
209             et tollis   mersum luctu   caput? omnia functa             [ ]
210            aut moritura vides:   obeunt noctesque diesque              [ ]
211          astraque, nec solidis   prodest sua machina terris.           [ ]
212            nam populus   mortale genus   plebisque caducae             [ ]
213          quis fleat interitus?   hos bella, hos aequora poscunt;       [ ]
214               his amor exitio,   furor his et saeva cupido,            [ ]
215              ut sileam morbos;   hos ora rigentia Brumae,              [2]?
216                illos implacido   letalis Sirius igni,                  [ ]?
217            hos manet imbrifero   pallens Autumnus hiatu.               [ ]
218           quicquid init ortus,   finem timet. ibimus omnes,            [ ]
219               ibimus: immensis   urnam quatit Aeacus umbris.           [ ]
220         ast hic, quem gemimus,   felix hominesque deosque              [ ]
221                et dubios casus   et caecae lubrica vitae               [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
1. digt.
222               effugit, immunis   fatis. non ille rogavit,              [ ]
223            non timuit   meruitve mori:   nos anxia plebes,             [ ]?
224        nos miseri,   quibus unde dies   suprema, quis aevi             [ ]
225              exitus, incertum,   quibus instet fulmen ab astris,       [ ]
226              quae nubes   fatale sonet.   nil flecteris istis?         [2]
227           sed flectere libens.   ades huc emissus ab atro              [2]
228               limine, cui soli   cuncta impetrare facultas,            [ ]
229            Glaucia  - insontes   animas nec portitor arcet             [ ]
230           nec durae   comes ille ferae   -: tu pectora mulce,          [ ]
231              tu prohibe   manare genas   noctesque beatas              [2]?
232             dulcibus alloquiis   et vivis vultibus imple,              [ ]
233              et periisse nega,   desolatamque sororem,                 [ ]?
234          qui potes, et miseros   perge insinuare parentes.             [ ]
2. digt.                                                                      .
Villa Surrentina Pollii Felicis                                              ..
  1                Est inter notos   Sirenum nomine muros                  [ ]
  2              saxaque Tyrrhenae   templis onerata Minervae              [ ]
  3                celsa Dicarchei   speculatrix villa profundi,           [ ]?

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
  4            qua Bromio   dilectus ager,   collesque per altos           [ ]
  5               uritur et prelis   non invidet uva Falernis.             [ ]
  6           huc me post   patrii laetum   quinquennia lustri,            [ ]
  7           cum stadio   iam pigra quies   canusque sederet              [ ]
  8            pulvis ad Ambracias   conversa gymnade frondes,             [ ]
  9           trans gentile fretum   placidi facundia Polli                [1]
 10             detulit et nitidae   iuvenilis gratia Pollae,              [ ]
 11           flectere iam cupidum   gressus, qua limite noto              [ ]
 12                 Appia longarum   teritur regina viarum.                [ ]
 13              sed iuvere morae.   placido lunata recessu                [1]
 14         hinc atque hinc curvas   perrumpunt aequora rupes.             [ ]
 15               dat natura locum   montique intervenit unum              [1]
 16           litus et in   terras scopulis   pendentibus exit.            [ ]
 17             gratia prima loci,   gemina testudine fumant               [ ]
 18            balnea, et e terris   occurrit dulcis amaro                 [ ]
 19       nympha mari.   levis hic Phorci   chorus udaque crines           [ ]
 20             Cymodoce   viridisque cupit   Galatea lavari.              [ ]
 21             ante domum tumidae   moderator caerulus undae              [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 22               excubat, innocui   custos laris; huius amico             [ ]
 23           spumant templa salo.   felicia rura tuetur                   [ ]?
 24              Alcides;   gaudet gemino   sub numine portus:             [ ]
 25             hic servat terras,   hic saevis fluctibus obstat.          [ ]
 26             mira quies pelagi:   ponunt hic lassa furorem              [1]
 27             aequora, et insani   spirant clementius austri,            [1]
 28        hic praeceps   minus audet hiems,   nulloque tumultu            [ ]
 29          stagna modesta iacent   dominique imitantia mores.            [ ]
 30              inde per obliquas   erepit porticus arces,                [ ]?
 31            urbis opus,   longoque domat   saxa aspera dorso.           [ ]
 32              qua prius obscuro   permixti pulvere soles                [ ]
 33            et feritas   inamoena viae,   nunc ire voluptas:            [ ]
 34              qualis, si subeas   Ephyres Barcheios altum               [ ]
 35                culmen, ab Inoo   fert semita tecta Lechaeo.            [u]?
 36         non, mihi si   cunctos Helicon   indulgeat amnes               [ ]
 37            et superet   Pimplea sitim   largeque volantis              [ ]
 38              ungula sedet equi   reseretque arcana pudicos             [ ]
 39              Phemonoe   fontes vel quos   meus auspice Phoebo          [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 40                 altius immersa   turbavit Pollius urna,                [ ]
 41             innumeras   valeam species   cultusque locorum             [ ]
 42                Pieriis   aequare modis.   vix ordine longo             [ ]
 43               suffecere oculi,   vix, dum per singula ducor,           [1]
 44              suffecere gradus.   quae rerum turba! locine              [1]
 45           ingenium an   domini mirer   prius? haec domus ortus         [1]
 46              aspicit et Phoebi   tenerum iubar; illa cadentem          [ ]
 47                detinet exactam  -que negat dimittere lucem,            [ ]
 48             cum iam fessa dies   et in aequora montis opaci            [ ]
 49           umbra cadit   vitreoque natant   praetoria ponto.            [ ]
 50            haec pelagi   clamore fremunt,   haec tecta sonoros         [2]?
 51               ignorant fluctus   terraeque silentia malunt.            [ ]
 52               his favit   natura locis,   hic victa colenti            [2]
 53              cessit et ignotos   docilis mansuevit in usus.            [ ]
 54       mons erat hic,   ubi plana vides;   et lustra fuerunt,           [ ]
 55         quae nunc tecta subis;   ubi nunc nemora ardua cernis,         [ ]
 56            hic nec terra fuit:   domuit possessor, et illum            [ ]
 57                formantem rupes   expugnantemque secuta                 [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 58       gaudet humus.   nunc cerne iugum   discentia saxa                [ ]
 59             intrantesque domos   iussumque recedere montem.            [ ]
 60                 iam Methymnaei   vatis manus et chelys una             [ ]
 61              Thebais et Getici   cedat tibi gloria plectri:            [ ]?
 62              et tu saxa moves,   et te nemora alta sequuntur.          [ ]
 63           quid referam veteres   ceraeque aerisque figuras,            [ ]
 64                si quid Apellei   gaudent animasse colores,             [ ]?
 65           si quid adhuc vacua,   tamen admirabile, Pisa                [ ]
 66               Phidiacae   rasere manus,   quod ab arte Myronis         [2]
 67                 aut Polycliteo   iussum est quod vivere caelo,         [u]
 68          aeraque ab Isthmiacis   auro potiora favillis,                [ ]
 69             ora ducum ac vatum   sapientumque ora priorum,             [ ]
 70          quos tibi cura sequi,   quos toto pectore sentis,             [2]?
 71              expers curarum at  -que animum virtute quieta             [ ]
 72            compositus   semperque tuus?   quid mille revolvam          [ ]
 73                culmina visendi  -que vices? sua cuique voluptas        [ ]
 74          atque omni   proprium thalamo   mare, transque iacentem       [ ]
 75                 Nerea diversis   servit sua terra fenestris:           [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 76           haec videt Inarimen,   illinc Prochyta aspera paret;         [ ]
 77              armiger hac magni   patet Hectoris, inde malignum         [ ]
 78                  aera respirat   pelago circumflua Nesis;              [ ]
 79                inde vagis omen   felix Euploea carinis                 [2]
 80           quaeque ferit curvos   exserta Megalia fluctus,              [ ]
 81              angitur et domino   contra recubante proculque            [ ]
 82                Surrentina tuus   spectat praetoria Limon.              [ ]
 83             una tamen cunctis,   procul eminet una diaetis,            [ ]
 84          quae tibi Parthenopen   derecto limite ponti                  [ ]
 85             ingerit: hic Grais   penitus delecta metallis              [ ]
 86                saxa; quod Eoae   respergit vena Syenes,                [u]
 87            Synnade quod maesta   Phrygiae fodere secures               [ ]
 88            per Cybeles   lugentis agros,   ubi marmore picto           [ ]
 89               candida purpureo   distinguitur area gyro;               [ ]
 90                hic et Amyclaei   caesum de monte Lycurgi               [ ]
 91           quod viret et molles   imitatur rupibus herbas,              [ ]
 92             hic Nomadum lucent   flaventia saxa Thasosque              [ ]
 93          et Chios et   gaudens fluctus   spectare Carystos:            [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
 94              omnia Chalcidicas   turres obversa salutant.              [ ]
 95        macte animo,   quod Graia probas,   quod Graia frequentas       [ ]
 96            arva; nec invideant   quae te genuere Dicarchi              [ ]
 97              moenia! nos docto   melius potiemur alumno.               [ ]
 98           quid nunc ruris opes   pontoque navalia dicam                [ ]
 99             iniecta et madidas   Baccheo nectare rupes?                [ ]?
100             saepe per autumnum   iam pubescente Lyaeo                  [ ]
101            conscendit scopulos   noctisque occulta sub umbra           [ ]
102                 palmite maturo   rorantia lumina tersit                [2]?
103               Nereis et dulces   rapuit de collibus uvas.              [ ]
104                saepe et vicino   sparsa est vindemia fluctu,           [ ]
105             et Satyri   cecidere vadis,   nudamque per undas           [ ]
106                 Dorida montani   cupierunt prendere Panes.             [ ]?
107           sis felix,   tellus, dominis   ambobus in annos              [ ]
108               Mygdonii   Pyliique senis   nec nobile mutes             [ ]
109            servitium,   nec te cultu   Tirynthia vincat                [ ]?
110                 aula Dicarchei  -que sinus, nec saepius isti           [ ]
111              blanda Therapnaei   placent vineta Galaesi.               [ ]?

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
112                hic ubi Pierias   exercet Pollius artes,                [ ]
113            seu volvit monitus,   quos dat Gargettius auctor,           [ ]
114        seu nostram   quatit ille chelyn   seu dissona nectit           [ ]
115             carmina sive minax   ultorem stringit iambon:              [ ]
116          hinc levis e scopulis   meliora ad carmina Siren              [ ]
117            advolat, hinc motis   audit Tritonia cristis.               [ ]
118           tunc rapidi   ponunt flatus,   maria ipsa vetantur           [2]
119           obstrepere, emergunt   pelago doctamque trahuntur            [ ]
120          ad chelyn et   blandi scopulis   delphines aderrant.          [ ]
121              vive, Midae gazis   et Lydo ditior auro,                  [ ]?
122            Troica et Euphratae   supra diademata felix,                [ ]
123               quem non ambigui   fasces, non mobile vulgus,            [ ]
124           non leges,   non castra terent,   qui pectore magno          [ ]
125         spemque metumque domas   voto sublimior omni,                  [ ]
126                 exemptus fatis   indignantemque refellens              [ ]
127              Fortunam;   dubio quem non   in turbine rerum             [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
128              deprendet   suprema dies,   sed abire paratum             [ ]
129                ac plenum vita.   nos, vilis turba, caducis             [ ]
130                deservire bonis   semperque optare parati,              [ ]
131            spargimur in casus:   celsa tu mentis ab arce               [ ]?
132              despicis errantes   humanaque gaudia rides.               [2]?
133          tempus erat,   cum te geminae   suffragia terrae              [ ]
134            diriperent   celsusque duas   veherere per urbes,           [ ]
135                inde Dicarcheis   multum venerande colonis,             [ ]
136             hinc adscite meis,   pariterque his largus et illis        [ ]
137             ac iuvenile calens   plectrique errore superbus.           [ ]
138               at nunc discussa   rerum caligine verum                  [ ]
139            aspicis - illo alii   rursus iactantur in alto -,           [ ]
140                 et tua securos   portus placidamque quietem            [ ]
141            intravit   non quassa ratis.   sic perge nec umquam         [ ]
142          emeritam in   nostras puppem   dimitte procellas.             [ ]
147           tuque, nurus   inter longe   praedocta Latinas               [ ]
147            parque viro mentem,   cui non praecordia curae,             [ ]
148            non frontem   vertere minae,   sed candida semper           [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
2. digt.
149             gaudia et in vultu   curarum ignara voluptas;              [ ]?
150             non tibi sepositas   infelix strangulat arca               [ ]
151                 divitias avidi  -que animum dispendia torquent         [ ]
152              fenoris: expositi   census et docta fruendi               [ ]
153            temperies.   non ulla deo   meliore cohaerent               [ ]
154             pectora, non alias   docuit Concordia mentes.              [ ]
143                discite securi,   quorum de pectore mixtae              [2]
144               in longum   coiere faces   sanctusque pudicae            [ ]
145               servat amicitiae   leges amor. ite per annos             [1]
146          saeculaque et priscae   titulos praecedite famae.             [ ]
= file n. 327
3. digt.                                                                      .
Arbor Atedii Melioris                                                        ..
  1          Stat, quae perspicuas   nitidi Melioris opacet                [ ]
  2          arbor aquas   complexa lacus,   quae robore ab imo            [ ]
  3                incurvata vadis   redit inde cacumine recto             [ ]
  4              ardua, ceu mediis   iterum nascatur ab undis              [ ]
  5        atque habitet   vitreum tacitis   radicibus amnem.              [ ]
  6         quid Phoebum   tam parva rogem?   vos dicite causas,           [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
3. digt.
  7            Naides, et faciles,   satis est, date carmina Fauni.        [ ]
  8              Nympharum tenerae   fugiebant Pana catervae;              [ ]
  9      ille quidem it,   cunctas tamquam   velit, et tamen unam          [ ]
 10             in Pholoen. silvis   haec fluminibusque sequentis          [ ]
 11           nunc hirtos gressus,   nunc improba cornua vitat.            [ ]
 12           iamque et belligerum   Iani nemus atraque Caci               [1]
 13                rura Quirinales  -que fuga suspensa per agros           [2]
 14           Caelica tesca subit;   ibi demum victa labore,               [ ]
 15           fessa metu, qua nunc   placidi Melioris aperti               [2]
 16       stant sine fraude lares,   flavos collegit amictus               [ ]
 17               artius et niveae   posuit se margine ripae.              [ ]
 18             insequitur   velox pecorum   deus et sua credit            [ ]
 19               conubia; ardenti   iamiam suspiria librat                [ ]
 20           pectore, iam praedae   levis imminet. ecce citatos           [ ]
 21                 advertit   Diana gradus,   dum per iuga septem         [u]
 22                errat Aventinae  -que legit vestigia cervae.            [ ]
 23              paenituit   vidisse deam,   conversaque fidas             [ ]
 24         ad comites:   'numquamne avidis   arcebo rapinis               [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
3. digt.
 25          hoc petulans   foedumque pecus,   semperque pudici            [ ]
 26           decrescet   mihi turba chori?'   sic deinde locuta           [ ]
 27            depromit   pharetra telum   breve, quod neque flexis        [1]
 28            cornibus aut solito   torquet stridore, sed una             [ ]
 29                emisit   contenta manu   laevamque soporae              [ ]
 30                  Naidos aversa   fertur tetigisse sagitta.             [ ]
 31            illa diem   pariter surgens   hostemque protervum           [ ]
 32            vidit et in fontem,   niveos ne panderet artus,             [ ]
 33             sic tota   cum veste ruit,   stagnisque sub altis          [ ]
 34           Pana sequi   credens ima   latus implicat alga.              [2]
 35            quid faceret subito   deceptus praedo? nec altis            [ ]?
 36           credere corpus aquis   hirtae sibi conscius audet            [ ]
 37           pellis et a   tenero nando   rudis: omnia questus,           [ ]
 38               immitem Bromium,   stagna invida et invida tela,         [ ]
 39               primaevam   visu platanum,   cui longa propago           [1]
 40             innumeraeque manus   et iturus in aethera vertex,          [ ]
 41                 deposuit iuxta   vivamque adgessit harenam             [ ]?
 42            optatis  -que aspergit aquis   et talia mandat:             [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
3. digt.
 43             'vive diu   nostri pignus   memorabile voti,               [ ]
 44           arbor, et haec durae   latebrosa cubilia nymphae             [ ]
 45              tu saltem   declinis ama,   preme frondibus undam.        [3]
 46          illa quidem   meruit, sed ne,   precor, igne superno          [ ]
 47               aestuet aut dura   feriatur grandine; tantum             [ ]?
 48         spargere tu laticem et   foliis turbare memento.               [ ]
 49             tunc ego teque diu   recolam dominamque benignae           [ ]
 50               sedis et inlaesa   tutabor utramque senecta,             [2]?
 51          ut Iovis, ut   Phoebi frondes,   ut discolor umbra            [ ]
 52             populus et nostrae   stupeant tua germina pinus.'          [ ]
 53              sic ait. illa dei   veteres animata colores               [ ]
 54               uberibus stagnis   obliquo pendula trunco                [ ]?
 55           incubat atque umbris   scrutatur amantibus undas.            [2]
 56            sperat et amplexus,   sed aquarum spiritus arcet            [ ]
 57            nec patitur tactus.   tandem eluctata sub auras             [ ]
 58                 libratur fundo   rursusque enode cacumen               [ ]
 59               ingeniosa levat,   veluti descendat in imos              [ ]
 60             stirpe lacus alia.   iam nec Phoebeia Nais                 [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
3. digt.
 61               odit et exclusos   invitat gurgite ramos.                [ ]
 62         haec tibi parva quidem   genitali luce paramus                 [2]
 63              dona, sed ingenti   forsan victura sub aevo.              [ ]
 64              tu, cuius placido   posuere in pectore sedem              [ ]
 65        blandus honos   hilarisque tamen   cum pondere virtus,          [ ]
 66            cui nec pigra quies   nec iniqua potentia nec spes          [ ]
 67            improba, sed medius   per honesta et dulcia limes,          [ ]
 68               incorrupte fidem   nullosque experte tumultus            [ ]
 69              et secrete, palam   quom digeris ordine vitam,            [1]
 70              idem auri facilis   contemptor et optimus idem            [ ]
 71                comere divitias   opibusque immittere lucem:            [ ]
 72           hac longum   florens animi   morumque iuventa                [1]
 73                Iliacos   aequare senes   et vincere persta,            [ ]
 74            quos pater Elysium,   genetrix quos detulit annos:          [ ]
 75                 hoc illi duras   exoravere sorores,                    [ ]
 76         hoc, quae te   sub teste situm   fugitura tacentem             [ ]
 77                ardua magnanimi   revirescet gloria Blaesi.             [ ]
4. digt.                                                                      .
Psittacus eiusdem                                                            ..

Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
4. digt.
  1        Psittace, dux volucrum,   domini facunda voluptas,              [1]
  2                humanae sollers   imitator, psittace, linguae,          [ ]
  3            quis tua tam subito   praeclusit murmura fato?              [ ]
  4           hesternas,   miserande, dapes   moriturus inisti             [ ]
  5            nobiscum, et gratae   carpentem munera mensae               [ ]
  6              errantemque toris   mediae plus tempore noctis            [ ]
  7               vidimus. adfatus   etiam meditataque verba               [ ]?
  8            reddideras. at nunc   aeterna silentia Lethes               [ ]
  9            ille canorus habes.   cedat Phaethontia vulgi               [ ]
 10               fabula: non soli   celebrant sua funera cygni.           [ ]?
 11           at tibi quanta domus   rutila testudine fulgens,             [ ]
 12               conexusque ebori   virgarum argenteus ordo,              [ ]
 13                 argutumque tuo   stridentia limina cornu,              [ ]?
 14        et, querulae   iam sponte, fores!   vacat ille beatus           [ ]
 15              carcer et augusti   nusquam convicia tecti!               [ ]
 16            huc doctae   stipentur aves,   quis nobile fandi            [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
4. digt.
 17              ius Natura dedit:   plangat Phoebeius ales                [1]
 18               auditasque memor   penitus dimittere voces               [ ]
 19               sturnus et Aonio   versae certamine picae,               [ ]
 20           quique refert ingens   iterata vocabula perdix,              [ ]
 21               et quae Bistonio   queritur soror orba cubili:           [ ]
 22            ferte simul gemitus   cognataque ducite flammis             [ ]
 23          funera et hoc cunctae   miserandum addiscite carmen:          [ ]
 24                'occidit aeriae   celeberrima gloria gentis             [ ]
 25         psittacus, ille plagae   viridis regnator Eoae;                [ ]
 26               quem non gemmata   volucris Iunonia cauda                [ ]?
 27              vinceret aspectu,   gelidi non Phasidis ales,             [ ]
 28                nec quas umenti   Numidae rapuere sub austro.           [ ]?
 29                 ille salutator   regum nomenque locutus                [2]
 30         Caesareum et   queruli quondam   vice functus amici,           [ ]
 31             nunc conviva levis   monstrataque reddere verba            [ ]
 32         tam facilis!   quo tu, Melior   dilecte, recluso               [ ]
 33            numquam solus eras.   at non inglorius umbris               [ ]
 34              mittitur: Assyrio   cineres adolentur amomo               [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
4. digt.
 35               et tenues Arabum   respirant gramine plumae              [ ]
 36            Sicaniisque crocis;   senio nec fessus inerti               [ ]
 37               scandet odoratos   Phoenix felicior ignes.'              [2]
5. digt.                                                                      .
Leo mansuetus                                                                ..
  1          Quid tibi nunc strata   mansuescere profuit ira?              [ ]?
  2            quid scelus humanas  -que animo dediscere caedes            [2]
  3            imperiumque pati et   domino parere minori?                 [1]
  4          quid? quod abire domo   rursusque in claustra reverti         [ ]
  5              suetus et a capta   iam sponte recedere praeda            [ ]
  6              insertasque manus   laxo dimittere morsu?                 [ ]?
  7               occidis, altarum   vastator docte ferarum,               [ ]
  8              non grege Massylo   curvaque indagine clausus,            [ ]
  9                  non formidato   supra venabula saltu                  [ ]
 10              incitus aut caeco   foveae deceptus hiatu,                [ ]
 11            sed victus   fugiente fera.   stat cardine aperto           [ ]
 12             infelix   cavea et clausas   circum undique portas         [ ]
 13             hoc licuisse nefas   placidi tumuere leones.               [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
5. digt.
 14           tum cunctis   cecidere iubae,   puduitque relatum            [ ]
 15             aspicere, et totas   duxere in lumina frontes.             [ ]
 16              at non te   primo fusum   novus obruit ictu               [ ]?
 17            ille pudor:   mansere animi,   virtusque cadenti            [ ]
 18              a media   iam morte redit,   nec protinus omnes           [ ]
 19            terga dedere minae.   sicut sibi conscius alti              [ ]
 20              vulneris adversum   moriens it miles in hostem            [ ]
 21           attollitque manum et   ferro labente minatur:                [ ]?
 22           sic piger ille gradu   solitoque exutus honore               [ ]
 23            firmat hians oculos   animamque hostemque requirit.         [ ]
 24           magna tamen   subiti tecum   solacia leti,                   [1]
 25        victe, feres,   quod te maesti   populusque patresque,          [ ]
 26            ceu notus   caderes tristi   gladiator harena,              [ ]
 27                ingemuere mori;   magni quod Caesaris ora               [ ]
 28            inter tot Scythicas   Libycasque, et litore Rheni           [ ]
 29             et Pharia   de gente feras,   quas perdere vile est,       [ ]?
 30                   unius amissi   tetigit iactura leonis.               [ ]



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
6. digt.                                                                      .
Consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati                      ..
  1        Suave nimis,   lacrimis quisquis   discrimina ponis             [ ]
  2              lugendique modos.   miserum est primaeva parenti          [ ]
  3              pignora surgentes  -que - nefas! - accendere natos;       [ ]
  4               durum et deserti   praerepta coniuge partem              [ ]
  5               conclamare tori,   maesta et lamenta sororum             [1]
  6            et fratrum gemitus:   alte tamen ac procul intrat           [ ]
  7               altius in sensus   maioraque vulnera vincit              [2]
  8           plaga minor. famulum   - quia rerum nomina caeca             [ ]
  9             sic miscet   Fortuna manu   nec pectora novit -,           [ ]
 10        sed famulum   gemis, Urse, pium,   sed amore fideque            [ ]
 11          has meritum lacrimas,   cui maior stemmate iuncto             [ ]
 12              libertas   ex mente fuit.   ne comprime fletus,           [ ]
 13            ne pudeat;   rumpat frenos   dolor iste diesque,            [ ]
 14            si tam dura placent   - hominem gemis - heu mihi! subdo     [ ]
 15    ipse faces   -, hominem, Urse, tuum,   cui dulce volenti            [ ]
 16          servitium,   cui triste nihil,   qui sponte sibique           [ ]

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
6. digt.
 17               imperiosus erat.   quisnam haec in funera missos         [ ]
 18               castiget luctus?   gemit inter bella peremptum           [ ]
 19         Parthus equum,   fidosque canes   flevere Molossi,             [ ]
 20            et volucres   habuere rogum   cervusque Maronem.            [ ]
 21          quid, si nec famulus?   vidi ipse habitusque notavi           [ ]
 22             te tantum   cupientis erum;   sed maior in ore             [ ]
 23             spiritus et tenero   manifesti in sanguine mores.          [ ]
 24              optarent   multum Graiae   cuperentque Latinae            [ ]
 25           sic peperisse nurus.   non talem Cressa superbum             [ ]
 26              callida sollicito   revocavit Thesea filo,                [ ]
 27             nec Paris Oebalios   talis visurus amores                  [ ]
 28               rusticus invitas   deiecti in aequora pinus.             [ ]
 29           non fallo aut cantus   adsueta licentia ducit:               [ ]
 30           vidi et adhuc video,   qualem nec bella canentem             [ ]
 31                litore virgineo   Thetis occultavit Achillen,           [ ]
 32               nec circum saevi   fugientem moenia Phoebi               [ ]
 33              Troilon Haemoniae   deprendit lancea dextrae.             [ ]
 34       qualis eras!   procul en cunctis   puerisque virisque            [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
6. digt.
 35            pulchrior et tantum   domino minor! illius unus             [ ]
 36            ante decor, quantum   praecedit clara minores               [ ]
 37           luna faces   quantumque alios   premit Hesperos ignes.       [ ]
 38              non tibi femineum   vultu decus oraque supra              [ ]
 39         mollis honos,   quales dubiae   post crimina formae            [ ]
 40               de sexu   transire iubent,   torvoque virilis            [ ]
 41           gratia; nec petulans   acies blandique severo                [ ]
 42          igne oculi,   qualis, bellus   iam casside, visu              [2]
 43            Parthenopaeus erat:   simplexque horrore decoro             [ ]
 44            crinis, et obsessae   nondum primoque micantes              [ ]
 45             flore genae: talem   Ledaeo gurgite pubem                  [ ]
 46                educat Eurotas,   teneri sic integer aevi               [1]
 47             Elin adit   primosque Iovi   puer adprobat annos.          [ ]
 48           nam pudor unde novae   menti tranquillaque morum             [ ]
 49             temperies   teneroque animus   maturior aevo,              [ ]
 50          carmine quo   repetisse queam?   saepe ille volentem          [ ]!

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
6. digt.
 51                castigabat erum   studioque altisque iuvabat            [1]
 52               consiliis; tecum   tristisque hilarisque nec umquam      [ ]
 53             ille suus   vultumque tuo   sumebat ab ore:                [ ]
 54            dignus et Haemonium   Pyladen praecedere fama               [ ]
 55            Cecropiamque fidem,   sed laudum terminus esto,             [ ]
 56            quem fortuna sinit:   non mente fidelior aegra              [ ]
 57               speravit   tardi reditus   Eumaeus Ulixis.               [ ]
 58          quis deus aut quisnam   tam tristia vulnera casus             [ ]
 59             eligit) unde manus   Fatis tam certa nocendi?              [ ]
 60                o quam divitiis   censuque exutus opimo                 [ ]
 61          fortior, Urse, fores!   si vel fumante ruina                  [ ]
 62               ructassent dites   Vesuvina incendia Locroe              [ ]
 63                seu Pollentinos   mersissent flumina saltus             [ ]
 64               seu Lucanus Acir   seu Thybridis impetus altas           [1]
 65            in dextrum   torsisset aquas,   paterere serena             [ ]
 66         fronte deos;   sive alma fidem   messesque negasset            [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
6. digt.
 67                Cretaque Cyrene  -que et qua tibi cumque beato          [2]?
 68            larga redit   Fortuna sinu.   sed gnara dolorum             [ ]
 69                Invidia infelix   animi vitalia vidit                   [1]
 70              laedendique vias.   vitae modo cardine adultae            [ ]
 71              nectere temptabat   iuvenum pulcherrimus ille             [ ]
 72               cum tribus Eleis   unam trieterida lustris.              [u]?
 73               attendit   torvo tristis   Rhamnusia vultu,              [ ]
 74             ac primum implevit  -que toros oculisque nitorem           [ ]
 75              addidit ac solito   sublimius ora levavit,                [ ]
 76             heu! misero   letale favens,   seseque videndo             [2]?
 77              torsit et invidia   mortemque amplexa iacenti             [ ]
 78                   iniecit nexu   carpsitque immitis adunca             [ ]
 79              ora verenda manu.   quinto vix Phosphoros ortu            [ ]
 80              rorantem   sternebat equum:   iam litora duri             [ ]
 81         saeva, Philete, senis,   durumque Acheronta videbas,           [ ]
 82             quo domini   clamate sono!   non saevius atros             [2]?
 83            nigrasset   planctu genetrix   tibi salva lacertos,         [ ]
 84            nec pater; et certe   qui vidit funera frater               [ ]?

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
6. digt.
 85                 erubuit vinci.   sed nec servilis adempto              [ ]
 86              ignis: odoriferos   exhausit flamma Sabaeos               [ ]
 87             et Cilicum messes,   Phariaeque exempta volucri            [ ]
 88             cinnama et Assyrio   manantes gramine sucos                [ ]?
 89              et domini fletus:   hos tantum hausere favillae,          [2]
 90         hos bibit usque rogus;   nec quod tibi Setia canos             [ ]
 91             restinxit cineres,   gremio nec lubricus ossa              [ ]
 92            quod vallavit onyx,   miseris acceptius umbris              [ ]
 93      quam gemitus.   sed et ipse iuvat?   quid terga dolori,           [ ]
 94        Urse, damus?   quid damna foves   et pectore iniquo             [ ]
 95          vulnus amas?   ubi nota reis   facundia raptis?               [ ]
 96             quid caram crucias   tam saevis luctibus umbram?           [ ]
 97             eximius   licet ille animi   meritusque doleri:            [ ]
 98           solvisti.   subit ille pios   carpitque quietem              [ ]
 99               Elysiam   clarosque illic   fortasse parentes            [ ]
100              invenit; aut illi   per amoena silentia Lethes            [ ]
101               forsan Avernales   adludunt undique mixtae               [ ]



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
6. digt.
102                Naides, obliquo  -que notat Proserpina vultu.           [ ]?
103         pone, precor, questus;   alium tibi Fata Phileton,             [ ]
104           forsan et ipse dabit   moresque habitusque decoros           [ ]
105             monstrabit gaudens   similemque docebit amorem.            [ ]
7. digt.                                                                      .
Genethliacon Lucani ad Pollam                                                ..
  1                Lucani proprium diem frequentet,                         []
  2           quisquis collibus Isthmiae Diones                             []
  3              docto pectora concitatus ostro                             []
  4             pendentis bibit ungulae liquorem.                           []
  5           ipsi, quos penes est honor canendi,                           []
  6               vocalis citharae repertor Arcas                           []
  7               et tu Bassaridum rotator Euhan                            []
  8               et Paean et Hyantiae sorores,                             []
  9               laetae purpureas novate vittas,                           []
 10             crinem comite, candidamque vestem                           []
 11             perfundant hederae recentiores.                             []
 12                docti largius evagentur amnes,                           []

 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 2. bog (Loeb)
7. digt.
 13                 et plus Aoniae virete silvae,                           []
 14           et, si qua patet aut diem recepit,                            []
 15             sertis mollibus expleatur umbra.                            []
 16              centum Thespiacis odora lucis                              []
 17              stent altaria victimaeque centum,                          []
 18           quas Dirce lavat aut alit Cithaeron:                          []
 19               Lucanum canimus, favete linguis,                          []
 20          vestra est ista dies, favete, Musae,                           []
 21            dum qui vos geminas tulit per artes,                         []
 22             et vinctae pede vocis et solutae,                           []
 23                 Romani colitur chori sacerdos.                          []
 24        felix - heu nimis! - et beata tellus,                            []
 25             quae pronos Hyperionis meatus                               []
 26                  summis Oceani vides in undis                           []
 27             stridoremque rotae cadentis audis,                          []
 28             quae Tritonidi fertiles Athenas                             []
 29           unctis, Baetica, provocas trapetis:                           []
 30               Lucanum potes imputare terris!                            []



/felt 100 er altid tomt/

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo archivio n. 63 – SI2-STAT
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte 2,7,31 [Silvae] Ritorna a CORPUS !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: